Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Quaestio 2
QuaAESTIO II. SggeDe scitis a Deo. TOstea quaeritur de ipsis scitis a Deo. Et circa hoc quaeremus duo. Primo utrum Deus sciat non entia? Secundo: utrum sciat enuntiabilia?
Articulus 1
D primmum sic proceditur: vide tur, quod Deus nesciat non entia: quia dicitur 1. Post, quod falsum non scitur: quia non est, ergo causa, quare aliq: id nescitur, est: quia caret esse: cum erg. non entia careant esse, non entia
Praeterea: Dispositio cuiuslibet rei in esse est sua dispositio in rei veritate, ut dicitur 2. Meta. sed cum nihil sciatur nisi verum, nihil scitur nii ens, ergo &c.
Praeterea: vult Dionysius 7. de de Divi. nom. quod Deus cognos cit res eo modo, quo rebus tradidit esse, sed non entibus non tradidit
esse, ergo non entia non cognoscit. Praeterea: scientia dicit respectum ad scita sed quae dicunt respectum ad creaturam, non conveniunt Deo, nisi creatura ex istente, ergo &c.
tiam nostram, sicut scientia Dei se habet ad ipsa, sed entia sive scibilia possunt esse absque scientia nostra, ergo cum comparetur e converso Divina scientia ad entia, quam scientia nostra, poterit esse scientia Dei non entium, vel non existentibus entibus.
Praeterea: agens per intellectum habet praecogmtionem productorum ab ipso, antequam in esse producantur; aliter enim casualiter bene ageret, sed cum Deus sit agens per intellectum: quia est intellectuasis naturae, nec casualiter agat: cum sit Primum agens; omnia dirigens in suos fines, praecognitionem habebit productorum ab ipso, antequam in esse producantur.
REspond. quidam sic dicunt: quod eo quidquid cognoscitur, oportet aliquo modo esse: quia quod nullo modo est, nullo modo cognoscitur. Esse autem rei tripliciter potest accipi, videlicet, in suis causis, in natura propria, & in cognitione cognoscentis. Res autem habentes esse in natura propria, secundum quodcumque tempus habeant tale esse, ab aeterno Deus esse eorum cognovit: quia non solum ea cognovit in uis causis, vel prout incognoscente erant: sed etiam cognovit ea in suo esse. Et ratio est: quia cum in tempore huiusmodi acceptura esse a Deo, cognoscenda erant in tali tempore secundum eorum esse. Si ergo ea non cognovisset ab aeterno secundum tale esse, aliquid Divinae scientiae accessisset ex progressione rerum in esse, quod est inconveniens. Oportet ergo nos ponere, quod etiam secundi esse naturae eorum a Deo ab aeterno sunt, condita, & hoc appellatur scientia visionis: quae autem nec sunt, nec fuerum nec futura sunt: possibilia sunt tamer secundum esse, sciuntur a Deo, prout habent esse in suis causis, vel prout sunt in ipso tanquam in cognoscenre, & hoc vocatur scientia simplicis notiti ae. Cognoscit ergo Deus non entia, sive sint futura, sive possibilia esse, sive praeterita. Sed sic solvedo ad quaestionem, no datur causa, quare scientia Dei sit non entium. Ideo notandum, quod, ut supe rius tangebatur, intelligere Dei sequitur modum naturae eius, sed natura Divina non determinatur per aliquod esse. ideo nec oporret scita a Deo per esse actuale determinata esse; sed ipse absque determinatione actualis esse scire poterit quodlibet scibile, ut scibile est, & omnes modos scibilitatis, eius uno simplici intuitu intuetur: ut cognoscit uno simplici intuitu rem presentem, praeteritaa, & futuram, & totum esse rei fluxibile instuxibiliter cognoscit. Cognoscit enim futura futura esse absque eo, quod in scientia sua sit futuritio: & quia totum esse rerum, futurorum, & possibilium unico intuitu videt, opor tet quod non entium cognitionem habeat: cum futura & possibilia inter non entia computentur. Vnde ad Roma. 4. scribitur: quod Deus vocat ea, quae non sunt, tanquam ea, quae sunt: & 15. de Trin. cap. 13. vult Aug. quod Deus no aliter cognoscat creata, quam creanda. Vno enim simplici intuitu praesentia, futura, & possibilia intuetur.
