Text List

Prooemium

Prooemium

DITINCTIO XDVIIJ QVOD ALIQVANDO HOMO BONA VOLVNTATE ALIVD vult quam Deus: & aliquando mala id, quod Deus bona voluntate vult.

CIENDIM quoque. Postquam Magister determinavit de Divina voluntate in se & de ejus efficacia, hic ultimo de terminat de conformitate nostrae voluntatis ad illam Et duo facit: quia 1. facit quod dictum est. 2. contra determinata opponit, ibi: Sed ad hoc opponitur. Circa 1. tria facit: quia 1. dicit conformitatem nostrae voluntatis ad Divinam non debere esse principaliter in volito: sed magis in modo volendi, ut velimus illud, quod nobis congruat velle, & eo fine quo debemus vel le. Secundo probat quod dixerat per Aug. Tertio ostendit malos homines sconcordari aliquam do in volito cum voluntate Divina. Nam Deus volebat passionem Christi bona voluntate, qua ludaei volebant mala; licet maluerit Deus occisionem Christi, quam olebant sudaei. Secun da ibi: Vnde Aug. in Enchi. Tertia ibi: Id quoque non est,

Tunc sequitur illa pars: Sed ad hoc opponitur. In qua opponit contra determinata. Et duo facit: quia 1. opponit & solvit. 2. ex dictis solvit quasdam alias quaestiones, ibi: Ex quo solvitur. Circa primum duo facit: quia primo opponit contra determinata. Dixerat enim Deum non velle Christum occidi a sudaeis, quod videtur falsum: Pquia voluit eum pati a sudaeis, ergo voluit eum occidi ab eis. 2. solvit: nam passionem Deus simpliciter voluit:: sed inordinationem actus, ut culpam sudaeorum non volePat. Et quia talem inordinationem videtur importa re occisio: ideo dixit Deum nolle occidi Christum a sudaeis. Secunda ibi: Ad quod respondentes. Deinde cum dicit: Ex quo scivitur, ostendit, ex dictis solvit quasdam alias quaestiones. Et duo facit: secundum quod duas quaestiones sulvit: nam. 1. isolvit utrum debeat placere san¬ ctis Christum fuisse passum? dicens, quod intutu nostrae redemptionis debet eis placere: sed & propter cruciatum non. Secundo solvit de passionibus sanctorum ibi: Si vero quaeritur. Circa quod tria facit: quia 1. dicit non esse omnino simile de passione sanctorum & Christi: quia a passione nullius sancti dependet redeptio nostra, ut a nassione Christi. 2. solvit, ad quaesitum: quia possumus velle & non velle passiones sanctorum si nobis proponamus rectos fines: debemus enim velle sanctorum gloriam non cruciatum. 3. Epilogat continuans se ad secudum librum dicens: quod postquam dictum est de his quae pertinent ad ministerium Divinae Vnitatis & Trinitatis, quod factum est in primo libro, restat considerare de creaturis, quod fiet in secundo. Secunda ibi: Passiones vero sanctorum. Tertia ibi: Quae ad ministerium Divinae unitatis. In quo terminatur sententia lectionis & distinctionis & per consequens totius primi libri.

PrevBack to TopNext

On this page

Prooemium