Prologus
Prologus
AEGIDII COLVMNAE ROMANI ORDINIS EREMITARVM D. AVGVSTINI SACRAE THEOLOGIAE DOCTORIS FVNDAMENTARII ARCHIEPISCOPI BITVRICENSIS S. R. E. CARDINALIS IN SECVNDVM LIBRVM SENTENTIARVM Quaestionum PARS PRIMA
Prologus MAGNITVDINE enim speciei, & creaturae cognoscibiliter poterit Creator horum videri. Sap. 13. In verbis propositis, designant quatuor, secundum quae possunt accipi quatuor causae Secundi Sententiarum: cuius nunc expositionem intendimus, Altissimo annuente. Nam primo in auctoritate praefata: homo se a Deo auertens rationabiliter increpatur: in quo Secundi libri, vt patebit, designatur causa formalis.
Secundo tota creatura vniuersaliter describitur, in quo habet causa materialis. Tertio ipse Deus creator omnium manifeste declaratur: in quo habetur huius Secundi libri, & totius scripturae sanctae causa efficiens principalis. Quarto, & vltimo cognitio Creatoris per creaturam nobis aperte proponitur, in quo habetur causa finalis. Primo quidem in verbis propositis homo se a Deo auertens rationabiliter et increpatur: & hoc in tota auctoritate proposita. Nam si auctoritas proposita referatur ad intentionem Auctoris, & ad verba praecedentia: exponitur hoc modo: quod Auctor libri Sapientiae rationabiliter increpat omnes homines se a Deo auertentes, & idola colentes: Nam & in eodem cap. dicit: Ignem, aut spiritum, idest, superiorem aerem: aut citatum aerem, idest, inferiorem aerem vento agitatum: aut gyrum stellarum, idest, coelum stellarum, siue octauam Sphaeram: aut nimiam aquam, idest, congregationem aquarum: quae in scripturis appellantur maria: aut Solem, & Lunam, idest primos planetas siue stellas erraticas, Rectores orbis terra. rum: Deos putauerunt. Hos ergo homines sic se a Deo auertentes increpat praefatus Auctor rationabiliter dicens: A magnitudine speciei, &c. quasi dicat: Rationabiliter increpantur quicunque alium Deum putant: nisi te Deum summum, & verum: quia hoc omnis creatura clamat: hoc ista sensibilia nos docent. Nam a magnitudine speciei, & creaturae: quam sensibiliter videmus, videri poterit cognoscibiliter, idest patenter, & manifeste Creator horum, idest Deus verus, & summus. Hoc etiam modo Paulus increpat se a Deo auertentes dicens: Quod notum est Dei, idest, quod de Deo scire possumus ductu naturalis rationis: manifestum est in illis, idest in ipsis hominibus. Cuilibet enim impressum est a Deo quoddam intellectuale lumen, in quo potest videre, & scire quod notum est de Deo ductu rationis. In illis ergo, idest in ipsis cordibus hominum est hoc notum, & manifestum. Ideo in eadem auctoritate subditur: Inuisibilia enim ipsius Dei, idest, Pater, qui specialiter dicitur inuisibilis: quia non apparuit sic in natura visibili, sicut filius: qui apparuit in carne: & spiritus sanctus in specie columbae, a creatura mundi, idest ab homine per ea, quae facta sunt: intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque virtus eius, idest filius: qui est Dei virtus, & Dei sapientia: & diuinitas, idest spiritus sanctus, cui appropriatur bonitas. Intelligimus enim per diuinitatem ipsam summam bonitatem: ita vt sint inexcusabiles, quasi dicat: Rationabillter increpantur auertentes se a Deo: & non cognoscentes ipsum. tales enim sunt inexcusabiles: quia inuisibilia Dei: sempiterna quoque virtus & diuinitas, idest pater, & filius, & spiritus sanctus: quantum ad eorum appropriata: per ea, quae facta sunt, idest, per istas creaturas visibiles intelligi, & conspici possunt. Bene ergo dictum est: quod in tota praefata auctoritate: homo se a Deo auertens rationabiliter increpatur.
