Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De rebus creatis

QVAESTIO I. De rebus creatis.

AD intelligentiam autem dictorum conuenit de quatuor dubitate. Nam, vt patuit, in hac lectione agitur de creaturarum exitu, & principio, quia secundum initium temporis, vt habitum est, Deus creauit celum, & terram. Est ergo dubitandum de ipsis rebus creatis, & de ipsis principijs rerum, & de ipsa creatione, & de ipso tempore. Sunt enim haec quatuor in omni opere consideranda: videlicet, Res producta: Principium producens: Actio, per quam producit, & Duratio mensurans ipsam productionem.

Circa hanc questionem tria dubitabimus. Primo quidem: vtrum spectet ad Theologum determinate de creaturis.

Secundo dato, quod sit: vtrum prius debeat determinare de creaturis, quam de creatore, vel econuerso.

Tertio: vtrum superfluant aliae scientiae determinantes de creaturis: cum hoc spectet ad Theologum.

Articulus 1

An ad theologum spectet considerare de creaturis

ARTIC. I An ad Theologum spectet considerare de creaturis. Conclusio et affirmatiua.

D. Th. I p. 1. q. art. &c. Item lib. 2. contra Gent. Cap. I. 2. 3. 4. Henr. Gand. 1. p. art. 19. q. 2.

AD PRIMVM sic proceditur. Videtur, quod non spectet ad Theologum considerare de creaturis. Nam Scientia est vnius generis subiecti: partes, & passiones considerans. Ea ergo sunt de consideratione scientiae, quae sunt subiectum, vel partes subiecti, vel passiones subiecti, vel passiones partium subiecti. cum ergo Deus in eo, quod Restaurator, & Glorificator noster, sit subiectum in sacra pagina, & creaturae nec sint ipse Deus: nec partes: nec passiones eius, non pertinebit ad Theologum considerare de ipsis.

Praeterea quae facta sunt in odium, & in tentationem animae homini: non debent esse de consideratione Theologi: creaturae sunt huiusmodi, vt patet Sapien. decimoquarto. ergo, &c. Praeter ea si Theologia consideraret de Creatore, & creaturis: consideraret vniuersaliter de ente, sed sola Metaphysica est vniuersaliter de ente: ergo theologia non erit huiusmodi.

IN CONTRARIVM est: quia cum articulorum fidei quidam pertineant ad deitatem: quidam ad humanitatem: cum pertinentes ad humanitatem connotent aliquid in creatura: non possunt huiusmodi articuli sciri: nisi de ipsis rebus creatis aliqua notitia habeatur.

Praeterea inter articulos pertinentes ad deitatem: computatur creatio Caeli & terrae: quae innuit potentiam: quae appropriatur patri: cum ergo non possit sciri, quod Deus creauerit coelum, & terram: nisi de ipsis creaturis aliqua notitia habeatur: spectabit ad Theologum considerare de creaturis.

RESOLVTIO. Ad Theologum spectat considerare de creaturis, per quas manuducimur in cognitionem Dei, vt est Vnus, vt est Trinus, vt Glorificator, & vt habet innumerabiles perfectiones.

DICENDVM, quod in omni scientia oportet dare rationem vnam aliquam: sub qua considerantur omnia, quae introducuntur in scientia, vt in Metaphysica, vbi omnia considerata considerantur sub ratione entis, & in naturali Philosophia omnia ibi considerata sunt propter corpus mobile. Sic & in Theologia oportet dare rationem vnam aliquam: sub qua omnia ibi considerentur. Haec autem vna ratio est, Deus, vt est nostra salus, & nostra beatitudo. Quidquid ergo in Theologia consideratur: hoc est in ordine ad Deum, vt est salus nostra, & finis nostrae glorificationis. Sic enim consideramus omnia, quae tanguntur in Theologia: vt ad hoc nos ordinant, & vt hoc intendunt. Vnde & Dominus statim cum locutus fuit Abrahae: proposuit se tanquam mercedem, & praemium eius: vt patet Gen. Noli timere Abraham, ego protector tuus sum, & merces tua magna nimis. Si enim voluamus, & reuoluamus scripturam, non inueniemus ibi nisi verba aeternae vitae, & ordinantia ad aeternam vitam. quod satis dedit intelligere Petrus, cum dixit: Ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Vetus ergo testamentum, & nouum non sunt nisi rota in rota. vnum enim per aliud declatatur: vtrumque verba vitae aeternae habet. nam & si in veteri promittebantur temporalia: hoc erat, vt per talia manuducerentur ad aeterna: ita quod Christus praedicans non temporalia, sed coelorum regnum, legem non soluit: sed adimpleuit. Omnia ergo considerata in sacra pagina sunt verba vitae aeternae, quia sunt propter vitam aeternam. Deus ergo consideratur hic, prout est beatificator noster, quem cognoscere, est vita aeterna. Iuxta illud: Haec est autem vita aeterna, vt cognoscant te. Vnde in hac scientia quicquid introducitur, sub hac ratione introducitur: verum quoniam Deus est beatificator noster, quia a restaurauit, & redemit nos. ideo si Deus est subiectum in hac scientia, vt est finis nostrae glorificationis: est etiam subiectum, vt est principium nostrae restaurationis. Pertinet ergo ad hanc scientiam considerare quomodo per Deum beatificamur: cum ergo beatificatio nostra praesupponat conditionem nostram, quia relatio retum in finem praesupponit earum exitum a principio: si spectat ad Theologum determinare de Deo Glorificatore nostro: oportet quod spectet ad ipsum determinare de Deo conditore, & creatore nostro. Et quia secundum veritatem homo fuit vltimo factus: non plene possumus scire, quomodo homo factus est a Deo, nisi sciuerimus vniuersalem exitum retum ab ipso. vniuersalis ergo exitus rerum a Deo tanquam a principio requiritur ad hoc, quod sciamus vniuersalem ordinem in ipsum, tanquam in finem. Signanter ergo forte Magister volens determinare de creaturis in hoc secundo, hoc ordine processit, quia in hac prima distinctione de duobus agit: videlicet quo modo res exiuerunt a Deo tanquam a principio, quod facit in lectione praesenti, & quomodo reducuntur in ipsum, tanquam in finem, quod faciet in lectione sequenti, innuens forte per hoc, quod isto modo spectat ad Theologum considerare de creaturis: prout exiuerunt a Deo tanquam a principio, & prout ordinantur in ipsum tanquam in finem. Dicemus ergo, quod vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei. Vanum autem, secundum Philosophum, est, quod caret fine. Ad hoc ergo data est nobis scientia Dei, vt non simus vani, vt non careamus fine, vt glorificemus Deum Glorificatorem nostrum. quod plene scire non possumus, nisi sciamus, quomodo omnia ordinantur in Deum, tanquam in finem, quod scire non poterimus, ignorato, quomodo omnia exiuerunt ab ipso, tanquam a principio: Spectat ergo ad Theologum considerare de creaturis: prout ordinantur ad beatitudinem nostram, & prout per creaturas cognoscimus Deum Glorificatorem nostrum.

