Expositio Litterae
Expositio Litterae
SVper litteram, super illo: Potuit Deus & simul cuncta facere. Notandum, hoc non solum intelligendum esse quantum ad ipsas species; sed etiam quantum ad ipsa individua. Nam omnia individea, quae producenda erant in toto tempore, potuit Deus simul producere.
Item super illo: Sed ratio prohibuit. Notandum, quod ratio non contrariatur Divinae potentiae: unde talis prohibitio non est propter contrarietatem; sed propter incoposibilitatem: quia ista duo simul stare non possunt: quod Deus aliquid producat; & tamen irrationabiliter sit productum.
Item super illo: Si peccare non posse dicitur. Notandum, quod sicut esse non ens non est esse, sed non esse: sic posse peccare, vel posse deficere non est posse, sed non posse.
Item super illo: Licet Filius non possit a se. Notandum, quod agere respicit esse, & per se agere per se esse: & quia esse Filij est illud idem esse, quod Pater habet, & est esse purum & per se, non in natura receptum, dicitur Filius per se agere, sicut & Pater; non tamen dicitur agere a se: quia quod sit, & quod agat a Patre: licet Angelus autem & homo, & quaelibet creatura, quia non solum esse habent ab alio, sed etiam habent esse in natura receptum, non solum non agunt a se, sed etiam possunt dici agere non per se.
On this page