Text List

Prooemium

Prooemium

DIOTIINCTIO XDUJJ. ILLISENTENTIE, QVA DICTVM ESTDEIVOLVNTA¬ tem non posse cassari, quae ipse est, quaedam videntur obviare.

I oritur quaestio er. Postquam Mag. determinavit de Divit na voluntate in se, hic in parte ista determinat de efficacia eius Et duo facit: quia primo movet quasdam argumentationes, quae videtur concludere Divinam voluntatem non habere efficaciam in omnibus, & solvit eas. 2. ostendit Divinam voluntatem semper impleri, & in omnibis efficaciam habere. Secunda ibi: Voluntas quippe Dei. In principio 47. dist. Circa 1. duo facit, secundum quod dupliciter arguit. 1. per auctoritate. 2. per rationem. Secunda ibi: Ideoque cum constet. Circa 1. duo facit: quia tur? Et arguit quod non per duas auctoritates. 1. quaerit utrum Divina voluntas semper implea Primo per auctoritatem Apli. qui dicit: Deum velle omnes homines salvos fieri; nec tamen omnes salvantur. Secundo per auctoritatem Evangelij. Nam Dominus loquens Civitati lerusalem ait: se voluisse congregare filios ejus, sieut gallina congregat pullos suos, & tamen noluit: non ergo voluntas Dei semper impletur. 2. solvit, sive dat intellectum praedictarum auctoritatum, ibi: Sed audiamus solutionem. Circa quod duo facit: quia 1. exponit auctoritatem secundam, ut auctoritatem Evangelij, dicens: non esse intelligendum Deum voluisse congregare filios derusalem, & tamen non fuerit factum; sed Deus voluit, & serusalem noluit: quia voluntate Divina salvati sunt, ex sudaeis qui salvi facti sunt, Synagoga sive serusalem nolente. Secundo solvit ad auctoritatem primam: ut ad autoritatem Apostoli dicens: in hac propositione, Deus vult omnes homines salvos fieri, esse distributionem accommodam: quiat omnes qui salvantur, Divina voluntate salvantur: sicut illuminat omnem hominem: quia nullus illuminatur nisi ab ipso, licet non quilibet illuminetur. Secunda ibi: Nunc videre restat

Tunc sequitur illa pars: Ideoque cum constes. In qua postquam Magister adduxit auctoritates, quae videtur arguere Divinam voluntatem non semper impleri, & eas exposuit, specialiter arguit de malis: quia cum mala videatur repugnare Divinae voluntati, & multa mala fiant, alique fiunt contra ejus voluntatem, & voluntas ejus non semper impletur: unde duo facit: quia 1. quaerit utrum Deus velit mala fieri? Et assignat duas opiniones: quia quidam dixerunt Deum non velle mala, velle tamen fieri & esse. Alij vero dixerunt Deum nec velle mala fieri, nen esse. 2. has opiniones prosequitur ibi: Qui enim dicunt. Circa quod duo facit: quia 1. prosequitur positionem primam. 2. secundam. Secunda ibi: Illi vero qui dicunt. Circa 1. duo facit, secundum quod duas rationes adducit ad consimationem primae opinionis. Prima talis, vel Deuo vult mala fieri: vel vult mala non fieri? Non est dicendum, quod velit mala non fieri: quia non fierent, cum ejus voluntati nihil resistat, ergo vult mala fieri, quod est intentum. Secunda talis: Deus est auctor omnis boni, sed mala fieri est bonum: ut patet per Aug. in Enchirid. ergo Deus vult mala fieri. Secunda ibi: Item bonum est. Deinde cum dicit: Illi vero qui dicunt. Prosequitur secundam opinionem. Et tria facit: quia 1. secundum eam solvit rationes primae positionia.

2. adducit rationes ad confirmandum ipsam 3. contra eum adducit quamdam instantiam sophisticam & eam solvit. Secunda ibi: Si quis igitur diligenter. Tertia ibi: Iam sufficienter ostensum. Circa 1. duo facit: quia 1. solvit ad rationem primam. Nam cum arguitur: vel Deus vult mala fieri, vel non fieri? Neutrum est dandum: sed dandum est non vult mala fieri, & tunc non habet intentum. 2. solvit ad rationem secundam ut ad auctoritatem Aug. ibi: Quod vero Aug. Cin ca quod tria facit: quia 1. dicit Aug. dicere mala fieri bonum esse, non quod in se bonum sit: sed quia ex hoc elicitur aliquod bonum. 2. quiae innuerat bonum multipliciter dici, dat quamdam quadrimembrem distinctionem boni. 3. quia dixerat mala fieri esse bonum non in se, sed quia ex hoc bonum elicitur, ostendit quomodo ex malis potest elici bonum. Secunda ibi: Est enim aliquid. Tertia ibi: Hinc patet quod ex melis. Deinde cum dicit: Si quis igitar. Adducit rationes ad ostendendum, quod Deus mala non vult fieri. Et tria facit, secundum quod tres rationes adducit. Prima talis: nullo homine sapiente auctore, homo sit deterior, ergo multa minus Deo auctore, cum sit summe sapiens: sed ex eo quod mala fiunt, homines facientes eo deteriores sunt, non ergo Deo auctore mala fiunt, sed quae non fiunt Deo auctore, non fiunt eo volente, ergo Deus non vult mala fieri. Secunda talis: Deus est tantum causa bonorum, ergo eo auctore non fiunt mala, & per consequens nec eo volente. Tertia talis: Deus non est causa tendendi ad non esse, ergo non fiunt,; mala, per quae quis tendit ad non esse, Deo auctore, ergo nec eo volente. Secunda ibi: Deinde idem Augustinas. Tertiae ibi: Item aliter etiam.

Tuno sequitur illa pars: Inun sufficienter ostan¬ sum. In qua adducit quamdam sophisticam obpectionem. Et tria facit: quia primo obijcit contra determinata. Nam mala fieri est verum, omne verum iest bonum, omne bonum vule Deus, ergo Deus vult mala fieri. Secundo solvit quod mala fieri non est bonum in se; potest tamen de hoc formari propositio bona, & propositio vera: & talis formatio proApositionis fit Deo auctore & volente; non autem perpetratio malorum. Tertio declinat ad secundam positionem dicens: eam veram esse & tene. idam. Secunda ibi: Quibus facile. Tertia ibi: Hec igitur & alia. In quo terminatur sententiae lectionis, & distinctionis

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium