Quaestio 1
Quaestio 1
De Aevo
QVONIAM in praesenti distinctione duo quaeruntur: videlicet quando creati fuerunt angeli: quod pertinet ad mensuram durationis eorum, quod est euum: & vbi creati fuerunt, quod pertinet ad locum eorum, qui est coelum Empyreum. ideo de his duobus quremus, videlicet de Aeuo, & de caelo Empyreo. Circa euum quaeremus qunque. Primo de eius inchoatione cilicet quando incaeperit. vtrum scilicet incaeperit euum, vel euiternum cum ipso mundo, vel fuerint creata euiterna, siue angeli ante mundum. Secundo de vnitate, vtrum sit vnum euum omnium euiternorum. Tertio de eius permanentia, vel successione. vtrum euum sit mensura permanens, vel successiua. Quarto de eius quodditate quid sit euum. vtrum sit substantia, vel accidens, vel sit idem, quod aeuiternorum esse. Quinto de comparatione eius ad mensur as alias: quomodo differat aeuum a tempore, & ab aeternitate,
Articulus 1
An angeli sint creati ante mundum
Alex. de Ale2 2. p. q. 19. D. Th. 1.p. q. 6 1. art. 2. 3. Et 2. sent. d. 2. q. 1. art. 2. & 3. Lt in qu. disp. q. de pot. q. 4. art. Ib. IS D. bonau. d. 2. art. 1. q. 3. Voril. 2. sen. d. 2. &Greg. Arim. 2 senten. d. 2. q. I. & vide infra Dist. 12. p. 1. q. 1. art. 2. & alios Doct. in illa d.
AD primum sic proceditur: videtur, quod angeli sint creati ante mundum. Nam, vt dicitur Eocle. 1. Prior omnium creata est sapientia. Quod August. I. super Gene. ad litteram: exponit de angelica natura. Angelica ergo natura est creata prior omnium, & per consequens ante. mundum.
Praeterea August. 2. super Cen. ad litteram ait: quod conditio caeli prius erat in verbo Dei secundum sapientiam genitam: deinde in creatura spirituali: hoc est in cognitione angelorum, secundum creatam id est concreatam in illis sapientiam.
Deinde coelum factum est, vt esset ipsa coeli creatura in genere proprio. coelum ergo conditum, & etiam aliae res conditae, vt plane vult August. eodem libro super Gen. ad litteram, prius fuerunt in verbo: postea in cognitione angelica, & vltimo in seipsis. quod non esset nisi Angeli creati fuissent ante alias res, & ante mundum.
Praeterea: nullus potest habere cognitionem rei fiendae, nisi sit ante rem. sed angeli habuerunt cognitionem rerum fiendarum, vt vult Augusti. in eodem libro: ergo &c.
Praeterea assignatur causa, quare Deus noluit facere mundum ab aeterno: ne videretur creatura aequiparari sibi: ergo pari ratione noluit simul facere creaturam corporalem, & spiritualem, ne videret creatura corporalis aequparari spirituali.
IN CONTRARIVM est, quod dicitur Ecclesi. 15. Qui viuit in aeternum, creauit omnia simul. simul ergo fuit creata corporalis, & spiritualis natura.
Praeterea August. tam super Gen. ad litteram, quam in libro Confess. exponit, quod in principio creauit Deus coelum, & terram id est spiritualem, & corporalem substantiam.
Praeterea non videtur intelligibile, quod sint duae essentiae creatae diuerse per se existentes: nisi quia vna non est in alia: si ergo angeli fuerunt creati ante mundum, vnus non erat in alio. quod etiam communiter ponitur, & veritas est, quod angelus angelo non illabitut: nec vnus potest esse in alio. vbi ergo erat vnus quando fuerunt facti, ibi non erat alius: ergo ad factionem angelorum requirebatur diuersitas locorum. vt, vbi esset vnus angelus, ibi non effet alius, & per consequens requirebatur factio corporis.
Praeterea: si prius fuerunt creati angeli, & postea fuit creata corporalis substantia: erit dare nunc prius, in quo fuerunt creati angeli: & nunc posterius, in quo creata fuit corporalis substantia. sed nunc prius, & posterius non est sine tempore: non ergo fuerunt creati angeli ante tempus. sed tempus praesupponit motum: motus praesupponit corpus mobile: non ergo fuerunt creati angeli ante corpus. ponendo ergo ipsos non fuisse factos ante tempus, cogimur ipsos ponere, vt videtur, factos simul cum corpore, siue cum corporali substantia.
Creatura spiritualis, & corporalis simul creatae sunt, vt error excluderetur dicentium, angetos fuisse creatores: & decor vniuersi seruaretur. Prior tamen fuit spiritualis diaenitare, non tempore. Idque congruenter sentiendum, oppositunque; pertinaciter asserendum, & congruum non esse posse, non censemus.
RESPONDEO dicendum, quod multa sunt possibilia, quae non fiunt. Vnde August. 15. de Trinit. ait: Praetermissis alijs innumerabilibus modis: quibus ad nos liberandos vti posset omnipotens: ipsam mortem potissimum eligere voluit, vt fieret. Voluit itaque Deus nos liberare per suam mortem: quamuis aliter potuisset hoc facere. Multa ergo sunt possibilia que non hiunt. Ideo videndum est primo, vtrum sit possibile, vel implicet contradictionem, quod ancfacta sit spiritualis creatura quam corporalis, vel econuerso: vel vtrum necesse fuerit eam simul fieri, vel non simul fieri. Dicemus ergo, quod creatura spiritualis, & corporalis potuerunt simul fieri, & non simul fieri. potuit enim spiritualis creatura fieri ante corporalem, & corporalis ante spiritualem, & fieri potuit vtraque simul. Nam secundum Dam. li i 1. c. 5. Aliter operatur Deus: aliter homo. Nam homo operatur non volens solum, sed praecogitans: deinde manibus operans, & nihil ex non ente ad esse producit. Sed Deus volens solum, ex non ente ad esse produxit vniuersa. In quibus verbis datur triplex differentia inter operationem Dei, & creaturae.
Prima: quia creatura non potest totum operari simul, sed operat hoc post illud. vt homo prius praecogitat, & postea agit. & quia non potest cogitare totum simul: oportet, quod cogitatio praecedat cogitationem. Si enim posset cogitare totum simul: non oporteret deliberare nec praecogitare, sed statim videret, quid agendum. Angelus ent licet non discurrat: tamen non intelligit omnia simul: propter quod si rationes rerum existentes in ipso: essent factiuae rerum: non posset omnia simul facere. Sic etiam agens naturale: cum non agat nisi applicatum: prout successiue applicatur nunc ad hoc, nunc ad illud: successiue agit nunc hoc, nunc illud. Deus autem operatur solum volens. Nam oia intelligit simul, & rationes oium sunt in ipso, quae sunt factiuae, & pductiuae rerum. Sed, vt saepe diximus: ratio existens in intellectu non se extendit ad opus: nisi secundum beneplacitum voluntatis: habet ergo Deus rationes omnium apud se, & simul intelligit omnia: non ergo requiritur aliud, nisi quod velit secundu illas rationes agere. Ideo Dam. ait, quod operatur volens solum.
Secunda differentia est inter actionem creaturae, & Dei, quia Deus potest agere nullo praesupposito. Vnde ex non ente id est ex nihilo: ad esse vniuersa perduxit: homo autem, nec aliqua creatura hoc potest.
Tertia autem differentia est, quia homo non solum non operatur ex non ente, & non solum oportet praecogitare (quia non omnia intelligit simul) sed cum praecogitauit, oportet ipsum manibus operari id est materiam disponere, quod in omni agente creato etnt verum est: praesupponit enim quodlibet tale agens & materiam, & dispositionem materiae. nisi enim prius disponat materiam: non potest ibi inducere formam. Deus aunt potest totum simul producere. Dicemus ergo, quod Deus pont omnia producere simul, quorum rationes habet apud se: non quod repugnat effectui. nam hoc nullum agens potest, quod contradictionem implicat, & quod effectui repugnat, quia hoc esset facere effectum, & non effectum: ideo non posset Deus simul producere infinita: quantuncunque henat apud se rationes infinitorum, & hoc quia effectui repugnaret. immo non solum simul, sed nec etiam successiue fieri posset, quod aliquando producta essent simul in finita. possunt enim aliqua esse simul: quae non sunt facta simul. infinita autem nullo modo possunt esse simul: siue sint simul facta hue non. Quaecunque ergo possunt simul esse, possunt simul a Deo fieri, quia hoc effectui non repugnat, & quia creatura spiritualis, & corporalis possunt simul esse, & simul sunt: ideo potuerunt simul a Deo fieri. Potuit etiam fieri creatura spiritualis ante corporalem, & potissime natura angelica, quia ridiculum est cogitare, quod talis natura ad sui esse indigeat corpore. non ergo repugnasset effectui, si fuisset facta ante omne corpus. Rursus potuisset Deus facere creaturam corporalem ante spiritualem: nam licet Deus administret creaturam corporalem, mediante spirituali: tamen, quia potest Deus sine causa se cunda, quicquid potest cum huiusmodi causa: posset sine creatura spirituali administrare totam creaturam corporalem.
Cum ergo quaeritur: vtrum res fuerunt simul producte, vel quae ante producta fuit: dici debet, quod tes sic fuerunt productae, sicut Deus voluit. I quia omnia, quaecunque voluit, fecit. sed de ipsa voluntate diuina quid voluit, & quomodo fecit: dupliciter potest nobis quantum ad praesens aliquid innotescere. Primo modo ex inspiratione diuina, siue ex scriptura sacra, vt si Deus potuit hoc facere hoc modo, & alio: si scriptura sacra, cui non potest subesse falsitas, de modo factionis testetur aliquid determinate: statim debemus assentire, quod factum fuerit illo modo, quo dicit scriptura, & non alio. Secundo modo hoc potest nobis innotescere ex congruitatibus rerum, quia semper modo conuenientiori, & magis congruo ar¬ bitrari debemus Deum singula produxisse. Sed ab vtroque istorum modorum ne decipiamur, nobis cauere debemus. In exponendo ergo scripturam sacram, quantum ad praesens spectat, quinque sunt attendenda.
Primo, vt non trahamus. seripturam sacram. ad sententiam nostram, & ad id, quod magis nobis placet, sed quod nos conformemus illi sententiae, quam scriptura sacra magis sonare videtur. multi enim sic scripturas exponunt, quod magis, quod animo concaeperunt, volunt, quod scriptura dicat: quam velint conformare animum ei; quod magis scriptura sonat. Vnde Augustinus primo super Genes. ad litteram circa finem, ait: Non pro nostra ita dimicantes sententia, vt eam velimus scripturarum esse, quae nostra est: cum potius eam, quae scripturarum est, nostram esse velle debeamus.
Secundo attendendum est, ne in expositione scripturae sacrae magis appreciemur scripturas alias, quam ipsam scripturam sacram. quod & subtilibus, & rudibus periculosum esse potest. Vnde 1. super Genes. circa finem: dicit August. Periculosius autem errant quidam infirmi fratres, qui cum istos impios, & infideles de caelestium corporum numeris, vel de quibuslibet elementorum mundi huius quaestionibus: subtiliter, & copiose disserere audiunt, euanescunt, & eos sibi cum suspirio praeponentes, & magnos putantes: saluberrime pietatis libros cum fastidio repetunt: quos dulciter haurire deberet. In hoc enim non solum rudes, sed etiam industres aliquando periculose succumbunt, cum dicta Gentilium, vtcumque scripturae sacrae praeponunt.
Tertio attendendum est, ne scripturam sacram taliter exponamus, quam merito possimus a fidelibus irrideri: propter quod inducantur, vt credant scripturae sacrae subesse errorem, vt idem Augustinus in eodem libro ait.
Quarto attendendum est, ne obscuritatem scripturae sacrae in aliquam partem sic trahamus pertinaciter, quod aliquo tempore, si appareat non sic esse: videri possit, quod labes aliqua, vel falsitas subsit scripturae sacrae.
Quinto attendendum est, ne sic nostram opinionem in talibus asseramus: vel, quod expositionem aliquam in tantum approbemus, quod expositioni alij, quae vera esse potest, praeiudicare velimus. Vnde Augustinus eodem libro circa finem, ait: Librum Ceneseos multipliciter, quantum potui, enucleaui, protulique sententias de ver bis obscure positis ad exercitationem nostram: non aliquid vnum temere affirmans: cum praeiudicio alterius expositionis. In talibus ergo, quae possunt esse hoc modo, & aliter, vt quia Deus potuit vtramque creaturam corporalem, & spiritualem simul facere, & quia potuit alteram prius facere: dato, quod aliquae auctoritates scripturae sacrae videantur dicere magis hoc; vel magis illud attendere debemus, ne propter opinionem nostram, vt quia magis placet nobis vna opinio quam alia: magis trahamus scripturam ad nostran sententiam, quam uostram sententiam velimus concordare scripturae. Attendendae sunt etiam & aliae conditiones praetactae: propter quod apparet qualiter in talibus ad aliquid opinandum: sit ex sciipturae sacrae expositionibus procedendum¬
In secundo autem circa hanc materiam, vt in congruitate rerum, est etiam attendendum. quia cum intellectus noster valde debile lumen habeat: multa videntur nobis congrua, quorum opposita sunt magis congrua. His itaque praelibatis, dicamus ad q. quod cum quodlibet praedictorum fuerit possibile, quia creatura corporalis, & spiritualis poterant simul fieri, & non simul: & cum auctoritates quaedam scripturae sacrae videantur sonare vnum: quaedam aliud; & quia congruitates adduci possunt ad vtramque partem: ideo circa hoc diuersi diuersa senserunt. Nam Greg. Nazianzenus, siue Creg. Theologus, vt recitat Dam. 2. li. c. 3. voluit, quod Deus primum excogitauerit angelicas virtutes, & caelestes, & excogitatio, vt ait, eius opus fuerit. Voluit ergo Grego. ille, quod Deus prius fecerit angelos, quam alia: cui sententiae Dam. consentit dicens: Ego autem Theologo Crego. consentio. Decebat enim, vt ait, primam intellectualem substantiam creari, & ita id est postea sensibilem. Voluit ergo Dam. quod prius creata fuerit angelica natura, & postea sensibilis. Nec dici pont, quod intelligat de prioritate dignitatis, vt Magister quasdam auctoritates saluat: exponens, quod sapienria i est angelica natura, facta est prior omni dignitate. Nam secundum hunc modum prioritatis, non solum decebat, sed etiam necesse erat intellectualem naturam praeire sensibilem. quia impossibile est secundum naturalem dignitatem, quo intellectuali naturae sensibilis adaequetur. Magister vero in littera vult: creaturam spiritualem & corporalem simul factam esse tempore, & ad ducit ad hoc auctoritatem Augusti. hoc dicentis. Nos autem nullam partem pertinaciter asserimus: tamen quia hoc tenetur communius, quod tempore, vel duratione vtraque sit facta simul:
ideo ad hanc partem magis declinamus: nam ex hoc magis error eliditur. Nam si Deus prius fecisset spiritualem naturam, & postea corporalem, daretur aliqua occasio afsentiendi errori Auic. & quorundam aliorum Philosophorum, ponentium, quod Deus creauit creaturam corporalem, mediante spirituali. Rursus ex hoc aliqualiter elucescit nobis diuina potentia: cui sic ad nutum omnia famulantur, vt secundum suae voluntatis imperium: vtramque naturam corporalem, & spiritualem simul in esse produxerit. Videtur etiam tertio hoc congruere decori, & pulchritudini vniuersi: vt, quod Deus omnia creauerit simul, vel in materia praeiacente, vt corporalia: vel in naturali sua perfectione, vt spiritualia: vel in suo simili, vt rationalem animam. Ponendo enim hominem factum sexta die: rationalis anima in principio non fuit creata in se, sed in suo simili: nisi forte diceretur, quod in principio fuit creata anima rationalis, & postea sexto die fuit formatum corpus Adae, & anima vnita illi corpori, de quo in¬ fra diffusius tractabitur. Quia ergo ex omnibus constat vniuersitatis admirabilis pulchritudo: vi detur hoc multum congruere decori vniuersi, quod simul fuerit facta corporalis, & spiritualis substantia. Attamen hae congruitates non sunt sic pertinaciter asserenda, quod etiam oppositum congruum esse non possit.
RESE. AD ARG. Ad primum dicendum, quod, vt Magister respondet in littera, prior omnium creata est sapientia id est angelica natura: non tempore, sed dignitate.
Ad secundum dicendum, quod res secundum aliquam opinionem non fuerunt factae simul quantum ad distinctionem, vel si fuerunt factae simul quantum ad distinctionem secundum quod alii volunt: aliquis tamen ornatus fuit eis superadditus. ergo quantum ad aliquem modum prioritatis, & posterioritatis, vel distinctionis, vel ornatus, non fuerunt simul facta omnia: tamen fuerunt simul menti angelice impressa. Ideo res prius dicuntur fuisse in verbo. quia cum non essent in se in propria natura, erant tamen rationes earum in verbo. postea veto fuerunt i angelica natura, in qua omnes species rerum fuerunt simul impressae, & vltimo fuerunt in propria natura, vel distinctae, vel ornatae, vel saltem per generationem continuatae.
Ad tertium dicendum, quod de re facta potest accipi cognitio, vt est fienda: si consideretur in suis causis, ex quibus processit. Si enim fuissent angeli facti post factionem rerum, potuissent de rebus fiendis habere cognitionem in verbo, vbi erant priusquam fierent. Ad quartum dicendum, quod: vt ponitur communiter: Deus praecessit mundum non solum dignitate, sed etiam causalitate: ideo congruum fuit, vt mundus non esset coaeuus sibi: ne putari posset ab aliquo, quod a Deo non esset factus. Sed quia angeli praecedunt corporalem naturam dignitate, non causalitate: quia ipsi non sunt creatores corporum: bonum fuit, vt simul fieret vtra que natura: ne, si durationt praecessissent, angeli Putatentur corporum creatores.
Argumenta etiam in contrarium non conclu dunt, quod non poterit aliter esse: propter quid ad duo vltima argumenta, quae videntut hoc concludere, est respondendum. Nam cum dicitur, quod vnus angelus non est in alio, verum est: sed non oportet, quod sit in alio, & alio vnus angelus, alius, ad hoc, quod sit differens ab alio. Nam quod libet res sicut se habet ad esse: sic se habet ad vnum esse, & ad distinctum esse. quod enim ad sui esse non indiget loco: nec ad suum distinctum esse indigebit loco. Ratio ergo procedebat secundum quod aliqui non possunt imaginationem transcendere. quia ergo semper imaginatisunt corporalia, quae distinguuntur situ: forte putauerunt, quod & spiritualia situ distinguantur: cum tamen secundum Boetium sit communis conceptio apud sapientes, incorporalia in loco non esse: quod non sic est intelligendum: quod non sit aliquis contactus virtualis spiritualium ad corporalia: & quin spiritualia possint operari in corporalibus: & hoc modo esse in eis. Sed intelligendum est: quod spiritualia non sunt in corporalibus situaliter, nec circunscriptiue: propter quod ad sui esse non indigent corpore: nec oportet, quod distinguantur situaliter: sed sufficit, quod essentialiter sint distincta.
Quod vero addebaturpostea, quodsi prius fuissent facti angeli, & postea mundus, illud nuncprius, in quo facti sunt angeli, & nunc posterius, in quo fieret mundus, facerent tempus. Dici debet, quod nunc prius, & nunc posterius in alia, & alia mensuta, non faciunt tempus. vt si prius fuit nunc aeternitatis, & postea incipit nunc eui: istud nunc prius, & nunc posterius non faciunt tempus, nec precessit Deus angelum, siue euiternum tempore: talia ergo non faciunt tempus, nisi imaginatum, ex tempore autem imaginato non potest argui, quod fuerit mundus, velcorpus aliquod.
Articulus 2
An sit unum aeuum omnium aeternorum
Aegid. de mensura Ang. q. 2. D. Tho. 1. par. q. 10. arti. 5. Item 2. sent. d. 2. q. 1. arti. 2. Item Quoli. 5. artic. 7. D. Bona. dist. 2. q. 2. art. 1. Ricar. dist. 2. q. 2. Dur. d. 2. q 5. Bacc. d. 2. q. 4. &. 5. Sco. d. 2. q. 3. Capreol. d. 2. q. 2. Franc. Mayr.d. 2. q. 3. Arst. And. d. 2. q. 3. Io. Iand. 10. Meta. q. 5. Th. Arg. dist. 2. q. 1. ar. 4.
SECVNDO quaeritur de vnitate eui, vtrum sit vnum aeuum omnium euiternorum. Et videtur, quod sic. nam secundum Dam. li. 12. ci es. Quod enim est his, quae sub tempore sunt, tempus: hoc aeternis. is. aeuiternis est saeculum id est aeuum. Est ergo similis comparatio temporis ad temporalia, & aeui ad euiterna: sed vnum est tempus omnium temporalium, ergo &c.
Praeterea: medium debet sapere naturam ex tremorum: sed aeuum est mensura media inter aeternitatem, & tempus. cum ergo non sit nisi vna aeternitas, & vnum tempus, non erit nisi & vnum aeuum.
Praeterea: quanto mensura est simplicior, magis accedit ad vnitatem: sed aeuum est simplicior, mensura, quam tempus: cum ergo non sit nisi vnum tempus, multofortius non erit nisi vnum aeuum.
Praeterea: omnia mensurantur minimo sui generis, vt vult Philosophus in 1o. Met. sed non est dare nisi vnum minimum in vnoquoqus genere, quia quod per superabundantiam dicitur vni soli conuenit. Vnde, & in eoflem. 1o. Metaph. probatur, quod solum vnum contrariatur vni: eo quod contratia maxime a se distant. In vno ergo, & eodem genere, non est nisi vna maxima distantia, pisiVuum minimum, & nisi unum per superabun¬ dantiam dictum. In genere itaque auiternorum, non erit nisi vnum minimum aeuiternum. In illo, ergo habebit esse aeuum, quo mensurabuntur omnia aeuiterna.
IN CONTRARIVM est August. 8. super Gen. vbi exponens illud verbum: Omnia fecisti in numero, pr ondere, & mensura. dicit sic esse intelligendum, quia omnia fecit, vt haberent pondus, numerum, & mensuram, sicut omnia colorata facta sunt in colore id est facta sunt, vt haberent colorem. mensura ergo est aliquid in mensurato, sicut color est aliquid in colorato. Sed tot sunt colores, quot sunt colorata: ergo tot sunt mensure, quot mensurata: non ergo est vnum aeuum omnium guiternorum, sed tot sunt aeua, quot euiterna.
Praeterea: aeuum est mensura durationis euiter norum. quae ergo non habent eandem durationem inter euiterna, non possunt habere idem aeuum: sed non omnia euiterna habent eandem durationem, quia aliqua incaeperunt prius, aliqua posterius. nam & anima rationalis inter aeuiterna computatur, nec tamen omnes animae simul incoeperunt: sed quotidie nouas animas Deus creat, ergo &c.
RESOLVTIO. Areuum non est vnum omnium auiternorum, sed tot sunt, quot auiterna, quantum ad ea, quae sunt in aui ternis. sed quantum ad id, quod est in Deo, est onum tantum. est Deus.
RESPOND EO dicendum, quod circa hoc sunt variae opiniones. Quidam enim posuerunt, quod est vnum aeuum omnium euiternorum, inuestigantes vnitatem aeui, ex vnitate temporis. vnitas autem temporis secundum, quod ipsi dicunt, & vt Commentator vult in 4. Physicorum. A quibusdam fuit accepta ex vnitate numeri, a quibusdam ex vnitate materiae, a quibusdam ex vnitate subiecti. Voluerunt enim quidam, quod ideo est vnum tempus omnium temporalium: quia potest esse vnus numerus multorum numeratorum. ut quia idem est numerus 10. hominum, 10. canum, & omnium, quorumcunque, 10. sic secundum istos, idem est tempus horum temporalium, & illorum temporalium, & quorumcunque temporalium.
Aliqui vero huiusmodi vnitatem temporis acceperunt ex vnitate materiae, dicentes, quod tempus non mensurat nisi variabilia. & quia res sunt variabiles ratione mat eriae, cum vna sit materin omnium materialium, erit secundum istos vnum tempus omnium temporalium. Est autem & tertius modus dicendi, quod tempus est vnum non ratione vnitatis numeralis, nec vnitatis materiae, sed ratione vnitatis subiecti. nam tempus vt in subiecto, est solum in motu primi mobilis. & quia est solus vnus talis motus, non erit nisi solum vnum tempus: nam in eodem subiecto non possunt esse plura accidentia eiusdem speciei: in eodem ergo motu non poterunt esse plura tempora. Dicemus ergo, quod tempus ad aliquem motum comparatur, tanquam passio ad suum subiectum: & tanquam mensura ad mensuratum, & hoc modo comparatur solum ad motum primi mobilis, vbi est tanquam passio in suo subiecto, & tanquam mensura in mensurato suo. nam huiusmodi tempus per se, & primo mensurat motum primum: & mediante illo motu mensurat omnes alios motus, ad quos non comparatur sicut accidens ad subiectum: sed solum sicut mensura ad mensuratum. non ergo multiplicabitur tempus secundum multiplicationem aliorum motuum: in quibus non est tanquam in subiecto, sed solum secundum multiplicationem primi motus, in quo est tempus tanquam in subiecto. non ergo possemus ponere multa tempora, nisi poneremus multos motus primos. & quia non est nisi vnitas talis motus, non est nisi vnum solum tempus.
