Text List

Expositio litterae

Expositio litterae

ExPOSITIO LITTERAE.

Vper litteram: Ita & Deus cum sit Qin omnibus. Notandum, quod Magister vult malos esse, ubi Deus est, non tamen cum ipso esse: bonos autem esse, ubi Deus est, & etiam, cum ipso existere. Causa autem huius diversitatis exhoc contingit: quod, cum, quamdam: as sociationem importat. Associatio autem non est nisi eorum, quae aliquo modo in vita vel in voluntate concordant: unde potest esse aliquis, ubi sunt lapides; non tamen est socius lapidum: quia lapides cum eo voluntate & vita concordare non possunt: & quia mali non concordant cum voluntate Divina, immo voluntate sunt ei inimici, iuxta illud Aug. 12. de Civit. Dei cap. 4. mali inimici sunt Deo resistendi voluntate, non potestate laedendi: ideo Deus non dicitur esse cum malis: est tamem ubi mali sunt, quia vbique est. Item super illo: Sicut multa de Deo intelligimus. Notandum, quod sicut Magister ait per auctoritatem Chrysos. aliqua de Deo dicimus, quae non intelligimus; aliqua intelligimus, quae per voces exprimere non possumus. Haec autem diversitas ex hoc contingit, quia aliquado vocessumunt originem ex his, quae sunt in intellectu: ut est videre in his, quae homoscit per inventionem: & quia non oportet effectum per omnem modum adaequari causae, in talibus intellectus est sufficiens, & vox deficit: aliquando ea, quae sunt in intellectu, causantur ex his, quae sunt in vocem: ut est videre in his, quae homo scit per doctrinam & per au ditum: & quia, ut dicebatur, effectum non oportet per omnem modum adaequaricausae, in talibus multa dicimus, quae non intelligimus. Cum igitur ea, quae sunt fidei, ex auditu sint: quia Fides ex auditu, multa, quae sunt fidei, dicimus, & tamemintellectu non capimus.

Item super illo: Deus esse ubique per essentiam dicitur. Notandum, quod opinio istorum ex hoc habuit ortum: quia loquebantur de esse in loco, ut corpora sunt in loco: & ideo dicebant Deum non esse in loco per essentiam, nisi quia omnis natura & omnis essentia in quocumque loco sit per eum habet esse; sed, ut habitum est, oportet nos dicere, quod ipsa essentia Dei ubique existit, inquantum eius operatio & virtus ubique sunt.

Item idem super illo: Solet etiam ab eisdem quaeri. Notandum, quaestionem eorum rudem esse: quia, ut probatur a Philosopho 1. de Cener, cap. De tactu: Non omne, quod tangit, tangitur; sed ea tangentia tanguntur, quae simul patiuntur, cum agunt: ideo non oportet Divinam essentiam immundari, cum super immunda actiones exercet.

PrevBack to TopNext

On this page

Expositio litterae