Respond. ad arg: Ad 1. dicendum, quod falsum non scitur: quia non est aliquo modo nisi privative, sed ea, quae a Deo sciuntur, aliquo modo sunt, licet secundum eorum actuale esse determinata non sint: habent tamen esse in cog nitione ipsius cognoscentis.
Ad 2. dicendum, quod verum & ens convertuntur, unde quod habet esse verum, oportet quod habeat esse: & quia quae cognoscuntur a Deo, non sunt per omnem modum non entia, & secundum quod sunt, sic, & vera sunt. Vel dicere possumus. quod licet Deus sciat non entia, non tamen scit nisi verum: quia sicut illa non entia veritatem non habent: sic a Deo sciuntur. Nam ea, quae erunt post mille annos, non scit Deus esse nunc: quonia non est verum, ea nunc esse, sed scit ea tunc futura esse, & verum est tunc habitura esse. Similiter quae nec sunt, nec fuerunt, sunt tamen possibilia, scit ea in suis causis, & in cognitione sua, secundum quod verum est ea esse.
Ad 3. dicendum, quod Deus cognoscit res, secundum quod eis tradidit esse: quia una & eadem scientia sua, per quam est omnibus causa, ut sint, est id, per quod ei omnia nota sunt. Non vult ergo Dionysius dicere Deum non cog noscere prius res, quam eis esse tradat. Sed vult ostendere idem esse, per quod Deus est causa rerum, & per quod ipse omnia distincte cognoscit: quod patet ex verbis suis ibidem, qui ait: Si enim causa una Deus rebus omnibus esse larcitur, eadm etiam causa una omnia, ut a se perfecta, & in se ante constantia, cognoscit: Ad 4. dicendum, quod quae dicunt respeo: ctum ad creaturam actualem, non conĀ¬ veniunt Deo, non non existentibus crea turis: unde non dicitur, Dons, nisisi creatura actualiter existens, quae famur letur: scientia tamen non fundatur su per aliqua actuali operatione proceden te in creaturas, sicut fundatur relatio importata per Dominum: ideo potest scire res sic absque eo, quod sint, licet non possit esse Dominus absque eo, quod creatura sit.
Articulus 2
Et videtur quod non: nam intellectus componendo, & dividendo format enuntiationem, sed intellectus Divinus non intelligit componendo & dividendo, ergo enuntiatio, quae respicit intellectum componentem & dividentem, ab intellectu Divino cognosci non poterit.
Praeterea: ut vult Philosophus 3. de Anima, proprium obiectum, intellectus est quod quid est, & circa talem cognitionem nunquam accidit error, sed Deo solum est attribuenda cognitio, circa quam non cadit error, non ergo Deus cognoscet enuntiabilia, sed solum quidditates rerum.
Praeterea: in huiusmodi enuntiabilibus semper circucernitur tempus. Quod ergo non cognoscit cum continuo & tempore, sed eius intellectus est absolutus ab omni tempore, enuntiabilium cognitionem non habebit, huiusmodi est intellectus Divinus, ergo &c.
Praeterea: quanto substantia spiritualis est superior, tanto in telligit per pauciores species. Cum igiDtur Deus teneat gradum, supremum, per unicam speciem, & unicam formam,Ā¬ ut per essentiam suam, omnia cognoscet. Sed cum enuntiatio requirat pluralitatem conceptuum, intellectus cognoscens enuntiationes cognoscet per multas species. Cum ergo hoc non conveniat intellectui Divino, ergo &c.
In contrarium est: quia Deus habet scientiam omnium scibilium, sed non solum est scientia de rebus, sed etiam est scientia de sermone. Igitur ipsorum e nuntiabilium cognitionem habebit.
Praeterea: Deus scit omnia, secundum quod est eorum causa, ut vult Dionysius 7. de Divi. nom. sed ipsorum enum tiabilium Deus est causa, ergo ipsa enuntiabilia cognoscit.
REspond. dicendum, communem Rsententiam esse, & veram, Deum cognoscere enuntiabilia non enuntiabiliter. Duo ergo decla randa sunt. Primo Deum cognoscerenon enuntiabi liter. Secundo: cum ipsaenuntiabilia cognoscere.
Primum sic ostenditur: nam ille enuntiabiliter intelligit, qui intelligendo enuntiationem format: nam. formare per intellectum non solum est diffinire quam actionem intellectus Philosophus in 3. de Anima appellat intelligentiam indivisibilium) sed etiam est enuntiare quod a Commen. appellatur fides. Ad hoc autem quod intellectus intelligendo, enuntiationem formet, duo requiruntur. Primo: quod in eo sit pluralitas forma rum, sive specierum intelligibilium. Nam in formando enuntiationem requititur quaedam copositio, quae sine pluralitate conceptuum, vel intellectorum esse non potest, ut potest patere ex 3. de Anima, ubi de intellectu simplicium & compositorum determinatur. Secundo ad enuntiationem formandam requiritur, quod non statim intellecto aliquo, intelligantur omnia, quae possunt ei inesse; vel non inesse. Nam ex hoc intellectus componit, & dividit, vel enuntiationem format quia in intelligendo naturam, & quiddita tem alicuius, non statim intelliguntur on nia, quae ei insunt; vel non insunt, vel ossunt inesse; & non in esse: & ideo uod non potest intellectus apprehendere per simplicem intuitum, apprehet dit componendo & dividendo. Haed autem omnia Divino intellectui non possunt competere. Nam Deus per unam rem, ut per essentiam suam, omnia cog noscit, ita quod in eius intellectu non est pluralitas specierum differentium a natura sua, secundum quod est in intel lectibus creatis Nam in eon est pluralitas idearum propter pluralitatem respectun no quod in eo sunt plures species realite differentes. Rursum uno simplici intuitu Deus omnia intelligit, & intelligen do rem, intelligit quidquid rei inesse po test; & non inesse: non igitur intelligit enuntiabiliter, quia in intelligendo non format enuntiationem.
Quod autem ipsa enuntiabilia cog noscat Deus, quod secundo declarandum dicebatur, sic ostendi potest: nam ad hoc quod aliquis cognoscat aliqua, non oportet illa secundum sui naturam esse in cognoscente; sed sufficit cognita in cognoscente, relucere, & ibi secundum aliquam similitudinem existere. Iste enim fuit error antiquorum philosophorum, ut patet ex 1. de Anima, qui voluerum animam compositam esse ex omnibus, ut omnia cognosceret. Ponebant enim animam cognoscere terram terra, & aquam aqua; sed ut patet per Philosophum 3. de Anima: Lapis non est in anima, sed species lapidis. Debemus enim similitudines, rerum ponere in cognoscente, & non oportet bi ponere ipsas res: non igitur oportet ipsas enuntiationes in intellectu Divino existere, sive non oportet intellectum Divinum in intelligendo, enuntiationem formare ad hoc, quod enuntiabilia cognoscat; sed sufficit, quod ibi omnia enum tiabilia reluceant ad hoc, quod ab eo omnia enuntiabilia cognoscantur. Quod autem ibi omnia talia reluceant, sic patet: nam sicut quia natura Divina non est contracta ad aliquod genus, est similitudo omnium creaturarum: unde ipse Deus cognoscendo se, omnia cognoscit: quae est similitudo omnium: sic quia suum esse est non contractum ad aliquod genus, est repraesentativum omnis esse: unde cognoscendo ipsum suum esse, cognoscit omne rerum esse. Ideo videt quidquid est quaelibet res, vel potest esse, & videdo quidquid res quaelibet est, vel esse potest, videt quidquid res non est, vel non esse potest: & quia omnes enuntiationes accipiuntur penes esse, & non esse, omnia enuntiabilia in eo relucent, & omnia ipse cognoscit, cognoscendo suam naturam & suum esse. Et quia in Deo non est natura differens ab esse, nec alio intuitu cognoscit suam na turam, & suum esse, uno simplici intuitu, non componendo & dividendo, noĀ¬ enuntiationem formando, intelligit requalibet, & quidquid res potest esse, & non esse. Et quia penes esse, & non esse omnis enuntiatio sumitur: omnia igitur enuntiabilia Deus cognoscit; non tamem cognoscit ea enuntiabiliter, ut ostensun est.