Circa has autem opiniones est hoc ordine procedendum: quia primo videbimus, quae harum opinionum sit bona, & quae non bona. Secundo declarabimus quomodo aliqui ex istis opinionibus, & ex vnitate temporis: procedunt ad inuestigandam vnitatem eui: ostendemus etiam processum illum non esse sufficientem. Tertio adducemus rationes, quod secundum, quod hio loquimur de aeuo: non est vnum aeuum omnium aeuiternorum: sed tot sunt eua, quor sunt aeuiterna.
Propter primum sciendum: quod prima opinio de vnitate temporis, quod ita est vnum tempus omnium temporalium, sicut potest esse vnus numerus omnium numeratorum, non est vera. nam vnitas numeri est vnitas mathematica: vt Commen. dicit in 4. Physi. sed vnitas temporis, est vnitas naturalis: falsum ergo est, quod inuestiganda sit vnitas temporalis sicut vnitas numeri. vt si differt numerus. 10. canum a numero. 10. hominum: hoc non est in eo, quod numerus: sed ratione, materiae, in qua habet esse. vt ideo est alius denatius hic, & ille: quia habet esse in alia, & alia materia hic, & ille. cum ergo Mathematicus consideret ea, quae habent esse in materia praeter esse, quod habent in materia: denarius, vt consideratur a Mathematico erit acceptus praeter esse, quod habet in materialibus rebus. secundum quem modum consideratus: non erit nisi vnus denarius. talis ergo vnitas est vnitas mathematica: vt mathematicus considerat de numero, qui est, in materia, & in rebus materialibus praeter esse, quod habet in illis. tempus autem, vt dicebamus, est quid vnum naturale. Potest autem & hoc idem aliter probari: nam quod sit idemi numerus multorum numeratorum: vt quod sit idem numerus. 10. hominum & 10. canum: hoc non est esse idem simpliciter, & realiter: sed solum secundum quendam modum. vere enim, & realiter. 10. homines sunt alia. 10. a I0. canibus: tamen dicuntur esse idem numerus: quia non differunt differentia numeri: sunt autem hoc modo idem numerus, secundum quod duae species trianguli sunt eadem figura: quia non differunt differentia figurae: nam si diuideretur figura per suas difftrentias, ditideretur in triangulum. quadrangulum, & secundum caeteras huiusmod differentias: omnes ergo trianguli secundum hanc diuisionem caderent ex vna parte: nec distinguerentur per tales differentias reali ter: tamen duae species trianguli non sunt vnus triangulus, nec vna figura: quia vt vult Augus. 5. de Trin. Multiplicatis inferioribus, multiplicantur & superiora: vt 10. homines sunt. 10. animalia. plures etiam trianguli etiam plures figurae: & plures denarii plures numeri. talem autem vnitatem non quaerimus in tempore: nam tempus secundum rem est vnum omnium temporalium.
Secunda etiam opinio, vt communiter improbatur, veritatem non habet: quia tempus per se, & primo est mensura motus: motus autem dicit variationem in actu: quia est actus mobilis in eo, quod mobile: licet ergo sit vna materia, per quam res sunt variationi subiectae: sunt tamen multe variationes in actu in rebus materialibus. si ergo secundum tales variationes vellemus loqui de vnitate, vel de pluralitate temporis: essent plura tempora numero, secndum quod sunt plures huiusmodi variationes.
Sola ergo tertia opinio veritatem habet, quod est vnum tempus omnium temporalium: quia vnus est motus primus, in quo fundatur tempus tanquam in subiecto: qui est mensura omnium aliorum motuum. Viso, quae istarum opinionum est bona, & quae non bona, volumus declarare quomodo aliqui ex vnitate temporis inuestigant vnitatem aeui. Dicunt autem, quod sicut tempus est in primo motu tanquam in subiecto, & per se, & primo mensurat primum motum, & mediante illo mensurant omnes alios motus: ita euum est in primo euiterno: & per se, & primo mensurat esse illius euiterni, & medianre illo esse, mensurat esse omnium aliorum. Et aiunt, quod huiusmodi euiter, num, in quo ponitur esse aeuum tanquam in subiecto: non est Lucifer, dato quod ille fuerit supremus angelus. quia aeuum, vt dicunt, est quaedam participatio aeternitatis. & ideo quanto aliquid magis est in participatione aeternitatis, tanto magis habet esse aeuum in eo: in huiusmodi autem participatione est magis angelus beatus, quam damnatus. Ideo, vt dicunt, aeuum est in supremo angelo beato, non in damnato supremo.
Sed hoc dictum, nec quantum ad inuestigatio nem, quod sit aeuum in primo aeuiterno, & mediante illo mensuret alia aeuiterna, sicut tempus est, in primo motu, & mediante illo mensurat alios motus: nec quantum ad euasionem, vt quod secundum hunc modum dicendi non sit euum in Lucifero, siue in supremo angelo damnato, sed in supremo beato: debet reputari dictum verum, vel sufficiens. Nam nullo modo ex vnitate temporis: siue huiusmodi vnitas sit mathematica, vt dicebat opinio prima: siue sit naturalis, vt dicebat secunda: siue sit huiusmodi vnitas ex vnitate subiecti, vt dicebat opinio tertia, inuestigari potest vnitas aeui. Nam si modo mathematico damus vnitatem tempori: non dabimus hoc modo vnitatem aeuo. quia consideratio mathematica non se extendit ad substantias sepa¬ ratas: non enim considerat Mathematicus nisi de his, quae sunt in materia: & licet consideret de eis praeter materiam, non tamen est mathematica de abstractis secundum esse: cuiusmodi sunt substantiae separatae, quas familiari nomine vocamus angelos. sed solum est de abstractis secundum considerationem. Rursus: si vmitas est vnitas materialis, non poterimus hoc modo ponere vnitatem aeui respectu aeuiternorum, sicut temporis respectu temporalium. quia euiterna carent materia: sunt enim entia praeter omnem materiam sensibilem, & intelligibilem, vt deelarari habet. in 8. Meta. Et Dio. in pluribus locis: de angelica Hierar. loquens, vocat huiusmodi angelos immateriales mentes. I.
Restat ergo ostendere, quod secundum tertium modum loquendi de vnitate remporis: non possit inuestigari vnita: aeuis prout hic de aeuo loquimur. est enim tempus, vnum ratione subiecti, quia fundatur in vno aliquo tanquam in subiecto: vt in vno motu primo: ex quo dependent omnes alii motus, & per quem mensurantur. Si ergo hoc modo volumus inuestigare vnitatem aeui: non ponemus aeuum in aliquo aeuiterno: sicut non ponimus tempus in aliquo temporali. Dicemus enim, quod sicut tempus mensurat esse temporale, & variabile, sic aeuum mensurat esse participatum. Si autem volumus quaerere vnitatem temporis: transcendemus omnia temporalia, & omnes hos motus inferiores, & ascendemus ad motum perpetuum, & ad corpus sempiternum, sicut est motus coeli: & ibi ponemus tempus. quamdiu enim su mus in re temporali, non habemus vbi ponamus tempus tanquam in subiecto. nam licet vnum temporale sit durabilius, quam aliud: in nullo tamen temporali ponitur esse tempus. quia ipsum tempus non est temporale, sed est mensura temporalium. Si enim tempus esset temporale: tempus fieret in tempore: & esset tempus ante, quam esset tempus: qua enim ratione tempus esset in vno temporali, esset in quolibet temporali: non obstante, vt diximus, quod vnum temporale est durabilius alio. Sic, si fecundum hunc modum volumus inuestigare vnitatem eui: transcendemus omnia aeui terna, & omnia habentia esse participatum, nec erit aeuum in aliquo aeuiterno, nec in aliquo habente esse participatum: imo, qua ratione poneretur aeuum in vno aeuiterno, poneret in quolibet aeuiterno: non obstante, quod vnum aeuiternum henat esse simplicius, quam aliud. Sic autem aeuum est in ipso Deo, qui est supra omnia aeuiterna, sicut est tempus in coelo, quod est super omnia temporalia. sic enim esse vnum aeuum omnium aeuiternorum, quia omnia aeuiterna reducuntur in Deum, tanquam in eum, qui est mensura omnium, omnino rationi consonat: sed sic de aeuo non loquimur. Ipse enim Deus est aeuum aeuorum: & est aeuum omnis aeui: & est, in quem reducuntur omnia aeuiterna tanquam in mensuram omnium. Sed loquendo de aeuo secundum, quod est, quid creatum: qua ratione est in vno aeuiterno; est & in quolibet. Non ergo est vnum auum omnium aeuiter¬ norum: vt hic de aeuo loquimur: sed sunt tot eua, quot aeuiterna. Et vt per ea, quae videmus in tempore inuestigemus quae sunt dicenda de aeuo: dicemus, quod tempus illud vnum, quod est mensura omnium temporalium: vt diximus, est supra omnem rem temporalem, quia est in corpore caelesti, quod est supra omnia temporalia: in ipsis tamen temporalibus non est tempus, sed quando. quod ideo est: quia propter variabilitatem, quam habent ista temporalia: numerus prioris, & posterioris repertus in motibus eorum, non habet rationem mensurae: & per consequens non habet rationem temporis, sed dicitur esse quando. quod idem sonat, quod esse aliquando. Et inde est, ut patet ex sex principijs, quod quando est in omni re temporali: & in omni eo, quod incipit esse. quicquid enim incipit esse, non est semper: sed est aliquando: & per consequens est quando. illud igitur quando est quod relinquitur ex adiacentia temporis. In istis ergo inferioribus non est tempus, sed quando. Sed si posset dici tempus: & posset habere rationem mensurae, & quaereretur a nobis, vtrum esset vnum tempus omnium temporalilum; diceremus, quod non: sed tot sunt tempora, quor sunt temporalia: nam si loquimur de tempore, quod est mensura extrinseca omnium temporalium, & quod non ponitur esse in aliqua re temporali, sic est vnum tempus omnium temporalium. Sed si loquimur de tempore, quod est in ipsis temporalibus, sic est tempus in quolibet temporali: nec esset dicendum, quod huiusmodi tempus esset in supremo temporali, & non in alijs: quia ex quo temporale est: non magis est in eo tempus, quam in alio temporali. sic ergo tempus erit in quolibet temporali. Sed licet id, quod est in ipsis temporalibus non habeat rationem mensurae, nec posset dici tempus: id tamen, quod est in aeuiternis, propter eorum simplicitatem, & vnitatem: habet rationem mensurae, & potest dici aeuum.
Tum ergo quaetitur, vtrum sit vnum aeuum omnium aeuiternorum: aut loquimur de aeuo, quod est mensura extrinseca, & quod est supra omnia aeuiterna, quod est in solo Deo. quia solus Deus est super omnia habentia esse participatum: & solus ipse non participat esse: sed est ipsum esse: & sic est vnum aeuum omnium aeuiternorum. quia est vnus Deus, in quem tanquam in mensuram, & causam, reducuntur omnia aeuiterna. Sed si loquimur de aeuo, quod est in ipsis euiternis: non possumus dicere, quod huiusmodi aeuum sit in primo euiterno, & non in alijs: quia ex quo euiternum est, & habet esse participatum, non magis est in eo aeuum, quam in alijs. Sic enim dicebamus & de tempore. quod si quando, quod est in re temporali haberet rationem temporis, sicut id, quod est in euiternis, habet rationem aeut, tempus sic acceptum esset in quolibet temporali. Aeuum ergo potest dicere, vel aeuiternitatem simpliciter, vel participatam: & vtraque aliquo modo est mensura angelorum. nam sicut ens per essentiam, & ens simpliciter, cuiusmodi est Deus: est mensura omnium entium per participationem: quia omnia entia mensurantur primo ente: sic consequens est, quod omnium eternitatum participatarum sit mensura aeternitas simpliciter. recipiunt enim mensutam & modum aeternitatis participatae ab eternitate simpli citer, sicut recipiunt mensuram, & modum entia participata ab ente per essentiam: quod pont dici ens simpli citer. Aeuiterna itaque mensurant aeternitate participata tamquam mensura intrinseca, & reducuntur omnia aeuiterna in aeternitatem simpliciter: tanquam in mensuram extrinsecam. Si ergo euum dicat aeternitatem simpliciter: est vna talis eternitas, vel vnum tale aeuum, quod est aeuum omnium euorum: vel, quod est aeuum omnis aeui: secundum quem modum loquitur Dio. de Deo. 5. c. de diu. no. quod ipse est euum aliorum: qui est ante secula. Deus ergo, qui est ante secula: est euum omnium aliorum aeuorum: & est aeuum omnis aeui. Sed licet sic acceptum aeuum sit vnum omnium: non tamen sic loquimur de aeuo: vt nunc acceptum est, & vt dicit aeternitatem simpliciter. Alio modo potest accipi euum, vt dicit eternitatem participata m. & quia in hoc conueniunt omnia euiterna, quod habent eternitatem participatam: Sic erit euum in quolibet euiterno: sicut quando est in quolibet temporali: tamen quia quando non habet rationem temporis: nec rationem mensurae: sicut habet euum: ideo euum non solum prout dicit aeternitatem simpliciter, sed etiam prout dicit eternitatem participatam: habet rationem mensurae. Sed si quando posset dici tempus: distingueremus duplex tempus: videlicet tempus simpliciter, quod esset in primo motu tanquam in subiecto, & tempus temporale quod esset in alijs motibus tanquam in subiecto: & diceremus, quod quodlibet remporale haberet suum tempus tanquam mensuram intrinsecam: & omnia temporalia reducerentur in vnum tempus simpliciter: tanquam in mensuram extrinsecam: quod non esset in aliquo temporali: sed esset in motu non temporali: aut sempiterno: propter quod nunquam reduceremus temporalia in vnum tempus quandiu staremus in aliquo temporali. sic & in Proposito: idem est euum quod aeternitas: nam eternitas ab esse dicitur: & euum ab esse sumptum est. Aeuum enim ab esse sumptum est: & aeternitas ab esse entis. Vnde & Hugutio in suis deriuationibus dicit, quod aeternitas est idem, quod euum: & sancti pro eodem accipiunt eternitatem, & euum: penuria tamen vocabulorum hoc fecit: vt secundum communem sermonem aeternitas acciperet pro eternitate simpliciter, euum autem pro eter nitate participata. tamen sicut distinguimus, quod est duplex aeternitas: simpliciter & participata. sic possumus distinguere duplex euum: simpliciter, & participatum: & sicut dicebamus de tempore simplioiter, & de tempore temporali: sic dicemus de euo simpliciter, & participato. Aeuum ergo sumptum simpliciter erit supra omne euiternum. sed euum participatum est in ipsis euiternis. quodlibet ergo euiternum habet suum aeuum tanquam mensuram intrinsecam: & omnia auiterna reducuntur in vnum euum simpliciter: siue in vnam aternitatem simpliciter tanquam mensuram extrinsecam. nunquam ergo reducemus omnia euiterna in vnum euum, quamdiu stamus in aliquo euiterno: sed oportet transcendere omnia euiterna, & ire ad eternitatem simpliciter: ad hoc, quod dicamus vnum esse aeuum aeuiternorum. Non ergo fuit bona inuestigatio: qume ex vnitate temporis aliqui venabantur vnitatem geui: volentes esse vnum euum omnium euiterno rum, & huiusmodi aeuum esserin primo cuiterno, nam & si est vnum tempus omuium temporalium, non est huiusmodi tempus in primo temporali: sed est in corpore sempiterno: vt in coelo, quod est super omnia temporalia.
Rursus: non solum non fuit bona eorum inuestigatio: vt sic venarentur vnitatem eui: sed etiam non fuit bona eorum euasio: vt ponerent illud vnum euum non in supremo a: gelo damnato, sed in supremo beato. Nam si supremus angelus damnatus, vt communiter ponitur: fuit supremus angelus: simpliciter habuit, & habet nobiliora naturalia, quam aliquis aliorum angelorum. Nam vt vult Dio. 4. de di. no. Daemonum tribus non est mala secundum naturam: data enim eis naturalia, vt ait, nequaquam ipsa mutata dicimus, sed sunt integra, & splendidissima.
Aeuum ergo, quod dicitur vnum omnium aeuiternorum; aut ponitur in altiori aeuiterno, secundum gratiam: aut in altiori euiterno, secundum naturam. si in altiori, secundum gratiam: tunc in anima Christi esset huiusmodi aeuum: supposito, quod fuerit suprema in gratia. Si autem in altiori secundum naturam, tunc in Lucifero esset huiusmodi aeuum: supposito, quod ipse fuerit supremus angelorum: quia a naturalibus sibi datis non cecidit: sed remanserunt ei integra, & splendida: vt patuit per Dio. Non ergo verum est, quod in vno aeuiterno sit aeuum: & per illud aeuiternum sit mensura omnium euiternorum, immo oportet transcendere omnia euiterna, vt sic inueniamus vnitatem in aeuo. Rursus dat o, quod in vno euiterno esset aeuum, & per illud esset omnium aliorum mensura, supposito, quod Lucifer esset altior angelus quantum ad naturalia, nunquam poneremus huiusmodi aeuum in supremo angelo beato, vt ista opinio asserebat. sed cum aeuum mensuret non solum esse naturae, sed etiam mensuret aliqua, quae sunt gratiae, oportebit ponere huiulmo di euum in altiori secundum gratiam. Nam visio diuinae essentiae, quae innititur habitui gloriae, siue gratie consummate, euo mensuratut, non tempore. Si ergo reducerentur aeuiterna in euum quantum ad ea quae sunt gratiae, esset aeuum in anima Christi, vbi est excellentissima gratia.
His ergo omnibus praelibatis, volumus adducere rationes, quod si ponitur vnum aeuum, in quod reducuntur omnia aeuiterna, quod huiusmodi aeuum non est in aliquo aeuiterno, sed est in ipso Deo.
Prima vita sic patet, quia eadem est mensura totius, & nobilioris partis. nobilior autem pars totius entis est substantia. Ideo dicitur in 1 2. t. c. 2. Meta. quod si totum vniuersum fuerit hoc aliquid: substantia est pars prima. Et ibiden dicitur, quod quaesita sunt principia substantiae principaliter. Est ergo substantia prima, & nobilor pars totius entis. sic etiam in tota substantia: nobilior pars, est substantia intellectualis, & searata. sicut ergo non est alia mensura totius ente, & substantiae: sic non est alia mensura totius substantiae, & substantiae intellectualiter. quod autem eadem mensura mensuretur totum ens, & substantia tanquam nobilior pars entis, patet. nan totum ens mensuratur ente primo: solus ergo Deus est illud, in quod reducuntur omnia entia tanquam in suam mensuram: nullum enim ens infra Deum potest esse mensura totius entis: & sicut primum ens est mensura totius entis: sic prima substantia est mensura omnium substantiarum. Nam secundum Philosophum. Inconueniens est dicere vnum colorem esse mensuram omnium colorum: & negare vnam substantiam esse mensuram omnium substantiarum. sicut ergo primus color est mensura omnium colorum, sic prima substantia, vt in 10. Meta. traditur: est mensura omnium substantiarum, vt Comm. ait, "Intendit Philosophus primum motorem aeternum absolutum ab omni materia" "qui est actus vltimus, cui non admiscetur aliquid de potentia": & quia hic est Deus: Deus est illa mensura vna, in quam reducuntur substantiae. cum ergo substantia immaterialis sit nobilior pars substantiae: sicut totum genus substantiae est nobilior pars entis: sicut totum non reducitur in vnam mensuram, quae sit infra Deum: sed reducitur in primum ens, quod est ipse Deus: & sicut totum genus substantiae tanquam in vnam mensuram non reducitur in aliquam substantiam infra Deum: sed reducitur in primam substantiam, quae est ipse Deus: sic & multo magis ipse immateriales substantiae non reducentur in vnam mensuram: nec in aliquid infra Deum: sed reducentur in primam immaterialem substantiam, quae est ipse Deus. Deus ergo & est primum ens: & est prima substantia, & est prima immaterialis substantia, vt est primum ens: est mensura omnium entium: vt est prima substantia simplicitate, & dignitate, est mensura omnium substantiarum, vt vero est prima immaterialis substantia, est mensura oium immaterialium substantiarum. Est ergo Deus mensura totius entis generaliter, & totius substam tiae tanquam nobilioris partis entis. est mensura specialiter, & totius substantiae immaterialis, tanquam nobilioris partis substantiae. est mensura adhuc magis specialiter, totum enim ens in tam nobilem mensuram, sicut est Deus, non potest reduci, nisi ex ea parte secundum, quam reperitur nobilitas in ente. & si totum ens ratione nobilitatis in eo repertae reducitur in tam nobilem mensuram, quae est Deus, multo magis substantia, quo est nobilior pars entis in huiusmodi mensuram nobilem reducetur. Ideo bene dictum est, quod si totius entis est mensura Deus, multo magis totius substantiae tanquam nobilioris partis substantiae erit mensura Deus. Dicendum est ergo, quod Deus est primum ens, & est tale primum ens, quod est subitantia, & est tale substantia: que est substatia immaterialis, & secundum hoc est mensura oium entium, & oium substantia:um, & oium substant iarum immaterialium. Sic etit dicimus, quod Deus est prima duratio: & est talis prima duratio, quod est incorruptibiliter: & est talis duratio incorruptibilis, quod est immaterialis: secundum quod est prima duratio, sic est mensura omnium durationum: prout prima duratio incorruptibiliter, sic est mensura omnium durationum incorruptibilium: sed prout est taliter duratio incorruptibiliter, quod est immaterialis: sic est mensura omnium durationum immaterialium.
Secundo modo est. mensura durationis omnium entium incorruptibilium tam corporalium, quam spiritualium.
Tertio autem modo spiritualiter est mensura omnium entium spititualium. Tribus modis ergo quaerimus mensuram in entibus: quia vel quaerimus mensuram toti: vel parti nobiliori: vel parti ignobiliori. toti autem, & parti nobiliori quaerimus mensuram nobilem: aliter tamem, & aliter. quia mensura nobilis, quae respondet toti, genera liter respondet parti nobiliori specialiter: sed parti ignobiliori secundum se acceptae, quaerimus mensuram non ita nobilem: vt toti enti, & substantiae: tanquam nobiliori parri entis quaerimus mensuram nobilem Deum cicet sed parti ignobili entis, vt puta accidentibus: vt coloribus, vel ponderibus, vel neumatibus, vel sonis: quaerimus mensuram non illam nobilem: sed mensuram multo infra mensuram illam: vt coloribus album: ponderibus vnciam: neumatibus, siue sonis dyasonum, siue semitonium, sic & in durationibus: vt omnibus durationibus, vel durationibus incorruptibilibus tanquam durationibus nobilioribus, quaerimus mensuram durationem nobilem: vt duratio nem primam siue Deum, sed durationibus corruptibilibus tanquam durationibus ignobilibus: quaerimus mensuram durationem non primam, sed durationem ignobilem, & variabilem: vt tempus: durationes ergo nobiles, & durationes aeuiternorum: si reducantur in aliquam vnam mensuram: illa mensura erit duratio prima: videlicet ipse Deus. vel aliter non ponimus in eis durationem modo nobili, sed ignobili: est ergo vnum aeuum omnium aeuiternorum, & tot sunt eua. quot sunt aeuiterna. aeuum enim, quod est aeternitas participata, de quo loquimur hic, multiplicatur secundum multiplicationem omnium aeuiternorum: & tot sunt talia ae ua, quot sunt aeuiterna.
Secunda via ad hoc idem sumitur ex eo, quod omnia mensurantur vno minimo sui generis, & oportet genus hoc accipi large. nam totum ens hoc modo est vnum genus, vt totum ens mensuratur vno simplicissimo ente Deo: sicut etiam omnes substantiae sunt vnum genus, & omnia mensurantur vna minima id est simplicissima substantia cilscet Deo. Non ergo sistimus cum reducimus omnia in vnum, donec inueniamus minimum, & simplicissimum tale. vt si posset esse color perfectio: & simplicior albo, non esset album mensura omnium colorum. Inde est quod totum ens non hahet mensuram nisi Deum, quia non reperitur minimum, & simplicissimum ens nisi Deus. Inde est & etiam, quod omnes substantiae non habent pro mensura aliquam substantiam nisi Deum: quia non reperit aliqua simplicissima substantia nisi Deus. Hoc ergo etiam modo euiterna, & substantiae immateria les, vel durationes talium substantiarum: non reducentur in vnam durationem, nisi in durationem diuinam, quae est ninima simplicissima. Quia ergo nullum aeuiternum, & nullus angelus est minimus, & simplicissimus: quia quolibet angelo posset fieri alius angelus simplicior, si durationes omnium aeuiternotum reducimus in aliquam vnam durationem, vel in aliquod vnum aeuum; illud aeuum non erit in aliquo aeuiterno, nec erit aeternitas participata, sed erit aeternitas simpliciter, & erit in ipso Deo. Aeuum ergo, quod est in ipso Deo, est vnum omnium aeuiternorum: & est illud, in quod reducuntur omnia aeuiterna. Sed aeuum, quod est in ipsis auiternis non est vnum tantum, sed tot sunt alia aeua, quot sunt aeuiterna, quod dcclarare volebamus.