Resumamus ergo quomodocunque a principio, & dicamus quod Subiectum in sacra pagina est Deus Glorificator, & beatificator, quod si est ibi Subiectum Deus Restaurator: hoc est, quia isto modo nos beatificat redimendo nos, & restaurando casum nostrum. Cognoscere autem Deum, vt glorificatorem: praesupponit Deum esse aliquid in se. vtroque ergo modo spectabit ad Theologum determinare de creaturis: videlicet prout per creaturas manuducimur ad cognoscendum Deum, prout est Glorificator noster, & prout per creaturas manuducimur ad cognoscendum ipsum, vt est aliquid in se. Quomodo autem per creaturas manuducimur ad cognoscendum Deum, vt est Glorificator noster, est per habita manifestum, quod si aliae scientiae ordinant nos ad beatitudinem nostram: hoc est a remotis, & mediate: prout ancillantur isti scientiae: haec autem a proximo ad huiusmodi beatitudinem super naturalem nos ordinat.

Rursus spectat etiam ad Theologum determinare de creaturis: prout per eas cognoscimus Deum esse aliquid in se, sed Deum esse aliquid in se rationis ductu cognoscitur a nobis, vt est vnus, sed per reuelationem cognoscitur aliqualiter a nobis, vt est Vnus, & Trinus, licet ergo creaturae sufficienter ostendant ipsum vnum: non autem naturali rationis ductu, sufficiunt ab ostendendum ipsum esse trinum: aliqualiter tamem hoc ostendunt, vt patebit. Nam postquam Spiritu sancto inspirati sancti Dei homines: docuerunt nos Deum esse trinum: multa inuenimus in creaturis manuducentia nos in huiusmodi veritatem. Dicamus ergo, quod secundum rei veritatem Deus est vnus in essentia: trinus in personis: habens in se pluralitatem, & infinitatem attributorum id est perfectionum, quae sibi attribuuntur, quia secundum Dion. Laudare debemus eum, qui est infinitorum nominum. Est enim Deus infinitorum nominum, quia vnitiue, & simpliciter continet in se innumerabiles perfectiones: a quibus omnibus nominari potest. Est enim iustus, pulcher, fortis, & sapiens, & secundum haec nomina, & nomina aliarum perfectionum potest nominationem suscipere: quia ergo per creaturas manuduci possumus in Deum, vt est vnus: quia omnis multitudo ab vnitate procedit: manuducimur etiam in Deum, vt est Trinus, quia in omni re creata relucet vestigium trinitatis: manuducimur tertio per creaturas in Deum, vt habet innumerabiles perfectiones, quia perfectiones omnium generum reseruantur in ipso: spectabit ad Theologum considerare de creaturis.

Hoc enim modo Magister sententiarum ordinauit primum librum: vbi agitur de Deo tractans ibi de vnitate essentiae: trinitate personarum, & de pluralitate attributorum: ad quae omnia aliquo modo manuducimur per creaturas, vt est per habita manifestum.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod ad scientiam pertinet considerare de subiecto, & de omnibus his, quae deseruiunt ad cognitionem subiecti, & quia cognoscere creaturas manuducit nos ad cognitionem Dei, ideo spectat ad Theologum considerare de creaturis, & quia Deus, vt est Glorificator noster, est hic subiectum: ideo videndum est quomodo quae considerantur de Deo in se, & omnia alia: pertineant hoc modo ad subiectum. propter quod dicere possumus, quod Deus absolute, & in se, & secundum suae substantiae pelagus infinitum: non est subiectum in hac scien¬ tia nostra, sed vt est Glorificator noster: verumtamen, vt dicebamus, quia Deum esse Glorificatorem nostrum, praesupponit primo ipsum esse aliquid in se, ideo multa determinat Theologus de Deo, quae competunt ei, vt ipse est aliquid in se.

Vel possumus dicere, quod quicquid determinat Theologus de Deo, determinat de ipso, vt est Glorificator noster. Ea enim in via cognoscimus per fidem, & auditum, quae in patria cognoscemus per visum. Dicemus enim tunc in Ciuitate Dei existentes: Sicut audiuimus, sic vidimus. Si ergo Deus, vt est Glotificator noster, est subiectum in hac scientia, quia in consideratione de subiecto includuntur omnia illa, per quae declaratur nobis subiectum: spectabit ad Theologum considerare de creaturis: prout per eas manuducimur in Deum Glorificatorem nostrum. Nam non solum que considerat Theologia de creaturis considerat hoc modo, sed quando considerat ea, quae competunt ipsi Deo, vt est aliquid in se, considerat ea, vt per illa manuducimur in Deum, vt est Glorificator noster, vt patebit in tertio Articulo.

Ad secundum dicendum, quia creaturae factae sunt in odium, & in tentationem hominum, & in muscipulam pedibus insipientium. Est ergo hoc ex insipientia nostra, quod per creaturas auertamur a Deo, quia male vtimur eis, sed si bene vtetemur creaturis: per eas manuduceremur in Deum. Ad tertium dicendum, quod aliter considerat vniuersaliter de ente Theologia, & aliter Metaphysica: Metaphysica enim considerat vniuersaliter de ente per se, & primo, quia vniuersaliter ens est ibi subiectum, sed Theologia considerat vniuersaliter de ente: non per se, & primo: sed de ipso Deo Glorificatore nostto per se, & primo considerat. Sed si quid consideratur de alijs entibus: hoc est, vt per illa ad hoc possimus manuduci.

Qualiter autem consideret Theologia vniuersaliter de entibus, & quo non superfluant scientiae aliae: in Articulo tertio ostendetur.

Articulus 2

An theologus debeat tractare prius de creatore quam de creaturis

ARTIC. II. An Theologus debeat tractare prius de Creatore, quam de creaturis. Conclusio est affirmatiua.

Aegid in prol. 1. Sent pr. 2. q. 1. Et in calce 1. Sent supet litteram. Henr. Gand. in 1. p. summ. ar. 19. q. 2. Item ar. 11. q. 1.

SECVNDO quaeritur: vtrum Theologus primus debeat tractate de creaturis, quam de Creatore, vel econuerso.

Et videtur quod prius de creaturis, quia secundum Dio. primo de Angelica lerar. Non est possibile aliter super¬ lucere nobis diuinum radium: nisi varietate sacrorum velaminum anagogice circumuelatum, & his, quae secundum nos sunt, prouidentia paterna vniuersaliter, & proprie praeparatum. vbi vult iunuere, quod nisi prouidentia paterna nobis ineffabili bonitate in hoc prouidisset: oculis nostris lumen ipsius omnino lucere non posset. prouidit: ergo nobis: quia suum radium, & suum lumen vel auit istis sacris velaminibus in istis sensibilibus repertis, vt per haec sensibilia manuducamur in lumen eius. Debet ergo Theologia prius tractare de sensibilibus, per quae manuducimur in cognitionem diuini radii.

Praeterea, & Philosophi tradunt, & ex nobis ipsis experimur incipere debere a sensibilibus, sed Magister voluit incipere ab intelligibilibus, & descendere in sensibilia. Apparet autem, quod econtrario debuerit facere, quia faciens domum modo debito incipit a fundamento, & ascendit operando vsque ad factionem tecti: non autem incipit a factione tecti, & descendit ad factionem fundamenti.

Praeterea ne in tradenda Theologia increpemur: sicut increpabatur Plato in tradendo suam Philosophiam: debemus a sensibilibus incipere. & per illa in Deum ascendere.

Praeterea in facto Canone hic modos videtur esse obseruatus, quia primo ibi agitur de conditione creaturarum scilicet quomodo creaturae sint a Deo conditae. sic enim incipit nostrae scripturae sacrae Canon: In principio creauit Deus caelum, & terram.

In CONTRARIVM est Magister sententiarum, qui volens in suis sententijs sub quodam compendio Theologiam tradere; Primo tractauit de Deo, vt in primo libro. Secundo de creaturis, vt in hoc Secundo.

RESOLVTIO. Theologia per modum scientiae prius debet agere de creatore, vt fecit Magister in secundo sententiarum: Per modum credulitatis, & ratione nostrae ruditatis, prius debet tractare de creaturis, vt fecit Moyses.

DICENDVM, quod absolute loquendo spectat ad Theologiam, vt est scientia, vel vt est sapientia: prius tractare de Deo, quam de creaturis: sicut Magister suum librum ordinauit, & bene. Dicimus autem absolute loquendo, & prout Theologia est scientia, vel sapientia, quia forte in casu, & ex parte ruditatis nostrae, & prout Theologia proponitur non per modum scientiae, vel sapientiae, sed simplicis credulitatis: secus esset faciendum, quia sic se habentibus conditionibus: posset contigere, quod secus facere expediret Volumus autem ad praesens quatuor rationes adducere, quod absolute loquendo Theologia prout traditur per modum scientiae, vel sapientiae: debet prius tractare de Deo, & postea de creaturis. Nam scientia quantum ad praesens spectat: ad quatuor comparari potest: videlicet ad suum subiectum, de quo tractat.: Ad ipsos habentes, & adiscentes, quos perficit: Ad suum modum considerandi: Et ad auctoritates, & rationes, quibus innititur: Nam omnis scientia tractat de aliqua re, & habet suum modum, per quem tractat de illa re, & innititur aliquibus, per quae tractat de huiusmodi re, & perficit habentes, & adiscentes huiusmodi scientiam sic tractantem. His ergo quatuor vijs secundum, quod scientia ad quatuor comparatur: pessumus nostrum propositum declarare.

