Text List

Expositio litterae

Expositio litterae

ExPOSITIO LITTERAE.

SVper litteram super illo: Ex ipso, & in Sipso, & per ipsum. Notandum, quod, ex, aliquando denotat factionem solum, aliquando denotat factionem eum auctoritate. Si denotat factionem solum, sic sicut omnia sunt ex Patre, ita sunt ex Fi lio: nam indivisa sunt opera Trinitatis: appropriate tamem etiam, secundum quod ex solam factionem importat, convenit Patri; non quia magis conveniat Patri quam Filio, sed propter similitudinem, quam habet cum proprio Patrisi, qui est totius Deitatis principium. Si vero, ex, etiam cum factione auctoritatem importet, ut dicatur aliquid esse ex aliquo: quia illud auctoritative producit, & non habet ab alio quod producat sic; non solum appropriate sed etiam quodammodo proprie omnia sunt exPatre. Nam licet omne opus, quod est a Patre, sit a Filio: Pater autem non habet ab alio quod sit causa illius operis; habet tamen Filius: unde sicut Pater & Filius sunt idem principium, & tamen Pater est principium sine principio, Filius principium de principio: sic unum & idem opus est a Patre & Filio; a Pare tamen est auctoritative & a principio sine principio, a Filio vero tanquam

a principio de principio: & ideo quando Graeci dicebant Spiritum Sanctum esse ex Patre per Filium, poterat habere bonum intellectum dictum eorum, si ex, auctoritatem importabat, secundum quem modum loquitur Aug. 15. de Trin. cap. 16. Spiritus Sanctus procedit a Patre principaliter. Patet igitur quod praedicta verba, scilicet, omnia esse ex ipso, per ipsum, & in ipso non solum appropriate, sed etiam proprie intelligi possunt, si cum per praedictas propositiones non solum factio, sed etiam aliquis specialis respectus vel specialis modus habitudinis importetur, & licet praedicta etiam proprie sumi possint; non tamen concedendum est aliquid esse ex una Persona, quod non sit ex alia, duplici ratione. Primo: propter vitandum errorem: quia forte aliquis crederet esse aliquod opus, quod non a tota Trinitate existeret. Secundo: quia plus negat negatio, quam ponat affirmatio. Vnde licet auctoritative sit omne opus a Patre, etiam proprie loquendo: cum ex non solum: auctoritatem importet, sed etiam factionem: quia nega¬ tio negat quidquid invenit, videremur ponere aliquod opus non factum a Filio, quod est inconveniens.

PrevBack to TopNext

On this page

Expositio litterae