Expositio Litterae
Expositio Litterae
SVper litteram, super illo: Sed hoc friSvolum est. Notandum, quod expositio eorum, qui exponebant verba Aug. dicitur frivola: quia nimis extorte exponebant ipsa: dicebant enim esse dignos gratia, qui non sunt ita digni, sicut alij.
Item super illo: Sicut antiqui patres. No tandum, quod diversitas enuntiabilium non impedit unitatem fidei: vel quia fidei non est enuntiabile, sed res credita, vel quia enuntiabile prout est obiectum fidei, non circucernit aliquam differentiam temporis, & tempus determinatum non est de substantia fidei; sed accidit fidei, prout fides per doctrinam determinatur, & habetur ex auditu:
On this page