In hac autem increpatione potest notari huius Secundi libri causa formalis, si consideretur per quod homo increpatur: & de quo: quia per creaturarum conditionem. Increpatur autem de eius auersione. nam quia per creaturas potest homo cognoscere suum Creatorem: Ideo si se auertat ab eo: per creaturarum conditionem rationabiliter increpari potest: in quo forma, & ordo huius secundi libri habetur. Nam hoc modo ordinat Magister hunc suum secundum librum: quia primo agit de creaturarum conditione: per quam homo se auertens debet rationabiliter increpari: postea agit de hominis auersione: de quo homo se auertens est merito increpandus. In auctoritate ergo tota: homo se a Deo auertens rationabiliter increpatur: per quod, vt patuit, huius secundi libri potest haberi causa formalis, scilicet, forma, & ordo tractandi.
Sed in prima auctoritatis parte cum dicitur: A magnitudine enim speciei, & creaturae tota creatura vniuersaliter describitur: per quod habetur huius libri causa materialis: in quo agitur de rebus creatis: quia sicut in primo libro agitur de ente diuino per essentiam, idest, de Creatore: sic in hoc secundo agitur de ente diuino per participationem, idest de creaturis. Huiusmodi autem vniuersalitas rerum creatarum, de qua agitur in hoc Secundo: in duplici magnitudine consistit: videlicet in magnitudine creaturae, quantum ad res conditas: & in magnitudine speciei, quantum ad ordinem conditorum. Ipsa ergo magni¬ tudo creaturae quantum ad res conditas: & ipsa magnitudo speciei quantum ad ordinem conditorum nos manifeste docent Deum Creatorem, & conditorem omnium. Hoc enim vniuersum, quod est quasi vnus principatus vnius principis, idest vnius Dei: vt declarari habet in fine 12. Met. consistit in magnitudine creaturae quantum ad res conditas. Nam quod sit totum, & quod sit magnum: hoc est ex magnitudine partium componentium: & maxime quantum ad partes principales: vt: ideo magna est domus, quia constat ex magno tecto, magno pariete, & magno fundamento. Sic totum vniuersum est quasi quaedam magna domus Dei: vbi elementa tantam magnitudinem habent: & coelum tantum spatium continet, vt minima Stella ibi existens visu perceptibilis, vt Auctores Astronomiae tradunt, maior sit tota terra: de qua non tota pars quarta habitatur: & tamen est sufficiens ad tantam hominum, & aliorum animalium multitudinem nutriendam. De hac autem magnitudine creaturae quantum ad res conditas potest intelligi, quod dicitur Baruch. 3. O Israel quam magna est domus Dei. Rursus in hoc vniuerso non solum est magnitudo creaturae, quantum ad res conditas: sed etiam est magnitudo speciei quantum ad ordinem conditorum. Nam magnitudo speciei, & pulchritudo vniuersi potissime consistit in ordine conditorum. Inquit enim Augustinus: A bona trinitate creata sunt omnia: nec summe, nec aequaliter, nec immutabiliter bona: sed tamen bona etiam singula: similiter vero vniuersa valde bona: quia ex omnibus consistit vniuersitatis admirabilis pulchritudo. Admirabilis ergo pulchritudo constat ex omnibus: supple ad inuicem ordinaris: quia vbi non est ordo, ibi non est pulchritudo: sed horror, & confusio. Vnde idem Augustinus ait: Nihil inordinatum est pulchrum Magnitudo ergo speciei, & pulchritudinis potissime consistit in ordine. Sic