RESP. AD ARC. Ad primum dicendum, quod non oportet similitudinem esse per omnem modum inter temporalia respectu temporis, & aeuiterna respum eui. Similitudo est enim quantum ad hoc, quod aeuum est mensura euiter norum, sicut tempus temporalium, sed est dissimilitudo, quia tem pus non est in temporalibus, sed aeuum est in euiternis: ex hac autem dissimilitudine habetur intentum: nam si tempus esset in temporalibus multiplicaretur secundum multiplicationem temporalium: vt in solutione principali est diffusius patefactum. quia, qua ratione tempus esset in aliquo temporali. esset in quolibet temporali: & tempus sic sumptum non esset vnum omnium temporalium: & quia hoc est in proposito quod euum, de quo loquimur, est in ipsis eui ternis, quia non loquimur de euo, quod est aeternitas simpliciter: sed de euo, quod est eternitas participata; tale euum, vt supra diffusius diximus: non potest poni in vno euiterno, & non in alio: sed est in quolibet aeuiterno, non est ergo vnum tale aeuum omnium aeuiternorum.
Ad secundum dicendum, quod aeuum est mensura media inter aeternitatem, & tempus: attamen aliter mensurat, quam aeternitas, & tempus: ratione cuius licet sit vna aeternitas, & vnum tempus: non tamen est vnum aeuum. Nam tempus respectu temporalium est mensura extrinseca: quia non est in aliquo temporali: ideo non oportet, quod multiplicetur secundum multiplicationem temporalium: erit ergo vnum tempus respectu omnium temporalium, quia non est in ipsis temporalibus: & est vna aeternitas simpliciter, sicut est vnus Deus. nam huiusmodi aeternitas est idem, quod Deus. Sed cum sint multa aeuiterna: & aeuum sit in ipsis aeuiternis: non poterit esse vnum aeuum, sicut est vna aeternitas: quia non est vnum solum aeuiternum: nec vnus solus angelus: sicut est vn¬ Deus, nec prterit esfe vnum aeuum, sicut est vnum tempus. qui: licet sint multa temporalia, sicut & multa euitena, tamen quia tempus non est in ipsis temporalhus, non multiplicabitur secundum multiplicationen temporalium: aeuum autem, quod est in ipsis auiternis, multiplicabitur secundum multiplicatoncm aeuiternorum, & erunt multa aeua, sicut & multa aeuiterna. Est itaque eauum aliquo modo nensura media inter aeternitatem, & tempus, iicut euiterna sunt media inter Deum, & temporalia: propter discrepantiam tamen, quam habet huiusmodi aeuum siue huiusmodi mensura media ab eternitate, & tempore, vt patet per iam dicta, plurificari poterit, & pluri ficatur, non obstante, quod non plurificetur neque aeternitas, neque tempus.
Ad tertium dicendum, quod simplicitas eui hoc facit, quia non habet pluralitatem, sicut habet temPus: nam in vno, & eodem aeuiterno, non est nisi vnum aeuum: nec diuiditur secundum se, nec secundum suas partes: quia non habet partem, & partem: cum in eodem motu primo sint multa tempora: & si non secundum se: sunt tamem multa secundum suas partes: ex eo, quod tempus diuiditur in diuersa tempora: sicut totum in diuersas suas partes: veruntamen non dicitur esse nisi vnum tempus: quia omnes ille partes temporis componunt vnum tempus: vel non est nisi vnum tempus, quia non sunt plures partes temporis simul: quia quando est vna dies, non est alia, & quando est vna hora diei, non est alia. nunquam enim sunt plures partes temporis simul, nisi vna pars contineat aliam, quia simul est annus, & dies: & simul dies, & hora. Est itaque vnum tempus, sed in hoc vno tempore est aliqua pluralitas: sed in vno, & eodem aeuo ratione suae simplicitatis, huiusmodi pluralitas esse non potest: habet tamen aeuum aliquam pluralitatem, quam non habet tempus, non ratione suae simplicitatis, sed ratione diuersitatis subiectorum. nam tempus, vt in subiecto, est in primo motu: & quia non est nisi vnus primus motus: non est nisi vuum tempus. sed aeuum, vt in subiecto, est in ipsis aeuiternis, & quia sunt multa euiterna, sunt multa aeua: propter quod patet quomodo rone simplicitatis habet aliquam pluralitatem tempus, quam non habet aeuum, & quomodo ratione diuersitatis subiectorum sunt simpliciter plura aeua: loquendo de aeuis, quae sunt in aeuiternis, licet sint simpliciter plura tempora.
Ad quartum dicendum, quod omnia mensurantur minimo sui generis, sed oportet ibi accipere genus large. quia hoc modo Deus, vt est primum ens, est mensura omnium entium: totum ergo ens, mensuratur minimo sui generis id est mensuratur minimo, & simplicissimo ente, quia mensuratur Deo; & tamen accipiendo genus proprie Deus non est in eodem genere cum alijs entibus. Sic omnes substantiae immateriales mensurantur minimo sui generis: quia mensurantur Deo, qui est minima i 1. simplicissima, & immaterialis substantia. Sed sic reducendo omnia guiterna in vnam mensuram: reducimus ea in ipsum Deum, qui est super omnia aeuiterna, secundum quem modum est vnum aeuum omnium aeuiternorum. nam veternitas Dei est aeuum omnium aeuorum: & est aeuum, in quod reducuntur omnia aeuiterna, vt est per habita manifestum: sed sic non loquimur de vnitate aeui: vtrum omnia aeuiterna reducantur in vnum aeuum, quod est supra omnia aeuiterna: sed vtrum reducantur in vnum aeuum, quod est in ipsis aeuiternis, secundum quem modum loquendo de aeuo, tot sunt eua, quot aeuiterna.
Articulus 3
An in aevo sit successio
Aegid. de Mensura Ang. q. 3. D. Tho. 1. par. q. 1o. art. 5. D. Bona d. 2. arti. 1. q. 2. Ricar. d. 2. q. 3. Henr. Cand. quol. 5. q. 12, Sco. d. 2. q. 1. Bacc. di. 2. q. 2. artic. 2. 4. 5. Dur. d. 2. q. 3. Voril. dist. 2. q. 1.
TERTIO quaeritur, vtrum in aeuo sit successio. Et videtur, quod sic. quia si in aeuo non esset successio: eadem ratio effet ibi de praeterito, & futuro: sed non potest Deus facere, quod angelus non fuerit in pterito, ergo non posset facere, quod non esset in futuro: sed hoc est falsum: ergo & illud, vnde sequitur, videlicet, quod in aeuo non sit successio.
Praeterea secundum Ansel. Prosologio. ca. 20. loquentem de angelis, habetur, quod angeli nondum habent de sua aeternitate, quod futurum est: sicut non habent, quod praeteritum est: sed hoc non potest esse sine successione, quod transeat ibi aliquid praeteritum, vel quod expectetur aliud in futurum: ergo, &c.
Praeterea Deus potest annihilare angelum: aut ergo porest annihilare ipsum in instanti, in quo est: aut in alio non in instanti, in quo angelus est. quia tunc simul angelus esset, & non esset. ergo in alio: sed vbi est dare aliud, & aliud instans: ibi est dare prius, & posterius, & per consequens successionem: ergo in duratione angelorum est dare plura instantia: & per consequens successionem.
Praeterea: sicut resse habet ad esse: ita se habet ad agere, & econuerso: vbi ergo in actionibus est prius, & posterius: oportet, quod & in ipso esse sit aliqua prioritas, & posterioritas: sed in actionibus angelorum est prius, & posterius, & successio: est ergo & in esse: sed aeuum mensurat esse angelorum: erit ergo aeuum mensura successiua.
IN CONTRARIVM est, quia quod non habet partem, & partem, est rotum simul: sed esse angelorum cum sit simplex non habet partem, & partem: ergo est totum simul, & per consequens aeuum, quod est eius mensura, totum simul erit.
Praeterea in hoc differt esse a motu: quia motus non est totus simul: tunc enim completus est motus, quoume nihil est de motu, sed econtratio est de esse. quia tunc dicitur res esse, quando habet totum id, quod pertinet ad eius esse. Si ergo in esse esset successio, & non esset totum simul, tunc ipsum esse esset motus. cum ergo tempus mensuret motum, aeuum mensuret esse: cum in motu sit successio: non in esse; erit tempus mensura successiua, & non aeuum.
RESOLVTIO. I Aeuo non est successio proprie, sed est torum simul: large uero conceditur quantum ad desincre id est quatenus est ibi surccessio in potentia.
RESPONDEO dicendum, quod in hac materia Doctores, vel Sancti videntur sibi contradicere. nam Ansel. in Prosologio. capitulo allegato: vult angelos de sua aeternitate non habere quod futurum est: nec habere quod praeteritum est. August. & quantum ad beatitudinem, quae innititur gratiae: & quantum ad esse naturae, vult quod angeli nihil expectent in futurum, nec ab eis aliquid tram seat in praeteritum. Vnde 12. Confess. loquens Deo ait: Te sibiid est angelo semper praesente, ad quem totum affectu se tenet: non habens futurum, quod expectet: nec in praeteritum traijciens quae meminerit: nulla vice variatur, nec in rempora vlla distenditur. Ex quo pater, quod loquens de angelis bea tis: vult, quod tenendo Deum toto affectu, nec expectant aliquid in futurum: nec traiiciunt aliquid in praeteritum. Idem etiam August. loquens quantum ad esse naturae 12. de Ci. Dei. videtur velle, quod non in angelorum esse: sed in eorum motibus siue actionibus sit successio. Ideo ait: Si immortalitas angelorum non transit in tempore, nec praeterita est, quasi iam non sit: nec furura quasi nondum sit: tamen eorum motus, quibus tempora peraguntur, ex futuro in praeteritum transeunt.
Adductis circa hanc materiam auctoritatibus, quae sibi videntur aliquo modo contradicere: in hac quaestione hoc ordine procedemus: quia primo declarabimus quomodo in mensura aliqua, & maxime in aeuo sit dare prius, & posterius. Secundo ostendemus, vtrum ibi sit, vel possit esse sucessio. Tertio contrarietates auctoritatum ad concordiam reducemus.
Propter primum sciendum, quod prius, & posterius in mensura respectu alterius mensurae, potest aeui mensurae conuenire. in ipsa enim aeternitate respectu aliarum mensurarum est prius, & posterius natura, vel etiam duratione. Si enim angeli fuissent ab aeterno; aeternitas fuisset ante aeuum, & Deus praecessisset angelos: non duratione, sed natura. quantuncunque enim effectus sit coguus causae: semper tamen illa causa est prior effectu: vt si splendor sit coeuus Soli: eo tamen ipso quod splendor causatur a sole: Sol est natura splendore prior. Sic & si angeli, vel aliqua creatura fuisset ab aeterno: eo tamen ipso, quod creatura non potest nisi per creationem in esse procedere: & nisi producta sit & causata a Deo, esse non pont: Deus natura est prius, quam creatura illa.
Verum quia nulla creatura fuit ab aeterno: sed Deus praecedit aeternitate quamlibet creaturam: consequens est, quod aeternitas sit prior euo, & mensura qualibet: & quod Deus fuerit prior, quam aliqua creatura: non solum narura, sed etiam duratione. Erat etiam duratio Dei, & aeternitas eius quando non erat duratio alicuius creaturae: quia non erat aliqua creatura. Itaque bene dictum est, quod aeternitas etiam duratione praecedit quamlibet creaturam. Sic etiam aeternitas & si non duratione: natura tamn dicitur esse post omnem creaturam. dicitur enim, quod Deus regnabit in aeternum & vltra. loquendo enim de aeuo, & de aeternitate participata: Deus regnabit vltra huiusmodi aeternitatem: & vltra aeuum: siue vltra angelos. quod vltra accipiendum est secundum naturam, & si non secundum durationem. nam sicut, si sem per fuissent angeli: adhuc Deus fuiffet & regnasset ante angelos natura: sic & si semper erunt angeli: adhuc Deus erit & regnabit vltra angelos natura: quamtuncun que enim effectus sit coeuus causae: semper causa dicitur esse ante effectum natura: & a simili quantuncunque effectus duret tam tum, quantum durat causa: natura semper causa est post effectum, & vltra effectum dicitur esse, vel durare natura. In ipsa ergo aeternitate respectu aliarum durationum: est prius, & posterius. Hoc ergo modo in aeuo respectu aliarum durationum, vt in euo irespectu temporis, vel in vno aeuo respectu alrerius aeui: potest esse prius & posterius. potuit enim tempus incipere ante aeuum, vt potuit fieri creatura corruptibilis ante incorruptibilem, & econuerso: potuit fieri simul vtraque creatura: vt simul fuissent facta tempus, & aeuum: sicut communiter a Sanctis ponitur. ponitur enim quod euum, & tempus sint coaeua: sic etiam ponendo sicut posuimus: quod in quolibet aeuiterno sit vnum euum, sic erit vnum aeuum ante aliud aeuum: sic sit vnum aeuiternum ante aliud. nam si quotidie creantur nouae animae: & animae computantur inter aeuiterna: est angelus creatus ante hanc aiam, vel illam, vel ante omnem animam: & est vna anima creata ante aliam animam. Sic ergo prius, & posterius ponere in aeuo: non in eodem, sed respectu alterius: vt in euo respectu temporis: vel in vno aeuo respectu alterius aeui;, nullum est inconueniens. Viso quomodo in aeuo sit dare prius: & posterius: volumus declarare, quomodo ibi sit dare successionem: videtur enim successio dicere pris, & posterius in eodem, vel respectu eiusdem. nam non dicitur mensura habere successionem: nisi in eodem, vel respectu eiusdem sit ponere ibi successionem. Possumus autem distinguere de successio ne tripliciter: vt dicatur, in mensura esse successionem: vel quia ens succedit non enti: vel quia non ens succedit enti, vel quia ens succedit enti. Primae enim duae successiones sunt vel possunt esse in qualibet creatura: & in qualibet mensura creata. nam omnis creatura incaepit esse: & omnis creatura posset annihilari, & posset desinere esse: cum ergo incepit esse angelus, vel cum incaeperunt esse auiterna, incepit esse euum. nam ante euiterna quum esse non potuit, tunc ergo ipsi non esse successit esse hoc ergo modo in euo fuit successio: quia cum non esset aeuum, incaepit esse aeuum, & respectu eiusdem aeui fuit successio, quia ipsi non esse aeui successit esse aeui. Sic etiam si annihilaretur aeuum, tunc ipsi esse succederet non esse. Tertio modo potest intelligi esse successionem in mensura, quia ens succedit enti, & sic est successio in tempore, quia vna pars temporis succedit alteri, & hoc modo proprie est successio, quando ens succedit enti, sicut quando duae formae contrariae succedunt sibi inuicem in materia. quia quando est ibi vna, non est ibi alia. sic & duae partes temporis, vt duae horae succedunt sibi inuicem. quia quando est vna hora non est alia, immo nec esse potest, quod cum est vna hora sit alia. hoc est ergo sibi inuicem succedere: quando quae simul esse non possunt, successiue esse accipiunt. magis ergo est successio in duabus partibus temporis: quam sit in formis contrarijs in materia, quia nullo modo est intelligibile, quod simul sint duae horae tpis, vt quod simul ineadem parte hemisphaerii, vel in eadem plaga terrae sit hora tertia, & sexta: licet forte dicerer aliqus, quod miraculo fieri posset, quod duae formae contrariae simul in materia existerent. Vera ergo successio non est in eo, quod non ens succedat enti, vel econuerso, quia cum drm aliquid succedere alicui, non proprie hoc esse poterit, nisi quodlibet eorum sit aliquid positiue. ipsum enim nihil non proprie succedit alicui, quia nec est aliquid ibi positiue, nisi dicatur, quod nec successio sit secundum modum nostrum intelligendi. sic vero ipsi nihilo aliquid proprie succedit, successio enim quendam ordinem & quandam relationem importat. sicut ergo entis ad nihil: vel econuerso, non potest esse ordo, vel relatio realis, sed secundum modum intelligendi, ita quod intellectus est ille, qui accipit talia secundum modum successionis: vt si aliquid incipit esse, vel desinit esse accipit succession em entis ad non ens, vel econuerso: realis tamen relatio, vel realis successio esse non pont, nisi vbi res rei in esse succedit.
Cum ergo queritur, vtrum in euo sit successio; dici debet, quod in euo potest esse successio primo modo, prout esse succedit non esse. quia potest guum incipere esse, cum ante non fuerit: vel potest ibi esse successio secundo modo, prout non esse succedit ipsi esse. quia potest euum annihila ri, & potest desinere esse, cum prius fuerit, sed tertio modo, secundum quem modum proprie accipitur successio, vt quod ens succedat enti, vel quod vna pars aeui succedat alteri: sicut vna pars temporis alteri succedit, sic est impossibile in aeuo esse successionem. nam nunquam est hoc modo successio in mensura nisi quia est successio in re mensurata, vel in fundamento mensurae. vt si tempus per se, & primo mensurat motum: vel si fundamentum temporis est motus, ideo est successio in tempore, quia est successio in motu. ideo vna pars tpis succedit alteri, quia vna pars motus succedit alteri. Cum ergo aeuum mensuret esse angelicum, & fundetur in esse angelico, si in aeuo esset successio, quia vna pars succederet alteri; oporteret, quod & in Ipso esse angelico esset successio, & quod vna pars succederet alteri. Et quia hoc esse non potest, cum illud esse sit simplex non habens partem, & partem. talis successio in aeuo esse non poterit. Si ergo distinguimua de successione: patet quomodo in aeuo est successio, & quomodo non.
Possumus autem & aliter de successione distinguere: quod successio potest accipi, vel secundum totum, vel secundum partem, vel secundum, actum, vel secundum potentiam. Dicitur enim successio secundum partem, quando pars esse incipit, vel quando esse desinit: vt in tempore est successio secundum partes, quia quaelibet pars temporis esse incipit, & quaelibet pars esse definit. per similem ergo accipiemus successionem secundum totum: quando totum esse incipit, vel quando totum e sse desinit. Sed oportet tunc large loqui de successione, quia non dicitur in tempore esse successio, quia haec pars temporis esse incipir, nisi quia alia esse desinit: nec dicitur ibi esse successio, nisi quia alia esse incipit, quae simubcum ipsa esse non potest. igitur si cum totum esse incipit, vel totum esse desinit, si proprie essot ibi successio: oporteret, quod cum vnum totum esse inciperet, aliud torumitsse desineret, & econuerso, quod simul cum ipso esse non posset. Et quia hoc non damus in aeuo: immo aeuum incaepit esse absque eo, quod aliud aeuum desineret esse, & posset desine re aeuum esse: absque eo, quod ahud aeuum inciperet esse. ideo non est proprie secundum totum successio, nisi forte ficut esse succedit, non esse, vel econuerso, vt cum aeuum totum incoepit esse, desinehat non esse. & si desineret esse: inciperet non esse. Sic ergo, large loquendo de successione aeui secundum, quod iotum aliquod esse incipit, vel totum esse desinit: in aeuo est successio. Sed loquendo de succeffione secundum partem, secundum quem modum proprie accipitur successio, vt prout in mensura aliqua vna pars esse incipit, & alia esse desinit: sic in aeuo non est successio. quia non habet partem, & partem.
Alio modo potest accipi successio secundum potentiam, vel secundum actum: nam quantum ad incipere esse actu, fuit in aeuo talis successio: non quantum ad partes, sed quantum ad totum. quia totum aeuum alicuius aeuiterni: sicut & totum esse eius simul incepit esse: sed quantum ad desinere esse est ibi talis fuccessio secundum potentiam, nonsecundum actum, quia posset Deus quodlibet aeuiternum annihilare: & sic totum posset desinere esse: non tamen desinet: qua nihil anpihilabitur in natura: licet Deus posset hoc facere, si vellet.
Ex hoc autem patere possunt opiniones circa hanc materiam. nam quidam doctorum voluerunt, quod in aeuo nulla sit successio: cui senrentiae adhaeremus, & quam. magis approbamus. Alii autem dlixerunt, quod iniaeuo est fuccessio cum innouatione. Alii autem, quod ibi. est successio sine innouatione. Que opiniones sic verificari possunt: quia vel loquimur de successione proprie, secundum partes: vt prout pars succcedit parti: vel prout ens succedit enti: & fic in aeuo non est successio: quia non habet partem, & partem. Vel possumus loqui de successione hrge, secundum quod:ens succedit non enti, & secundum quod totum incipit esset. & sic in aeuo est successio cum innouatione: poterat enim dici de aeuo cum incepit esse, quod erat quid nouum. Tertio modo possumus loquoi de successione magis large: prout in aeuo est successio quantum ad desinere esse, secundum quem modum est ibi successio in potentia: quia potest totum desinere esse: & sic in euo est successio sine innouatione. imaginabimur enim, quod ponendo aeuum nunquam desinere esse, sicut nunquam desinet:est ibi successio: & est prius, & posterius, sicut fuisset ibi successio: vel fuisset ibi prius, & posterius si nunquam incaepisset esse. Si enim creatura fuisset ab aeterno: adhuc natura prius fuisset non ens. quam ens esset ergo ibi successio, quia habuisset creatura esse post non esse sine innouatiue: quia numquam fuisset creatura noua, cum ponatur fuisse aeterna. Sic & in proposito: quantuncunque creatura nunquam desinat esse, tamen quia de se non habet esse: semper dicitur desinere esse: propter quod est ibi successio prout prius intelligimus creaturam de se non habuisse esse. & postea a suo Creatore accepisse esse, & post hoc intelligimus eam posse desinere este: &. de se non habere esse: cum ergo creatura producta fuerit: natura, vel naturali intelligentia eius non esse praecessit esse: postquam autem intelligitur esse producta, & postquam intelligitur, ab alio habere esse: semper intelligitur de se non esse, & posse desinere esse. Ergo est multiplex successio: vel est multiplex prius, & posterius. videtur delicet natura, siue naturali intelligentia, secundum quem modum si creatura fuisset ab aeterno, fuisset prius non ens, quam ens. Et si durabit in eternum: postquam intelligitur esse ab alio ens: intelligitur esse de se non ens, tale autem prius & posterius, & talis successio, potest dici sine innouatione. fuisset enim talis successio, & tale prius, & posterius in crearnra, si fuisset ab aeterno, & si in aeternum duraret, propter tamen talem successionem creatura non posset esse noua, quia quod aeternum est, nouum non est. Alio modo accipitur prius, & posterius, non solum natura, siue naturali intelligentia; sed secundum rem, & secundum durationem, & hoc est, vel secundum partem: vt quia pars incipit, & pars desinit. & sic est vera successio, & hoc modo mensura non est tota simul, quia nec tota simul desinit, nec tota simul incipit, nec tota simul esse habet, & sic est tempus mensura successiua. Alio modo, vt diximus, potest esse successio secundum totalitatem, vt quia mensura aliqua tota simul incipit, vel tota simul desinit. Et hoc dupliciter, vel secundum actum, vel secundum potentiam. & hoc modo in guo est successio quantum ad incipere esse: quia totum aeuum siue totum esse cuiuslibet angeli: simul incepit esse. & talis fuccessio est cum innouationae, quia ex hoc potest dici, quod esse angelicum sit nouum: ex quo secundum durationem incepit esse. Sic etiam in aeuo est successio quantum ad desinere esse: non secundum actum, quod aliquando actu desinat esse, sed secundum potentiam: quia potest desinere esse.
