Text List

Praeambulum

Praeambulum

DIST. I. PARS II.

CREDAMVS igitur rerum. Postquam Magister egit de exi tu creaturarum a Deo, sicut a principio: hic, vt dicebatur agit de ordine earum in Deum tanquam in vltimum finem. Circa, quod duo facit. quia primo ait, quod bonitas Creatoris est causa finalis creaturarum omnium: cuius bonitatis vult Deus facere participes creaturas suas, quod non necessitate, sed libera voluntate fecit. Scdo ex his que dixerat: agit de institutione, & ordine creaturarum, & specialiter de institutione, & ordine rationalis creaturae: ibi: [Quia non valet.] Circa, quod duo facit, quia primo determinat de rationalis creaturae institutione. Secundo de eius ordine in finem, vel de eius fine: ibi: [Ideoque, si queratur.] Dicit ergo, quod supple, ideo fuit instituta creatura rationalis, quia beatitudinis diuinae non est particeps, nisi creatura rationalis. ideo fecit creaturam rationalem, quam hoc modo distinxit, vt pars remaneret in sua puritate: non vnita corpori, vt natura angelica: pars autem corpori vniretur, vt animae humanae. Quomodo autem non est particeps beatitudinis, nisi creatura rationalis, & quomodo Angeli sunt rationales: in qus stionibus litteralibus apparebit: Deinde cum dicit: Ideoque, si queratur,] determinat de ordin¬ in finem, siue de fine rationalis creaturae. Circa quod duo facit, quia primo determinat de huiusmodi ordine in finem: siue de huiusmodi fine generaliter tam hominis, quam Angeli. Secundo determinat hoc de homine specialiter, ibi: [Et sicut factus est homo. ICirca primum tria facit: secundum quod triplicem causam finalem assignat, quare facta sit rationalis creatura, vt quare factus sit homo, vel Angelus. Vna est ex parte agentis, vt ideo facta sunt haec propter bonitatem Dei. Alia est ex parte operis, vt ideo facta sunt haec, vt Deum laudent, Deo seruiant, Deo fruantur, & in hoc fiat eorum profectus, & vtilitas. Tertia est ex parte vtriusque: vt ideo facta sunt haec propter Dei bonitatem, & eorum vtilitatem. hanc autem triplicem causam assignat: licet aliquid de vna tangat in alia. Secunda pars incipit ibi: [Et si quaeritur.] Tertia ibi: [Cum ergo quaeritur.] littera autem patet.

Deinde cum dicit: IEt sicut factus est homo. assignat causam finalem rationalis creature, quantum ad hominem specialiter, vt, quare factus sit homo. Circa quod tria facit: secundum quod triplicem huiusmodi causam assignat. nam primo assignat huiusmodi camm: prout homo comparatur ad ipsum vniuersum, & ad ipsum mundum. Secundo prout comparatur ad angelos. Tertio prout comparatur ad suas partes. Secunda ibi: [De bomine quoque.] Tertia ibi: [Solet etiam quaeri.] In prima ergo parte prout homo comparatur ad vniuersum, siue ad mundum: assignat causam, quare factus sit mundus, vt ilict seruiret homini, & quare factus est homo, vt seruiretur ei a mundo: omnia ergo facta sunt propter vtilitatem hominis, & omnia sunt nostra, vt patet in littera. Deinde cum dicit: [De homine quoque] assignat causam quare factus sit homo, vt comparatur ad angelos dicens, quod homo fa ctus est propter reparationem ruinae angelicae: non quod ista sit tota causa, sed quia inter alias causas ruinae angelicae reparatio est nonnulla causa.

Deinde cum dicit: [Solet etiam quaeri,] assignat causam, quare factus sit homo prout comparatur ad suas partes, vt quare factus sit homo ex talibus partibus, vt ex anima vnita corpori. Videtur, quod tria facit. quia primo assignat causam huiusmodi ex Dei voluntate. quia Deus ita voluit. Secundo ex nostra instructione, vt instrueremur, nos posse vniri creatori per gratiam: ex quo tam excellens creatura, vt anima rationalis vnita est corpori per naturam. Tertio, quia in hoc videtur animae rationalis depressio, quod vnita est corpori, & assignat, quae sit huius depressionis recompensatio. Secunda ibi: [ Secundo antem potest dici.] Tertia ibi: [Quia ergo pro exemplo.] Circa quod tria facit. Primo assignat huius depressionis recompensationem. nam haec recompensatio huius depressionis, quod anima vnita est corpori: erit glorificatio corporis. Secundo resumit distinctionem rationalis creaturae. quia diuisa est in duo: videlicet in angelos, quorum locus est coelum: & in animas rationales coniunctas corporibus, quorum corporum habitatio est in terra. Tertio ex huiusmodi & diuersitate, & distinctione data: dat ordinem tractandi in hoc Secundo libro. quia primo tractabitur de creatura pure spirituali, vt de angelis: postea de creaturis alijs. Secunda ibi: ISic ergo conditor. Tertia ibi: (Ex praemissis apporet.) Littera autem per se patet.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum