Text List

Expositio litterae

Expositio litterae

ExPOSITIO LITTERAE

Vper litteram, super illo: Ideoque plaOcuit vanitati phorum etiam causis abiis ea tribuere. Notadum quosdam philosophos dixisse mundum generari a casu, ut Emped. Quidam vero posuerunt ea, quae sunt in istis inferioribus, dependere immediate solum ex causis proximis: ita quod Deus immediate solum produxit, unum, ut primam intelligetiam, & mediante illa, produxit alia: ita quod i mediatam causalitatem in istis inferioribus penitus subtrahebant a Deo, quod Avic. sensisse videtur. Haec autem sunt; erronea. Nam operatio naturae, & ea, quae videmus in istis inferioribus, non sunt attribuenda casui vel fortunae, sed sunt opus Dei, & fiunt propter determinatum finem. Rursum Deus sic agi mediate communicando suam dignitatem secundis agentibus, quod etiam agit immediate, ut in secundo patebit. Propter hoc dictum est talia non esse attribuenda alijs causis principaliter; sed voluntati Divinae.

Item super illo: Itaque non nisi Dei voluntas prima est causa. Notandum, quod per haec non excluduntur causae secundae. Nam licet Divina voluntas sit prima & principalis causa; exequitur tamen Deus gubernationem rerum mediantibus causis secundis.

PrevBack to TopNext

On this page

Expositio litterae