Expositio litterae
Expositio litterae
SVper litteram, super illo: Non quast spanosa magnitudine. Notandum, quod verba Aug. quae inducit Magister, intendunt separe a Deo omnem extensionem, & omnem quantitatem dimensivam: nam quidquid est extemsum, vel est extensum per se sicut corpus, vel est extensum per accidens, sicut ea, quae extenduntur extensione corporis, sicut quantitates corporales. Ad ostendendum igitur, quod Deo non competit quantitas dimensiva per se, dicit quod non extenditur sicut humus. Adinsinuandum vero, quod ei non competit quantitas dimensiva per accidens, subdit: quod non extenditur sicut lux ista corporalis, quae multiplicatur, & diffunditur per quanlibet partem medii.
Item super illo: Sed potius sicut in duobus sapientibus. Notandum, quod sicut sapientia est in duobus sapientibus, ita se¬ cundum aliqeam similitudinem Deus est in rebus: nam sapientia in maiori i corpore non est maior, nec in eminori minor: sic Deus non dividitur divisione rerum, sed totus in qualibet re existit. st Advertendum tamen, quod maioritas & minoritas dupliciter potest attendi. Primo secundum quantitatem molis, & tquantum ad hoc in uno non est maior sapientia, quam in alio, eo quod talis magnitudo sapientiae non conveniat: & talem magnitudinem negant verba Aug. convenire sapientiae, cum dicit: quod non est maior sapientia in maiori corpore, & minor in minori. Alio modon potest attendi maioritas vel minorita: secundum quantitatem virtutis, & hoc potest esse dupliciter, extensive & intensive: utroque tamen modo una sapientia est maior alia. Est enim unus sapientior alio extensive, cum plura sapit; intensive vero, cum ea clarius cognoscit.
On this page