ergo exponendo primum praefatae auctoritatis membrum, scilicet: A magnitudine speciei, & creaturae, ibi magnitudo non dicit rem aliquam, sed dicit modum rei: dicit enim modum speciei, idest dicit quendam modum rerum conditarum, & ordinem conditorum. Alio autem modo non potest exponi: A Magnitudine speciei, & creaturae: vt quod ly, horum, aliquam rem demonstret: vt per creaturas intelligamus ipsas res creatas: per speciem vero intelligamus creatorum distinctionem, & formas: per magnitudinem autem intelligamus ipsorum virtutem, & operationem. Haec autem tria, & si tempore non se praecesserint: natura tamen, & origine se praecesserunt. Nam secundum Aug. tam super Genesim ad litteram: quam in libro Confess. semper informe natura, & origine praecedit formarum. Et Magister in distinctione 12. dicit, Deum in principio creasse materiam quatuor elementorum adhuc confusam, & informem: deinde elementa distinxit: & species proprias, atque distinctas singulis rebus secundum suum genus dedit. ergo saltem origine, & natura prius fuerunt res create in quadam informitate: deinde fuerunt per species distinctae, & vltimo fuit eis virtus ad operandum collata. Nam primo creauit Deus coelum, & terram, idest vniuersam corporalium informem materiam: postea diuisit lucem a tenebris: & fecit firmamentum, & luminaria in firmamento: & congregauit aquas, & apparuit arida, dando singulis rebus proprias species, & proprias formas: & postea dixit: Germinet terra herbam virentem, & facienrem semen: & lignum pomiferum faciens fructum: dando omnibus rebus virtutem ad operandum. In huiusmodi autem virtute, & operatione potissime consistit magnitudo, idest, fortitudo creaturae. Ipsa ergo creatura, & eius species, idest eius pulchritudo, & forma: eius magnitudo, idest eius virtus, & operatio clamant Deum Factorem suum. Reprehensibilis est itaque quilibet a Deo se auertens, & idola colens: quia a magnitudine, idest virtute, & operatione creaturae, & speciei, idest creaturae formosae, & speciosae: potest creaturarum Creator agnosci. quod autem sic debeat intelligi: vt per creaturam intelligamus ipsas res creatas, siue opera condita: per speciem intelligamus creaturarum decorem, & formam: per magnitudinem autem intelligamus creaturae virtutem, & operationem: patet per verba praecedentia in eodem capite, vbi primo agitur de operibus conditis: Secundo de specie rerum conditatum: Tertio de virtute, & operatione earum: Quarto, & vltimo infertur in illo capite: quod a magnitudine, id est virtute, & operatione speciei, & creaturae debet eorum Creator agnosci. In prima enim parte illius capituli dicitur, quod neque operibus attendentes agnouerunt, quis esset Artifex. Ipsa ergo opera condita, & ipsae res creatae suum actorem, & Creatorem ostendunt. Secundo in eodem cap. dicitur: quorum, idest, quarum creaturarum: & si specie delectati Deos putauerunt: sciant, quanto speciosior est his dominator eorum. Tertio in eodem capite habetur: quod si virtutem, & opera eorum mirati sunt: intelligant ab illis: quoniam qui haec fecit, fortior est illis. Postea subdit: quod a magnitudine speciei, & creaturae poterit eorum creator videri. Ipsa ergo creatura, siue ipsa opera creata, & eorum species, & magnitudo clamant Deum factorem suum.