In aeuo ergo est atriplex successio, vel triplex pris, & posterius: primo natura: scdo duratione, & actu: tertio duratione, & potentia. Primus modus successionis, secundum quod natura prius intelligitur aliquid non esse, quam esse, per se loquendo est sine innouatione: quia esset talis prioritas, & posterioritas in euo, si nunquam fuisset nouum, sed ab aeterno fuisset. Secundus successionis modus secundum actualem durationem: prout post non esse incipit esse; est cum actuali innouatione: quia quod sic actu incipit esse, actu nouum dicitur esse. Tertius autem successionis modus secundum potentialitatem: prout aliquid potest inci¬. pere vel desinere esse, non dicit innouationem actualem, sed potentialem. Sed licet in aeuo possimus assignare omnes hos modos successionis, non tamen proprie dictum est, quod in aeuo sit successio: sed magis proprie dicetur, quod ipsum aeuum succedit: vel quod aliquid succedit aeuo, quam quod in aeuo sit successio: vt si aeuum incaepit este, & habuit esse post non esse: siue sit natura, siue duratio ne non erit ex hoc in aeuo successio: sed magis ipsum aeuum fuccedit alii: quia succedit suo non esse. quia post non esse aeui incaepit esse aeuum. Sic & si aeuum desineret esse, non esset in aeuo proprie successio, sed ipsi aeuo succederet aliud: succederet enim ei non esse. successio autem in aeuo secundum partem non datur, vt quod cum vna pars incipit, alia desinat, sicut in tempore, vbi, quando vna hora, & vna pars temporis desinit: alia hora, & alia pars temporis incipit, secundum quem modum in aeuo nullatenus est successio: quia non est ibi aliquid & aliquid, nec pars, & pars, cum sit quidam simplex. Hoc est enim esse successiuum, non esse totum simul. quod ergo incipit vel desinit, dum tamen totum simul incipiat vel totum. simul desinat, proprie loquendo, non meretur dici mensura successiua. Ex hoc ergo verificare possumus omnes opiniones de euo, videlicet, quod in aeuo non sit successio, & quod ibi sit successio cum innouatione, & sine innouatione. nam si loquamur de successione mensurae proprie, prout in ipsa mensura est successio, quia non est tota simul, sed habet partem post partem: sic nullo modo in aeuo est successio, quia pars, & pars ibi esse non porest. Sed si loquamur de successione large, non prout in ipsa mensura est successio, vt prout aliquid mensurae desinit, & aliquid incipit, sed prout ipsa mensura succedit alij, vt si mensura illa tota incipiat, talis mensura succedit alij: loquendo de alio large, quia succedit suo non esse. oportet enim hoc modo loqui de alietate large, quia ipsum non esse non est proprie aliud. Potest etiam successio competere mensurae, si ipsi mensurae succedat aliud: vel possit succedere aliud, vt si mensura desinat esse, vel possit desinere esse. Hoc ergo modo in aeuo est successio sine innouatione. & cum innoua¬ tione, nam sic accipiendo large successionem, si loquamur de successione prout importat prioritatem, & posterioritatem, non ordine durationis, sed naturae, sic in aeuo est successio sine innouatione. talis enim successio per se loquendo innouationem non importar. dicemus enim, quod creatura naturaliter habet non esse ante esse: quia narura est non ens: & per creatorem facta est ens: & si suae naturae relinqueretur, statim fieret non ens. Vnde Augustinus quarto super Gen. ait: quod Mundus vel ictu oculi stare non poterit, si ei Deus regimen subtraxerit. Sic autem habere prius, & posterius: vt habere non esse ante esse, & non esse post esse, dicit successionem secundum naturalem intelligentiam, non secundum nouitatem vel mutationem in re factam. Sed si loquamur de successione sic etiam large sumpta: non prout dicit solum ordinemrnaturae: sed prout importat ordinem durationis, sic est successio cum innouatione. ordine enim durationis non potuit euum, vel quaecunque creatura habere esse post non esse: nisi fuerit noua. propter quod patet, quomodo omnes opiniones de aeuo habent aliquem modum veritatis.
Prima tamen opinio negans ab geuo successionem, vera est & propria: quia proprie du successione loquitur. aliae autem duae opiniones, quarum vna ponit in aeuo successionem sine innouatione, alia cum innouatione; & si possunt ad aliquem modum veritatis trahi: non tamen earum locutio est propria: quia secundum illum modum loquendi non proprie est mensura successiua, nec proprie est i mensura successio: vt quod aliquid de mensura desinat, & aliquid incipiat: licet tota simul mensura incipiat, vel possit incipere, aut desinat, vel possit desinere.
Ostenso quomodo circa successionem aeui diuersi diuersa sentiunt: & declarato, quomodo in aeuo est successio, & quomodo non: volumus auctoritates fanctorumvel doctorum ad inuicem concordarem nam cum dicit Anselmus, quod angeli non habent de sua duratione, quod futurum est: sicut nec quod praeteritum est, pro tantu veritatem habet: quia aeuitemna, nec a seipsis haberrunt in praeterito, quod durauerint: nec a seipsis habebunt infuturo quod durent. Sed si sibiipsis fuissent in praeterito derelicta, statim esse desijssent: & si sibiipsis relinquerentur in futuro, statim esse desinerent. Vuit ergo Ansel. probare: quod Deus regnabit in aeternum & vltra: & quod regnabit vltra aeuiterna nam cum aeuiterna potuerint non esse in praeterito: propter quod dicuntur non habuisse quod praeteritum est: quia seipsis non habuerunt, quod durauerint: & cum possint non esse in futuro: propter quod dicuntur non habere, quod futurum est: quia seipsis non habebunt, quod durent in futurum: talia, quae possunt non esse, aliquo modo dicuntur habuere finem suae durationis. Deus autem qui nullo modo potest non esse: nullo modo habet finem suae durationis. & quia duratio, quae nullo modo habet finem, dicitur plus durare, quam duratio quae aliquo modo habet finem, ideo merito dicitur Deus plus durare, quam omnia aeuiterna: & dicitur regnare in aeternum, & vltra. Quod autem dicit August. quod angeli nec in futurum aliquid expectant, nec in praeteritum aliquid traiiciunt, & quod in esse eorum non est aliquid praeteritum, quasi iam non sit, nec aliquid futurum quasi nondum sit. pro tanto verum est, quia totum suum esse simul acceperunt: vt non sit ibi aliquid in suturum expectatum, nec in praeteritum pertransitum. Non est ergo in aeuo successio, sed est aeuum totum simul: nisi loquamur de successione large, vt est per habita manifestum.
REST. AD ARC. Ad primum dicendum, quod in aeuo in se eadem est ratio de praeterito, & suturo. quia nihil est ibi praeteritum: & nihil expectatur futurum: attamen per comparationem ad mensuram aliam: vel ad imaginationem nostram aliquid est ibi praeteritum, & aliquod futurum. ipsum enim aeuum in se non praeterit, nec futuritionem habet: assistit tamen mensurae successiue: vt assistit tempori, quod habet praeteritum, & futurum, & si non assistat tempori secundum, quod habet esse reale: quia posset esse aeuum, etiam si nullum esfet tempus: assistit tamen tempori secundum se, quod habet esse imaginatum. ipsum ergo aeuum non habet partem, & pat tem: sed totum simul esse incepit. Et si Deus vellet, totum simul esse desineret. sed per comparationem ad tempus reale, vel ad tempus imaginatum: quia in huiusmodi tempore praeteritum de necessitate est praeteritum. Si ponatur, quod aeuum assistebat tali tempori praeterito; impossibile est, quin in aeuo sit praeteritum, non secundum se, sed secundum assistentiam. deo dicimns esse impossibile, si ponatur, quod aeuum fuerit in praeterito, vel quod astiterit tempori praeterito, quod non astiterit huiusmodi tempori. implicaretur enim ibi contradictio: eo, quod tempus praeteritum de necessitate sit praeteritum. tempori autem futuro, cui nondum ponitur astitisse, pont non assistere. Ipsum ergo aeuum, siue assistat, siue non assistat, siueincipiat, sfiue desinat, totum simul desinit: totum simul affistit: totum simul desistit, per comparationem tamen ad tempus reale, vel imaginatum. quia huiusmodi aeuum potest assistere vtrique tali tempori: ideo est in eo in aliquis modus, vel aliqua similitudo vel aliqua assistentia secundum futuritionem, vel preteritionem.
Ad secundum dicendum, quod dictum Anselmi in Prosologio, quod angeli de sua duratione non habent quod futurum est: sicut nec quod praeteritum est, vt potest esse per habita manifestum: pro tanto veritatem habet: quia angeli a se non habuerunt quod durauerint in praeterito: nec habebunt, quod durent in futuro: sed licet suam durationem non habeant a se, sed ab alio: tamen suam durationem, & suum esse totum simul acceperunt ab alio, vt ibi, proprie loquendo, successio esse non possit.
Ad tertium dicendum, quod si Deus annihilaret aeuiternum: non annihilaret ipsum in instanti, in quo est: nec in instanti, in quo non est, proprie loquendo: sed in destructione instantis imaginabimur, enim, & Deus producens aliquod aeuiternum, & aliquem angelum, producit simul substantiam angeli, & esse eius, & per consequens producit simul nunc aeui, quod mensurat substantiam angeli, & aeuum quod mensurat eius esse. Et si Deus destrueret aeuiternum, simul destrueret eius substantiam, & eius esse, & per consequens simul destrueret nunc aeui: quod fundatur in substantia aeuiterni, & aeuum quod fundatur in eius esse. productio ergo aeuiterni est in instanti aeui: sed destructio, & annihilatio eius non est in instanti per se, & proprie loquendo: sed est in destructione instantis, vel in annihilatione eius. Dabimus ergo instans, in quo aeuiternum producitur: sed per se loquendo non dabimus instans, in quo aeuiternum annihilatur, nisi forte instans imaginatum, vel instans aeternitatis: in quo instanti est aeui productio, & aeui destructio. quicquid enim producitur, & quicquid destruitur, totum sit in instanti eternitat, is quod omnia complectitur. Sed si loquamur de instanti eui reali: nunquam potest produci euiternum, nisi in instam ti aeui: & nunquam destruitur nisi in destructione instantis. Si enim Deus produceret vnum aeuiternum: & nihil esset aliud, quam id euiternum: si Deus postea illud, euiternum destrueret, & nihil aliud produceret, daremus instas eni, in quo aeuiternum esset productum: sed non daremus instans aeui, in quo euiternum esset destructum, nisi instans aeui imaginatum, vel instans aeternitatis, quod nullo modo potest deficere: loquendo tamen per se de instanti eero, & reali: si aeuiternum creatur hoc est in instanti eui: sed si annihilatur, hoc est in destructione instantis. ergo in euo non est nisi vnum instans: non duo instantia, nisi poneremus duo instantia aequiuoce, vnum reale, aliud imaginatum. Propter quod apparet, quomodo in aeuo est prius, & posterius: & quomodo est ibi successio, quia non est ibi successio, vel prius & posterius secundum rem: quod res succedat rei: sed est ibi prius, & posterius secundum imaginationem: vt quia res succedit imaginationi, vel imaginatio rei: vt si nunc crearetur angelus, crearetur in instanti aeui, & esset dare instans, in quo fuiffet angelus: & instans, in quo non fuisset: sed instans in quo fuisset, esset instans reale: instans vero, quod praecessis set, essetinstans imaginatum: ergo secundum hanc hypothesim res succederet imaginationi. Sed si aeuiternum annihilarerur: esset dare instans, in quo aeuiternum esset: & hoc efset reale: & instans, in quo non esset: & hoc esset imaginatum. & tunc imaginatio succederet rei: semper enim in non facere intelligitur facere: & omnino in negatione dictio id est affirmatio: vt dicitur in rlenchis Rectum enim est iudex sui, & obliqui, ita quod per rectum non solum intelligimus rectum, sed etiam obliquum:, immo non possumus intelligere obliquum, nisi per rectum. Sic etiam non possumus intelligere negationem, nisi per affirmationem nec destructione nisi per positionem. Si ergo producitur aeuiternum hoc est in instanti aeui: sed li destruitur, per se loquendo, non erit in instanti, sed in destructione instantis. Verum quia destructio instantis non potest intelligi sine instanti: in ipso instanti destructo erit instans intellectum, &c imaginatum.
Ad quartum dicendum, quod cum dicitur, quod tes sicut se habet ad esse, ita & ad agere: oportet, quod ibi esse accipiatur non solum pro esse substantiali: sed etiam pro accidentali: sicut videmus in rebus corporalibus: quod corpore manente eodem secundum esse substantiale, & specificum: vtputa aqua, manente aqua: prout variatur secundum aliud, & aliud esse accidentale: vtputa quia nunc est calida, nunc frigida competit ei aliud, & aliud agere: vt quia nunc calefacit, nunc infrigidat: sic etlam in spiritualibus, prout intellectus angelicus perficitur & informatur per aliam, & aliam speciem: sic competit ei aliud, & aliud intelligere. prius ergo, & posterius in agere: vel successio secundum agere: non est sine priori & posteriori, & sine successione in esse: sed non oportet, quod huiusmodi successio sit secundum esse substantiale: sed sufficit, quod sit secundum esse accidentale: vtputa, quia est secundum aliam, & aliam informationem speciei: vel secundum aliud accidentale esse: successionem autem in angelis secundum esse accidentale non negamus: sed secundum esse substantiale. aeuum autem, quia fundatur non in esse accidentali, sed in substantiali, non oportet, Ptopter hoc successionem habere¬
Articulus 4
An aevum sit in praedicamento quantitatis
Aegid. se Ment An2. 4. 3. Hlenr. Canq. qu9l. 3.q. 1. B. cc. d. 2. q. 2. art. 1. lL. ndul. d. 2. q. 1. Th. Arg. d. 1. q. 1. art d 1. concli 1.
QVARTO quaeritur de quidditate aeui, quid sit euum; & in quo Praedicamento habeat esse. Primo quaeritur, vtrum sit Quantitas: & vtrum sit in praedicamento quantitatis. Et videtur, quod sic. quia secundum Philosophum in 10. Meta. Mensura est illud, per quod certificamur de quantitate rei. Arguamus ergo sic: Illud, quod nos certificat de quantitate rei, & quod mensurat in re quam titatem eius, est quantitas, & pertinet ad praedicamentum quantitatis: euum. cum sit mensura, est huiusmodi, ergo &c.
Praetera sam phllosophum in praedicamenti: Proprium est quantitati secundum eam aequase, vel inaequale dici: sed importare adaequationem potislime videtur competere mensurae. quicquid ebgo habet rationem mensute, ratione adaequationis, qua importat, videtur esse quantitas: & pertinere ad praedicamentum quantitatis: aeuum habet rationem mensurae, ergo &c.
IN CONTRARIVM est, quia omnis quantitas, vel est continua, vel discreta. aeuum autem non potest esse quantitas continua. quia omne continuum est quid extensum: aeuum autem, cum sit in angelis, & in rebus simplicibus, extensione caret, nec potest esse quantitas discreta. quia huiusmodi quantitas, vt patet ex 3. Physic. causatur ex diuisione continui, nihil autem potest esse in angelis, quod causetur ex diuisione continui, ergo, &c.
negid de Ment ang. 4. 2.8 ce gror fi., hancn. aeriin tractatam vide de Mens. Ang. q. 10. Tho. Arg. d. 2. q. 1. art. 1. concl.
VLTERIVS forte dubitaret aliquis: vtrum aeuum sit Qualitas, vel pertineat ad pdicamentum qualitatis. Et vrme, quod sic: quia non sunt nisi tria prdicamenta, dicem tia ipsas res, vt diffusius pertractauimus in quaestionibus nostris, De mensura Angelorum, cum ibi distinximus numerum praedicamentorum: &, vt plane innuit Boe. in suo lib. de Tri. Sunt aunt praedicamenta realia: Substantia: Qualitas: & Quantitas, &. quicquid in re dicit rem aliquam absolutam pertinet ad aliquod istorum trium praedicamentorum. aeuum autem cum sit in angelis, non est quantitas, vt patuit in quaestione praecedenti, nec est ipsa sub stantia angeli. erit ergo qualitas quaedam: & pet cosequens ptinebit ad praedicamentum qualitatis.
Praeterea, quod causatur ex substantia rei, non pertinet ad ipsam substantiam, & maxime si substantia illius rei sit multiplex. sed duratio angeli, siue aeuum causatur ex substantia angeli. cum ergo substantia angeli sit multiplex, non pertinebit aeuum ad substantiam angeli, nec pertinet ad quantitatem. quia non est in angelis praedicamentum quantitatis. pertinebit ergo ad dualitatem, & erit qualitas.
Praeterea videtur qualitas esse accidens consequens formam, sicut quantitas materiam: sed in angelis cum sint ipsae formae non sunt nisi accidentia sequentia formam. quicquid ergo est in angelis praeter substantiam angelorum, totum videtur esse qualitas, & ad qualita tem pertinere. auum aut est in angelis, & est aliquid preter substanriam angelorum, ergo &c.
IN CONTRARIVM est: quia, vt in prosequendo patebit, aeuum materialiter est idem, quod angelorum esse. sed esse rei non est qualitas, nec pertinet ad praedicamentum qualitatis, ergo, &c.
VLTERIVS forte dubitaret aliquis, vtrum Aeuum sit relatio, vel ptineat ad Egsud praedicamentum Relationis. Et videtur, quod sic. quia quae opponuntur relatiue pertinent ad praedicamentum relationis: sed mensura refertur, & opponitur relatiue ad mensuratum: ergo mensura pertinet ad praedicamentum relationis: aeuum habet ronem mensurae: ergo &c.
Praeterea, secundum Philosophum. 5. Met. in c. de Relatiuis: Relatiua, vel dicuntur modo numeri, vt duplum ad subduplum: & omne multiplex ad suum submultiplex. vel dicuntur modo actionis, & passionis, vt caleraciens, & calefactum, & omnino agens, & patiens: vel dicuntur modo mensurae, & modo adaequationis, vt sensatum ad sensum: eo, quod adaequat sibi sensum, & omnino mensurans ad mensuratum, & adaequans ad adaequatum. Habere ergo rationem mensurae dicit principalem modum, vnde sumitur ratio relationis, quod non esset nisi mensura esset quid relatiuum, & pertineret ad praedicamentum relationis: euum habet rationem mensurae: ergo &c.
IN CONTRARIVM est, quia secundum Commen. in 12. Metaph. relatio habet minimum de esse, sed aeuum dicit ipsum angelorum esse, vt infra patebit: non ergo aeuum pertinet ad relationem, quae non est ipsum rei esse, sed est ad aliud se habere.
VLTERIVS fore dubitaret aliquis. vtrum aeuum sit accidens, vel pertineat ad aliquod praedicamentum accidentis. Et videtur, quod sic: quia quod aduenit, vel aduenire potest alicui rei post esse completum, est accidens, & pertinet ad praedicamentum accidentis: aeuum est huiusmodi: ergo &c. Probatio assumptae: nam secundum eos, qui dicunt esse vnum aeuum omnium aeuiternorum, huiusmodi euum est in primo angelo, & per se & primo mensurat esse illius angeli, & per illud mensurat esse omnium aliorum angelorum. si ergo annihilaretur primus angelus, inciperet aeuum esse in secundo angelo: adueniret ergo aeuum tale illi angelo post esse completum: secundum hanc ergo positionem aeuum est accidens. quia aduenit, vel aduenire potest rei post esse completum: ergo &c.
IRCONTRARIVM. est, quia esse substantiae non est accidens, quia tunc substantia esset per accidens: cum ergo angeli sint substantiae, & euum, vt patebit sit idem realiter, quod esse angelorum: no erit huiusmodiaeuum accidens.
Aegid. d. hiens. Ang.q. 3. Sco. d. 2. q. 1.Tranc. Niayr. d. 2. q. 4a Bacc. d. 2. p. 2. q. 1. Dorb. d. 2. q. 1.
VLTERIVS forte dubitaret aliquis, vtrum euum sit idem, quod esse angelorum. Et videtur, quod non, quia sicut se habet tempus ad motum: sic se videtur habere aeuum ad esse. quia, vt vult Dioni. io. de di. no. Existentia mensurantur aeuo. sed quad sunt in gnnatione id est in motum: mensurantur tempore. quod non esfet, nisi ita se haberet euum ad esse, sicut tempus ad motu. sed tempus est passio motus, vt potest patere ex 4. Physicorum: ergo euum erit passio ipsius esse, sed passio non est idem cuneo, cuius est passio ergo: &c.
Praeterea: mensura habet rationem cause: cum per mensuram certificemur de mensurato, & certificatio cognitionis rei sit ex causa: euum ergo cum sit mensura ipsius esse, habebit rationem causae respectu esse, sed causa non est idem cum eo, cuius est causa: ergo &c.
IN CO NTRARIVMest, quia sic se habet euum ad esse, sicut tempus ad motum, cum tempus realiter sit idem, quod motus, vt vult Commem. super 4. Phys. erit euum realiter idem, quod esse.
VLTERIVS forte dubitatet aliquis, vtrum sit Substantia, vel pertineat ad praedicamentum substantiae. Et videtur, quod non. quia hoc est in solo Deo, cum duratio eius sit sua substantia. ergo cum euum non sit idem cum substantid rel: euum angelorum non erit idem, sed erit aliud a substantia eorum. sed quod est aliud a substantia rei: non pertinet ad praedicamentum substantiae: aeuum est huiusmodi: ergo &c.
praeterea. aeuum, vt arguebatur in quaestione praecedenti, est idem, quod angelorum esse: sed esse angelorum non est substantia: ergo aeuum non est substantia. sed quod non est substantia, non videtur pertinere ad praedicamentum substantiae: ergo &c.
IN CONRTRARIVM est: quia, vt dicitur in libro, qui intitulatur de ortu scientia, rum, scias nihil esse praeter Substantiam, & Acci dens, & Creatorem substantiae, & accidentis benedictum in secula. cum ergo ostensum sit, quod euum non est accidens, oportet, quod sit substantia, & quod pertineat ad praedicamentum substantiae.
Resolutio Articuli IIII Aeuum non est quantitas, quatenus comparatur ad continuum, & materiam. Cum Mathematicus de omni quanto consideret, & de euo, aut de substantijs separatis nullam prorsus mentionem faciar.
RESPONDEO dicendum ad quaestionem primam, quod cum quaeritur: vtrum euum sit quantitas, vel pertineat ad praedicamentum quantitatis; dici debet, quod triplici via inuestigare possumus, quod euum non est quantitas: nec pertineat ad praedicamentum quantitatis. Prima via sumitur secundum, quod quantitas comparatur ad continuum. Secunda prout comparatur ad materiam. Tertia vero prout comparatur ad artifices: qui de quantitate considerant.
Prima via sic patet, quia nunquam quantum sepatatur a continuo. nam cum duplex sit quantitas, continua, & discreta, vt in arguendo tangebatur; certum est, quodl quantitas continua non separatur a continuo: nec etiam quantitas discreta a continuo separatur: nam vnum, quod est principium numeri: idem est realiter, quod continuum. Et inde est, quod ex diuisione continui causatur numerus: eadem enim quantitas dat rei, quod sit quid continuum, & quod sit vnum, quod est principium numeri: aliter tamen, & aliter. nam prout quantitas illa perficit rem in se, vt alibi in quaestionibus nostris diffusius diximus: sic dat rei, vt sit quid vnum, quod est principium numeri. Illa etiam eadem quantitas, vt perficit rem in comparatione ad partes: dat ei, quod sit quid continuum. & inde est, quod in diffinitione vnius non ponuntur partes, quia res non habet, quod sit vnum, quod est principium numeri, per comparationem ad partes: in diffinitione tamen continui ponuntur partes, & dicitur illud esse continuum, cuius partes copulantur ad aliquem terminum communem. Inde est etiam, quod quia nihil diuiditur nisi per comparationem ad partes, quod vnum, vt vnum, non diuiditur. quia sic non consideratur in ordine ad partes. Idem tamen, & per idem licet non eodem modo sumptum; est vnum, & continuum. per eandem enim rem aliter, & aliter consideratam, habet res, quod sit quid vnum, vt hic de vno loquimur, quod est principium numeri, & quod sit continuum. Si ergo quantitas continua secundum esse nunquam separatur a continuo, & si quantitas discreta sem per habeat esse in rebus continuis: angeli, qui secundum esse sunt separati a continuo non habent in se quantitatem continuam nec discretam. Est enim in angelis multitudo, quae componitur ex vnitatibus, secundum quod vnum conuertitur cum ente: sed non est in angelis numerus, qui est species quantitatis. Et si inueniatur aliquando, quod in angelis sit numerus: accipitur ibi numerus large, non secundum, quod est species quantitatis: sed secundum, quod componitur ex vnitatibus: prout vnitas conuertitur cum ente. quantitas enim discreta, & numerus, qui est species quantitatis; nunquam habet esse nisi in rebus continuis, & ex diuisione continui causatur talis quantitas. Nec obstat. quia videtur Philosophus distinguere quantitatem discretam in numerum, & orationem: cum ait: Est autem quantitas discreta numerus, & oratio. nam tam numerus, quam oratio causatur ex diuisione continui: sed diuisio continui in rebus permanentibus, vt si diuidatur lignum, vel aliquid, quod diuisionem tenet, facit numerum. Diuisio vero continui in rebus non tenentibus diuisionem: vt si diuidatur aer, & formetur ibi sonus, & fiant ibi ictus facientes syllabas, & facientes dictiones; quia talis diuisio continui habet speciale nomen, & vocatur sermo in voce prolatus, vel oratio in voce prolata: ideo ex diuisione continui fiunt duae species quantitatis discretae: quarum vna habet speciale nomen, & dicitur oratio: vel, vt habet alia littera, dicitur sonus, qui fit ex diuisione continui successiua, vt ex diuisione, & motu aeris. Alia autem species quantitatis non habet speciale nomen: sed retinuit sibi nomen commune, & dicta est numerus: sem per tamen quantitas discreta, siue sic, siue sic accepta; causatur ex diuisione continui, & nunquam separatur a continuo. In angelis ergo, qui non habent esse extensum, & qui secundum esse sunt separati a continuo; non poterit esse aliquid, quod pertineat ad praedicamentum quantitatis. Aeuum ergo, quod ponitur esse in ipsis angelis, nec est quantitas, nec pertinet ad praedicamentum quantitatis. quod autem quantitas sic determinate henat esse in sensibilibus, & non habeat esse in angelis, nec in rebus intelligibilibus: patet per Simplicium in praedicamentis, qui ait: Qualitate interempta, interimitur omnis proprietas, & omnis caracter intellectualis, & sensibilis. Quantitate autem interempta, sensibile solum, & compositum interimitur. Quantitas ergo non habet esse nisi solum in rebus sensibilibus, & in rebus compositis, & in rebus continuis.
