Praeamublum
Praeamublum
DE ANGELICA ITAQVE NATVRA &c. Postquam. Magister determinauit de creaturis in gnnali, in pate ista, vt dicebatur determinat de ipsis, in speciali. Circa quod tria facit: secundum, quod creatura tripliciter diuiditur: videlicet in pure spiritualem: in pure corporalem, & ex vtrisque compositam. Primo ergo determinat de pure spirituali, sine de angelis. Secundo de pure corporali. Tertio de composita ex vtrisque. lsc. de homine. Secunda ibi: IHec de A ngelice naturae conditione dicta siefficiant. IIn principio duodecimae distinctionis. Tertia ibi: [His excursis, quod supra de hominis crearione promisimus.] In principio decimae sextae distinctionis. Circa primum duo sacit: quia primo continuat se ad dicenda. Secundo exequitur de intento ibi: [Quaedam auctoritates.] Dicit ergo: De angelica itaque natura haec primo consideranda sunt: quando creatura fuerit, & vbi, & quelis sacta, dum primo conderetur: Deinde quasis effecta, ex quersione quorumdam, & conuersione. Considerandum est quoque de excellentia, & ordinibus, & de donis eorum, & de officijs, & de nominibus, & de alijs ad ho c pertinentibus. Nam ex diuersitate ordinum, & Hierarchiarum, sumitur diuersitas gr romninumi e eficiormm, & plbrium dlioran.
Deinde cum dicit: [Quedam auctoritates.] exequitur de intento. Circa quod quinque facit, secundum quod quinque de angelis dicenda proposuit. Nam primo inquirit quando angeli creati sunt. Secundo vbi. Tertio inquirit de qualitate vorum quantum ad primariam conditionem. Quarto de qualitate eorum quantum ad conuersionem, & auersionem. Quinto de quibusdam alijs differentijs eorum. Secunda ibi: [Iam ostensum est.] circa medium praesentis lectionis, & dist. Tertia ibi: [Ecce ossensum est.] in principio tertiae distinct. Quarta ibi: IPofit haec considerando adducit. Iin principio quintae distinct. Quinta ibi: LPost pra dicta superest cagnostere de ordinibus: lin principio nonae distinct. Circa primum duo facit, quia volendo ostendere quando creati sunt angeli. Primo procedit arguendo. Secundo soluendo, ibi: luidetur ita. ICirca primum tria facit, quia primo probat angelos creatos ante mundum: quia, vt dicitur in Ecclesiastico: Ante omnia creata est sapientia, quod non potest intelligi de Deo, vel de aliqua persona diuina: intelligitur ergo de angelica natura, quae saepe in sacra scriptura, & vita, & sapientia, & lux dicitur. Secundo obiicit ad partem contratiam. quia, vt dicitur gGenes. 1. In principio cteauit Deus celum, & terram. quod intelligitur de creatura corporali, & spirituali. Et in Psal. dicitur: Initio tu domine terram fundasti: & opera manum tuarum sunt coeli. Tertio confert huiusmodi auctoritates ad inuicem: quae sibi contradicere videntur. nam si primo omnium creata est sapientiaid est angelica natura: videtur ex hoc, quod sit facta ante celum, & terram. Rursus: si in principio fecit Deus caelum, & terram, & initio terram fundauit, & opera manuum suarum sunt coeli: nihil videtur factum ante coelum, & terram. Secunda ibi: [Sed rursus.] Tertia ibi: [Et videtur quaedam]. littera autem patet.
Deinde cum dicit: [Videtur itaque.] soluit dubitationes tactas. Circa quod duo facit, quia primo facit, quod dictum est. Secundo obiicit in contrarium per Hiero. ibi: LHieronymus tamen. Circa primum tria facit. nam primo soluit, quod angelica natura est facta primo, & non primo. primo dignitate: non primo tempore. Nam tempore quidem simul facta est spiritualis, & corporalis creatura, vt probat per Aug. Secundo ad maio rem expressionem veritatis: ostendit, quod nec tempus, nec aliquid factum est ante spiritualem, & corporalem creaturam. quia non in tempore, sed in initio temporis facta sunt omnia ista. Tertio concludit, quod simul cum tempore facta est spiritualis, & corporalis creatura, & etiam simul cum mundo. Secunda ibi: LAnte ea enim. ITertia ibi: Loimul ergo. I& patet littera.
Deinde cum dicit: [Hieronymus tamen.] obiicit per Hieronymum. Circa quod duo facit, quia primo obiicit per Hiero. qui videtur velle angelos factos longe ante mundum. Secundo soluit, quod magis approbat angelos factos cum mundo. Et reipondet ad dictum Hiero. quod hoc non dicit asserendo: sed aliorum opinionem recitando, ibi: TNos autem, quod prius. IEt patet littera. Tunc sequitur illa pars: Ilam ostensumm est: in qua inquirit vbi facti sunt angeli. Circa quod duo facit, quia primo facit, quod dictum est. Secundo dat quandam conuenientiam inter corporalem, & spiritualem creaturam, ibi: [Simul ergo.] Circa primum tria facit, quia primo inquirit vbi facti fuerunt angeli, & ostendit, quod fuerunt facti in coelo: iuxta dictum domini: Videbam Sathanam sicut fulgur de coelo cadentem. Secundo inquirit cuiusmodi fuerit illud coelum: vbi facti fuerunt angeli: dicens, quod non fuit coelum, quod dicitur firmamentum: sed fuit coelum Empyreum id est igneum, quod dictum est tale non a calore, sed a splendore, quod probat per Strabum. Tertio probat hoc idem per Bedam. Secunda ibi: [Vec appellatur.] Tertia ibi: [De hoc quoque geda.] Deinde cum dicit: [Simul ergo.] dat quandam conuenientiam inter corporalem, & spiritualem creaturam. Circa quod duo facit, quia primo dat huiusmodi conuenientiam: ostendens, quod vtraque creatura tam corporalis, quam spi ritualis fuit creata simul, & vtraque primo infor mis, & postea formata: nam creatura corporalis in principio: licet habuerit formam conditionis, non habuit formam distinctionis: spiritualis vero, & si in principio habuit formam naturae, informis tamen creata fuit, vel quantum ad gratiam, vel saltem quantum ad gloriam. Secundo mouet quandam quaestionem, quod si angeli fuerunt creati in coelo, quomodo illud exponitur de Lucifero: Ascendam in coelum. Et soluit, quod hoc non intelligitur de caelo Empyreo: vbi Lucifer, & ali, angeli fuerunt creati, sed de celo deitatis: ad cuius aequalitatem voluit Lucifer ascendere, ibi: Hic quaeri solet, & in hoc stat tota sententia lectionis, & distinctionis.
On this page