Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Prooemium
T quoniam demonstratum &c. Postquam determina vit Magister quomodo res sunt in Deo? Hic in parte ista inquirit, quomodo Deus sit in rebus? Et duo facit: quia 1. facit, quod dictum est ostendens Deum esse ubique immobiliter. In secunda par te ex hoc dat differetiam inter Deum & creaturam, ostendens omnem creaturam esse mobilem & localem. Secunda ibi: Cumque Divina natura. Vbi praesens lectio terminabitur. Circa 1. duo facit: quia 1. assignat modos, quibus Deus est in rebus. 2. illos modos inquirit. Secunda ibi: In sanctis vocatur. Circa primum duo facit: quia 1. assignat modos communes & modos speciales, quibus Deus est in rebus, dicens: Deum esse in om nibus per essentiam, praesentiam, & potentiam, quantum ad generales modos; quod a tamen speciali modo esse in sanctis per gratiam, sed in Christo homine per gratiam unionis. In alijs vero pergratiam adoptionis. 2. quod dixerat, confirmat per auctoritates sanctorum. Secunda ibi: Ne autem ista. Deinde cum dicit: In sanctis. Investigat modos, quibus assignaverat Deum esse in rebus. Et duo facit: quia 1. investigat modos speciales. 2. modos communes, ibi: Ex praedictis patet. Circa primum duo facit: quia 1. ostendit Deum aliter esse in sanctis, aliter in malis hominibus. 2. movet quamdam quaestionem. Secunda ibi: Si autem quaeris. Circa primum duo facit, secundum quod dupliciter dat differentiam, prout Deus est in sanctis, & in peccatoribus. Nam Deus in sanctis, quos inhabitat, est tanquam m templo; mali vero sunt quasi scabellum pedum eius. Rursum boni sunt, ubi est Deus & cum Deo; mali autem si sunt, ubi Deus est; in ipso tamen non sunt: quod totum ex hoc contingit, quia boni habent Divinam gratiam, propter quam Deus in ipsis habitat; & cum ipsis est. Secunda ibi: Et hi tales. Deinde cum dicit; Si autem quaeris. Movet, quamdam quaestionem. Et tria facit: quia 1. quaerit, ubi Deus habitabat, quando Sancti non erant: & respondet, quod in se ipso. 2. ostendit, nihil creatum impedire Divinum esse in rebus: unde licet anima sit in toto corpore; potest etiam Deus in toto corpore esse: propter quod tota Trinitas ubique est: quia tota Trinitas ubique operatur. 3. dat diversam comparationem hominum ad Deum: quia aliqui ipsum cognoscunt, quos non in habitat, ut peccatores scientes: aliquos in habitat, qui eum non cognoscunt, ut parvulos baptizatos; illi tamen Beatissimi sunt, qui Deum habent, & cog noscunt. Secunda ibi: Sciendum est. Tertia ibi: Il lud quoque.
Tunc sequitur illa pars: Ex praedictis. In qua postquam determinavit de modo speciali, secun dum quem Deus sanctos inhabitat, determinat de modis generalibus, secundum quos est in singulis rebus: & tria facit: quia 1. ostendit hoc esse inexplicablle, quomodo totus Deus ubique: est per essentiam, dicens: multa de Deo dicta esse supra mentem nostram, sicut multa de Deo intelligimus, quae sermone explicare non possumus. 2. ostendit insufficiens esse dictum eorum, qui volebant per rationes ostendere, quomodo Deus ubique erat, per praesentiam, essentiam, & potentiam. 3. movet quamdam quaestionem & solvit. Secunda ibi: Quaedam tamem. Tertiae ibi: Solet etiam. Circa quod duo facit: quia 1. quaerit, quare Deus non contrahit immunditiam, cum sit inimmundis, solvens per simile de radios solari, qui cum per immunda transeat, non inficitur. 2. assignat rationem quamdam ad ostendendum Deum esse ubique: quia vel nunquam est Deus, vel alicubi tantum, vel ubique? Nusquam esse dicendum non est, cum omnia conservet. Alicubi tantum esse non est dicendum, cum virtus eius limitata non sit: restat ergo, ut ubique sit. Secunda ibi: Postremo respondeant. In quo terminatur sententia lectionis.
On this page