Expositio litterae
Expositio litterae
SVper litteram super illo: Quos iusse praedestinavit, ad paenam. Contra, praedestinatio non est nisi bonorum: ergo quidquid Deus praedestinat, ordinat ad gloriam non ad poenam. Dicendum quod ibi praedestinare sumitur large pro praescientia: ut dicatur praedessinati ad poenam qui sunt praesciti. Vel possumus dicere, quod praedestinatio simpliciter sumpta sonat in bonum: sed cum determinatione potest sonare in bonum & malum. Nam licet damnandi absolute non possint dici praedestinati; possunt tamen dici praedestinati cum determinatione, ut praedestinati ad poenam. Salvandi autem simpliciter praedessinati dicuntur, & cum determinatione, ut, praedestinati ad gloriam: & secundum hunc modum loquitur Isidorus de summo bono, lib. 2. cap. 6. Cemina est praedestinatio, sive electorum ad requiem, sivereproborum ad mortem.
On this page