Prooemium
Prooemium
DISTTINCTIO XXIX. VTRVMSCIENTIADEI POSSIT AVOERI, VEE MINVI, VEI. aliquomodo mutari: utrumque enim videtur posse probari.
RAEterea quaeri solet. Postquam quaesivit Magister de scientia Dei, utrum sit causa rerum. Hic specialiter quaerit, cuius modi causa existat: utrum, scilicet, sit variabilis per augmentum, & diminutionem. Et duo faoit: quia 1. quaerit de huius varietate cir ea Divinam scientiam. 2. movet quaestionem circa universalitatem eius. Secunda ibi: Ei vero quod supradictum. Circa 1. duo facit: quia 1. arguit Divinam scientiam augeri & minui posse. Nam cum possit aliqeis non legere, qui est lecturus, & legere, qui non est lecturus: potest scire Deus, hunc esse lecturum quem non scit: & non scire esse lecturum, quem scit, & ita augeri & minui potest Divina scientia: quia potest Deus non scire, quod scit, & scire quod non scit. 2. quaestionem dissolvit, ibi: Ad quod dicimus. Et duo facit: quia 1. solvit. 2. instat. Secunda ibi: Hic opponitur. Circa 1. duo facit: quia 1. ostendit per auctoritatem Aug. Divinam scientiam in se invariabilem esse. 2. concedit ea, quae ponunt variationem ex parte scitorum affirmans, quod Aug. dixerat, videlicet, quod Divina sci¬ entia in se accepta variari non potest. Secunda ibi: Ex hac auctoritase. Deinde cum dicit: Hic ops ponitur. Instat contra determinata. Et tria facit: nam 1. instat: quia si Deus potest aliquid seire, quod nescit, videtur quod possit aliquid extempore scire, quod est inconveniers 2. instaniam solvit, dicens: Deum non posse scire, quod nescit: ita quod incipiat de novo aliquid scires sed quia ipsa scita mutabilia sunt, & habet potentiam producendi, quae non producit, habet potentiam sciendi, quod nescit: attamen quidquid scit, ab aeterno scit: quia nihil producit in tempore, quod non disposuerit producere ab aeterno. 3. ostendit quosdam concedere ea, quae videntur importare variat onem in Divina scientia: ut quod Deus possit scire plura, quam sciat, referendo huiusmodi variaFilitatem, non ad ipsam scientiam, sed ad ipsa scita. Secunda ibi: Ad quod dicimus Tertia ibi: Item a quibusdam. Deinde cum dicit: Ei vero quod supradictum. Movet quaestionem de universalitate Divinae scientiae, seu providentiae. Et tria facit: quia 1. arguit per Hieronymum, quod omnia non subiacent Divinae scientiae, vel providentiae: quia abfurdum est dicere Deum per singula momenta cognoscere quot culices nascantur, quot ve morii¬ tur. 2. solvit asserens, omnia esse subdita Divinae providentiae, sive scientiae, & quod Deus scit, quanta sit multitudo pulicum, vel eulicu: attamen hoc non scit per momenta temporum, sed uno intuitu omnia videt. Rursum specialem curam, & specialem providentiam ipse no habet de omnibus; sed solum de rationalibus, per qu d patet solutio ad dictum Hieronymi, & patet quomodo omnia sunt subiecta Divinae providentiae; & quomodo non. Nam providentiae universaliter sumptae sunt omnia subditas pecialiter autem non. Tertio breviter concludit Deum omnia simul & immutabiliter cognoscere. Secunda ibi: Ex tali itaque sensu. Tertia ibi: Simul itaqu. In quo terminatur sententia lectionis & distinctionis.
On this page