Respond. ad arg. Ad 1. dicendum, quod non argnitur, Deum enuntiabilia non cognoscere, sed solum probatur, quod non cognoscit ea enuntiabiliter, sive componendo, & dividendo, quod concedimus. Nam sicut Deus cognoscit materialia immaterialiter: sic cognoscit divisibilia indivi ibiliter, ut dicitur 7. de Divi. nom. sed cum cognoscere divisibilia indivisibiliter sit cognoscere coposita incomposibiliter: cum enuntiatio, secundum quod huiusmodi, compositionem importet, ex quo cognoscit Deus composita incomposibiliter, cognoscit enuntiabilia non enuntiabiliter. Ad 2. dicendum, quod intellectui non accidit error ex eo, quod intelligit conposita, sed ex eo, quod intelligit componendo, & dividendo: unde & circa intellectum simplicium, ut intellectus intelligit quidditates rerum, ibi per accidens potest aliquis error contingere ratione compositionis & divisionis, ut attribuat diffinitionem non proprio diffinito, vel si partes diffinitionis inconvenienter coniungat. Tota ergo causa quare intellectus errat, est: quia componit & dividit, vel ex modo intelligendis non autem ex eo, quod intelligit composita. Si ergo aliquis simplici intuitu composita intelligeret, in intelligendo composita non erraret: quia Deus uno simplici intuitu intelligit omnia enuntiabilia, ex eo quod ei talem cognitionem atribuimus, non ponimus, quod in cognitione sua possit admisceri error.
Ad 3. dicendum, quod tempus, quod requiti tur ad talia enuntiabilia, cognoscitur a Deo: nam non solum Deus scit rem esse; vel non esse, sed etiam scit ea esse in tali tempore; vel non esse. Cognoscit enim rem perfecte quantum ad omnem sui cognitionem. Igitur ipsa enuntiabilia, secundum quod temporibus subiecta sunt, cognoscit: attamen cognoscit ea intemporaliter. Nam sicut cum ipse sit immaterialis, cognoscit materialia immaterialiter: sic cum sit intemporalis, cognoscit temporalia, & ea, quae sunt, subiecta temporibus, intemporaliter, Non obstante ergo, quod suus intellectus est absolutus a continuo & tempore, poterit enuntiabilia, & ea, quae circumcernunt tempus, cognoscere: sicut non obstante, quod ipse immateri alis existit, materialia cognoscit.
Articulus 3
Ltimo q: aerendum est de infallibilitate Divinae scientiae: & quia tota causa huius dubitationis consurgit excontingentia rerum, quia non videtur possibile, quod futura contingentia infallibiliter sciri possint: ideo quaeremus, utrum futura contingentia cognoscantur a Deo? Et videtur, quod non: quia secundum Commen. in 7. Meta. quae sunt in una dispositione, & possunt esse in opposita, non sunt scibilia; sed secunlum Philosophum 1. Priorum, contingens ad utrumlibet convertitur: in oppositam qualitatem, ergo de ratione contingentium ad utrumlibet est, quod sciri non possint, cum non habeant immutabilem substantiam, & scietia sit solum eorum, quae immutabile substantiam fortiuntur, ut dicitur in 1. Arithmeticae.
Praeterea: quado aliquio dicitur de aliquo, quo posito, sequitur contrarium eius, de quo dicitur, illa positio est impossibilis, ut si diceretur rationale esse asinum: quia ad esse asinum sequitur irrationale, quod est contrarium sibi, talis positio est impossibilis. Sed si ponuntur contingentia a Deo sciri, ponuntur contingentia esse necessaria, quae ex opposito contra contingentia dividuntur, ergo talis positio stare non potest. Quod autem hoc sequatur sic est, videre: nam scientia Dei est infallibilis; igitur oportet quicuque effectus quantumcunque contingens, qui ponitur a Deo praescitus, quod infallibiliter eveniat; sed quod infallibiliter evenit, est necessarium, ergo si ponitur contingena Deo sciri, ponitur contingens esse necessarium: propter quod positio est impossibilis.
