Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Prologus
Quaestio 1 : De causis theologiae
Distinctio 1
Distinctio 2
Distinctio 3
Pars 1
Pars 2
Distinctio 4
Distinctio 5
Distinctio 6
Distinctio 7
Distinctio 8
Pars 1
Pars 2
Distinctio 9
Distinctio 10
Distinctio 11
Distinctio 12
Distinctio 13
Distinctio 14
Distinctio 15
Pars 1
Pars 2
Distinctio 16
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 18
Distinctio 19
Pars 1
Pars 2
Distinctio 20
Distinctio 21
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Distinctio 25
Distinctio 26
Distinctio 27
Distinctio 28
Distinctio 29
Distinctio 30
Distinctio 31
Distinctio 32
Distinctio 33
Distinctio 34
Distinctio 35
Distinctio 36
Distinctio 37
Pars 1
Pars 2
Distinctio 38
Distinctio 39
Distinctio 40
Distinctio 41
Distinctio 42
Distinctio 43
Distinctio 44
Distinctio 45
Distinctio 46
Distinctio 47
Distinctio 48
Prooemium
ID A M tamen ere. Postqual Magister determinavit de universalitate Divinae potentiae; hic in parte ista removet ertorem illorum, qui circa universalitatem eius erraverunt: cirea quam dupliciter aliqui erraverunt. 1. quia negaverunt universalitatem virtutis Divinae, coart: indo ipsam quantum ad res factas dicentes Dieum non posse facere, nisi quae facit. 2. quia negaverunt, universalitatem eius quantum ad quralitatem factorum dicentes, Deum non posse meliora facere, quam faciat. Secunda ibi: Nunc istud estat. In principio 44. dist. Circa 1. duo facit: quia 1. dicitur quosdam erralse, qui coartabant Di¬ nam potentiam, dicentes Deum non posse facere, nisi quae facit roborantes dictum suum? rationibus & auctoritatibus. 2. adducit rationes & auctoritates eorum, per quae dicta sua robotabant. Secunda ibi: Non potest Deus. Circa quod duo facit: quia 1. adducit rationes. 2. auctor tates. Secunda ibi: His autem illi. Circa 1. duo facit: quia 1. ponit duas rationes eorum simul. 2. addit quasdam rationes divisim, & singulariter Secunda ibi: Addunt quoque & alia. Circa 1. duo facit: quia 1. ponit duas rationes eorum simulj quarum prima talis est: Deus non potest faceret nisi iustum & bonum; tamen non est iustum & bonum eum facere nisi quae facit, ergo non potest facere, nisi quae facit. Secunda talis, Deus non potest facere, nisi quod sua iustitia exigit, quod faciat: nec potest no facere, nisi quod exi igit quod nonfaciat; sed sua iustitia exigit faceret quae facit, & non facere, quae non facit; ergo non po test plura facere, quafaciat, plura dimittere, quam dimittat. 2. solvit, & primo ad primam dicens, quod Deus non potest facere nisi iustum: quia non potest aliquid facere, quo facto, iustum non sit: potest tame Deus facere aliquid, quod est no iustum: quia quod nec est, nec fuit, nec erit iu stum, dici non potest; & tamen talia Deus facere potest. Si ergo iustum supponit solum pro praesentibus, praeteritis, & futuris potest Deus facere, quod non est iustum: sicut potest facere id, quod non est facturus. Si vero supponat etiam pro his, quae possunt esse iustas sic nihil Deus potest facere, quod non sit iustum. Nam quidquid potest facere, iustum esse potest; & quidquid facit iustum est. Postea solvit ad se cundam: nam cum dicitur Deus non potest facere, nisi quod iustitia sua exigit: talis propositio est multiplex: quia si sit intellectus, quod non possit facere, nisi quod sua rationalis vo luntas vult, sic est locutio falsa: si vero quod non possit facere, nisi si quod faceret, sibi facere conveniret, sic est vera. Similiter distinguenda est illa, nisi quod sua iustitia exigit. Secuda pars ibi: His autem respondemus. Deinde cum dicit: Addunt quoque. Adducit quasdam rationes per se & singulariter. Et duo facit: quia 1. facit, quod dictum est. 2. specialiter adducit quamdam rationem sumptam ex praescientia. Secunda ibi: Item aliud adiungunt. Circa 1. tria facit, secundum quod tres rationes adducit. Prima talis: Deus non potest facere, nisi quod debet, sed non debet, nisi quod facit, ergo non potest facere nisi quo facit. Et solvit, quod Deus non iest debitar nobis nisi secundum voluntatem: igitur propositio illa multiplex est. Nam si intelligatur Deus non potest. facere, nisi quae debet, si sit sensus, quod non potest nisi quod debet, hoc est, nisi quod sua voluntas vult, per quam nobis bona promittit, & promittendo est debitor: sic est fal sa. Si vero sit sensus, quod non potest, nisi quod debet, idest, ni si quod si faceret, ei conveniret sic est vera. Secunda ratio talis: quidquid Deus facit, vel dimittit, totum optima ratione fit: sed illa optima ratio est aeterna, & immutablis: non ergo alia potest facere, quam facit: vel dimittere, quam dimittat. Et solvit, quod illa optima ratio, per quam facit quae facit, & dimittit quae dimittit, est sua voluntas, quae est rationalis, & aequissima. Sed ex hoc non habetur, quod nopossit facere, nisi quae facit: quia illa eadem rationali voluntate, qua facit haec, & illa dimittit, posset illa facere; & dimittere ista. Tertia ratio talis: ratio est eum facere, quae facit, & no ali i s sic est ratio eum dimittere, quae dimittit, & non alia, ergo no potest facere, nec dimittere, nisi quae dimittit, & facit; aliter enim irrationabiliteriageret. Et solvit, quod voluntas sua est id, per quod aliquid est iustum & rationale: si ergo sit sensus, quod non potest facere nisi quod ratio est eum facere, idest, nisi quod rationa bilis sua voluntas vult, sic est falsa. Si vero intelligatur quod non possit facere, nisi quod si faceret, rationabile esset, sic est vera. Secunda ibi: Adiiciunt quoque. Tertia ibi: Ipsi autem addunt.
Tunc sequitur illa pars:. Item, aliud adiungunt. In qua specialiter adducit rationem sump tam ex praescietia; & patet per ea, quae in de praescientia dicta sunt. Deinde cum dicit: His autem illi, adducit auctoritates, per quas dictum suum roporabant. Et duo facit: quia 1. facit, quod dictum est. 2. cum sit rei veritas, quod Deus possit facere, quae non facit, adducit multas aucto ritates, quae hoc dicunt. Secunda ibi: Quod ut certius. Circa primum duo facit, secundum quod duas, auctoritates praedicti pro se adducebant: prima talis, quia Aug. in lib. de Symbo dicit Deum non posse, quod non vult; quod exponit Magister sic intelligendum esse; quod non potest Deus, quod non vult se posse. Secunda auctoritas sumitur ex lib. Cofes. cuius robut in hoc cosistit: quod in Deo voluntas non est ma ior potentia, nec potentia valuntate, ergo non potest quae non vult, nec vult quae non potest. Et solvit: quod in Deo non est potentia maior voluntate; quia una & eadem res sunt; attamenm propter aliam, & aliam habitudinem inportata per utrumque dicitur Deus aliqua posse, quae non vult. Secunda ibi: Item in lib. 7. Confessio. Deinde cum dicit: Quod ut certius. Adducit multas auctoritates, quae dicunt Deum posse, quae non vult, & quae non facit. Et duo facit; quia 1. facit, quod dictum est. 2. concludit; quod licet possit Deus facere quae non facit, & velle quae non vult, voluntas tamen eius immutabilis est PSecunda ibi: Potest ergo Deus. In quo termi¬ natur sententia lectionis, & distinctionis.
On this page