Prooemium
Prooemium
DISTINCIIOIVI XXXVXJ. PARS SECVNDA. QVOD DEVS VBIQVESIT ET IN OMNI TEMPORE; NON TAMEN localis est, non circunscriptibilis, nec loco, nec tempore movetur.
VMQE Divina natura &c. Postquam ostendit Magister Deum esse ubique, ex quo sequitur Deum nec loco diffiniri, nec per loca mutari: hic in parte illa ostendit creaturam non solum corporalem, sed tetiam spiritualem diffiuiri loco, & variationem suscipere. Et duo facit: quia 1. ostendit creaturam spiritualem diffiniri loco, & mutari per tempora. 2. specialiter quaerit: utrum mutetur per loca? Secunda ibi: De mutatione vero loci. Circa 1. tria facit: quia 1. ostendit solum Deum non diffiniri locos creaturam vero omnem non solum corporalem, sed etiam spiritualem loco diffiniri: quia quaelibet creatura, cum sit alicubi, non est ubique. 2. ostendit omnem creaturam mobilem esse exquo omnis creatura quodammodo loco determinatur: non tamen eodem modo movetur omnis creatura: quia corporalis movetur per tempora & loca; spiritualis per tempora, non per loca: ut ostendit per Aug. 3. manifestat, quid est moveri per tempora, dicens: moveri per tem. pus esse variari per qualitates interiores vel exteriores: ideo quod suscipit varietatem affectionum, vel variationem formae sive qualitatis exterioris, per tempora mutatur. Secunda ibi: Spicitus vero creatus. Tertia ibi: Mutari autem per temgus. Deinde cum dicit: De mutatione veri. Quae¬ rit, cum habitum sit Spiritum moveri per tempora, non per loca: utrum concedendum sit nullo modo per loca mutari. Et tria facit: quia 1. narrat positionem aliquorum, qui dicebant spiritualem substantiam nullo modo per loca mutari: quia non movetur per loca, nisi quod est in loco: nec est in loeo, quod non habet esse dimensionatum, & quia hoc n n competit spi ituali substantiae, dicebant spirituale substantiam nullo modo per loca mutari. 2. ostedit spiritum ali quo modo mutari per loca: quia licet non sit localis, quod loco commensuretur; est tamem localis: quia loco diffinitur: & quod ostedit Aug. spiritum non mutari loca, intelligendum est de mutatione locorum: ut corpora per loca mutantur. 3. concludit spiritus esse locales: quia lobo diffiniuntur. Secunda ibi: Sed ut suprae diximus. Tertia ibi: Sunt ergo spiritus. Circa quod tria facit: quia 1. ostendit spiritus creatos esse cricum criptibiles loco, & Deum esse incircunscriptum, quod probat auctoritate Ambrosij. 2. resumit praetactam scientiam roborans eam auctoritate Aug. asserens solum Deum omnino immobile, & incircunscriptibilem esse. 3. contra determinata obijcit. Secunda ibi: Fateamur Itaque. Tertiae ibi: Ad hoc autem. Et duo facit: quia 1. arguit Deum non esse omnino immobilem: quia cum continue novae creaturae fiant, in quibus Deus esse incipit, cum in eis prius non esset, videtur, quod aliquo modo mutetur Deus: & solvit ta¬ lem novitatem non fieri per imutationem, Dei, sed per mutationem creaturae. 2. epilogat ostem: dens se quod amodo digressionem fecisse: quia cum deberet determinare de cognitione Dei, determinavit de existentia Dei in rebus, & rerum in Deo; unde in sequenti distioctione reddit ad propositum. Secunda ibi: Iam sufficienter. In quo terminatur Setetia lectionis, & distinctionit,
On this page