Praeterea: si dicatur, quod contingens, ut a Deo scitum, est necessarium, non necessitate absoluta; sed necessitate conditionata, non nec essitate consequentis, sed necessitate consequentiae, ut sicut necessarium est Sortem moveri, si currit. Contra: quando antecedens est necessarium, & consequens est necessarium, tunc necessitas consequetis, & necessitas consequentiae non differunt: sive non differunt necessitas absoluta & conditionata: ut si dicerem homo est substantia, si est animal: quia antecedens est necessarium, ut quia necesse est hominem esse animal, non solum est ibi necessitas consequentiae, sed etiam consequentis, & illa conditio pronon conditione haberi debet: ita est exparte ista, quia res praesciri a Deo est necessarium: cum dicitur hoc de necessitate erit, si a Deo praescitum est; nor solum est ibi necessitas consequentiae sed etiam consequentis: vel non solu est ibi necessitas conditionata, sed etiam absoluta: cum in tali consequentia an tecedens necessarium sit: quia necessi est res a Deo praescitas esse.
Praeterea: ex maiori de necessatio, & minori de in esse, sequitur conclusio de necessario, ut patet per Philosophum 1. Priorum cap. de mixtione; sed ista est de necessario: omne scitum a Deo de necessitate eveniet. Ista est de in esse: Hoc est praescitum a Deo, ergo sequitur conclusio de necessario, videlicet, quod de necessitate eveniet; sed cum de quolibet scito a Deo talis sylogit mus formari possit, ergo nihil a Deo scitur, nisi quod est necessarium. Nor igitur contingentia sciuntur ab ipso. Praeterea: si dicatur hanc esse duplicem, videlicet, scitum a Deo de necessitate eveniet: quia potest intelligi composite, vel divise, si accipiatur composite, vera est:nam quaelibet res relata ad praescientiam Divinam, & inquantum est a Deo praescita, necessaria est; sed si accipiatur divisim, est falsa: nam ipsa res, quae aiĀ¬ Deo scitur, si in se consideratur, & divisim accipitur, non prout componitur
cum hoc respectu, inquantum subiacet Divinae providentiae, si potest evenire, & non evenire. Contra: aliqua sunt separabilia ad invicem, aliqua inseparapilia: in rebus separabilibus habet locunpraedicta distinctio: nam sedentem ambulare est possibile. Si accipiatur composite, & pro toto dicto, sic est falsa; sed si accipiatur divisim, sic est vera: nam licet Petrus ut est coniuctus sessioni, non conveniat ei ambulare; eo quod simul sedere & ambulare non possit; sed Petrus in se acceptus, vel suppositum illud, cui inest sessio, in se consideratum ambulare potest, igitur pro tanto talis distinctio in proposito habet locum: quia sessio est separabilis a subiecto, cui inest: tamen hanc: Hominem rationalem possibile est esse irrationalem, nullus distingueret modo praedicto: quia rationabilitas ab homine separari non potest: cum igitur, quod semel est a Deo scitum, semper sit ab eo scitum, & res non possit Divino non subiacere intuitui, distinguere hanc. praescitum a Deo de necessitate eveniet, secundum sensum compositum & divisum videtur superfluum & inane.
In contrarium est: quia Deus omnia novit, sed aliqua sunt contingentia, ut patet per Philosophum 1. Perihermenias & 2. Phys. aliter enim nostrum consiliat & negotiari supervacuum esset, igitur contingentium Deus habebit scietiam. Praeterea: si contingentia nesciuntur, hoc non est, nisi quia causae eorum impediri possunt: & ideo possunt non evenire, propter quod de eis certa scientia haberi non potest. Si igitur esset aliquis qui omnia i npedietia cognosceret, pos set scire de quolibet contingenti, utrum eveniret, vel non eveniret, & de contingentibus infallibilem habere notitiam: cum igitur Deus, qui est omnium cognitor, cuius oculis omnia nuda & aperta existunt, omnia impedientia & impediĀ¬
&c. RESOLVTIO. Scieutia Dei infallibilis fatura contingentia respicit non solumut ta ta sunt, sed ut praesentia & determinata, quo modo siĀ¬ mel esse & non esse nequeunt.