Prima ergo via sumitur, prout scientia comparatur ad suum subiectum, de quo tractat. Dicemus enim vt patuit ex primo nostro, quod aliter assignandum est subiectum in hac scientia diuinitus inspirata, & aliter in quacunque scientia humanitus inuenta. Nam, vt dicebatur in arguendo, quia naturale est nobis, quod nostra cognitio incipiat a sensu: ideo omnis scientia humanitus inuenta aliquo modo concernit sensibilia quantum ad suum subiectum. Nulla est enim huiusmodi scientia, quae non sit, vel de sensibilibus, vt naturalis Philosophia: vel de his, quae sunt in sensibilibus, vt Mathematica: vel non habeat sensibilia, partem sui subiecti, vt Metaphysica, quae est de toto ente sensibili, & intelligibili. Et iste est triplex modus essentialis Philosophiae: Physicus, & Mathematicus, & Diuinus, vt declarari habet in Metaphy. quia hoc triplici modo sensibilia comparari possunt ad subiectum in scientia humanitus inuenta. Sed in hac scientia diuinitus reuelata: non sunt subiectum sensibilia: nec ea, quae sunt in sensibilibus: nec habet sensibilia partem sui subiecti. Sed subiectum in hac scientia est ipse Deus: non secundum infinitum pelagus suae substantiae, sed secundum specialem rationem, prout scilicet est Beatificator, & Glorificator noster, & quia subiectum est illud, de quo principaliter considerat scientia: si subiectum huius scientiae non est quid sensibile: nec est in sensibilibus, nec habet sensibilia partem sui: consequens est, quod haec non tractet de sensibilibus, nisi ex consequenti, quia non pertinent ad subiectum suum, & ad id, de quo considerat principaliter: omnes autem scientiae humanitus inuentae: aliquo modo considerant principaliter de sensibilibus, quia sensibilia sunt aliquid sui subiecti: sine quo suum subiectum esse non potest, quia vel sunt ipsum subiectum: vel fundamentum subiecti, vel pars subiecti. Cum ergo res non possit esse sine seipsa: nec sine suo fundamento: nec totum sine partibus suis: subiectum in alijs scientijs essentialem dependentiam habebit ad sensibilia, vt accipiamus essentialem dependentiam pro illo, sine quo esse non potest. quanquam ergo aliae scientiae prius determinent de alijs sensibilibus, Theologia tamen, quae principaliter considerat de Deo, & de fensibilibus solum ex consequenti, quia nec sunt subiectum: nec pars subiecti: primo determinabit de Deo, & ex consequenti, & secundario de creaturis. hoc enim intendit tradere Theologia: quale sit istud obiectum nos beatificans, quia est Trinus, & vnus: sine cuius aperta visione beatificati non possumus. ideo Magister de hoc determinauit prius in primo libro, & de alijs, vt deseruiunt huic veritati, determinauit postea in libris alijs.

Secunda vin ad hoc idem sumitur ex parte ipsorum habentium, & adiscentium: Nam aliud est Theologiam tradere per modum credulitatis, & aliud per modum scientiae, & sapientie. Nam per modum credulitatis, vt proponuntur populo rudi simpliciter credenda: sic quilibet potest esse auditor huius scientiae: secundum quem modum loquitur Augustinus, quod sacra scriptura paruulis congruens: nullius generis rerum verba vitauit. Sed vt proponitur Theologia per modum scientiae & sapientiae, vt modo nobis possibili velimus intelligere: & per rationem capere, quae ibi traduntur: sic solum perfecti debent ede auditores huiusmodi scientiae: secundum quem modum loquitur Apostolus: Sapientiam autem loquimur inter perfectos Et exponit de qua sapientia loquatur: cum subdit: Sapientiam vero non huius saeculi, neque principum hiuius saeculi, qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est: sapientia enim Dei, quae est Theologia, sic est abscondita, & tantae est subtilitatis, & profunditatis, quod debent esse multum perfecti in alijs scientijs volentes eam adiscere, vt est scientia, & sapientia: loquendo etiam eo modo, quo potest haberi ab homne in hac vita. Vnde videmus, quod illi sancti Doctores, qui profundius locuti sunt in sacra Theologia: prius fuerunt instructi, & perfecti in alijs scientijs. Sed secundum doctrinam traditam Metaphy. licet ex admitari incaeperint Philosophi philosophari, & licet per effectus deueniamus in cognitionem causae, nobis tamen perfectis oportet, quod sit ordo contrarius ei, qui est a principio quaestionum. Imperfecti ergo ex effectu procedunt in causam: perfecti autem econuerso, ex causa in effectum. Et quia perfectis debet proponi Theologia per modum scientiae, & sapientiae: Ideo talibus prius debet tradi doctrina de Deo nostro Glorificatore, & postea de creaturis, prout adminiculantur huic veritati.

Tertia via ad hoc idem sumitur ex parte modi tractandi. Dicemus enim quod scientiae humanitus inuentae: sequuntur modum humanum. Ista autem diuinitus inspirata sequitur modum diuinum. modus autem humanus est, vt per intellectum primo feratur in creaturas, & in sensibilia, & postea per creaturas feratur in Deum, & per sensibilia in intelligibilia. Ideo scientia humana si eadem tractat de sensibilibus, & intelligibilibus, quia sequitur modum humanum: prius tractabit de sensibilibus, quae de intelligibilibus, vt patet in Metaphysica: vbi prius in 7. & 8. tractatur de substantia sensibili, quam in 12. de intelligibili, & per consequens ibi prius tractatur de entibus causatis, quam de Deo: Sed Theologia, quae sequitur modum diuinum: cum Deus prius cognoscat se: & cognoscendo se, cognoscat alia: prius tractabit de Deo: & postea de alijs. non quod in via per hanc scientiam videamus Deum per essentiam: & videndo Deum videamus alia: sed ideo haec scientia sequitur in hoc modum diuinum: quia prius determinat de Deo: & postea de alijs: quia non determinat de alijs, vt ibi sistat: & quod directe intendat cognitionem aliorum: sed solum determinat de alijs: vt adminiculantur ad cognoscendam veritatem illam: quam intendit cognoscere de Deo: Ideo oportet, quod de ipso primo determinet: cuius principaliter, & directe cognitionem intendit: & postea determinet de alijs: vt adminiculantur veritati, quam per se, & directe vult cognoscere. Sed scientiae humanitus inuentae etiam directe intendunt scire veritatem de ipsis creaturis, & per illas intendunt ad sublimiorem veritatem ascendere. Ideo non est mirum, si prius de sensibilibus agant.