Secunda via ad inuestigandum hoc idem, quod euum non pertineat ad predicamentum quantitatis, & quod nihil sit in angelis, quod pertineat ad huiusmodi praedicamentum: sumitur prout quantitas comparatur ad materiam. Dicemus enim, quod quam titas sequitur materiam, & qualitas formam.
vnde hoc videns Simplicius in prdicamentis, cum prius dixisset: Interempta quantitate, non interimitur nisi solum sensibile, & compositum: postea dixit: Qualitas est cognata ei substantiae, quae est secundum speciem id est est cognata formae: quantitas ergo sequitur solum res sensitiuas, & res conpositas, & per consequens est cognata materiae: qualitas autem sequitur substantiam, quae est secundum speciem, & per consequens est cognata formae. vbi ergo non est materia, & quae non sunt composita, & sensibilia, non habent in se quantitatem: cum quantitas sit cognata materiae, & non habeat esse nisi in rebus compositis, & sensibilibus. In angelis ergo non erit quantitas, & per consequens aeuum, quod ponitur esse in ipsis angelis, ad praedicamentum quantitatis pertinere non poterit.
Tertia via ad hoc idem sumitur si comparetur quantitas ad eos, qui de quantitate considerant, Arithmeticus enim, qui considerat de quantitate discreta, & Geometra, qui de continua: nunquam confiderant de substantijs separatis: immo dicimus, quod vniuersaliter scientiae Mathematicae sunt solum de his, quae habent esse in sensibilibus rebus: & Mathematicalia enim secundum esse non sunt separata a sensibilibus, sed solum secundum considerationem: ea ergo, quae etiam secundum esse sunt separata a sensibilibus, non sunt de consideratione Mathematicorum: nec habent in se ea, de quibus considerant Mathematici. & quia, vt saepe saepius dictum est, angeli sunt formae per se existentes, & sunt substantiae separatae, non habentes esse in sensibilibus, de his non considerabit Mathematicus, nisi aliquid sit in eis, quod pertineat ad considerationem Mathematicorum, & quia Mathematicus considerat de omni quanto: consequens est, quod quae sunt in angelis non pertineant ad prndicamentum quantitatis. Aeuum ergo, quia ponitur esse in angelis: ad prdicamentum quantitatis pertinere non porest. Vt autem clare appareat, quod quae sunt in angelis non cadunt sub consideratione Mathematici: dicamus, quod Philosophus in 6. Meta. ait, quod si non esset Metaphysica, naturalis scientia esset Philosophia prima. quod non esset, si Mathematica posset considerare de substantijs separatis. esset enim ipsa Mathematica prima Philosophia post Metaphysicam. Itaque si Mathematicus considerat de omni quanto, & nihil est in angelis, quod pertineat ad oonsiderationem Mathemacorum; aeuum, & quicquid est in angelis, ad praedicamentum quantitatis pertinere non poterit.
Ad primum dicendum, quod mensura certificat dequantitate rei, & mensurat in re quantitatem eius. quia nomen mensurae, vt patot ex Meta. a quantitate translata est ad alia, & potissime a quantitate discreta. In quantitatibus ergo mensura certificat nos de quantitate rei. In his vero, quae non sunt quantitas, est mensura prout in eis reperitur aliquis modus quantitatiuus. cum ergo¬ dicitur, quod mensura nos certificat de quantitate reis oportet accipere quantitatem large: non solum pro quantitate proprie dicta, sed pro omni modo quantitatiuo. Dicemus ergo, quod, vt in prosequendo patebit, ipsum esse angelorum habet quendam modum quantitatiuum: inquantum durat semper, & est quid perperuum, & durabit in infinitum. de hoc ergo modo quantitatiuo, vt de hac perpetuitate, & infinitate ipsius esse angelici certificamur per aeuum. non etgo arguitur, quod aeuum sit quantitas secundum else, nec quod pertineat ad pdicamentum quantitatis, sed magis forte, quod sit quantitas secundum dici, & quod habeat quendam modum quantitatiuum.
Ad secundum dicendum, quod proprium est quantitati secundum eam aequale, vel inaequale dici: non, quod nihil dicatur equale, & inaequale, nisi quod est proprie quantitas, sed quia nihil dicitur esse tale: nisi, quod, vel est quantitas, vel habet quendam modum quantitatiuum. Dicimus enim de duobus hominibus, quod sunt equales, vel inaequales in scientia, vt dicimus, quod vnus habet tantam scientiam, quantam alius, & tunc dicuntur aequaliter scientiae, vel, quod vnus habeat maiorem scientiam quam alius. & tunc dicuntur scire inaequaliter: scientia tamen, secundum quam dicuntur aliqui equales, vel inaequales, non est quantitas, sed qualitas: habet ramen quendam modum quantitatiuum: prout sub scientia conprehenduntur multa, vel pauca scibilia: ratione autem huius modi quantitatiui dicuntur aliqui secundum scientias aequales, vel inequales. Si ergo in ipso aeuo inuenimus aliquem modum aequalitatis, non oportet, quod sit quantitas secundum esse, sed sufficit, quod habeat aliquem modum quantitatiuum, vel quod sit quantitas secundum dici¬
RESOIVTIO DVE. I. Aeuum non est qualitas, cum in nullam speciem qualitatis reduci posfit directe, nec indirecte.
QVOD vero dicebatur: vtrum aeuum sit qualitas, vel pertineat ad predicamentum qualitatis: Dici debet, quod nihil est in genere, quod non sit in aliqua eius specie. in nulla autem specie qualitatis poterimus collocare euum. Distinguuntur enim quatuor species qualitatis, siue genera. Primum genus, siue prima species qualitatis est Habitus, & Dispositio. Secunda: Naturalis potentia, vel Impotentia. Tertia: Passio, vel Passibilis qualitas. quarta: Forma, & circa eam constans Figura. Dicuntur autem haec esse genera, vel species, quia genera subalterna sunt, & species subalternae: generalissima autem, & specialissima sunt alterum horum tantum, vt generalissima sunt ita genera, quod non sunt species: specialissima sunt ita species, quod non funt genera. subalterna aunt sunt simul species, & genera. & quia subalterna sunt quae nominata sunt, ideo dicuntur species, vel genera.
Possunt autem praedicta quatuor sic distingui: quia tria prima pertinent tam ad corpora. quam ad animas, vt habitus, & dispositio, reperitur tam in anima, quam in corpore. Nam ad primam speciem qualitatis pertinent scientiae, & virtutes, quae sunt in anima: & caliditas, & frigiditas, & sanitas, & aegritudo, quae sunt in corpore: non quidem, vt Simplicius tradit, quod habitus, & dispositio dicant duas res effentialiter, vel realiter differentes. llla enim eadem res, quae a principio facile mobilis dicta est dispositio, facta perdiuturnitatem temporis, difficile mobilis; dr habitus. Id ergo, quod in mente gnnatur de scientia, cum est facile mobile, dicit dispositio: factum difficile mobile, & radicatum in subiecto, dicitur habitus. Est ergo in anima habitus, & dispositio. sic & in corpore habet esse dispositio, & habitus. Naturalis etiam potentia, & impotentia, & passio, & passibilis qualitas: possunt esse in corpore, & in anima. Sed forma, & circa eam constans figura, non nisi in corporibus habet esse. Idem est autem forma, & figura, scundum quod pertinet ad praedicamentum qualiratis. Sed dicitur forma secundum, quod dat esse: Dicitur figura secundum quod termino, vel terminis continetur. Per comparationem ergo ad subiectum, quod informat, & cui dat esse, dicitur forma: sed per comparationem ad lineamenta, & ad terminos, per quos terminatur, dicitur figura. Sortitur ergo nomen formae modo intrinseco, & nomen figurae modo extrinseco: ad quod declarandum dicitur forma, & figura circa eam constans: non quod aliud accipiatur ibi pro forma, & aliud pro figura. Sed quia ex extrinseca consideratione habet, quod sit figura magis, quam forma: ideo constantia circa eam, & respectus ad lineamenta: additur figurae, & non formae: Patet ergo quomodo differt quarta species, vel quartum genus ab alijs rebus, & patet quomodo huiusmodi genus sit nominatum.
Prima autem species, vel primum genus differt a secundo, & tertio secundum Simplicium: sicut id, quod fit ab arte, differt ab eo, quod est per naturam. Habitus ergo, & dispositio intelligitur aliquid factum ab extrinseco, & ab arte: sed naturalis potentia, vel impotentia intelligitur aliquod secundum naturam, vt cum aliquid naturaliter est tale. vt naturaliter durum, vel molle, vel naturaliter rubicundum, vel de leui erubescens: dicitur habere naturalem potentiam, vel impotentiam, vel passionem, vel passibilem qualitatem: sed cum ex arte, vel ex industria aliquid acquirit, dicitur habere dispositionem, & habitum.
Secunda autem species differt a tertia: prout aliquid habet potentiam ad actum, vel prout habet ipsam perfectionem, & actum. Ex hoc autem apparere potest non esse inconueniens, quod idem sit in prima spem, & in scda: nec est inconueniens, quod fit in prima specie, & in tertia: nam quod quis habet ex arte, potest habere ex natura. vt sanitas potest esse ex arte, & ex natura: & quod aliquis fiat calidus, vel frigidus, potest fieri ex arte, & ex natura. vt caliditas fit ex arte, pertinebit ad primam speciem qualitatis: ita tamen, quod si sit facile mobilis, erit dispositio. Si difficile: habitus. si antam fie huaiusmodi caliditas non ex arre. sed ex natura: tunc si est quid mansiuum, erit passibilis qualitas: Si facile transiens: dicetur passio: Sic etiam posset esse quis pugillator, vel non pugillator ex arte. & ex natura. vt si quis habens fortia membra sit aptus ad pugnandum, dicetur pugillator ex natura. Si quis vero ex exercitio, & ex arte assuescat menbra sua ad opera fortitudinis, dicetur talis ex arte. sic etiam si quis habens ex natura debilia membra, dicetur non pugillator ex natura. Si vero artificiose dissuescat ab exercitio, vt fiant ei ex hoc inhabilia membra ad pugnandum, dicetur talis ex arte. Idemergo potest esse pugillator, & non pugillator. vt ex natura, & vt ex arte. si est ex hoc facile mobilis: dicetur dispositio: si difficile, habitus: si autem fit ex natura pugillator, vel oppositum, dicetur naturalis potentia, vel impotentia. Sic aunt si calidus, vel frigidus, vel rubicundus sit ex arte, & sit ad hoc facile mobilis, dicetur dispositio: si difficile, dicer habitus.
Si vero non habeat hoc ex arte, sed ex natura: si sit quid mansiuum, vt quod habeat rubicunditatem, vel frigiditatem ex natura mansiuam, dicetur passibilis qualitas: si non mansiuam, dicetur passio. Contingit enim ex natura, quod aliquis est mansiue calidus, vel frigidus, vel rubicundus, vel aliquid huiusmodi: & talis dicitur habere passibilem qualitatem: contingit etiam ex natura, quod aliquis habeat hoc non mansiue, sed secundum quendam transitum, & hoc etiam ex natura: & tunc dicirur habere passionem. contigit enim, quod aliquis non est ex natura mansiue calidus: tamen potest ei ex natura, vel ex complexione contingere, quod appraehendens venerea, statim calefiat: tamen illa calefactio erit secundum quendam transitum. ex hoc ergo non dicetur habere passibilem quahitatem, sed passionem. sic etiat potest contingere, quod aliquis non sit natura frigidus: potest tamen ex naturali complexione habere; quod audiens aliqua terribilia statim timeat, & fiat frigidus: illa tamen infrigidatio licet sit quodammodo naturalis, non tamen erit quid mansiuum, & non dicetur passibilis qualitas, sed vocabitur passio. Et quod dictum est de frigiditate, & caliditate, veritatem habet de rubore, & de caeterts funsibilibus qualitatibus. nam est aliquis ex natura mansiue rubicundus, & qua si,semper est rubeus: aliquis vero ex natura non est mansiue rubeus, sed audiens quid ignominiosum. ex natura habeuquod verecundetur, & quod fiat rubeus: huiusmodi autem rubedo non erit mansiua, sed eritin quodam transitu, & non dicetur passibilis qualitas, sed vocabitur passio.
Ex hoc autem apparere potest, quomodo distinguuntur omnes species qualitatis. nam si sint talla, quae reperiuntur solum in corporalibus, vt forma, & circa eam constans figura, sic est quarta species qualitatis: si vero sunt talia, quae reperiuntur non solsm icorpore, sed in aia;, & tunc si sunt talia ex arte: prinebunt ad primam spenm qualitatis: dicent enim dispositio, vel habitus. Dispositio quidem, si sint facile mobilia: Habitus, si difficile. Si vero sint illa non ex arte, sed ex natura, aut dicunt potentiam respectu actus, siue respectu perfectionis, vel defectum potentiae. sicut, quod aliqui habent naturalem potentiam ad currendum, vel ad pugnandum, vel habent naturalem defectum potentiae. quod non possint currere, vel pugnare, & sic est secunda species qualitatis: quae dicitur naturalis potentia, vel impotentia, & quod dictum est de cursu, & pugna: intelligendum est & de alijs. quia aliqua habent naturalem potentiam, vt possint resistere, ne secentur, vt dura: aliqua vero naturaliter deficiunt a tali potentia, vt mollia, secundum quae omnia accipitur naturalis potentia, vel impotentia. Sed si hoc non accipiatur secundum naturalem potentiam, vel impotentiam, sed secundum naturalem actum, vel perfectionem, sic si illa perfectio sit naturaliter quid mansiuum, dicetur passibilis qualitas: si quid naturaliter transiens, vocabitur passio.
His itaque omnibus praelibatis: cum quaeritur, vtrum aeuum sit qualitas, vel pertineat ad predicamentum qualitatis; dici debet, quod nec est qualitas, nec pertinet ad praedicamentum qualitatis. quia non potest directe reponi in aliqua specie qualitatis: nec reduci ad aliquam speciem qualitatis. Non enim potest aeuum pertinere ad illam speciem qualitatis, quae est forma, & circa eam constans figura. quia, vt dictum est, talia non nisi in corporalibus habent esse: nec etiam potest pertinere ad speciem qualitatis primam, quae est habitus, & dispositio, quia talia sunt ex arte. esse autem, quod est idem realiter, quod aeuum: non competit angelo ex arte, sed ex natura. Nec etiam dicere possumus, quod pertineat ad secundam speciem qualitatis, quae est naturalis potentia, vel impotentia: vel ad tertiam, quae est passio vel passibilis qualitas. Nam naturalis potentia, vel impotentia est prior, quam passio, vel passibilis qualitas. prius enim intelligitur, quod aliquis habeat potentiam ad actum, vel ad perfectionem: quam habeat actum, vel perfectionem. & si non est in talibus prioritas durationis. & temporis, est ibi prioritas naturae, & originis. cum ergo esse praecedat naturalem potentiam, vel impotentiam. quia prius intelligitur res esse, quam, quod habeat naturalem potentiam, vel impotentiam, ad aliquid agendum, vel non agendum: consequens est, quod euum, quod est idem, quod esse, non sit idem, quod naturalis potentia, vel impotentia, sed natura, & origine praecedit potentiam, vel impotentiam naturalem, & multo magis aeuum, quod est idem, quod esse, non erit idem, quod passio, vel passibilis qualitas. Sed si aliqua talia sunt in angelis, aeuum differet ab illis, & aeuum praecedet illa. quia cum non sit idem, quod naturalis potentia, vel impotentia: & cum praecedat naturalem potentiam, vel impotentiam: multo magis non erit idem, quod passio, vel passibilis qualitas, & praecedet passionem, & passibilem qualitatem. Declaratum est ergo, quomodo aeuum non est qualitas, & quomodo non pertinet ad praedicamentum qualitatis: & distinctae sunt omnes species qualitatis. Sed si quis de distinctione specierum qualitatis vlteriorem vellet habere notitiam: in quaestionibus nostris de mensura angelorum, cum disputauimus in quo praedicamento sit tempus, quod mensurat operationes angelicas, est diffusius pertractatum.
Ad primum dicendum, quod verum est quoa non sunt nisi tria praedicamenta realia: Substantia, Qualitas, & Quantitas. Manifestum est enim, quod omne praedicamentum, vel dicit ipsam rem, & tunc vel est substantia, vel quantitas, vel qualitas: Vel dicit ipsum ordinem, & tunc est relatio: Vel dicit rem sub ordine, & tunc accipiuntur illa sex praedicamenta, de quibus agitur in sex principijs. llla ergo sex praedicamenta cum sint accidentalia: non dicunt aliam rem a quantitate, & qualitate: sed illas easdem res, quas dicit quantitas, vel qualitas secundum se: dicunt illa sex praedicamenta in ordine ad aliquid aliud extrinsecum. Bene ergo dictum est, quod aeuum, realiter loquendo, secundum formalem considerationem, pertinet ad praedicamentum substantiae, vel quantitatis, vel qualitatis. Ratio tamen supponebat falsum. quia supponebat, quod aeuum, vel esse angelorum non pertineat ad praedicamentum substantiae, & ex hoc arguebat, quod si non pertinet ad praedicamentum substantiae, nec ad praedicamentum qualitatis, quod pertinebat ad praedicamentum qualitatis. Nos autem dicimus, quod aeuum pertinet ad praedicamentum substantiae, vt in prosequendo patebit. ideo ex fal sa suppositione concludebat quo pertineret ad praedicamentum qualitatis.
Ad secundum dicendum, quod sicut aliud est in praedicamento quantitatis, quod non est quantitas, vt punctus, sed ad praedicamentum quantitatis pertinet per reductionem: sic esse, & aeuum non est substantia: ad praedicamentum tamem substantiae reducitur, & in praedicamcnto substantiae collocatur. Cum ergo arguitur, quod aeuum siue duratio angeli causatur ex substantia angeli, sufficienter ex hoc concluditur, quod aeuum, vel duratio angeli non sit ipsa substantia angeli, & maxime cum substantia angeli sit simplex. sed ex hoc non habetur, quod aeuum, vel duratio licet non sit ipsa substantia, quod non pertineat ad praedicamentum substantie: potest enim pertinere ad praedicamentum substantiae, quod non est substantia: sicut potest pertinere ad praedicamentum quantitatis, quod non est quantitas. Sed de his omnibus in prosequendo clarius tractabitur, cum ostendetur quid sit aeuum, & in quo praedicamento sit: vtrum fit idem, quod esse angeli, & vtrum sit in praedicamento substantiae.
Ad tertium dicendum, quod accidens consequens formam est qualitas, & si sufficienter esset prbatum, quod aeuum esset accidens consequens formam, forte haberet ex hoc, quod realiter esset idem, quod qualitas: attamen aeuum non est aecidens consequens formam, quia non est acci dens, sed est idem realiter, quod angelorum esse.
RESOLVTIO DVD. II. Aeuum non est relatio. non n. dicit ordinem tatum: non habere pro sundamento accidens: nec babet realem differentiam ad id, ad quod refertur. hbabet tamen quendam modum quantitatiuum, qualitariuum, & resatiuum.
AD id autem, quod quaerebatur, vtrum euum sit relatio, vel pertineat ad praedicamentum Relationis; dici debet, quod Relatio, quae est secundum esse, pertinet ad praedicamentum relationis. ad hoc, quod sit realis, quantum ad praesens spectat, tria in se habere debet.
Primum est, quod debet dicere ipsum ordinem. nam in hoc differt relatio ab alijs praedicamentis, quia alia praedicamenta, vel dicunt ipsam rem in se, vt Substantia, Quantitas, & Qualitas: Vel dicunt rem sub ordine, vt illa sex praedicamenta, de quibus agitur in sex principijs: Relatio vero non dicit ipsam rem in se, nec rem sub ordine, sed ipsum ordinem: ideo, vt alibi diximus, potest esse relatio rationis tantum, quod esse non posset, si relatio diceret rem in se, vel rem sub ordine, quia si diceret rem hoc modo, vel illo: tunc quid rationis tantum esse non posset.
Secundo ad huiusmodi relationem requiritur, quod eius fundamentum sit aliquod accidens. nam relatio non habet, quod sit accidens ex ratione suae quidditatis: tunc enim non esset vera relatio in diuinis: vbi nihil est per accidens. sed ex suo fundamento habet relatio, quod sit accidens, vt similitudo fundata in albedine est accidens. quia albedo est accidens. cum ergo relatio secundum esse, quae pertinet ad praedicamentum relationis, prout habet esse in creaturis, sit accidens. quia ipsum praedicamentum relationis prout habet esse in creaturis est vnum de 9. praedicamentis accidentium; oportet huiusmodi relationem secundum esse fundatam esse in aliquo accidente.
Tertio ad hoc, quod huiusmodi relatio sit rea lis, oportet, quod dicat realem differentiam ab eo ad quod refertur: & inde est, quod cum dicimus, idem eidem idem, quia non est ibi realis differentia: non est ibi relatio realis, sed rationis tantum. Ex his autem tribus possumus declarare, quod euum non pertineat ad praedicamentum relationis. Primo quidem, quia non dicit ordinem tantum. Secundo, quia non habet pro sundamento accidens. Tertio, quia non habet realem differentiam ad illud, ad quod refertur.
Primum autem sic patet: Nam per mensuram certificamur de mensurato ipso, & mensura aliquo modo equatur suo mensurato. ergo si euum diceret solum ordinem: nunquam per ipsum certificatemur de esse angelorum. Solus enim ordo ad aliud, quem ordinem importat relatio, non certificat nos de ipsa re: immo per se loquendo magis econuerso res nos certificat de ipso ordine, quia per se est, quod prius nos certificet de posteriori, non econuerso: nisi esset certificatio secundum quid, & ex parte nostra: qui sumus male apti ad sciendum, & ex posterioribus imus in cognitionem priorum: per se tamen, & natura sempere priora sunt apta nata dare certitudinem de posterioribus, non econuerso. Ipsum ergo guum, per quod certificamur de quantitate esse angelici, solum ordinem importare non potest Dicebamus etiam, quod mensura adequatur mensurato: ipse autem ordo non proprie adaequatur, sed est ipsa adaequatio: id autem, quod adaequatur, non est ordo tantum, sed est res in se, vel res sub ordine.
Secunda via, quod euum non pertineat ad praedicamentum relationis, sumitur ex suo fundamento. nam, vt diximus, fundamentum relationis secundum esse, vt reperitur in creaturis, semper est aliquod accidens, eo quod ipsum praedicamentum relationis, vt dicebamus, prout habet esse in creaturis, est vnum de o. praedicamentis accidentium. ergo, quia fundamentum eui non est accidens: sed est ipsum esse angelicum: consequens est, quod euum non dicat relationem secundum esse: & non pertineat ad praedicamentum relationis.
Tertia via ad hoc idem inuestigandum, sumitur ex eo, quod aeuum non habet distinctionem realem ad illud, ad quod refertur. nam si aeuum importaret relationem, relatio illa se haberet sic ad esse angelorum, sicut mensura ad mensuratum. nam hoc dicit euum mensuram quandam ipsius esse angelici: cum ergo euum non distinguatur realiter ab ipso esse angeli, vt in prosequendo patebit, cum soluemus quaestionem illam, vtrum aeuum sit idem, quod esse euiterni: si euum diceret relationem secundum esse, & esset essentialiter ipsa relatio: esset relatio rationis tantum: non ergo esset euum quid reale, sed quid rationis tantum, quod est inconueniens. Nam nihil aliud est aeuum, quam simultas esse angelici. ad hoc autem, quod illud esse angelicum sit simul: nihil facit ratio. Vnde, & si aliquid facit anima ad esse temporis, vt in alijs quaestionibus patebit; nihil facit ad esse eui. non ergo pertinet euum ad praedicamentum relationis: nec dicit relationem secundum esse: non tamen est inconueniens, quod ei competat quidam modus relatiuus, & quod dicat relationem secundum dici. nam relatio secundum dici, reseruatur in his, quae sunt in alijs praedicamentis: immo non solum. eeuum dicit relatio nem secundum dici, sed etiam dicit quantitatem, & qualitatem secundum dici. Est enim aeuum, vt infra patebit: in praedicamento substantiae: hent tamen quendam modum relatiuum, quantitatiuum, & qualitatiuum.
