Expositio litterae
Expositio litterae
Vper litteram, super illo: Actun quippe iudaeorum non voluit Deus passionem Christu voluit. Contra: idem est actios & passio, ergo si noluit: actum ludaeorum, noluit passionem Christi. Dicendum quod in actu illo erat duo considerare: videlicetafflictionem, quam ludaei inordinate volebant: & sic Deo italis, actio non erat volita: volebat tamen eam, ut per illam redimebatur humanum, genus: nam si est idem actios & passio, differt ratione: quia actio dicitur, ut est in passo, ut dicitur 3. Phys. & quia ut erata sudaeis erat culpabilis: ut recipiebatur in Christo, eam acceptando, erat meritoria, dicitur Deus noluisie actioneri; qui a nolebat culpam: voluisse passionem quia redemptionem affectabat.
Item super illo: Apostolus Petrus dictus est Satanas. Notandum, quod verbum il lud sumptum est ex eo, quod habetur Matth. 16. Vade post me Satana scundalum es mihi:. Quod dictum fuit Petro a. Christo. Sathan autem interpraetatur adversarius: && Petrus est appellatus adversatius: qui ia passioni Christi adversabatur.
Item super illo: Quae autem ad mast erium Divinae unitatis. Vult Magister postquam determinavit de Creatore, dete rminare de creatura. Sed contra: Invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, ergo prius debuit determinare de creaturis quam de Deo. dicendum quod ista scientia habetur per inspirationem, non per humanam invetionem: ideo cognitio per eam habita subalternatur cognitioni Divinae, & scientiae beatorum: & quia Deus cognoscendo se, cognoscit alia, & beati cognoscendo verbum, cognoscunt omnia in Verbo: ideo prius Magister tradidit cognitionem Dei quam creaturarum: ut, modus istius scientiae Dei & beatorum. scientiae responderet secundum quam pse Deus aperta visione videtur: cui est bonor l& gloria in saecula saeculorum. Amen. nOi Sinintib
On this page