Quarta, & vltima via ad hoc sumitur ex parte eorum, quibus innititur scientia. Nam scientia humana principalius innititur rationi: & ex consequenti auctotitati. Vnde consueuimus dicere quod locus ab auctoritate est valde debilis, & infirmus. Et in secundo Metaphysicae t. c. 14. 15. traditur: quod impedimentum est ad scientiam, credere testimonijs famosorum. Et Alexander in commentarijs suis de Aristotele dicit: Non credimus huic homini magis, quam alijs, nisi, quia rationabilius locutus est. Si ergo non credimus Philosophis: nisi quatenus rationabiliter locuti sunt: quia. 1. post. t. 5. Propter quod vnum quodque, & illud magis: consequens est, vt rationi magis credamus: quam ipsis Philosophis. In scientia ergo humanitus inuenta: ad nostrum propositum ostendendum: prius debemus rationem tanquam quid principalius adducere: & postea debemus nostrum dictum per auctoritatem Philosophicam confirmare.

Sed in Theologia se habet econuerso: quia Auctoritas scripturae sacrae est multo principalior, & validior, quam sit quaecunque ratio: vel quaecunque perspicacitas ingenii humani. luxta illud, quod supra tetigimus de Augustino 2. super Gen. ad litteram: Maior est quippe huius scripturae auctoritas, quam omnis ingenii humani capacitas. Quia ergo rationes nostrae a sensibili oriuntur; scientia, quae principaliter innititur auctoritati diuinae, debet prius tractare de ipso Deo: cuius Auctoritati innititur: & postea tractare de alijs, vt adminiculantur veritati, quam intendit cognoscere. Nisi enim sciremus, qualis est ille, cuius auctoritati debemus inniti: quia habet intellectum infallibilem: & est gignens ex se verum verbum: qui est verus Deus: & spirans spiritum sanctum: qui est diuinus amor: in quo omnia dona diuina liberaliter, & sine fallacia nobis communicantur: nesciremus, cui deberemus credere: & forte crederemus posse per ipsum de¬ cipi. Qui enim vult inniti principaliter diuinae Auctoritati, & non vult principaliter inniti rationi: oportet, vt pro modo sibi possibili primo mente concipiat ipsum Deum. Quod autem Theologus primo auctoritati inniti debeat: & postea rationi, patet per Aug. dicentem: Primum secundum auctoritatem scripturarum sanctarum, vtrum ita se fides habeat, demonstrandum est: deinde si voluerit, & adiuuerit Deus, istis garrulis, vt inueniant aliquid, vnde dubitare non possint; per rationem est resistendum.

Cum ergo quaeritur vtrum ad Theologum spectet determinate prius de Deo, quam de creaturis: quem ordinem tenuit Magister in suis sententijs: patet, quod sic, absolute loquendo prout Theologia est scientia, vel Sapientia: quae debet tractari inter perfectos. Sed in casu. vt si tradatur populo rudi: non est inconueniens, quod prius manuducatur populus per aliqua sensibilia: sicut per creationem coeli, & terrae, & postea aliqua sibi tradantur de ipso Deo: vt quod est vnus, quod est innumerabilis: quod est omnipotens: quo est trinus, & caetera alia, quae de ipso verificantur.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum: quod diuinus radius non illucescit nobis, nisi per sacra velamina: & per similitudines repertas in creaturis. Vnde & in primo sententiarum, vbi agitur de ipso Deo multa adducuntur de similitudinibus creaturarum: sic etiam & Philosophus. 12. Metaphy. vbi agit de substantia intelligibili: multa adducit ad intelligentiam dictorum de substantia sensibili. & tamen liber ille duodecimus dicitur esse de substantia intelligibili: non obstante, quod multa sint ibi tradita de substantia sensibili: sicut primus sententiarum est de Deo, non obstante, quod multa sint ibi tradita de creaturis. Theologia ergo, vt est Scientia, & Sapientia, absolute loquendo, eo modo, quo potest, debet ptius tractare de Deo: & postea de creaturis: Philosophia autem econuerso.

Ad secundum dicendum: quod quia cognitio nostra incipit a sensu: Ideo scientia innitens modo nostro, & modo humano: debet a sensibilibus incipere. huisumodi autem non est Theologia, quia non innititur principaliter modo humano: nec humanae intentioni: sed modo diuino, & diuinae reuelationi. propter hoc debet prius de Deo tractare, vt in solutione principali est diffusius declaratum.

Ad tertium patet solutio per iam dicta, quia cum Plato traderet scientiam humanam, & humanitus inuentam, vere increpandus erat, quia noluit modo humano incedere. Theologia autem non est humanitus inuenta, & quantum spectat ad propositam quaestionem, absolute loquendo Theologia, vt est scientia, vel sapientia, in hoc sequitur modum diuinum, propter quod prius spectat ad ipsam tractare de Deo, & postea de creaturis.