Potest enim aeuum tripliciter considerari. Primo secundum se, vt est quaedam mensura. Secundo ratione eius, quod mensurat. quia mensurat quantitatem esse angelici. Tertio ratione eius, in quo fundatur, quia fundatur in ipso esse angeli. Habent enim se ista tria per ordinem, quia primo intelligimus ipsum esse angeli secundum se. Secundo intelligimus ipsum sub hac conditione, vt est totum simul. Tertio intelligimus ipsum sub hac conditione, vt est perpetuum. Et vna istarum conditionum nos certificat de alia. quia simultas nos certificat de perpetuitate. ideo innotescit nobis, quod illud esse sit perpetuum, quia innotuit nobis, quod est totum simul. prout ergo intelligimus, quod illud esse est perpetuum: intelligimus quantitatem esse angelici, quia intelligimus quantum durat illud esse: vt quia durat in perpetuum: sed prout intelligimus illud esse, quod sit simul: sic intelligimus euum. nam nihil est aliud euum, nisi esse angelicum consideratum, vt simul. Bene itaque dictum est, quod aeuum mensurat quantitatem esse angelici. & quod aeuum nos certificat de quantitate illius esse. quia simultas, vnde sumitur ratio aeui: nos certificat de perpetuitate, vnde sumitur ratio quantitatis esse. ex hoc est ibi etiam quaedam adaequatio. quia quod est totum simul, non expectat aliquid futurum: ex hoc consequens est, quod adaequetur perpetuitati, & quod sit perpetuum. Posset enim Deus annihilare aeuiternum: sed non secundum naturae cursum, quia quod est tale, & habet suum totum esse simul: consequens est, vt diximus, quod adaequetur perpetuitati, & quod sit perpetuum. Ergo si consideretur aeuum scm se, vt est quaedam mensura: sic habet quendam modum relatiuum, quia mensura dicitur relatiue ad mensuratum. Si vero consideretur aeuum per respectum ad id, quod mensurat, quia mensurat quantitatem, & perpetuitatem esse angelici: sic habet quendam modum quantitatiuum. Sed si tertio consideretur per respectum ad suum fundamentum, vt quia fundatur in ipso esse angeli: sic habet quendam modum qualitatiuum. nam omnis perfectio recepta in alio, quae de se est simplex non extensa: eo ipso, quod per se non existit, sed est in alio: habet quendam modum qualitatiuum, & est qualitas secundum dici. Vnde ipsa forma substantialis, & differentiae substantiales, quia sunt aliud in alio: quale quid significare dicuntur. esse ergo angeli, quia est quaedam simplex perfectio recepta in natura, quendam modum qualitatiuum habet. & quia huiusmodi esse est fundamentum ipsius aeui, dicitur aeuum rationesui fundamenti habere quendam qualitatiuum modum. Aeuum & ergo non est quantitas: vt declarabat quaestio prima: nec qualitas, vt declarabat quaestio secunda: nec relatio, vt declaratum est in hac quioine tertia: habet tamn quendam modum quantitatiuum, qualitatiuum, & relatiuum, vt est per habita manifestum.
AD primum dicendum, quod mensura refertur relatiue ad mensuratum: non tam oportet, quod mensura sit ipsa relatio. vt si sensibile mensurat sensum, & adaequat sibi sensum: non est ipsum sensibile ipsa relatio. & si tempus mensurat ista temporalia, non est tempus relatio, sed magis est quantitas quaedam: habet tamen tempus quendam modum relatiuum. Vel possumus dicere, quod aeuum non est ipsa relatio, sed est illud, in quo potest fundari ratio relationis: dato ergo, quod mensura nihil aliud, quam relationem diceret: aeuum, quod est mensura: erit illud, in quo fundabitur ratio relationis: sicut & si pater relationem dicit: res illa. quae est pater: non dicit illam relationem, sed est illud, in quo fundatur ratio relationis. Et per hoc patet solutio ad secundum, quia eandem vim habebat.
RESOTVTIO DVI. III. Aeuum est esse auiterni. esse pero non est accidens. Hinc Aenum ad praedicamentum accidentale non pertinere omnino affirmamus.
AD id autem, quod quarto quaerebatur. vtrum euum sit accidens, vel pertineat ad praedicamentum accidentis: Dicemus, quod aeuum habet rationem mensurae: sed mensura semper mensurat rem fecundum quod est in actu, vel secundum quod dicit aliquem actum. nam hoc est mensura rei, per quod cognoscitur res: res autem potiffime cognoscitur, vt est in actu. nam quod est in potentia non cognoscitur nisi per comparationem ad actum. Vnde & materia non cognoscitur nisi per analogiam ad formam: siue per analogiam ad actum. propter quod, & Aug12. Confes. loquens de materia, ait: Suadebat vera ratio, quod oens formas, & qualescunque reliquias omnino detraherem, si vellem prorsus informe cogitare, & non poteram. Informe ergo non intelligitur nisi per analogiam ad formam, & per analogiam ad actum. id ergo, quod facit ad cognitionem rei, & quod nos certificat de re: oportet quod hoc faciat per comparationem ad actum: in re autem ponimus duplicem actum, esse ilice & operari. put ergo in euiternis est alius, & alius actus sic etiam ibi alia, & alia mensura, & alia mensura mensurabitur esse aeuiternorum, & alia eorum age re. Nam esse euiternorum, quia est totum simul, mensurabitur euo: actiones autem ipsorum, quia non sunt omnes simul, mensurabuntur tempore. Vnde August. 12. de Ciui. Dei. Si immortalitas angelorum non transit in tempore, nec praeterita est, quasi iam non sit: nec futura quasi nondum sit: tamen eorum motus, quibus tempora peraguntur, ex futuro in praeteritum transeunt. Immortalitas itaque angelorum referenda est ad eorum esse. quia hoc est esse immortale, quia potest sem per esse: motus autem ipsorum angelorum refer ri debet ad eorum actiones, & operam. in ipsu ergo esse angelorum non est aliquid futurum quasi nondum sit: nec aliquid praeteritum quasi iam non sit, sed totum simul. ideo mensuratur euo: sed angelorum opera, quia ex futuro in praeteritum transeunt, mensuranttpe. Hoc idem sonant verba Dion. 10o. de diu. no. vbi vult, quod euum sit mensura existentium: tempus vero eorum, quae sunt in generatione. per quod dat intelligere, quod aeuum mensuraet esse: tempus autem mensurat generationem, & motum. motus ergo angelorum, prout mouent seipsos intelligendo nunc vnum, nunc aliud: vel volendo nunec vnum, nunc aliud; habet pro menfura tempus esse autem habet pro menlura aeuum.
Aduertendum tamen quod licet in aeuiternis sit duplex mensura: Vna, qui respicit aeuiternorum esse: alia quod respicit aeuiternorum agere: non tame est semper sic in omnibus. nam aliquum non alia mensura mensurat esse, & agere: sed illa mensura, quae mensurat agere, mensurat & esse: aliqum econuerso: illa, quae mensurat esse; mensurat & agere. contingit enim, quod esse rei non sit esse existenter, sed sit esse mobile, & fluxibile: & tunc esse trahitur ad modum motus, & non hent aliam mensuram, a mensura motus. Vnde in istis teporalib. quia non habet esse existenter nec esse stabile, sed fluxibile: non mensurat eorum esse aeuo: sed mensuratur tempore, vel nunc temporis, sicut ent econuerso, si esset aliqua operatio stabilis non fluxibilis: sicut est visio Dei in patria. quia illa operatio hent esse existenter, & stabiliter: consequemns est, quod illa operatio mensuret aeuo: sic ett si sit aliqua alia operatio in angelis, a qua angeli non possint cadere: sicut forte est intellectio sui ipsius; talis operatio prout est existenter, & stabiliter, & prout ab ipsa non recedit, pertinebit ad aeuum. Ex hoc ergo apparet quod mensuret aeuum, & quid tepus. aeuum enim perse, & primo mensurat esse: mensurando aunt esse, mensurat omne id, quod hent esse existenter, & stabiliter. propter quod si contingat aliquam operatiotionem esse talem, oportebit, quod mensuretur aeuo: sic, ent tps perse, & primo mensurat motum, & mensurando motum mensurat quicquid habet esse mobile, & fluxibile. propter quod si aliquod esse sit tale: ad mensuram temporalem pertinebit.
Viso quod mensuret aeuum, & quid tps: de leui patere pont, quod sempe tps est accidens, & pertinet ad Pdlicamentum accidentis: aeuum aunt nunquam est li accidens, & numquam pertinet ad accidentale prodicamentum. nam semper mensura est eadem cum eo, quod mensurat per se, & primo. vt tpns per se, & primo mensurat motum coeli, & est idem cum motu coeli. reenim non differt tempus a motu coeli, & si esset vnum aeuum oium aeuiternorum: huiusmodi aeuum per se, & primo mensuraret esse primi aeuiterni, & esset idem cum illo esse: nunc autem quia ponimus in quolibet aeuiterno suum aeuum, huiusmodi aeuum in hoc aeuiterno erit idem, quod esse aeuiterni. In alio aunt aeuiterno erit idem, quod esse illius euiterni, & quia esse non est accidens, nec pertinet ad praedicamentum accidentis: aeuum non erit accidens, nec pertinebit ad accidentale praedicamentum: sic econtrario de tempore, quia per se, & primo mensurat motum, & actiones mobiles. quia talia sunt accidentia, necesse est tempus esse accidens, & pertinere ad accidentale prdicamentum.
AD argumentum ergo dicendum, quod aeuum non dicit accidens, sed dicit ipsum esse aeuiterni non scudum se, sed cum quadam habitudine, & cum quodam respectu: ratione cuius habitudinis, si poneretur aeuum solum in supremo aeuiterno;posset incipere aeuum esse in aliquo: absque eo, quod acquireret nouum esse, sed solum acquireret quandam habitudinem. cam ergo drm, quod aduenit alicui post esse completum: est accidems: intelligendum est de aduentu rei, non habitudinis. Quod si dicat quod ipsa habitudo est accidens. Dicemus, quod habitudo illa reponitur in praedicamento per suum fundamentum. & quia non est fundata in accidente: non pertinebit ad accidentale praedicamentum.
Est ergo aduertendum, & diligenter notandum, quo in accidentibus hoc contingit, quod habitudo adueniens rei, ponit remn in alio prodicamento. vt habitudo ad agens, vel patiens, ponit calorem in predicamento actionis, vel passionis. non enim est alia res calefacere, & calefieri, quam calor. Illam emm eandem rem, quam dicit calor, dicit calefacere, & calefieri, sed sub alia, & alia habitudine. nam illam eandem rem, quam dicit calor i se dicit calefacere: vel calefactio actio in habitudine ad agens: vel dicit calefieri, siue calefactio passio i ordine ad passum: nihil enim est aliud calefactio actio, quam calor, vt iductus ab agente. & nihil aliud calefactio passio, quam calor, vt est receptus in passo, & quia calor, vt ab agente inductus, & vt receptus in passo non est aliud, quam calor: bene dictum est, quod idem est calor, quod calefactio actio, & calefactio passio.
Habitudo ergo adueniens rei existenti in praedicato accidentali, ponit rem illam in alio prodicamento accidentali. vt calor, qui est in prdicamento qualitatis, vt hent habitudinem ad agens, & vt est in fieri est in pdicamento actionis, & vt scundum fieri hent habitudinem ad passum, erit in praedicamento passionis. Sed non sic est de his, quae sunt in prdicamento substantiae. nulla enim habitudo adueniens ei, quod est in praedicamento substantiae: ponit rem illam in alio praedicamento. quia si hoc fieri posset, tunc illud prndicamentum aliud, vel esset prndicamentum substantiae, vel praedicamentum accidentis. non substantiae, quia si res existens in praedicamento substantiae per habitudinem aliquam aduenientem, vel annexam ei, poneretur in alio praedicamento substantiae, essent duo praedicamenta substantiae. quod non ponimus, nec potest esse, quod per aliquam habitudinem ponatur in praedicamento accidentis. quia, quod vere est, nulli accidit, vt dicitur in Primo Phys. illud ergo, quod est in praedicamento substantiae per nullam habitudinem adueniem tem ponetur in praedicamento accidentis. tales ergo habitudines poterunt facere de substantia, quod sit accidens, secundum dici, & quod habeat aliquem modum accidentalem. sed nunquam facient, quod sit accidens secundum esse, & quod sit vere in praedicamento accidentis. Si ergo esset vera positio dicentium, quod est vnum aeuum omnium aeuiternorum, & quod per aliquam habitudinem accidentalem compleretur ratio aeui, vt puta per esse primum in genere aeui ternorum, illa habitudo fuen faceret euum esse, accidens, nec faceret ipsum esse in prdicamento accidentis, sed faceret, quod haberet aliquem accidentalem modum, & faceret, quod esset accidens scundum dici, non secundum esse.
AD illud autem, quod quaerebatur, vtrum euum sit idem, quod esse angelorum: dici debet, quod quantum ad praesens spectat: duplici via iuestigare possumus, quod aeuum in aeuiternis est idem realiter, quod esse aeuiternorum. Prima via sumitur prout aeuum comparatur ad tempus. Secunda autem sumi potest ex ipso esse, quod mensurat aeuum.
Prima via sic patet: nam secundum Dam. 2. lib. c. 1. ita se habet euum ad aeuiterna, sicut tempus ad temporalia. Si ergo videre volumus quid est aeuum, & cum quo habet identitatem, vel quod mensuret: videndum est, quid est tempus, & quae mensuret tempus., & cum quo habeat identitatem. Dicimus enim quod tempus aliquid mensurat per se, & primo: aliqua per se, sed non primo: aliqua nec per se, nec primo, sed per accidens. Per se enim, & primo mensurat tempus motum primi mobilis: mediante quo mensurat omnes alios motus per se, sed non primo mensurat motus alios a primo motu: nec per se nec primo, sed per accidens mensurat ea, quae non sunt motus, sed habent ordinem ad motum. hoc enim modo mensurat quietem, prout in quiete est assignare prius, & posterius: vt illud dicitur quiescere, quod eodem modo se habet nunc, & prius. nisi ergo quies haberet ordinem ad motum, vt nisi haberet ordinem ad caelum, non esset in quiescente assignare duo nunc: quorum vnum est prius, & aliud posterius, secundum quae duo nunc, quiescens diceretur se habere eodem modo nunc, & prius. Corpora ergo haec inferius quiescentia, etiam secundum quod quiescentia: mensurantur tempore per accidens. & si secundum, quod huiusmodi in se non mouentur: habent tamen ordinenm ad motum, & sunt subdita motui quia sunt subdita coelo continue moto. propter quod verum est, quod dicitur in 4. Physic. quod tempus est mensura motus per se: quietis aunt per accidens: mensurat autem tempus motum per se, quietem autem mensurat per accidens: prout habet ordinem adt motum. Haec autem omnia in ipso euo assignare non possumus. sed si euum esset solum in primo angelo: tunc per se, & primo mensuraret esse primi angeli: mediante autem illo esse mensuraret esse omnium aliorum angelorum. esse ergo primi angeli mensuraret euum per se, & primo: sed esse aliorum angelorum mensuraret per se, sed non primo. Nunc autem, quia ponimus euum in quolibet aeuiterno, ideo euum per se, & primo mensurat esse aeuiterni: si autem mensurat aliqua per se, & non primo, haec sunt alia ab esse. perfectiones enim angeli, a quobus angelus numquam recedit, & quae stabiliter manent in angelo, mensurantur etnt aeuo. sed hoc est per se, & non primo: inuestigare aunt si aliqua mensurant aeuo per accidens, non est vtile praesenti negorio.
Ex his enim, quae dicta sunt, si comparatur euum ad tempus, sufficienter habetur intentum, quod idem sit euum realiter, quod esse angelorum. nam illud, quod tempus menlurat per se, & primo, vtputa motum primi mobilis, oportet esse idem realiter cum tpe. nihil est enim aliud tempus, quam numerus prioris, & posterioris in motu. ipse enim motus primus, vt est numeratus per prius, & posterius, est idem, quod tempus. idem est ergo tempus materialiter, & realiter, quod illud, quod mensurat per se, & primo: formaliter tamen est alia habitudo remporis, & motus. nam ratio motus sumitur ex eo, quod est actus mobilis: ratio vero temporis ex eo, quod ibi reperitur numerus prioris, & posterioris. ergo quia prout ad propositum spectat, ita se habet euum ad quiterna, sicut tempus ad tpalia: sicut tempus materialiter, & realiter est idem, quod primus motus: ita aeuum materialiter, & realiter est idem, quod esse euiterni, quod mensurat per se, & primo: formaliter autem non est idem, sed aliquam habitudinem addit supra esse huiusmodi. Sic enim dicemus de esse, & euo suo modo: sicur dicebamus de motu, & tempore. dicebamus enim, quod motus erat actus mobilis in eo, quod mobile: vel actus entis in potentia in eo, quod impotentia: tempus vero erat illud idem, sed hoc sub alia habitudine, quia non sub hac habitudine prout est actus entis in potentia, sed prout est ibi numerus prioris, & posterioris. Sic dicemus de esse eui ternorum, quod est actus entis in actu; secundum quod est in actu. habet enim esse oppositam rationem ad motum. motus enim respicit ens in potentia, vt est in potentia: esse autem ens in actu, vt est in actu: aeuum vero dicit illam eandem rem, quam dicit esse euiterni, sed addit supra huiusmodi esse habitudinen quandam: vt addit supra ipsum vnitatem, vel simultatem. Illa enim eadem res, quae est esse aeuiterni, considerata, vt est actus entis in eo, quod est ens, drm eem: considerata, vt est quod vnitum, & quid simul, dicitur aeuum. & inde est, quod ad esse temporis facit anima: nam cum motus caehi sit continuus: oia ibi priora, & posteriora sunt in potentia: si aunt est prius, & posterius i actu: hoc est per signationem animae: sed ad esse aeui nihil facit anima. est enim illud esse angelicum vnitum, & simul, et si nihil de hic consideret anima. Dicemus ergo, quod sicut motus, vt est actus entis in potentia, in quo consistit ra tio motus: & vt est numeratus per prius, & posterius, non dicit aliam, & aliam rem. ppe quod consequens est, vt idem sit realiter sumptum tempus, & motus; sic esse, vt est actus entis in actu, in quo consistit ratio ipsius esse: & vt est simul, & vnitum non dicit aliam, & aliam rem. propter quod consequens est, quod idem sit realiter aeuum, & esse.
Secunda via ad hoc idem sumitur ex ipso esse. distinguemus enim multiplex esse, & triplicem successionem: ex quibus distinctionibus apparebit quid est aeuum, & cum quo esse habeat identitatem euum. Est enim esse accidentium, esse substantiarum corruptibilium, esse aeuiternorum, & esse diui num: sic ent est triplex successio. nam aliqum in re aliqua non est proprie successio, sed ipsa succedit alii: vel aliud succedit sibi. aliquame aunt in ipsa re est successio: & hoc dupliciter, vel scundum dispositionem, vel scum existentiam. Dicemus ergo, quod ad esse diuinum nulla ptinet successio, nec ipm proet succedere alij, nec aliud sibi: nec in ipso est fuccessio scundu existentiam, nec secundu dispositionem. Ad esse autem aeuiternorum praet pertinere vna successio, videlicet quod ipsum succedat alij, vel aliud sibi: non autem, quod in ipso sit successio: nec secundum existentiam, nec secum dum dispositionem. Ad esse vero substantiarum corruptibilium potest pertinere duplex fuccesfio. quia huiusmodi eem pont succedere alii, vel aliud sibi, & ent in ipso hmondi eem pont esse successio fecundum dispositionem: non aunt secundum existentiam. sed ad esse accidentium porest pertinere qulibet illarum trium successionum. nam huiusmodi esse prot succedere alij, vel aliud sibi: & etiam in ipso esse pont esse successio secundum existentiam, & secundum dispositionem. contingit enim, quod in esse accidentium sint gradus, & quod huiusmodi esse suscipit magis, & minus, & quod potest esse motus secundum tale esse. contingit ent, quod per transmutationem factam in vno accidente fiat corruptio, vel gniatio in alio accidente. ergo in esse accidentali prit esse successio secundum dispositionem, si pertransmutationem factam in vno accidente disponatur, quod fiat corruptio in alio accidente. Rursus pont ibi esse successio secundum existentiam, si ipsum accidens fm suum eem suscipiat magis, & mins, & possit acquirere pfectius, & perfectius esse. Pont ent ad esse accidentium pertinere tertia successio, videlicet, quod ipsum succedat alteri, vel alterum succedat sibi. quia pot habere esse post non esse, vel non esse post esse. Ad esse vero substantiarum corruptibilium pt ptinere duplex successio. non. enim pont ibi esse successio secum dum existentiam, vt, quod ibi sit motus, & quod ibi suscipiat magis, & minus. quia esse cuiuslibet substantiae est punctale, sed pont ibi esse successio secundum dispositionem. quia prout est successio in accidentibus: fit dispositio, vt corrumpar esse substantiale: Pont ett tali esse competere successio. quia potest tale esse succedere alii, vt quia potest succedere ipsi non esse, vel potest aliud succedere sibi, quia potest ei succedere non esse. Possunt enim habere, & habent substantiae corruptibiles esse post non esse, & non esse post esse. Ad esse autem aeuiternorum non potest pertinere nisi vna successio: videlicet, quod ipsum succedat alij, vel, quod aliud succedat sibi quia pont succedere ipsi non else, vel ei pont succede re non est. Nam, & si non scudum naturae cursum, virtute tamn diuina poterunt hrne, & habuerunt esse post non esse: lic ent, & si non habebunt: hre tamn possent virtute diuina, non esse post esse. nam, & si nunquaem annihilabuntur aeuiterna, posset tame, si Deus vellet, annihilare. In ipso ergo esse angelorum non est successio: nec quantum ad existentiam. quia talis successio non est et in esse substantiarum corruptibilium: nec quantum ad dispositionem: quia nihil fit in angelis, per quod disponat esse angelicum ad corruptionem: pertinet tamen ad tale esse successio modo, quo dictum est. quia pont ipsum esse succedere alij, vt ipsi non esse, vel aliud sibi. sed, vt diximus supra, oportet accipere aliud large, secundum, quod ipsum non esse est quoddam aliud. quia est aliud ab esse. hoc ergo modo esse angelorum pont succedere alij, & aliud sibi, quid pont succedere ipsi non esse, & non esse sibi. Ad esse vero diuinum nulla successio pertinet.
His itaque declaratis, dicamus, quod esse accidentium potest successiue interire vel perire, vel potest totum non esse simul secundum dispositionem, prout secundum mutationem factam in alio fit dispositio ad corruptionem eius, & potest totum non esse simul secundum existentiam, prout in seipso potest suscipere magis, & minus. Esse vero substantiarum corruptibilium licet sit totum simul secundum existentiam. quia non suscipit magis, & minus: non tamen est totum simul secundum dispositionem. quia esse accidentium annexorum substantiae, per quod disponitur esse substantiale ad corruptionem, non est totum simul, sed potest suscipere magis, & minus. Rursus huiusmodi esse potest totum perire, & potest sibi non esse succedere. Sed esse aeuiternorum licet possit succedere alii, vel aliud sibi. quia potest habere esse post non esse, & non esse post esse: tamen nec secundum existentiam, nec secundum dispositionem suscipit magis, & minus, vt hoc modo, vel illo possit ibi esse successio. Ad esse autem diuinum nulla pertinet successio. Esse ergo accidentium, quod etiam secundum existentiam potest habere successionem, per se potest mensurari tempore: esse vero substantiarum corruptibilium, quod non potest habere successionem secundum existentiam. quia hoc modo est totum simul: habet tamen successionem secundum dispositionem. quia hoc modo est totum simul: non mensuratur tempore per se, sed per accidens, vt accipiamus mensurari tempore large, secundum, quod ea, quae mensurantur tempore, vel nunc temporis, dicuntur ad mensuram temporalem pertinere: esse vero aeuiternorum, quod nullo modo in se successionem habet, nec secundum existentiam, nec secundum dispositionem, sed solum ad tale esse pertinet successio prout potest succedere ipsi non esse, & incipere esse, vel prout pont desinere, & ei succedere non esse: ideo nec per se nec per accidens mensuratur tempore, sed est supra tempus, & mensuratur aeuo. Esse vero diuinum, cui nullo modo competit successio: nullo modo mensurar tempore: nec per se, nec per accidens: nec ett mensurat aeuo id est aeternitate participata, sed est supra tempus, & supra aeternitatem participatam, & mensurat aeternitate simpliciter. Ex hoc aunt patet solutio quastionis principalis, quod est euum. nam cum esse substantiarum sepa ratarum, & oium aeuiternorum parificet aeuo, vel patificetur aeternitati participatae, & mensuret per se, & primo tali mensura. ergo quia illud, quod per se, & primo mensurat aliqua mensura, loquendo de mensura durationis; est idem realiter cum ipsa mensura: sicut quia motus primi mobilis per se, & primo mensuratur tempore, est idem realiter cum tempore; esse aeuiternorum, quod per se, & primo mensuratur aeuo, est idem realiter cum aeuo.
AD primum dicendum, quod cum dr, quod tps est passio motus, oportet, quod passio accipiatur ibi large. nam si tps est passio motus, non poterit esse passio, nisi illius motus, in quo fundatur. cum ergo fundetur in primo motu, erit passio primi motus. cum ergo sit idem tempus realiter, quod primus motus, erit idem passio, quod suum subiectum. quod esse non potest, nisi accipiatur large passio. Dicitur ergo tempus esse passio motus, quia fundatur habitudo temporis in habitudine motus. nam. & si eandem rem dicit motus, & tempus: tan res illa prius habet, quod sit motus, & quod sit actus mobilis, qua quod sit tempus, vel quae, quod sit numerus prioris, & posterioris. fundac enim vna istarum habitudinum in alia. propter quod tempus dicitur esse passio motus: non quod addat rem aliam supra motum, sed quia addit habitudinem quandam consequentem motum, & fundatam in motu. fic & euum non dicit rem aliam super esse angelicum, sed dicit habitudinem aliquam consequentem illud esse, & fundatam in illo esse: non tamen potest sic dici euum pasfio ipsius esse, sicut tempus dicitur passio motus. nam de ratione passionis, est quod sit accidens. & quia hoc competit tempori, & non competit guo; pont magis habere rationem passionis tempus, quam aeuum.
Ad formam tamen arguendi patet, quod esse sic passionem alicuius sicut tempus est passio motus: non facit, quod realiter differat ab eo, cuius est passio. dato ergo, quod euum aeque conuenienter posset dici passio ipsius esse angelici: sicut tepus dicitur passio primi motus: non oporteret, quod euum realiter differret ab huiusmodi esse, quia nec tempus dicit rem aliam a primo motu¬
Ad secundum dicendum, quod non oportetslo quendo de causa, & causato, sicut mensura intrinseca potest habere rationem causae respectu mensura u quod huiusmodi causa differat realiter a causato: Dicemus enim, quod aliquando causa, & causatum sumuntur secundum rem, vt quod res est causa rei, & tunc oportet causam, & causatum realiter differre ab inuicem: Aliquando vero sumitur ratio causalitatis non prout res est causa rei, sed prout habitudo est causa habitudinis. & quia duae tales habitudines habentes esse secundum causam, & causatum in eadem re fundari possunt: poterit esse ratio huiusmodi causalitatis etiam inter ea, quae vnam, & eandem rem dicunt, scundum quem modum loquitur ille Auctor sex principiorum, quod passio est effectus actionis. actio enim, & passio vnam, & eandem rem dicunt. sicut est vna, & eadem via, qua itur ab Athenis ad Thebas, & a Thebis ad Athenas: sic vna, & eadem res est, quae vt est ab agente dicitur actio, vt est recepta in passo dicitur passio: prout ergo passum habet agens, a quo influxum suscipit: dicitur illa res sic recepta passio: prout autem agens habet passum, cui aliquid influit, dicitur illud aliquid influxum actio. vna est ergo res, sed non vna habitudo, sed sunt duae habitudines, quarum vna est causa alterius.
Sic & in proposito eandem rem esse angelicum, & aeuum, & in talibus eandem rem dicit mensura, & mensuratum: non tamen dicit eandem habitudinem. & quia in talibus vna habitudo potest habere rationem causae respectu alterius, poterit ibi reseruari ratio causalitatis: non quia sit ibi alia, & alia res: sed quia est ibi alia, & alia habitudo. Qualiter autem reseruetur ibi ronm causali tatis, vt, vtrum euum habeat rationem canlitatis respectu esse, vel qualiter,in sequenti quistione patebit.
praedicamento substantiae est ipsum enum, quod dicit banitaauenfrudetax inipso ese, quod est actus substantiae.
AD id autem, quod quaerebatur, vtrum aeuum sit substantia, vel pertineat ad praedicamentum substantiae; dici dent,
AD id aeuum, vt potest patere per habita, realiter est idem, quod esse angelicum: addit tamen quandam habitudinem supra huiusmodi esse. Difficultas ergo in quaestione proposita oriri potest, & ex identitate reali, quam habet aeuum cum esse, & ex habitudine, quam addit aeuum super huiusmodi esse. Ex identitate quidem reali erit difficultas, quia si ipsum esse non est substantia: eo quod in quolibet alio ente a primo, differt substantia a suo esse: consequens ergo est, quod nec ipsum aeuum sit substantia: dicere autem, quod non substantia sit in praedicamento substantiae: plures forte pro inconuenienti haberent. Oritur etiam difficultas ex habitudine superaddita. nam dato, quod ipsum esse esset in praedicamento substantiae, videretur forte aliquibus, quod euum propter habitudinem superadditam posset esse in alio praedicamento, sicut & actio, & passio, licet non sint alia res, quam motus. propter tamen habitudines, quas addunt supra motum sunt in alio praedicamento a motu. eadem enim calefactio, quae est motus, vt est via in calorem, est actio: vt est a calefaciente: & est passio, vt recipitur in calefacto. calefactio itaque potest comparari ad formam caloris, ad quam ordinatur, & ad calefacientem, a quo efficitur, & ad calefactum, in quo suscipitur. Primo modo est motus: secundo modo est actio & tertio passio, & licet sit vna res non tamen est vna habitudo: propter quam omnia ista sortitur: huiusmodi aunt alia, & alia habitudo semper reponit rem illam in alio, & alio praedicamento: nam vt calefactio est motus, est in praedicamento qualitatis, quia x motus est in eodem genere cum rebus, ad quas est motus, vt probatur in 3. Phys. t. c. 4. vt est actio: erit in praedicamento actionis: vt est passio: erit in praedicamento passionis. Sic forte crederet aliquis de esse, & aeuo, vt quia euum dicit aliam habitudinem ab esse, quod sit in alio praedicamento ab esse. sed haec difficultas in praecedentibus est amota. ideo poterimus de ea leuius pertransire.
Hoc ergo ordine procedemus in hac quaestione, quia primo declarabimus, quod non quicquid pertinet ad praedicamentum, suscipit praedicationem praedicamenti. propter quod poterit patere, quod euum potest pertinere ad praedicamentum substantiae: licet non suscipiat praedicationem substantiae. Secundo declarabimus, quod propter habitudinem, quam addit euum supra esse: non est in alio praedicamento, quam esse. & quia esse substantiae pertinet ad praedicamentum substantiae: consequens est, quod & aeuum ad praedicamentum substantiae pertineat. Tertio, vt appareat qualiter se habeat aeuum ad esse: ostende mus, quod mensuret euum in esse: ex quo apparebit quod non dicit aeuum aliam rem, quam esse, & non pertinet ad aliud praedicamentum, quam ipsum esse. Quarto, & vltimo: quia non sufficit scire, quod aeuum pertineat ad praedicamentum substantiae, nisi sciatur qualiter pertineat ad ipsum praedicamentum. Declarabimus modum existendi, quem habet aeuum in huiusmodi prodicamento.
Propter primum sciendum, quod non quicquid est in aliquo praedicamento. suscipit praedicationem illius praedicamenti. & nam punctus est in praedicamento quantitatis, nec tamen bene dictum est, quod punctus sit quantitas. propter quod apparet argumentum quorundam parum concludere, cum arguunt, quod si esse non est substantia, quod est accidens, & quod esse non est aliquid aliud quam rei substantia, vel essentia. quia tunc esset aliquod medium inter substantiam, & accidens. Nam si non essent nisi duo praedicamenta: Substantiailict & Quantitas: non tamen propter hoc possemus arguere, quod quicquid non est quantitas, esset substantia. Nam punctus non est quantitas, nec tamen est substantia, nisi accipiaitur substantia large, pro esse cuiuslibet rei, secundum quem modum dicimus, quod punctus est substantia posita. quia essentialiter competit puncto positionem habere in aliqua parte lineae. Hac ergo hypothesi stante, quod non essent nisi duopraedicamenta, substantia, & quantitas; bene sequeretur, quod nihil esset, quod non pertineret, vel ad praedicamentum substantiae, vel quantitatis. Sed non proprer hoc haberetur, quod nihil esset, quod non esset substantia, vel quantitas, vel, quod non susciperet praedicationem illius, vel huius. Sic & in proposito nihil est, quod non pertineat, vel ad praedicamentum substantiae, vel ad praedicamentum accidentis. Nam esse ad praedicamentum substantiae pertinet: ideo non est accidens quia quodlibet accidens est in aliquo praedicamento accidentis: nihil enim tale est in praedicamento substantiae: nec tamen proprie loquendo esse est substantia. quia non oportet, quod quicquid est in praedicamento substantiae sit substantia; sicut quicquid est in praedicamento quantitatis non est quantitas: dicemus enim, quod esse non est accidens, nisi secundum dici, vt habet quendam modum. accidentis. Esse ergo est in praedicamento substantiae: non tanquam id, quod est substantia, sed tanquam actus substantiae: nisi forte valde vellemus extendere nomen substantiae, vt ipsum actum substantiae vocaremus substantiam. hoc etiam modo, & punctus non est in genere quantitatis tanquam id, quod est quantitas, sed tanum terminus quantitatis: ergo, quia euum est idem realiter, quod esse: erit in prdicamentosubstantiae, sicut & esse.
Viso quomodo esse pertinet ad praedicamentum substanriae: licet non suscipiat praedicationem I substantiae: & ostenso, quod aeuum, quia est idem realiter, quod esse: ideo oportet, quod pertineat ad praedicamentum substantiae: sicut pertinet esse; volumus declarare, quod habitudo, quam addit aeuum supra esse: non ponit euum extra praedicamentum substantiae. quod patere potest per ea, qua superius dicebantur: dicebatur enim supra, quod habitudo adueniens rei existenti in vno podicamento accidentali: potest eam reponere in alio pdicamento uccidentali. quia sunt plura pridicamenta accidentalia. vt si calor est in prdicamento qualitatis; calefactio actio, qui dicit calorem cum habitudine ad agens, erit in pdicamento actionis. sed habitudo adueniens ret existenti in pdicamento substantiae non poterit rem illam reponere in alio praedicamento substantit. qdia non est dare plura praedicamenta substantiae: nec etiam dici poterit, quod habitudo adueniens rei existenti in praedicamento substantiae, reponat ea in praedicamento accidentis, dicebatur enim: Quod vere est, nulli accidit: ideo quod est in praedicamento substantiae non poterit esse in praedicamento accidentis: immo sicut in accidentibus conspicimus, quod nunquam habitudo adueniens rei accidentali, potest rem illam reponere in praedicamento substantiae: sic pari ratione nunquam habitudo adueniens rei existenti in praedicamento substantiae reponet rem illam in aliquo praedicamento accidentis. quamcunque ergo habitudinem addat aeuum supra esse angelicum, ex quo illud esse est in pdicamento substantiae; oportet, quod & huiusmodi aeuum sit in prdicamento substantiae: illud enim dicemus de substantia, & de existentibus in pdicamento substantiae, respectu cuiuslibet praedicamenti accidentalis, quod ait Philolophus de substam tia respectu pdicamenti relationis. nam cum dedisset duas diffinitiones relationis: quarum vna respiciebat relatiua secundum dici: alia sfcud esse: ait, quod secundum diffinitionem primam respicientem relatiua secundum dici, posset competere lubstantiae referri, non autem secundum esse. quia impossibile est, & nimis forte sustinere, quod nulla substantia dicatur ad aliquod. habitudo ergo relatiua adueniens substantiae, potest facere de substantia relatiuum secudmum dici: non aut relatiuum aecum esse: sic, & de alijs praedicamentis accidentalibus censendum est, quod habitudo adueniens substantiae, vel rei, qui est in pdicamento substantiae: poterit de huiusmodi re facere accidens secundum dici, vt quantitatem secundum dici, vel qualitatem secundum dici: nunquam tam faciet talia secundum esse. & quia relatio secundum dici non est in praedicamento relationis, & quod est accidens solum secundum dici non est in aliquo praedicamento accidentali: ideo nulla habitudo adueniens substantiae ponit substantiam in aliquo praedicamento accidentali: licet posset eam facere accidens secundum dici. Quare si esse est in prdicamento substantie, quantamcunque habitudinem addat aeuum supra esse: non ponetur extra tale praedicamentum, nec propter hoc erit in aliquo praedicamento accidentali.
Habito, quod ex identi tate, quam habet cuum ad esse, est in praedicamento substantiae aeuuum, sicut & esse. & ostenso, quod pp habitudinem, quam addit euum supra esse, non pt poni extra tale prdicamentum: volumus declarare, quod mensuret aeuum de esse, vt magis appareat qualiter se habeat ad esse, & quo sit in eodem prdicamento, in quo est esse: non enim possumus dicere, quod aeuum mnensuret ipsum esse angelicum absolute sumptum: nam cum mensura nos certificet de mensurato: oportet, quod habitudo mensurae sit natura prior habitudine mensurati. cum ergo aeuum non pcedat ipsum esse. duia, & si eadem res sit esse, & aeuum: prius tn intelligitur, quod illa res sit esse quod sit aeuum: ideo esse non poterit, quod auum mensuret esse secundum se quia tunc habitudo mensurati esset prior habitudine mensurae: mensurat ergo aeuum esse non secundum se, & absolute, sed secundum quod est quid quantum, & vt habet quandam quantitatem. propter quod bene dictum est, quod mesura est illud, per quod certificamur de quantitate rei. nam Pet aedum nos certificamur de quantitate ipsius esse: scimus enim per aeuum quantum durat esse angelicum, quia durat in perpetuum. ipsa. nim perpetuitas essendi potest dici quantitas ipsius esse: vel ipsius durationis Angelicae. Dicit ergo aeuum quandam habitudinem mediam inter esse absolute sumptum: & id, quod mensurat de esse. propter quod & aeuum fundatur in esse, sicut posterius fundatur in priori. & aeuum praecedit esse non absolute, & simpliciter: sed vt esse mensuratur per ipsum. Dicebamus enim supra, quod primo intelligimus esse ipsius aeuiterni: quod intelligendo nondum habemus aeuum, postea intelligimus, quod illud esse sit esse existentis: & sit esse vni tum & limul: quod intelligendo intelligimus aeuum, postea intelligimus, quod sit sempiternum, & perpetuum: quod intelligendo intelligimus quam titatem illius esse, quam mensurat aeuum. & quia non alia res est ipsum esse angelicum consideratum simpliciter, & absolute, vt est esse: & consideratum vt est simul, vnde sumitur ratio aeui. euum enim secundum Hugutionem ab esse deriuatum est: ea ergo quae habent esse per modum existendi: & quae habent esse existenter, & habent esse vnitum & simul, sub aeuo cadunt. Sic etiam quia non est alia res illud esse consideratum, vt est perpetuum & vt habet quendam modum quantitatiuum: siue quandam quantitatem, quam mensurat aeuum: ideo eadem res est esse, & aeuum: & id, quod de esse mensurat aeuum, non differt nisi secundum aliam & aliam habitudinem: secundum quem modum potest inter talia reseruari aliquis modus causalitatis. nam si mensura habet rationem causae respectu mensurati: quia habitudo, vnde sumitur quam titas durationis, quam mensurat aeuum: est effectus habitudinis, vnde sumitur ratio aeuis quia ion illud esse est perpetuum: quia simul est & non successiuum: nec secundum existentiam, nec secundum dispositionem: habebit aeuum rationem causalitatis super esse non absolute sumptum, sed Prout est mensuratum peraeuum. sed haec ratio causalitatis non erit rei ad rem: sed habitudinis ad habitudinem: non est enim eadem habitudo esse, & aeui, & quantitatis existendi, quam menrat aeuum: attamen vna, & eadem res est omnia ista: & quia esse est in praedicamento substantiae: aeuum & id, quod mensurat aeuum de esse: erunt in praedicamento substantiae, in quo praedicamento ponitur ipsum esse.
His itaque omnibus praelibatis: volumus declarare, quomodo aeuum sit in praedicamento substantiae. Sed de hoc breuiter per transibimus, quia hoc in quaestionibus nostris, quas disputauimus de aeuo, est diffusius pertractatum.
Dicemus enim, quod quantum ad praesens spectat: aliquid potest esse in praedicamento substantiae quinque modis. Primo tanquam aliquid quod est ipsa substantia, vel tanquam aliquid, quod est pars substantiae: vel tanquam aliquid, quod est actus substantiae; vel quarto potest aliquid esse inpraedicamento substantiae, quia est habitudo fundata in ipsa substantia: vel quinto, quia est habitudo fundata in actu substantiae. Primo mon sunt in praedicamento substantiae illa, de quibus praedicatur substantia, & quae sunt directe in praedicamento. Secundo modo sunt in praedicamento substantiae materia, & forma, que sunt partes substantiae Tertio modo est in praedicamento substantiae esse, quod est actus substantiae. Quarto modo est in praedicamento substantiae nunc eui, quod dicit habitudinem fundatam in ipsa substantia. Quinto modo est in praedicamento substantiae ipsum euum, quod dicit habitudinem fundatam in ipso ese, quod est actus substantia.
Articulus 5
An aevum ab aliis mensuris differat
Aetidadae Mens Anr. q. 2 p.TI. 1. p. 4. 19. arc. 2.2. T.t. ars d. 2 d. I. art. 3. Pacc. d. 2. q. 2. lI. and. d. 2. q. 1. 2. 2.
Et videtur, quod euum sit idem, quod tempus. nam secundum Dam. 1. lib. ca. 3. quorum enim esse a versione incipit: vertibilia sunt. Ipsi ergo angelicum sint versioni subiecti, mensurantur mensura vertibili. sed mensura vertibilis est tempus: ergo quod est mensura angelorum, non differt a tpe¬
Praeterea idem Dam. eo. li. & c. ait, quod quinimmo, & angelos verti, & alterari: & multiformiter moueri, & transmutari. sed mensura talium est mensura vertibilis, & per consequens est tempus: euum ergo, quod est mensura angelorum, est mensura vertibilis, & per consequens est idem, quod tempus.
Praeterea Augustinus 8. super Gen. ad literam, vult, quod Deus sit omnino immobilis, spiritualem autem creaturam moueat per tempora non per loca: cotporalem autem per tempora, & loca. Si ergo creatura spiritualis mouetur per tempora, mensurabitur tempore: sed mensuratur euo, ergo est idem tempus, & euum
Preterea nullum creatum est actu infinitum. sed angelus durabit in infinitum, ergo non habet totam durationem suam simul. ergo duratio angeli est succesfiua, & per consequens mensuratur tempore, sed mensuratur euo: ergo &c.
IN CONTRARIVM est August. 83. q. questione de temporibus aeternis, qui ait, quod inter euum, & tempus hoc distat: quod illud stabile est: hoc autem mutabile. non est ergo idem euum, & tempus, sed differunt sicut stabile, & mutabile.
Praeterea non est idem cam, & effectus: sed euum est causa temporis, iuxta illud Boetii: qui tempus ab aeuo ire iubes.
D. Tho. 1. par.q. 1o. arti. 1. 5. Item d. 2. q. 1. tc.and. d. 2. d. Iar. 3. Iho. Ats d.2 d. tartic. 3.
VLTERIVS forte dubitaret aliquis, vtrum euum sit idem, quod eternitas. Et videtur, quod sic. quia secundum August. 83. q. questione de temporibus eternis: Apostolus per tempora eterna significat euum, sed tempora aeterna non possunt esse nisi ipsa aeternitas. si ergo tempora aeterna sunt idem, quod aeuum; erit aeternitas idem, quod aeuum.
Praeterea, vt scribit in libro de causis, intelligentia parificatur aeternitati: sed intelligentia mensurat aeuo: ergo aeuum parificatur aeternitati, quod esse non posset, nisi esset idem, quod aeternitas.
Praeterea maior vnitas est in rebus immaterialibus, qua in materialibus, & in sensibilibus: sed oia ista materialia: transmutabilia mensurantur vna mensura: videlicet tempore: quia vnum est tempus omnium temporalium: ergo omnia immaterialia mensurabuntur vna mensura: erit ergo vnum aeuum omnium aeuiternorum: quod non esset nisi idem esset aeuum, & aeuiternitas. cum enim Deus mensuretur aeternitate; si aeuum esset aliud ab aeterninitate, essent duae mensurae rerum immaterialium.
IN CONTRARIVM est, quod dicitur Eccle. 1. quia omnis sapientia a domino est: & cum illo fuit semper: & est ante aeuum. Si ergo diuina sapientia est ante aeuum: aeternitas quae est mensura diuinae sapientiae: fuit ante aeuum. non ergo est idem aeternitas, & aeuum.
Praeterea Dio. 10. de di. no. loquens de Deo ait: quod ipse est super aeuum: & regnum ipsius est regnum omnium seculorum. Si ergo Deus est super aeuum: euiternitas, quae est mensura Dei, erit super euum: & per consequens non erltidem, qd aui.
Resolutio Articuli V Mensura temporis, & cui non est eadem mensura: ratione rei mensuratae, & modi mensurandi: ex mensurarum exiftentia, & ex ipso nunc.
