Dubitationes litteralis
Dubitationes litteralis
SVper litteram super illo: Quaeri autem solet: utrum Filius sit sapiens per se ipsum? Notandum quod quaelibet positio vera est, si sane sintelligatur: nam prima accipit, per, prout potest diceret habitudinem causae formalis, & efficientis, accipiendo large causam & efficiens. Secunda vero accipit prout determinatur ad habitudinem. formae, extendendo huiusmodi habitudinem ad formam & ad habentem formam,
Item super illo: Naturae in quid. Notandum quod Hilarius vult probare Fi¬ ium agere per se, sed non a se. Et tria facit: nam primo premittit hanc veritatem dicens: quod unitas naturae, cui contradicit Haereticus, dat Filio quod agat per se, sed non a se. Secundo: probat alteram partem, videlicet, quod Filius non agat a se, ibi: Intelligere Filium. Dicens: quia Filius dicit: Pater in me manens ipse facit opera: ex hoc monstratur, quia Filius non agit a se, sed a Patre. Tertio: ostendit Filium per se agere, ibi: Per se agit. quia ex quo Filius agit quae sunt placita Patri, oportet quod per se agat: quia non proprie est complacentia in actionibus eorum, quorum non est per se agere, addit tamem quod infirmus est ipse Filius non agendo a se. Nist ipse agat. Hoc est nisi ipse habeat quod per se agat. 4. Deo. Hoc est a Deo Patre: & quia Filius non est infirmus, communicatum est ei a Patre, quod per se agat. Non fit vero in unitate naturae. Hoc est non requirit unitas naturae, quae est inter Patrem & Filium, quod Filius agat, & quae placet agat: nisi per se agat. Tertio: super illo: Vtrum tantum una it sapientia? Notandum, quod sapientia, genita, & in genita non sunt duae sapientiae, sicut Deus genitus & Deus in genitus nonsunt duo Dij. Dicitur tamen sapientiagenita & in genita propter distinctas hypostases
On this page