Ad quartum patet solutio per iam dicta, quia Moyses loquebatur populo grosso, & rudi, ideo incepit a quibusdam sensibilibus, vt a creatione caeli, & terrae, vt per illa sensibilia manuduceret po¬ pulum ad credendum: quod non etant veri Dij, idola, quae colebantur, sed erat vnus verus Deus, & omnipotens.

Articulus 3

An aliae scientiae creaturas considerantes sint superfluae

ARTIC. III. An aliae scientiae, creaturas considerantes, sint superfluae. Conclusio est negatiua.

AEgidius 1. Sent. Prol. q. 2. art. 3. & q. 3. Hen. 1. p. summae art. 6. q. 2. 3. art. 7. q. 8. art. 19. q. 2. D. Tho. 1. p. q. 1. arr. 1. 3. 5. & 6.

AD tertium sic preceditur: videtur, quod caeterae scientiae superfluant.

Nam Theologia, vt patuit, determinat de Creatore, & de creaturis: sed quicquid est, vel est Creator, vel creatura: igitur Theologia determinat de omnibus entibus. superfluum ergo, & vanum est adiscere alias scientias.

Praeterea de eisdem non possumus habere cognitionem perfectam, & imperfectam, vt si habemus demonstrationem de aliquo: impossibile est de illo habere opinionem, vt probat philosophus: sed Theologia est perfectior scientia, quam aliae scientiae. per eam ergo modo nobis possibili in via habemus de rebus cognitionem perfectam. superfluunt ergo aliae scientiae, dantes cognitionem imperfectam: immo scientibus Theologiam, non solum aliae scientiae non sunt necessariae, sed videtur quod non possint simul stare cum ipsa. Nam adueniente cognitione perfecta, cessat, & non est necessaria imperfecta.

Praeterea: Duobus modis cognoscitur Deus, per scripturam, & creaturam, quae vtraque nobis ad hoc proponitur intuenda, vt ipse quaeratur, ipse diligatur, qui & illam inspirauit, & istam creauit. Si ergo non propter aliud est habenda cognitio de creatura, nisi vt Deus quaeratur, & diligatur, cum hoc potissime fiat per Theologiam, videtur, quod aliae scientiae superfluant.

IN CONTRARIVM est, quia cum sit domina, non propter hoc superfluunt ancillae: immo necessariae sunt ad obsequium dominae: & quia Theologia est quasi domina, aliae scientiae sunt, quasi ancillae, quibus vtitur in obsequium suum ad arcem, & ad maenia ciuitatis id est ad defensionem contra gartulos. non ergo superfluunt aliae scientiae, immo sunt necessariae.

RESOLVTIO. Aliae scientiae considerantes creaturas alia ratione, alioque fine, quam Theologia, cui ipsae ancillantur, & ad hanc ordinantur, non sunt superfluae.

RESPONDEO dicendam, quod triplici via inuestigare possumus, quod quantuncunque Theologia tractet de Creatore, & de creaturis, non pro¬ pter hoc superfluunt aliae scientie. Prima via sumitur, si consideretur id, de quo principaliter est Theologia, vel quod idem est, si consideretur Theologiae subiectum. Secunda sumitur si consideretur subiectum aliarum scientiarum. Tertia vero si consideretur finis vtriusque tam Theologiae, quam aliarum scientiarum.

Prima via sic patet: nam, vt diximus, Theologia habet Deum pro subiecto, non absolute secundum infinitatem pelagi suae substantiae, sed secundum specialem rationem, vt scilicet est Beatificator noster: ex hoc ergo restringitur consideratio Theologica, vt non possit considerare, per se loquendo, de omnibus, de quibus considerant omnes aliae scientiae, sed solum de illis consideret, per quae ad beatitudinem manuducimur. Et quia scientia non superfluit, cum potest considerare aliqua, quae non potest alia scientia: Ideo non superfluunt scientiae Philosophicae, quia possunt multa considerare, quae non spectant ad Theologiam. Hoc est ergo, quod dicit August. "Non vtique quicquid ab homine sciri potest in rebus humanis, vbi plurimum superuacuae vanitatis, & noxiae curiositatis est, huic scientiae est tribuendum, sed illud tantummodo, quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, & roboratur".

Considerat enim Theologia de Deo, sed non considerat de eo secundum omnem rationem, secundum quam considerari potest, vt non considerat de ipso secundum, quod habere angulum extrinsecum est causa, quare triangulus habeat tres, nisi in generali, quia considerat Deum esse causam omnium. Nam hoc ad beatitudinem nostram spectat, vt ille sit Beatificator noster, qui est omnium conditor, & omnium entium causa. In speciali tamen non spectat ad Theologum considerare de omnibus effectibus Dei, nec spectat ad ipsum considerare quicquid potest sciri in rebus humanis, & in effectibus Dei, vbi quantum ad beatitudinem nostram, a Philosophis multa sunt curiose, & superstitiose tractata. Sed solum illa debet in talibus Theologus animaduertere, per quae manuducitur ad beatitudinem: vel quod idem est, "per quae fides, quae ad beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, & roboratur". Ex hoc ergo apparet, quomodo Theologia considerans de Deo nostro Glorificatore: considerat de ipso, vt est aliquid in se, videlicet, vt est in eo essentiae vnitas, trinitas personarum, & pluralitas, vel etiam infinitas attributorum, siue perfectionum, secundum quae tria distinctus est totus primus sententiarum, vbi de Deo agitur in se, quia sine fide Trinitatis non possumus salutem consequi: nec potest esse finale bonum nostrum, nisi illud, quod est quid perfectissimum, in quo reseruantur omnes perfectiones, quia solus ipse potest satiare appetitum nostrum. Nam animam tanti boni capacem, nullum minus bonum satiare potest. quicquid ergo determinat Scriptura sacra: totum referendum est ad Deum Glorificatorem, & solum sub ratione illa pertinet determinare ad Scripturam factam. Proptet quod aliae scientiae non superfluunt: intelligendo scientiam non superfluete, quaecunque potest aliquid determinare, quod ad aliam scientiam determinare non spectat.

