Text List

Praeambulum

Praeambulum

DIVISIO PARTIS PRIMAE Prima huius libri pars quindecim complectitur distinctiones: In quarum prima de rerum creatione in vniuersum: In decem sequentibus de creatura mere spirituali, hoc est, de Angelis: In quatuor postremis de creatura mere corporea per opera sex dierum sermo habetur.

DIST. I. PARS I. De omnium rerum creatione, in vniuersum, quantum ad principium efficiens, opinione Philosophorum reiecta.

CREATIONEM rerum insinuans, &c.

Postquam assignauimus causas huius operis: restat, vt ad diuisionem libri, & ad sententiam litterae accedamus. Dicemus ergo, quod iste Liber Secundus, in quo agitur de creaturis: diuiditur in duas partes, quia primo agitur de creaturis in generali. Secundo in speciali, ibi: [De angelica itaque natura.] In principio secundae distinctionis.

Circa primum duo facit, quia primo agit de creaturis generaliter, prout procedunt a Deo tamquam a principio primo. Secundo agit de eis generaliter prout reducuntur in Deum, tanquam in finem vltimum: vbi praesens lectio terminatur, ibi: [Credamus ergo rerum.] Prima diuiditur in duas: quia circa processum rerum a Deo primo proponitur vertitas, & ex veritate proposita eliditur, & remouetur Philosophorum falsitas. Secundo specialiter descenditur ad opinionem Platonis, & Aristot. quid senserint circa productionem re¬ rum, ibi: [Plato namque]. Dicit ergo, quod [sacra scriptura insinuans] id est docens creationem rerum: dicit, [Deum esse creatorem] & dicit tempus, & omnem creaturam habere initium. In quibus verbis eliditur error omnium Philosophorum dicentium mundum esse ab eterno, & non habuisse initium, & eliditur error ponentium plura principia sine principio. Deinde cum dicit. [Plato namque] descendit ad opinionem Platonis, & Arist. & primo ad opinionem Platonis: Secundo Ar. ibi: [Aristoteles pero.]

Circa primum duo facit, quia primo facit quod dictum est. Secundo quia mentionem fecerat de Creatore, & de Artifice id est de factore, vel de factione: dat differentiam inter creare, & facere, ibi: [Creator enim] Dicit ergo, quod Plato aestimauit tria initia: Deum scilicet & exemplar id est ideam, & materiam. Et ipsa id est & ista tria principia posuit Plato esse increata sine principio, & Deum posuit, quasi artificem id est factorem, non creatorem. Sed quomodo intelligenda sit opinio Platonis: in dubitationibus litteralibus apparebit. Deinde cum dicit: [Creator enim:] dat differentiam inter creare, & facere. Circa quod duo facit, quia primo facit, quod dictum est, & patet littera. Secundo ex his, quae dixerat: dat differentiam inter Deum, & alia agentia, ibi: [Vnde & homo, vel Angelus.] Circa quod duo facit, quia primo dat huius differentiam ex parte effectuum. Secundo ex parte efficientium, ibi: [veruntamen sciendum]. Ex parte autem effectuum dat differentiam inter Deum. & hominem, vel Angelum, vel alia agentia, quia nec homo nec Angelus: nec aliquod agens creatum potest creare, vel potest facere ex nihilo aliquid. Sed creare est proprium solius Dei: nisi acciperetur creare large: sicut in ipsa scriptura saepe Creator accipitur, tanquam factor:

Deinde cum dicit: [veruntamen.] dat differentiam inter Deum, & alia agentia, quia non solum Deus potest facere effectum ex nihilo, quod non possunt alia agentia, sed etiam in agende Deus non mutatur, nec laborat: nos autem in agendo mutamur, & etiam omnia agentia creata agunt aliquo modo mota, quod quomodo sit: in dubitationibus litteralibus declarabit. Tria ergo facit, quia primo ostendit, quod Deus in agendo non mutatur, nec laborat. Secundo ait, quod nos in agendo mutamur: non autem Deus: in quo secundum Magistrum: non proprie est actus: cum omnis actus sit in motu. Tertio, quod dixerat declarat per simile in calore Solis: ex quo sole multa contingunt, nulla mutatione facta in calore eius, quod quomodo verum sit, in dubitationibus litteralibus apparebit, secunda ibi: [Nos autem operando mutari dicimur:] Tertia ibi: [Sicut ergo ex calore Solis:] littera autem patet.

Tunc sequitur illa pars: [Arisloteles vero.] in qua descendit ad opinionem Aristotel. Circa quam duo facit, quia primo facit quod dictum est. Secundo ex scriptura sacra per spiritum sanctum inspirata elidit omnes huiusmodi errores: tam Platonis, & Arist. quam etiam alioram, ibi: [Horum ergo.] Dicit ergo quod Arist. posuit tria principia: duo intrinseca: materiam scilicet & speciem id est formam, & tertium operatorium id est efficiens: mundum quoque dixit semper esse, & fuisse. Quomodo autem verum sit, quod Aristot. posuit tria principia: materiam: formam, & efficiens: in dubitationibus litteralibus apparebit. Deinde cum dicit: [Horum ergo] elidit omnes hos errores per auctoritatem scripturae sacrae: dicens, quod errorem horum id est Platonis, & Arist. & similium, & aliorum Philosophorum: spiritus sanctus euacuat: cum dicit: In principio temporum Deum creasse mundum: in quo datur intelligi, quod aeternitas dei extitit ante tempus. Postquam enim Deus sua voluntate, quia velle est ei facere, & volendo facit: creauit tempora, & initio temporum creauit mundum: consequens est, quod ipse Deus fuerit ante omne tempus, & ante mundum.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum