Expositio litteralis
Expositio litteralis
SVper litteram, super illo: Ita exponenQtes, quod ait Origenes. Videtur, quod Magister no sufficienter exponat. Vult enim quod futurum respectu Divinae praescientiae sit causa sine qua non; sed ex hoc, ut videtur, non habetur intentio Origenis. Nam sicut futurum est causa praescientiae Divinae, loquendo de causa sine qua non: quia non potest esse, quod aliquid sit futurum, & id non sit a Deo praescitum: ita praescientia est causa futuri: quia non potest esse, quod aliquid sit a Deo praescitum, & id non sit futurum. Origenes autem ait: quod non propterea aliquid erit: quia id scit Deus esse futurum; sed quia futurum est: ideo scitur a Deo, antequam fiat. Oportet ergo sic assignare causalitatem, quod futurum dicatur causa praescientiae, non prae¬ scientia futuri. Ideo notandum, quod duplex est causa, in inferendo, & in essendo: loquedo de causa secundum esse, futurum non est causa praescientiae Divinae: sed est causa secundum illationem: nam si est futurum, aliquid inferre possumus, quod sit a Deo praescitum: & licet praescientia sit etiam causa futu ri secundum illationem: quia si est aliquid a Deo praescitum, illud est futurum. Nos autem, qui per ea, quae facta sunt, invisibilia Dei iudicamus, videntes res evenire, & suos cursus peragere iudicamus eas a Deo esse praescitas, non autem per Divinam praescientiam iudicamus res esse futuras, eo quod ipsa secundum se nobis non sit nota. Accipiendo igitur causam sine qua non pro causa secundum illationem nostram, futurum est causa praescientiae, non praescientia causa futuri.
On this page