Secunda via ad hoc idem sumitut ex parte subiecti aliarum scientiarum. Nam nulla scientia humanitus inuenta habet pro subiecto ipsum Deum. Sed quaelibet talis scientia habet ens creatum, tanquam subiectum, vel saltem tanquam partem subiecti. Quaelibet ergo alia scientia de creaturis considetat principaliter: quia & subiectum, & partes subiecti sunt per se, & principaliter de consideratione scientiae, licet inter ipsas considerationes principales sint gradus. quia subiectum est magis de principali consideratione, quam partes, & pars illa, in qua magis reseruatur ratio subiecti, est magis de principali consideratione, quam alia: vt substantia, in qua magis reseruatur ratio entis, est magis de principali consideratione Metaphysici, quam acccidens. Propter quod & 12. Metaphysi. sic incipit: De substantia quidem Theoria id est principalis speculatio est. Nam substantiarum principia, & causae quaeruntur in hac scientia scilicet primum, & principaliter. Sic ergo incipit ille duodecimus, ac si Metaphysica omnino principaliter intenderet de substantia. Intendit enim Metaphysica principaliter de ente, & intendit principalius de substantia, quam de alijs entibus, quia principalius reseruatur in ea ratio entis. quia quod est per se, est vehementius, & magis, quam quod est per aliud. Vnde scientia considerans de aliquo per se, potest multa considerare de illo, quae non potest scientia considerans de ipso nisi per aliud, & ex consequenti, vt Geometra, qui considerat de linea secundum se: quia, vt dictum est, scientia considetat per se & de subiecto, & de partibus subiecti: potest multa considerare de ea, quae non potest Perspectiuus, qui considerat de linea non secundum se, & simpliciter, sed vt est visualis. Dicimus autem quod scientia considerat de subiecto & de partibus subiecti per se, non tamen eodem modo: quia de subiecto considerat per se, & primo, de partibus autem subiecti per se, sed non primo. Si ergo quod est per se, est magis, quam quod est per aliud, & scientia considerans de aliquo per se, potest multa considerare de illo, quae non potest scientia considerans per aliud, scientiae humanae quae considerant de rebus creatis per se, poterunt multa considerare de eis, quae non pertinebunt ad Theologiam, quae considerat de talibus solum per aliud, vt adminiculantur ad beatitudinem nostram, quae est ipse Deus immediare per seipsum nos glorificans, ad quod consequendum, & habendum, adminiculatur nobis cognitio, quam habemus de ipso per creaturas.

Tertia via ad hoc idem sumitur, prout consideratur finis tam Theologiae, quam aliarum scientiarum. Nam sicut est in artibus, sic est in doctrinis. Nam quando finis vnius artis ordinatur ad finem altetius: tunc ars considerans excellentio¬ rem finem: accipit ab arte alia, tanquam ab ancillante, & seruiente, vt militaris accipit a fraenifactiua, quia fraenifactiua ordinatur ad militarem. Multa ergo considerat de fraeno fraenifactiua, quae non considerat militaris. Non enim oportet, quod miles adiscens artem militandi: adiscat facere frena, sed sufficit, quod de fraeno habeat quandam cognitionem generalem, cuius conditiones speciales considerat magis fraenifactor, quia ergo cognitio, quam habet de Deo Theologus: est multo altior, quam cognitio habita in quacunque Philosophia: consequens est, quod omnes Philosophiae ancillentur huic scientiae, & quod ista possit accipere ab alijs tanquam a seruientibus, & ancillantibus. Haec ergo scientia omnes scientias alias tanquam ancillas vocat ad arcem, & ad maenia ciuitatis id est ad defendendam fidem, vel mittit Theologia alias scientias tanquam ancillas suas, vt vocent ad arcem, & ad menia ciuitatis id est vtitur eis ad fidei defensionem. quia ergo sic est, & quia Theologus vtitur omnibus alijs scientijs, & accipit ab omnibus eis non tanquam subalternata a subalternante, vt sicut Perspectiuus a Geometra: sed tanquam Dominus a seruientibus. Ideo de his, quae accipit, multa possunt considerare scientiae, a quibus accipit: de quibus per se considerare non spectat ad Theologum, vt si accipit aliqua a naturali Philosopho pertinentia ad corpus mobile: consequens est, vt naturalis Philosophus, qui per se considerat de corpore mobili, consideret multa pertinentia ad huiusmodi corpora: de quibus considerare per se ad Theologum non spectabit. Dicimus autem per se, quia propter adiscentes multoties Doctores Theologorum suos transgrediuntur limites declarantes in suis libris, quae declarantur in alijs scientijs, quae deberent accipere, & supponere, quod non dicimus malum esse. Si enim Perspectiuus vellet propositionem aliquam perspectiuicam declarare ignoranti Geometriam: posset propter adiscentem declarationes geometricas assumere. Sic & Theologus: licet non subalternetur scientijs alijs: tamen quia accipit ab eis, tanquam a subancillantibus: potest multas declarationes facere, & assumere: quae in alijs scientijs pertractantur. Si enim essent adiscentes perfecti, scientes caeteras scientias, vt expediret; sufficeret propositiones assumete absque declarationibus alijs. nunc autem oportet multa pertractate propter imperfectionem auditorum. Sic ergo excedere limites: est in limitibus permanere: propter bonum publicum, quod inde consurgit.