REspond. dicendum, quod hanc Rquaestionem Boetius in 5. de Cosoldiligenter pertractat, & in pertractando eam primo removet errorem quorumdam, qui quaesiti difficultatem vitare volentes dicebant, non esse aliquid venturum: quia id Divina providentia futurum esse prospexit; sed econtrario, potius quam quid futurum est, id Divinam providentiam latere non possit. Sic autem dicentes dupliciter male dicunt, Primo, quia falsa suscipiunt: non enim verum est: ideo aliquid a Deo prescitum esse: quia futurum est; sed potius e converso. futurum est: quia a Deo praescitur: & ideo Boet. ait: Praeposterum est, ut aeternae praescient ae temporalium eventus causa esse dica tur. Secundo male dicunt: quia concesso eis falso, quod accipiunt, non habent intentum: nam sive ponatur necessitas in rebus ex Divina praescientia, sive ipsi Divinae praescientiae rerum eventus necessitatem imponat, quocumque modo dicatur, necessarius est eventus rerum: propter quod nihil est contingens, & rerum contingentium a Deo negamus notitiam: eo quod nihil tale esse dicamus.
Remota ergo falsa opinione praedictorum, procedit Boetius ad inquiremdam veritatem quaesiti. Et quatuor facit: nam primo ostendit Deum ipsorum contingentium habere scientiam, & no opinionem solum. Secundo manifestat, a rebus contingentiam non tolli ex ipso: quod ipse Deus ipsas infallibiliter praescit. Tertio: quia ex hoc sequitur unum & idem esse contigens, & necessarium, ostendit non esse inconveniens res in se consideratas contingentes esse: ad Divinam tamen praescientiam relatas necessitatem, quamdam contrahere. Quarto, & ultimo concludit Divinam scientiam infallibilem esse & praevenire omnem mutabilitatem rerum, propter quod rerum mutabilitas non infringit praescientiae Divinae firmita em.
Propter primum notandum, quod ut Boetius ait, causa huiusmodi erroris, quod omnia scita a Deo necessaria esse dicuntur, est: quia sic dicens quisque: ex ipsarum rerum vi, atque natura omnia cognosci existimat, quae sciuntura quod totum econtra est. Omne enim, quod cognoscitur, non secundum sui vim, sed secundum cognoscentis potius comprehenditur facultatem. Videmus enim unam & eadem figuram rei unu intuitu comprehendi a visu; successive tamem & per diversas manus impositiones comprehedi a tactu. Si ergo omne, quod scitur, non ex sua, sed ex cognoscentis natura cognoscitur, cum omnis intellectualis substantia cognoscat tes, non secundum modum rerum, sed secundum modum substantiae suae: inueamur nunc, quantum fas est, quid sit Divinae substantiae status, ut ex modo substantiae suae, quae sit eius scientia, possumus agnoscere. Deum autem esse aeternum ratione omnium approbatur: AEternitas autem est interminabilis vitae tota imul & perfecta possessio: quae ergo tempore vel mensura variabili mensuratur, non totum eorum esse simul possident: est enim proprium solius Dei, ut intermihabilis vitae totam pariter completam, praesentiam absque successione & protensione possideat. Si igitur iudicium non attenditur secundum naturam scitorum, sed scientis: cum Deus aeternus sit, & in aeternitate prius & posterius es se non possit, nec in ea protensio aliqua inveniri valeat, totus status rerum temporali variationi subiectus a Deo praesentialiter cernitur. Non est ergoinconveniens Deum contingentium habere scientiam: cum contingentia relata ad cognitionem Divinam presentia sint, & ut praesentia sunt, secundum esse determinata existant, ratione cuius ipsorum contingentium infallibilis scientia esse potest. Licet ergo futura contingentia, secundum sui naturam indeterminata int; tamen quia Deus ea praesentiaiter videt, cum eius scientia aeternitate mensuretur, contingentium & secundum sui naturam indeterminatorum Deus certam cognitionem habebit: quod primo dectarandum dicebatur.