RESPONDEO dicendum ad quaestione primam. quod quidam assignant driam inter tempus, & auum. quia ips hent principium, & finem: euum autem habuit principium, sed nunquam habebit finem. Sed haec differentia licet respectu aeternitatis posset habere aliquem modum veritatis: vt in sequenti quaestione patebit; respectu tamen aeui nullam veritatem habet: nisi per accidens: quia accidit sic esse. quod enim tempus habebit finem, & non aeuum, hoc non est ex natura temporis, vel eui: vt quod tempori non possit competere durare in infinitum: possit autem hoc competere euo. nam, vt patuit in quaestionibus praecedentibus: licet tempus sit mensura temporalium: ipsum tamen non est in re temporali: sed est in re sempiterna: & quod motus coeli finietur: mediante quo est tprs in re sempiterna, & in corpore sempiterno, hoc erit ex voluntate Creatoris: non ex natura ipsius motus: motus enim ille ex natura sua posset in infinitum durare: hoc autem modo ex voluntate. scilicet Creatoris annihilari posset ipsum etiam euum: pepe quod etiam ex parte principii, velex par te finis: inter euum, & tempus non possumus per se differentiam assignare. Propter quod incedendo via alia: quantum ad praesens spectat: tangemus quinque differentias inter euum, & tempus: quarum prima sumitur ex parte rei mensuratae. Secunda ex parte modi mensurandi. Tertia ex parte ipsius mensurae. Quarta ex existentia, quam habet haec mensura, vel illa. Quinta ex parte ipsius nunc, in quo fundatur haec mensura, vel illa. Prima ergo differentia inter euum, & tempus assignari potest ex parte rei mensuratae. Nam differt euum a tempore, quia aliud mensurat euum: aliud tempus. aeuum enim mensurat esse, & est per se mensura existentium: tpns autem mensurat motum, & est per se mensura mobilium, & eorum, quae sunt in generatione. nam mensura debet efse vnigenea mensurato, vt declarari habet in io. Meta. & quia tempus est numerus prioris, & posterioris: oportet, quod illud per se mensuret tempus, vbi reperitur prius, & posterius. Sed prius, & posterius non est sine successione, successio autem non est sine motu: ideo per se est, quod tempus sit mensura motus, Aeuum autem, quia ab esse sumptum est, oportet, quod per se mensuret esse. Hanc autem differentiam inter aeuum, & tempus: quia vnum mensurat esse, aliud motum, assignat Diony. 10. de di. no. cum dicit, quod mensurat existentia aeuum: & ea, quae sunt in generatione tempus. Secunda differentia inter aeuum, & tempus, sumi potest ex parte modi mensurandi. nam alium modum mensurandi habet tempus, alium euum id est aeternitas participata. Philosophi enim non sunt communiter vsi hoc noie aeuo, sed nomine eui locuti sunt de eternitate. Est autem haec differentia inter tempus, & aeuum, vel inter tempus, & aeternitatem ex parte modi mensurandi: quia tempus mensurat partem post Partem, aeuum autem, vel aeternitas mensurat totum simul. Hanc autem viam venatur Proculus. Vnde in 53. propositione sui libri, cum dixisset: Omnis aeternitas mensura est aeternorum: & omne tempus temporalium. & quod hae duae mensurae sint solum in entibus vitae, & motus, postea in commento propositionis illius: volens probare non esse, nisi duas mensuras tantum, tempus scilicet, & aeternitatem ait, quod omne mensurans aut mensurat secundum totum: aut secundum partem. Si mensurat secundum totum simul: est aeternitas. Si vero mensurat secundum partem: vt quia mensurat partem post partem: sic est tempus: &e quia non potest pluribus modis fieri mensuratio: nisi vel secundum totum vel secundum partem post partem: ideo concludit idem proculus ibidem, duas esse mensuras tantum, tempus, & aeternitatem. Nec obstat, quod nos ponimus tres mensuras: aeternitatem, aeuum, & tempus. quia aeternitas diuiditur, vel potest diuidi in aeternitatem simpliciter, quae communi nomine dicitur aeternitas: & in aeternitatem participatam: quae communi nomine vocatur aeuum: ab vtraque autem aeternitate, si considerentur verba Proculi, differt tempus ex parte modi mensurandi. quia vtraque aeternitas tam simpliciter, quam participata: mensurat aliquo modo totum simul: tempus vero mensurat partem post partem. nam si mensuraret totum simul iam non esset tempus. Vnde Augusti nus 11. Confes. ait, quod si praesens semper esset
praesens: nec in praeteritum transiret: iam non esset tempus, sed aeternitas. Tertia differentia sumi potest ex parte ipsius mensurae. nam aeuum est mensura stabilis: tempus vero est quid mobile. Quod ex parte rei mensuratae, & ex parte modi mensurandi: dec larari potest. nam mensura est vnigenea, & conformis mensurato. Si ergo tempus per se mensurat motum: & motus est quid fluxibile: immo quia est ipse fluxus:, oportet & tempus sit quid labile, & quid fluxibile: aeuum vero quia mensurat esse: & non esse quodcunque: sed esse, quod est existent iae, & stabilitatis: oportet, quod sitt quid stabile: hoc etiam idem patet ex modo mensurandi. Nam si tempus hoc modo habet mensurare id, quod mensurat, quia mensurat partem, post partem; oportet, quod & ipsum tpens habeat partem post partem: propter quod oportet ipsum esse quid labile, & fluxibile: aeuum vero, quia mensurat totum simul non habet partem, post partem: sed est quid permanens, & stabile. Hanc autem differentiam inter aeuum, & tempus: quod vnum sit quid mobile: aliud quid stabile: tangit Augustinus 83. q. quaestione de temporibus aeternis: cum dicit, quod inter aeuum, & tempus hoc distat: quia illud stabile est, tempus autem mutabile. Et 1I. Confes. ait: Non vere dicimus tempus esse: nisi quia tendit in non esse. Et in eodem 11. ait: At illa id est tempora si manerent, non essent tempora. Aduertendum L tamen, quod cum Augustinus dicit in S3. q. hoc dista re inter aeuum, & tempus; quia illud est quid stabile, tempus quid mutabile, accipit ibi aeuum proaeternitate simpliciter: accipiendo tamen aeuum pro aeternitate participata, est etiam verum, quod dicitur: licet non habeat hoc modo tantam veritatem. verum est enim, quod aeternitas participata est quid stabile: tamen non est ita quid stabile, sicut aeternitas simpliciter. Quarta differentia inter aeuum, & tempus, assignari potest ex existentia huius mensurae, & illius. nam aliter existit aeuum, aliter tempus. nam totum aeuum existit in nunc aeui: sed nihil de tompore existit in nunc temporis. Hanc autem differentiam tangit Boetius in suo libro de Trinita. cum ait: Nunc fluens facit tempus: nunc stans aeternitatem. quod veritatem habet, & de aeternitate participata, & de aeternitate simpliciter. Si ergo nunc stans facit eternitatem participatam, siue aeuum. consequens est, quod aeuum non sit quid successiuum, nec habeat partem post partem, sed sit totum simul: & si est totum simul, totum est in suo nunc. Nam & tempus si esset totum simul, totum esset in suo nunc. verum quia nihil est de tempore simul nihil est de tempore in suo nunc. Vndo Augustinus II. Confes. ait: quia tempus nihil aliud esse dicemus, quam distensionem. Et in eodem. 11. dicit: quod praesens nullum habet spacium. Si ergo tempus nihil aliud est, quam distensio: & quoddam spacium: siue quaedam mora, & praesens nullum habet spacium, nullam habet moram; consequens est, quod nihil sit de tempore in presenti, vel quod nihil sit de tpe in instanti. Quinta differentia est ex patte ipsius instantis: vel ex parte ipsius nunc: in quo fundat tam euum, quae tpes. fundatur enim tpns in suo nunc. Nam si motus fundatur in ipso mobili, & temipus se habet ad motum, sicut nunc ad mobile: quia nunc temporis se tenet, & est idem materialiter cum substantia rei mobilis, sicut tempus cum motus oportet ipsum tempus fundari in ipso nunc: sic quia esse fundatur in substantia euiterni: euum quod est idem cum ege fundatur in suo nunc, quod se tenet cum substantia euiterni. Per comparationem autem ad suum nunc differt tempus ab aeuo: quia in aeuo non est nisi vnum nunc: sed nunquam intelligimus tempus, nisi intelligendo duo nunc. Vnde & Philosophus in 4. Phsicorum t. c. 100. ait, quod determinamus ipsum tempus in accipiendo nunc aliud, & aliud. Et subdit, quod cum intelligimus altera extrema medii, & dicat anima ipsa duo nunc, hoc quidem prius, illud vero posterius: tunc & hoc, vt ait, dicimus esse tempus. Semper enim cum intelligimus tempus, intelligimus numerum prioris, & posterioris: ipsa autem nunc prius, & posterius numerata vel sunt duo numero: & sic intelligendo tempus, intelligimus duo nunc: vel si dicatur, quod tempus est numerus prioris, & posterioris, non prout duo indiuisibilia, quorum vnum est prius, aliud posterius, includunt vnum diuisibile, & vnum moueri: sed tempus est numerus prioris, & posterioris, prout duo moueri, quorum vnum est prius, aliud posterius; includunt vnum indiuisibile, & vnum mutatum esse: sed & si sic acciperetur ratio temporis, illa duo moueri non acciperet anima, vt sunt infinita. quia tunc non intelligeret ea. propter quod oportet dare plura nunc, quorum vnum inchoet primum moueri, & aliud finiat secudum moueri, quo duo moueri sic munerata, & sic finita, facient numerum motus, quem dicimus esse tpns. non ergo intelligimus tempus, vel non intelligimus numerum motus, in quo consistit ratio temporis, nisi intelligamus plura nunc. Sed uum vt diximus, non habet nisi vnum nunc. nam si haberet plura nunc: vel hoc esset secundum rem, vel secundum rationem: secundum rem autem non: quia nec in ipso tempore sunt plura nunc secundum rem: sed secundum rem est vnum nunc in toto tempore: sicut est vnum mobile in toto motu: nec etiam secundum rationem possunt esse in aeuo plura nunc. nam cam, quare sunt in tempore plura uunc secundum rationem, est quia nunc, quod facit tempus, semper fluit, & semper fluens semper est aliud a seipso fidu rationem: quia hoc mon nunc est aliud, & aliud in tpe secundum rationem. quia nunc sequitur id, quod fertur. & id, quod fertur semper est aliud a seipso secundum rationem, sicut Coriscus est alius a seipso secundum rationem in Theatro, & in foro, vt vult Philosophus in quarto Physi. cum ergo nunc, quod facit aeuum, sit quid stans: non erunt in aeuo plura nunc fcumrationem.
Posset autem qui vellet ex dictis sextam differentiam assignare inter tempus, & aeuum: quia ad esse temporis facit anima. nam cum tempus secum dum formalem rationem sit numerus: & numerus, siue quantitas discreta constet ex pluribus in actu: cum motus ille celestis sit totus continuus, & non sit ibi prius, & posterius in actu, nisi per significationem animae: esset tempus materialiter, si nunquam esset anima: formale tamen suum esse habet ex aia numerante, & signisicante prius, & posterius in motu: in qua numeratione consistit formaliter ratio temporis. Sed ad esse aeui nihil facit consideratio animae: quia aeuum non est numerus prioris, & posterioris in motu, sed magis est quaedam vnitas, vel quaedam stabilitas, vel quaedam simultas essendi in ipsis aeuiternis, & si nihil de talibus consideret anima. Potest autem, & aliter ostendi: quare ad esse temporis faciat anima: non ad esse aeui. nam non est de tempore nisi instans, & nihil de tempore est in instanti: consesequens ergo est, quod nihil sit de tempore. vnde si tempus non est nisi in ordine partium, vt in tantum tempus est, in quantum instans fluit. in quo instanti ffuente semper est finis praeteriti, & initium futuri: in quo fine, & initio saluatur ordo partium temporis, & ex hoc dicitur tempus. Ipsae tamen partes temporis non possunt signari, quod existant, quia praeteritum iam non est: futurum nondum est. Sed si existunt: hoc est in anima, vbi existit praeteritum cum reminiscitur, & futurum cum expectat. Vnde Isid. de summo bono. lib. 1. c. 5. ait vtrum sit praeteritum, futurum ue tempus, sicut & praesens: & si est scire, oportet vbi est. Et subdit, quod tria illa tpa praeterita, praesentia, & futura in anima tnm inueniuntur: praeterita reminiscendo, prsentia contuendo, futura expectando.
Aduertendum tamen, quod large loquitur de tempore, quia praesens proprie non est tempus non enim est proprie praesens, nisi instans, quod non est tempus, sed ad ipsum copulantur partes temporis: de praeterito tamen tempore, & futuro verum dicit, quod secundum existentiam per reminiscentiam, & expectationem sunt in anima requirenda. Sic ergo ad esse temporis facit aliquo modo ani¬ ma, non autem ad esse aeui: quia licet nihil de tempore sit in nunc temporis, totum tamenm aeuum est in nunc aeui. propter quod aeuum ad sui existentiam non indiget consideratione animae.
Ad primum dicendum, quod mensura vertibilis potest dici dupliciter: vel quia em annihilabilis. & sic aeuum, & quolibet creatura est vertibilis, quia nisi manus omnipotentis Dei eam conseruaret, statim in nihil tenderet. Alio modo potest dici mensura vertibilis, quia non solum est annihilabilis, sed etiam est fluxibilis: & sic quasi per girum vertitur. vt pars parti succedat quasi secundum versionem: & secundum girationem, & circulum: & sic non quaelibet mensura creata est vertibilis: quia licet sit annihilabilis, potest tamen esse tora simul, vt non pars parti succedat. & quia hoc est in aeuo, & non in tempore: ideo differt vnum ab alio.
Ad secundum dicendum, quod angeli vertuntur, & alterantur: & multipliciter mouentur, & transmutantur: non secundum esse substantiale, quod habent, quod mensuratur aeuo: sed secundum eorum volitiones, & intellectiones, in quibus est successio, & quae tempore mensurantur. licet vero sit aliqua intellectio angeli, quae mensuratur aeuo: vt visio Dei, vel actio, quam habet erga Deum, non tamen omnes intellectiones angeli sunt huiusmodi, sed in aliquibus est successio. non ergo ex hoc habetur, quod aeuum sit idem, quod tempus; sed solum concluditur, quod aliquid sit in angelo, quod mensuratur tempore: non tempore proprie dicto, quia est passio primi motus: sed mensuratur tempore, quia mensuratur mensura successiua.
Ad tertium dicendum, quod Deus mouet creaturam spiritualem per tempora: non quantum ad esse, vt quod esse angeli cadat sub tempore, sed quantum ad operationem. quia operatio eius potest teeapore mensurari.
Ad quartum dicendum, & quod non est intelligendum, quod esse angeli sit quoddam extensum, vel sit quaedam dimensio infinita, & hoc modo sit totum simul. nam infinitum extensione est impossibile esse. sed intelligemus quod esse angeli est quid indiuisibile: & quod non est quid infinitum simpliciter, sed aliquod participat de infinitate, inquantum semper durabit, & nunquam habebit finem. Sic autem esse infinitam creaturam, quod aliquid de infinitate participet, non est inconueniens. Vnde & in libro de causis probatur, intelligentiam esse compositam ex finito, & infinito.
Ad id autem, quod obiiciebatur secundo in contrarium, quod non est idem causa, & cuius est causa: licet conclusio sit vera, quia non est idem aeuum, & tempus: medium tamen habet calumniam. quia aeuum, vt hic de euo loquimur, non est simpliciter causa temporis. Quia vero Boetius dicit: Qui tempus ab aeuo ire iubes, & quod tempus causatur ab aeuo; dici debet, quod ibi accipitur aeuum pro aeternitate simpliciter, quae est causa omnium mensurarum. Si autem vellemus saluare hoc dictum, quod ibi accipiatur aeuum prout hic de aeuo loquimur: dupliciter poterimus salua re quod dicitur, vt primo dicatur tempus ire ab aeuo id est recedere, & deficere ab aeuo: quia tempus est quid fluxibile: aeuum autem quid stabile. Secundo vt dicatur tempus ire ab aeuo: quia si volumus hoc saluare effectiue, quod tempus sit effectus aeui: & quod ab ipso fluat sicut effectus a causa: dicemus, quod tempus est aliquo modo effectus aeui: quia est effectus aeuiterni, siue angeli. Nam angelus mouens primum celum causat primum motum, & per consequens causat tempus: quod dicitur esse passio primi motus.
RESOLVTIO PVE. Mensura aui, & aterninon est eadem: Idqus paret ex jjs, quae sunt in ipsis: ex earumdem conditionibus, ex eo, quod mensurant: & ex ipso nunc.
AD id autem, quod querebatur, vtrum sit idem aeternitas, quod aeuum; dici debet, quod si consideremus vim nominis: idem est aeternitas, & aeuum. sed aeuum magis redolet linguam graecam; aeternitas magis latinam. Vel eint scundu latinam linguam: euum scundu Hugutionem, dictum est ab esse: sic etiam aeternitas ab esse potest deriuari: quasi dicat aeternitas entis entitas. Vel dicitur& aeuum a vita. nam & prima mulier vocata fuit Eua: quasi vita, vel mater viuentium. vnde & Aug. lib. 11. t0. 3. ci 1. super Gen. ad literam vult, quod adducta muliere ad Adam, vocauit eam vitam quoniam esset mater viuentium. Nostra aunt litera habet, quod vocata fuit Eua. Si ergo dicatur aeuum a vita: aeternitas proprie est mensura vitae. nam Deus & euiterna maxime danr viuere. Vnde & Proculus vult quod aeternitas, & tempus sint mensurae vitae, & motus: volens quod eternitas proprie mensuret vitam, & tempus motum: vt ex. 53. propositione sui libri patet. sic ergo pro eodem potest accipi aeuum, & aeternitas: quia tamen duplex est aeternitas: vna simpliciter, qua mensuratur Deus: alia autem participata, qua mensurantur euiterna: penuria vocabulorum hoc fecit, quod aeternitas simpliciter vocata sit aeternitas: participata autem aeternitas non habens aliud vocabulum, vocata est aeuum. Sed quicquid sit de nominibus, non refert: sed derebus curandum est. Videndum est ergo, quomodo mensura aeuiternorum quocunque nomine censeatur, siue dicatur aeuum, siue participata eternitas, differat ab aeternitate simpliciter. Possumus autem, quantum ad praesensspectat, triplicem venari differentiam inter huiusmodi mensuram, & aeternitatem: secundum quod quaelibet mensura potest tripliciter considerari. Primo secundum se, & secundum suas conditiones. Secundo secundum id, quod mensurat. Tertio secundum ipsum nunc, in quo fundatur ipsa mensura.
Prima via sic patet: nam secundum Dyo. 10. de di. no. proprietas aeui est antiquum inuariabile, & totum secundum totum metiri: accipit autem ibi aeuum pro aeternitate simpliciter. Secundum autemn has conditiones, quae simpliciter & absolute compatunt aeternitati simpliciter: possumus dare differentiam inter huiusmodi aeternitatem simpliciter, & participatam. Proprietas ergo aeternitatis simpliciter est, quod sit quid antiquum, quod non incaeperit esse: & quod ante ipsam nihil potuerit esse: quod sit quid inuariabile: quod non possit desinere esse, & post ipsam nihil possit esse: & quod totum, totum mensuret: & quod numquam possit huiusmodi mensura deesse. Secundum ergo haec differt aeternitas ab alijs mensuris: non secundum quod quidam dicunt, quia aeternitas non habet principium, nec finem: aeuum autem principium, sed non finem: tempus vero principium & finem. nam quantum ad huiusmodi principium, & finem: aeuum & tempus essentiali differentia non differunt. sed dicemus, quod aeternitas caret principio, & fine. sed tam euum, quam tempus habent principium, & finem: & secundum hoc poterit esse alia ethimologia huius nominis, aeternitas, vt non solum dicatur aeternitas, quasi entis entitas: sed dicatur aeternitas, vel aeternum, quasi extra terminos. quia quod est aeternum, est extra terminos. non enim habet terminum ex parte ante, cum careat initio, nec ex parte post, cum careat fine, Dicimus enim quod habere principium, & finem: vel habere aliquid ante ipsum vel post ipsum, potest esse tripliciter: duratione, natura, & possibilitate. Si enim mundus fuisset ab aeterno, & si in aeternum duraret, haberet aliquid ante ipsum, & post ipsum natnra, & possibilitate, sed non duratione. si enim ab aeterno fuisset mundus, adhuc natura Deus fuisset ante mundum, sicut causa ante effectum. Si enim ab aeterno fuisset pes in puluere: ab aeterno fuisse vestigium, quod factum esset a pede, nemo dubitaret, vt Augustinus ait: Et vt supra in quaestionibus de aeternitate mundi diximus, esset tunc vestigium coaeuum pedi: sed tamen natura pes praecessisset vestigium. Sic si mundus ab aeterno fuisset, ipsum tamen factum fore a deo nemo dubitare deberet: esset ergo, hoc posito, mundus coaeuus Deo tamen natura Deus praecessisset mundum, sicut faciens factum. Sic & si mundus duraret in eternum, adhuc Deus natura diceretur esse post mundum, secundum quem modum loquitur scriptura: quod Deus regnabit in aeternum, & vltra. necesse est ergo natura quamlibet creaturam siue sit mensura, siue mensuratum habere principium id est habere aliquid ante ipsum & habere finem id est habere aliquid post ipsum. Sic etiam & possibilitate habet quaelibet creatura ante ipsam & post ipsam aliquid: quia & si ab aeterno fuisset mundus, potuisset tamn incipere, sicut incaepit: & hrne aliquid ante ipsum duratione, sicut habuit. sic si in aeternum durabit mundus: quia nihil annihilabitur de his quae sunt in mundo: posset tamen Deus, si vellet, ipsum annihilare vt duratione haberet aliquid post ipsum. Dipf fert ergo aeternitas simpliciter a participata per esse antiquumid est per non incipere, & per non habere aliquid ante ipsam: nec natura, nec duratione nec potentia. & differt per esse inuariabile id est per nunquam desinere: & per non habere aliquid post ipsam nec natura, nec duratione, nec potentia. nulla autem creatura est sic antiqua, vel sic inuariabilis. quia qualibet de necessitate habet ante ipsam, & post ipsam aliquid: & si non duratione, natura tamem, & potentia. Potest autem assignari differentia inter aeternitatem, & aeuum quantum ad conditionem tertiam: quae est totum secundum totum metiri. nam non metiri totum simul, potest esse dupliciter: vel quia nihil metitur vel si metit hoc non est totum secundum totum, sed secundum partem: metiri itaque secundum totum duo importat, & mensurationem, & totalitatem: quod ergo a mensuratione deficit, & quod non mensurat; consequens est, quod non mensuret secundum totum, & quod non deficiat a mensuratione: dum tamen deficiat a totalitate, quia mensurat partem post partem, etiam dicitur non mensurare secundum totum.
Est ergo triplex mensura. Vna, quae non potest deficere a mensuratione, nec a totalitate, sed semper est mensura totius secundum totum: & huiusmodi est aeternitas simpliciter, quae est mensura ipsius Dei. Alia est mensura, quae potest deficere a mensuratione, quia potest annihilari, & annihilata nihil mensurabit, tamen si mensurat, non deficit a totalitate: quia est tota simul, & non mensurat nisi secundum totum: & talis est aeternitas patticipata, quae dicitur aeuum. Tertia est mensura. quae & a mensuratione potest deficere, quia potest non esse, & non mensurare: & a totalitate deficit: quia non mensurat totum secundum totum, sed partem post partem: & huiusmodi mensura est tempus. Prima autem mensura per omnem modum mensurat totum secundum totum: quia semper mensurat, & non pont deficere. Secunda autem mensura non simpliciter mensurat totum secundum totum, quia potest deficere, & per consequens potest non mensurare totum. tamn quia dum est, est tota simul: aliquo modo mensurat totum secundum totum. Tertia autem mensura videlicet tempus: quia nullo modo est totum simul: nullo modo mensurat totum, secundum totum. Vel aliter potest ex hoc assignari differentia inter aeternitatem, & mensuras alias. Dicemus enim, quod aeternitas, nec est mensura annihilabilis, nec fluxibilis: aeuum vero est mensura annihllabilis, sed non fluxibilis: tons aunt em mensura, & annihilabilis, & fluxibilis.
Viso quomodo differt aeternitas ab aeuo, & etiam a tempore, secundum conditiones mensurae, restat ostendere quomodo differat ex parte ipsius mensurati. deo distinguitur ab aliquibus triplex eem. Nam quoddam est, quod nec est variationi coniunctum, nec motui, vt esse diuinum, quod nec in se, nec quantum ad alia variatur. Quoddam vero est, quod est aliquo modo variationi coniunctum, licet in se non sit variabile, & fluxibile: vt esse aeuiternorum. aeuiterna enim licet quantum ad esse non varientur, tamn quantum ad alia sunt pluribus variationibus subiecta. Quoddam autem esse est, quod non solum est variationi coniunctum, sed ipsum in se est variabile, & fluxibile: vel secundum dispositionem, vt esse substantiarum tpalium: vel secundu existentiam, vt esse accidentium, sm quae est alteratio, vel motus. Secundum ergo istud triplex esse, accipitunr triplex mensura: eternitas, aeuum, & tempus. Sed accipere driam mensurarum non ex mensuratis scundmuse, sed ex coniunctione, quam habent ad alia: est recedere ab eo, quod est per se. si enim nihil possemus arguete in ipso effe: ex eo, quod est variationi coniunctum, non vidererur ratio, quare tali esse deberetur alia mensura, quam illi esse, quod non est variationi coniunctum. quod si ex coniunctione ad variationem aliud resultat in ipso esse, tunc non ex coniunctione, sed ex ipso esse, vel ex eo, quod resultat in ipso esse, accipienda est differentia mensurarum. Dicemus ergo, quod triplex est esse: quoddam per se stans, & inuariabile. quoddam nunc per se stans, nec inuariabile. quoddam medium, quod non est perse stans, est tamen inuariabile id est non fluxibile. Quartum aunt esse, quod esset per se stans, & fluxibile, dare non possumus, quia eem per se stans, est per se, & simplex, & tale non pont eem variationi subiectum. Primum ergo esse est diuinum, & mensurat aeternitate simpliciter. Scdm est esse mobilium, vt sunt mobilia. Tertium est esse mediumcilicet aeuiternorum, & mensuratur aeuo, vel aeternitate participata, quod esse aeuiternorum licet non sit fluxibile, non est tamn per se stans: quia in essentia est receptum. Tertio mon pont assignari dria inter hmoni mensuras percomparationem ad ipsum nunc, in quo fundatur ipsa mensura. nam quodam est mensura, quae tota est in suo nunc, & est idem realiliter, quod suum nunc: quadam, quae nec est in suo num c, nec est idem, quod suum nunc: & quaedam est mensura media, quae est in suo nunc, sed non est idem, quod suum nunc. Quartam aunt mensuram dare non possumus, quae sit idem, quod suum nunc, & non sit tota in suo nunc nam cum quodlibet nunc eo, quod est quid simplex, & indiuisibile, sit totum in seipso; si aliqua mensura esset id, quod suum nunc, de necessitate illa esset tota in suo nunc, sicut suum nunc totum est in se ipso. Prima autem mensura est aeternitas simpliciter, que cum sit tota simul, tota est in suo nunc: est ett realiter idem, quod suum nunc. quia cum aeternitas mensuret esse diuinum: nunc autem aeternitatis mensuret diuinam substantiam; quia idem est Dei substantia cum suo esse: idem est aeternitas, quod nunc aeternitatis. Secunda aunt mensura est ipsum tpanes, quod non est totum in suo nunc. quia nihil est de tpe in ipso nunc, & non est idem quod suum nunc. quia sicut non est idem motus, quod mensurat tpens, cum substantia mobili quam mensurat nunc, ita non est ita tempus, quod eius nunc. Tertia autem est mensura media i est euum, quod cum sit totum simul, totum est in suo nunc: non tamen est idem, quod suum nunc. quia sicut esse aeuiternorum, quod mensurat aeuum, non est idem, quod substantia aeuiterni, quam mensurat nunc aeui, ita non est idem realiter aeuum, & nunc aeui.
AD primum dicendum, quod Aug. ibi accipit aeuum pro aeternitate simpliciter, & in multis locis Sancti accipiunt aeuum pro aeternitate simpliciter. sed nostra quaestio non quaerit de aeuo sic accepto: sed de aeuo, vt est aeter¬ nitas participata. quod, vt patuit, differt ab aeternitate simpliciter.
Ad secundum dicendum, quod sicut aeuum aliquando accipitur pro aeternitate simpliciter, ita aeternitas aliquando accipitur pro aeternitate participata: secundum quem modum loquitur ille Auctor de causis, quod intelligentia parificatur aeternitati: & Deus est supra aeternitatem. Ex ipso itaque modo loquendi patet, quod non loquitur de aeternitate simpliciter: quia nihil est supra huiusmodi aeternitatem. Atgumentum ergo non concludit, quod aeuum, quod est mensura angelorum, sit idem, quod eternitas simpliciter, sed quod sit idem, quod aeternitas participata, quod concedimus.
Ad tertium dicendum, quod non est simile de rebus mobilibus, & de rebus immaterialibus. nam omnium materialium, vt communiter ponitur, potest esse vna mensura: sed non est sic de rebus immaterialibus. quia Deus, cum sit supra omne genus, non vniuocatur, nec vnitur in aliquo vniuoco cum alijs rebus immaterialibns. Ideo talia non possunt reduci in mensuram vnam, nisi in mensuram aliquam vniuersalem, & extra genus: ficut dicimus, quod omnes substantiae mensurantur vna mensura: ita omnia aeuiterna reducuutur in aeternitatem simpliciter: tanquam in mensuram simplicifsimam, quae est aeuum omnis aeui.