Potest autem esse alia ratio: quare Theologi pertractant, quae deberent aliae scientiae pertractare, & non simpliciter propositiones assumunt, tamquam notas, & manifestas in scientijs alijs, sed eas declarant, & pertractant. quia non solum potest contingere, quod hoc sit necessarium ex imperfectione audientium Theologiam, sed ex imperfectione tradentium Philosophiam, vt quia Philosophi in multis ad Philosophiam pertinentibus errauerunt, & multa ad Philosophiam pertinentia obmiserunt: possunt Theologi multa phi¬ losophica pertractare corrigendo errorem Philosophorum, & supplendo eorum defectum. Sed si auditores Theologiae sufficientes essent, & Philosophi sufficienter scientiam Philosophiae tradidissent, vbi desineret Philosophus: ibi inciperet Theologus, & quantum ad declarata in Philosophia, non oporteret declarationes iterate, sed solum propositiones declaratas assumere.

Reuertamur ergo ad propositum, & dicamus, quod quia Theologus accipit ab alijs scientijs tanquam a subancillantibus, multa possunt considerare scientiae aliae in his, quae accipit ab eis Theologus: de quibus per se, & directe tractare ad Theologum non spectat: propter quod patens est, quod aliae scientiae non superfluunt.

Posset autem ad hoc adduci, & quarta ratio ex parte modi considerandi. Nam etsi de eisdem aliquibus consideret Theologus, & Philosophus: hoc non est sub eadem ratione. Sed Theologus considerabit de illis, vt adminiculantur ad supernaturalem beatitudinem nostram: propter quod cum Theologus considerat de creaturis: magis considerat de Creatore nostro Beatificatore, vt innotescit nobis per huiusmodi creaturas, quam consideret de creaturis ipsis. Nam & si in hoc secundo, vbi agitur de creaturis, deberet assignari subiectum: magis esset huiusmodi subiectum Deus creaturarum conditor, quam creaturae conditae. Philosophus autem si considerat de aliquibus, de quibus considerat Theologus: hoc non est immediate ad hunc finem, vt anima possit consequi suam beatitudinem supernaturalem, quia tunc ageret Philosophia vltra suam speciem; sed vt possit consequi suas perfectiones naturales, quae possunt ex puris naturalibus acquiri. non ergo superfluunt aliae scientiae considerantes de aliquibus: de quibus considerant Theologi, quia hoc est sub alia ratione: sicut non est superfluum in naturali Philosophia considerare de materia, de qua considerat & Metaphysicus, quia hoc erit sub alia ratione, vt tradit Commentator. 12. Meta. quia Metaphysicus considerabit de matetia, vt est quoddam ens: licet valde modo exili: cum secundum puram potentiam participet rationem entis: consideratio autem naturalis non erit superflua, quia erit sub ratione alia scilicet prout est subiecta transmutationi, & motui.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod aliae scientiae non superfluunt, quia etsi Theologia consideret de Creatore, & de creaturis, vt patet per iam dicta: possunt tamen aliae scientiae multa considerare de creaturis: de quibus per se, & directe non spectat considerare ad Theologum. In illis etiam, in quibus communicant Philosophus, & Theologus: non superfluit Philosophia, quia considerat ea sub alia ratione, quam Theologus.

Ad secundum dicendum, quod Theologia est perfectior quantum ad finalem considerationem, & quantum ad adhaesionem, sed non oportet, quod in omnibus sit perfectior, quantum ad speculationem, quam sint aliae scientiae. vnde id, quod intendit Theologia, est multo altius, quam id, quod immediate intendit philosophus: & his, quae dicuntur directe, & per se in Theologia, magis adhaeret Theologus, quam his, quae dicuntur per se, & directe in Philosophia. non enim sic subirent martyrium Geometrae propter hoc, quod Triangulus habet tres angulos, sicut subiiciebant se martyrio Sancti in primitiua Ecclesia: propter hoc, quod Deus est Trinus, & Vnus. Quantum autem ad speculationem, multae veritates in Philosophia declaratae sunt magis nostro intellectui clariores, quam multae veritates traditae in sacra scriptura. Propter ergo talem cognitionem perfectam: cuiusmodi est cognitio Theologica: non oportet, quod cesset cognitio philosophica. non enim se habet cognitio Theologica ad Philosophicum: sicut cognitio patriae de Deo, quae erit per visionem apertam, ad cognitionem viae, quae est per fidem, & non per speciem, qua adueniente, cessabit ista: nec se habet sicut demonstratio ad opinionem: de qua dicit Philosophus, quod simul cum opinione stare non potest, quia tam cognitio patriae, respectu cognitionis viae, quam demonstratio respectu opinionis, cernunt clare, quae ista cernunt obscure. Theologia vero non oportet, quod sit sic perfectior. quantum ad cernere, & speculari, quam Philosophia.

Ad tertium dicendum, quod creatura ad hoc nobis proponitur finaliter, vt Deus quaeratur, & diligatur: Philosophi tamen non semper in suis scientijs intendebant hunc finem immediate, sed vt ipsa creatura cognosceretur. Augustinus ergo loquitur modo theologico, quia in sacra pagina, & in Theologia semper intenditur hic finis, vt Deus quaeratur, & diligatur, quia Plenitudo, & finis totius legis sacrae, est dilectio. ergo quia Philosophi in suis scientijs, vt plurimum, intendebant hunc finem, vt ipsa creatura cognosceretur; poterant multa de creaturis tractare, quae ad Theologum non spectant. non ergo superfluit Philosophia, vt est per habita manifestum.

PrevBack to TopNext