Expositio litterae
Expositio litterae
Vper litteram, super illo: Item a quiQIusdam dicitur, quod Deus possit scire plura quam sciat. Notandum, quod Magister istorum positionem non asserit, sed eam recitat. Nam licet possimus concedere, quod Deus possit non scire, quod scit vel scire, quod non scit in sensu diviso; non tame n debemus concedere, quod possit psura scire, quam sciat, vel quod eius scientiae possit fieri additio, vel diminutio: quia in talibus locutionibus semper sensus compositus designatur, secundum quem modum propositiones huiusm odi falsae sunt.
On this page