Viso ergo, quomodo in tota auctoritate homo se a Deo auertens rationabiliter increpetur: per quod potest haberi huius Secundi libri ordo tractandi & causa formalis: & ostenso quomodo in prima auctoritatis parte cum dicitur: A magnitudine speciei, & creaturae: vniuersalis creatura describitur: per quod habetur huius Secundi libri, vbi de creaturis agitur, causa materialis. Restat Tertio declarare: quomodo in secunda parte auctoritatis cum subditur: cognoscibiliter poterit creator horum videri, declaratur ipse Deus, & ipse creator omnium: per quod habetur huius libri, & totius scripturae sacrae causa efficiens principalis. nam verum a quocunque dicatur a spiri¬ tu sancto est, vt vult Ambr. super illo verbo primae ad Corinthios 12. Nemo potest dicere dominus lesus: nisi in spiritu sancto: specialiter tamen veritas tradita in scriptura sacra: dicitur esse a Deo: siue a spiritu sancto: quia huius veritatem non possumus inuestigare per naturalem causam, sed oportet, vt habeamus eam per diuinam inspirationem. Ideo vult Augustinus secundo super Gen. ad litteram: quod maior sit huius scripturae auctoritas, quam totius humani ingenil perspicacitas: quia firmior veritas est, quae innititur iudicio diuino: cui non potest subesse falsitas: quam quae innititur humano, cui falsitas subesse potest. Quia ergo Magister in hoc secundo tractat de creaturis modo theologico: secundum quod de eis tractat scriptura sacra: quae habita est non per humanam inuestigationem: sed per diuinam inspirationem. Ideo benedictum est: quod huius secundi libri, & totius scripturae sacrae, quae diuinae inspirationi innititur: Deus creator omnium est causa efficiens principalis: Huiusmodi autem causa manifeste declaratur, cum dicitur: Cognoscibiliter poterit creator horum videri. Deus enim, & est creator: & est creator horum: & est creator horum cognoscibiliter. Haec ergo tria, scilicet quod Deus sit creator: & quod sit creator horum: & quod sit creator horum cognoscibiliter: referri possunt ad praedicta tria, cum dicitur: a magnitudine speciei, & creaturae. Nam in omni re creata sunt tria. Est enim ibi suppositum: est ibi forma, per quam est suppositum: & est ibi magnitudo, idest fortitudo, & virtus, per quam operatur suppositum. Est enim suppositum illud, quod per se producitur.
Alia autem producunt, & creantur in supposito: ideo per antonomasiam suppositum ipsum creatum potest dici creatura: secundum ergo hanc adaptationem dicemus, quod Deus est causa creaturae, & omnium, quae sunt in creatura. Erit ergo causa suppositi, & speciei, idest formae, & magnitudinis, idest virtutum existentium in supposito. Per comparationem itaque ad suppositum est creator: quia quod per se producitur, & creatur, est ipsum suppositum: per comparationem autem ad speciem, siue ad formam, vt creator horum, quia quod res sint hae: & quod quaelibet res sit haec: & quod habeat esse distinctum: hoc est per speciem, & per formam: quod patet per Aug. 12. Confess. c. 4. Tomo I. dicentem: Vbi nulla species: nusquam est hoc, & illud. Tertio per comparationem ad magnitudinem, id est, ad virtutem, siue operationem: Deus est creator horum cognoscibiliter: quia naturae, & substantiae rerum, per quas sumus apti deuenire in cognitionem primae causae: potissime innotescunt nobis per virtutes, & operationes ipsarum. Deus ergo est creator, & est creator horum, & est creator horum cognoscibiliter. Est enim creator ratione creaturae, idest suppositi: est creator horum ratione speciei, & formae. Est tertio creator horum cognoscibiliter: ratione magnitudinis, & virtutis, & operationis. Bene ergo Deus, qui est causa efficiens principalis huius Secundi libri, & totius sacrae scripturae: manifeste declaratur nobis, ex eo quod est creator horum cognoscibiliter.
Quarto ergo, & vltimo cognitio ipsa Creatoris omnium per creaturam in auctoritate proposita nobis aperte proponitur: cum vltimo dicitur: Videri, in quo describitur huius operis causa finalis. Nam hac intentione, & hoc fine, in secundo libro de creaturis agitur, vt per eas ascendamus ad contemplationem Creatoris: & per eas doceamur cognoscere Deum Restauratorem, & Glorificatorem nostrum. Et quia illud dicimur videre, quod manifeste cognoscimus: ex eo ergo, quod a magnitudine speciei, & creaturae potest cognoscibiliter horum creator videri: manifeste nobis proponitur cognitio creatoris per creaturam, quae est causa finalis huius libri: Ad quam cognitionem apertam, & manifestam: quae per excellentiam erit in patria, respectu cuius cognitio viae dicta est imperfecta: nos perducat ipse Deus trinus, & Vnus benedictus in saecula saeculorum. Amen.
On this page