Quod autem ex hoc a rebus contingetia non tollatur, quod fuit secundo propositum, potest de facili declarari. Nam licet omnia relata ad Divinam cognitionem ei existant praesentia: quia tamem videt contingentia contingenter accidere, & necessaria necessatio evenire, a rebus necessarijs non tollitur necessitas, nec a contingentibus contingentia. Et hoc est, quod Boetius ait in declarando veritatem quaestionis propositae, dicens: quod Divina praenotio rerum naturam, proprietatemque non mutat: talia nim apud se praesetialiter videt, qualia in tempore olim futura praevenient. nec rerum iudicia confundit; sed uno mentis intuitu tam necessaria, quam non necessaria, ventura dignoscit, quod exemplo sensibili manifestat. Vident enim homines uno intuitu ambulare hominem in terra, & oriri in caelo Solem, & quamvis utrumque uno conspectu concernant, & in videdo in neutro decipiatur; sed utrumque infallibiliter possunt asserere, hominis tamen cursum
esse voluntarium iudicant: dicunt tamen esse necessarium ortum Solis, & propter talem visionem a cursu non tollitur contingentia, nec ab ortu Solis necessitas amovetur: sic & Deus licet uno simplici intuitu totum decursum rerum tam necessariarum, quam contingentium, praesentialiter videat, & in nullo praesciem tia eius falli possit; tamem quia videt contingentia contingenter accidere, & necessaria necessario, propter talem visionem nec contingentia a contingentibus, nec necessitas a necessarijs amovetur.
puod autem unum & idem secundum sui naturam acceptum possit dici contingens; ad cognitionem tamen Divinam relatum quamdam necessitatem contrahat, quod tertio fuit propositum, sic ostendi potest: nam quodlibet contingens, cum praesentialiter est, quodanmodo necessarium est: quia secudum Philosophum in 1. Perihermenias: omne quod est, quando est, necesse est esse: consideratum tamen ut futurum non necessarium est, cum indeterminatum sit, & causae, a quibus habet oriri, impediri possint. Cunigitur contingens futurum secundum suam naturam futurum sit, relatum tamen ad Divinam cognitionem praesentialiter existat, in se acceptum contingens erit: ut tamen a Deo scitur quamdam necessitatem contrahit. Nam, ut ai, Bvetius, si mutabilia ad Divinam notitiam referantur, necessaria sunt: si per se considerentur, sunt necessitatis nexibus absoluta, quod declarat per simile: nam sicut omne, quod sensibus patet, si ad rationem referas, universale est; si tamen ipsum secundum se ipsum consideres, quid singulare existit: ita quod idem aliter & aliter acceptum universale, & par ticulare est, & per coseques mutabile, & immutabile: eo quod singularia mutabilia sunt: universalia vero mutabilitatis legi subiecta non existunt: sic idem est contingens, & necessarium: contingens, si in se accipiatur: necessarium ve o, si referatur ad Divinam notitiam. Ex hoc autem apparet, quod fuit quarto propositum, videlicet, Divinam praescientiam falli non posse. Nam licet contingens, ut futurum est, possit esse & no esse, propter quod in contingentibus futuris no est determinata veritas, ut probatur in 1. Perihermenias: quia possibile est tunicam incidi, & non incidi: contingens tamen, ut praesens est determinatum est: quia non potest simul esse, & non esse: & quia tota ratio, quare quis fallitur erga contingentia, est prop ter indeterminationem eorum, cum omnia talia relata ad Divinam scientiam praesentia sint & determinata, circa ipsa Divina cognitio falli non potest. Causa autem assignata, quare Deus habet infallibilem scientiam contingentium, si bene consideramus, ex isto principio sumit originem: quia habet naturam indistantem ab esse: & ideo esse suum: quia non est esse receptum in aliquo, est esse interminatum: & quia aeternum idem est, quod extra terminos, tale esse, quod est interminatum & extra terminos, aeternitate mensuratur: unde idem est arguere, esse Divinum aeternitate mensuratur, & totum simul est. Ideo cognitio Dei, quae sequitur modum naturae eius, est omnium praesentialiter, & Deus omnia simul videt, unde in nullius cognitione decipitur: & arguere, natura Divina non determinatur per esse, sed est ipsum esse: ideo potest omnia cognoscere, & singula praesentialiter videre absque eo, quod determinetur per esse, propter quod totum cursum rerum uno intuitu inspiciens in nullius rei cognitione quantumcunque contingentis decipitur. Apparet ergo ex isto principio, quod Deus habet naturam indistanĀ¬ tem ab esse; multas quaestiones esse solut tas. Nam ex hoc solvitur, Deum partiĀ¬
