Prooemium
Prooemium
RAEDESTInatio vero de bonis, salutaribus. Postquam Magister determinavit de scientia Divina in communis hic in parte ista determinat specialiter de praedestinatione. Et duo facit: quia 1. dicit, quid sit praedestinatio? 2. specialiter determinat de causalitate eius: utrum sit causa Prima, vel habeat causam alis? Secunda ibi: Si autem quaerimus. In principio 4 1.
dist. Circa primum duo facit: quia 1. dicit quid sit praedestinatio, dicens: eam esse praeparationem gratiae. Et separat ipsam a praescientia, Nam praescientiae non solum subsunt bona, sed etiam mala: sed Deus solum bona praedestinat. 2. determinat de certitudine eius, ibi: Praedastinatorum nullus videtur. Circa quod duo facit: quit 1. determinat de certitudine praedestinationis, 2. determinat de ipsa reprobatione, ibi: Cumque praedestmatio. Circa primum duo facit: quia 1. dicit numerum praedestinatorum, & etiam reproborum esse certum: quia nullus praedestinatorum damnabitur, nec reproborum salvabitur. 2. Circa hanc veritatem obiicit, ibi: Ad hoc autem obiiciunt. Circa quod duo facit: quia 1. obiicit, & solvit. 2. contra solutionem instat. Secunda, ibi: Verumtamen adhuc instant. Circa primum duo facit: quia 1. arguit numerum praedestinatorum, non esse cartum: quia Deus potest apponere gratiam, quibus non apponit, & subtrahere, quibus non subtrahit: & ita aliqui damnari possunt, qui salvandi sunt: & aliqui salvari, qui sunt damnandi. Non ergo praedestinatorum numerus est certus. 2. solvit dicens, pro tante dictum esse numerum electorum nec augeri pos se, nec minui: quia ista duo simul stare non possunt, quod aliquis sit praedestinatus, & damnetur; & reprobatus, & salvetur: unde cum dici¬ tur: praedestinatus potest damrari, in sensu conposito falsa est, in sensu diviso vera Secunda ibi: Quibus respondemus. Deindecum dicit: Verumtamen ad hoc. Instat contra solutionem: nam si non potest esse, quod sit prae lestinatus, & damnetur, vel reprobatus & salvetur: quia simul & in sensu conposito praedicta stare no possunt: tunc cum alterum sit necessariumi quia Deus ab aeterno praedestinavit, quos praedestinavit: & reprobavit, quos reprobavit: ergo alterum erit impossibile, ergo demonstrato aliquo, cum determinatus sit ad alteram partem: quia vel est praedestinatus, vel reprobatus, ergo non potest salvari, vel damnari indeterminate: sed alterum determinate necesse est ei inesse. Secundo sol. vit, quod huiusmodi propositio; iste non potest. modo esse praedestinatus; vel non esse praedestinatus, si intelligatur coniunctim, ut quod ab eterno fuerit praedestinatus, & modo non sit praedestinatus, vel quod simul possit esse praedestinatus; & non praedestinatus: sic sunt locutiones falsae: Deus tamen ab aeterno potuit hunc praedestinare; & non praedestinare: unde & aliqui addunt, quod modo potest esse praedestinatus; & non praedestinatus, quae omnia inquirendo magis declarabuntur. Secunda ibi: In huiusmodi solutione. Deinde cum dicit: Cum. quae praedestinatio, determinat de reprobatione. Et tria facit: quia primo notificat reprobationem, & oppositum ad praedestinationem: quia sicut prae destinatio est Divina electio, & propositum miserendi: sic reprobatio est oraescientia iniquitatis, & propositum non miserendi: differenter tamen, quia praedestinatio praeparat gratiam in praesenti, & gloriam infuturo; sed reprobatio non praeparat iniquitatem in praesenti; sed solum praescit: praeparat tamen peenam in futuro 2. quod dixerat, manifestat per Aug. & Fulgeium. 3. recolligit in summa dicta, & addit om¬ nia haec procedere secundum Divinae voluntatis imperium: & quia Apostolus rationem horum non aperit, sed miratur: exclamat cum eo dicens: O altitudo &c. Secunda ibi: Inde Augustinus. Tertia ibi: Sicut ergo praedestinatio. In quo ter¬ minatur sententia lectionis & distinctionis.
On this page