cularia particulariter cognoscere absque eo, quod ex processu rerum aliquid suae cognitioni accrescat. Ex hoc etiam secundo solvitur: utrum Deus omnia uniformiter cognoscat, ut supra ostensum est. Ex hoc etiam manifestum est, quomodo Deus cognoscit non entia: quia non indiget, quod res determinentur per actuale ese ad hoc, quod videat ea esse. Ex hoc etiam quarto habemus notitiam solver di, quomodo Deus enuntiabilia non e nuntiabiliter videt. Ex isto etiam principio solvitur quinta quaestio proposita, utrum Deus cognoscat contingentia, ut est per habita manifestum
Respond. ad arg. Ad 1. dicendum, quod cum nulla res possit simul esse, & non esse, & quaelibet res a Deo praesentialiter cognoscatur, cuiuslibet rei est esse determinatum, ut a Deo cognoscitur. Nam, sicut dictum est, quodlibet relatum ad Divinam cognitionem quam dam necessitatem contrahit, & quam dam immutabilitatem substantiae fortitur: ideo cuiuslibet rei quantumcunque contingentis Deus cognitionem habere poterit.
Ad 2. dicendum, quod unum & idem esse contingens, & necessarium non est inconveniens diversis respectibus: sicut idem est universale & particulare, corruptibile, & perpetuum, accipiendo perpetuum, secundum quod universalia semper esse dicuntur, aliter & aliter sumptum: & quia contingentia est in rebus secundum naturam propriam, sive secundum causas proximas; tamen necessitas inest eis, non secundum praedicta, sed prout comparantur ad Divinam scientiam: ideo non sunt op posita, quae dicebantur opposita. Reergo de necessitate eveniunt non simpl citer, sed prout referuntur ad Divinam scientiam: unde bene dictum est, quod ibi est necessitas conditionata, non ab soluta: vel quod sub alijs verbis dicitur: est ibi necessitas consequentiae, non ne cessitas consequentis. Quare autem ne cessitas conditionata & absoluta appellata est necessitas consequentiae & consequentis, infra dicetur.
Ad 3. dicendum, quod licet omnia a Deo scita sint, & ut a Deo sciuntur, dicantur necessaria: dicitur tamen huiusmodi necessitas conditionata: quia Divina scientia rebus necessitatem simpliciter non imponit. Nam ex hoc res necessariae dicuntur ex eo, quod comparantur ad Divinam scientiam: quia Deus omnia praesentialiter videt: sed ex praesentialitate non sumitur necessitas absoluta, sed conditionata, sicut omne, quod est, qua do est, necesse est esse: unde non est sit mile, quod prosimili ponebatur. Nam hominem esse substantiam: quia est ani mal, est necessarium absolute: sed rem esse necessatiam: quia a Deo scitur, est necessarium subconditione, ut dict est. Et hoc est quod Boetius dicit 5. de Consol. in solvendo talia argumenta inquies, quod duae sunt necessitates, una simplex & absoluta, velut necesse est omnes homines esse mortales: alter conditionis, ut necesse est aliquem am bulare, si ipsum ambulare scias: un de talis necessitas similis est necessitati, qua dicitur, necesse est aliquem gradi, cum graditur.
Ad 4. dicencum, quod maior de necessatio, & minor de inesse, si debent inferre conclusionem de necessario, debet esse maior de necessatio absolute, & minor de in esse simpliciter: sed scitum a Deo esse necessarium, non est verum necessitate absoluta, sed conditionata. Rursum omne scitum a Deo esse necessarium, si intelligatur composite, vera est necessitate conditionata; sed si intelligatur divisim, non est vera: eo quod res contingens secundum suam considerata naturam, vel prout in suis causis, non relata autem ad cognitionem, potest evenire & non evenire.
Ad 5. dicendum, quod licet quaelibet res a Deo sciantur, & si ita non sunt, separabilia secundum actum: quia non potest esse res facta, vel fienda, quando a Deo sciatur: sunt tamen separabilia