Praeambulum
Praeambulum
ECCE EOSTENSVM EST,VEI ANGELI, &c. Postquam magister declarauit, quando creati sunt Angeli, & vbi creati sunt, hic aggreditur tertium principale superius propositum: videlicerquales creati sunt Angeli se cundum suam primariam conditionem.
Circa quod tria facit. Primo determinat de primaria conditione Angelorum quantum ad esse naturae. Secundo quantum ad esse culpae. Tertio quantum ad esse miseriae, & gloriae. Secunda pars incipit ibi: IIllud quoque inuestigarione dignuni. ante membrum huius distinctionis. Tertia ibi: LPost baec videndum est. lin principio quartae dist. Circa primum tria faicit, quia primo continuat dicta dicendis, & enumerat quatuor, quae fuerunt attributa Angelis in initio suae conditionis. Secundo circa illa attributa ostendit quno Angeli se excedunt, & quomodo sunt inaequales. Tertio declarat, in quibus se no excedunt, & in quibus sunt aequales. Secunda ibi: [Hic considerandum est.] Tertia ibi: LEt sicut in praedictis. lDicit ergo primo: quia ostensum est vbi Angeli fuerunt creati: consequens est inuestigare, quales fuerunt creati in primordio suae conditionis. Et enumerat quatuor, quae fuerunt eis attributa, videlicet simplicitas essentiae, discretio personalis, perfectio naturaliter insita ad intelligendum, memorandum, volendum, & diligendum, & libera facultas arbitrii ad bonum, vel ad malum se inclinandum. Notandum autem, quod sicut graue habet naturam grauem, & inclinationem secundum grauitatem: ita quaelibet persona cuiuslibet Angeli habet naturam, & hoc appellatur habere intelligentiam, memoriam, voluntatem, & dilectionem: & habet inclinationem consequentem perfectionem, & naturam, & hoc appellat liberum arbitrium inclinandi se in hoc, vel in illud. intelligentia itaque, memoria, voluntas, & dilectio, accipienda sunt prout Angelus habet quandam perfectionem in se: liberum vero arbitrium, prout habet potentiam tendendi in aliud. Deinde cum dicit: lHic considerandum ess. lostendit quomodo circa praetacta Angeli se excedunt. Circa quod tria facit: quia primo circa hoc mouet quoinem, & illa quatuor reducit ad tria. Secundo ostendit, quod in illis tribus Angeli se excedunt. Tertio declarat qualiter se excedunt. Secunnda ibi: Illae igitur essentiae. I Tertia ibi: Lolijs maiora. IDicit ergo, quod hic considerandum est: vtrum in substantia spirituali, idest natura, & sapientia rationali, idest intellectu, & libertate, arbitrii fuerint omnes Angeli aequales, vt prima consideratio sit de substantia. Secunda de forma id est de perfectione consequente substantiam. Tertia de potestate, siue de libero arbitrio. Et subdit, quod persona substantia est: quasi dicat, quod illa quatuor reducuntur ad tria: quia personalitas ad substantiam pertinet. Deinde cum dicit: [Illae ergo essentiae.] ostendit, quod Angeli in talibus se excedunt. Circa quod tria facit: quia primo ait, quod se excedunt dicens, quod habent differentem subtilitatem essentiae, perspicacitatem sapientie: & humilitatem arbitril. Secundo quod dixerat, declatat in corporalibus, dicens: quod in coiporalibus est differens essentiam esse, differens forma, idest perfectio consequens essentiam, & differens pondus id est inclinatio consequens tam essentiam, quam perfectionem. Tertio, quod dixerat, adaptat ad propositum, ostendens, quod in substantijs spiritualibus sunt talia differentia. Secunda ibi: ISicut in corporalibus. ITertia ibi: PAd hunc ergo inodum. Deinde cum diciturrAlijs maiora, l ostendit quno angeli in talibus se excedunt. nam secundum subtilitatem naturae accipienda est differentia, tam formae, qui am porestatis. Tria ergo facit: quia primo ostendit, quod secundum subtilitatem naturae habet esse exeellentius formae id est pefectionis tam naturalis, quam gratuitae. vnde ait: I. lijs maiora, alijs mino ra dona, l& etiam munera gratiae dara sunt, vel praestita: secundum quod habuerunt excellentiora naturalia, & non solum quantum ad perfectionem gratiae, sed etiam quantum ad perfectionem naturalium: habentes excellentiora naturalia: fuerunt perspicaciores in sapientia, & dignitate excellentiores constituti. Et econuerso qui natura minus subtiles, ett minus fuerunt pspicaces conditi, & minora dona gratiae habuerunt. Secundo declarat, quod secundum excellentiam naturae suit data excellentia facultatis arbitrii, & cognitionis, & intelligentiae. Tertio respondet cuidam tacitae quaestioni, quia licet aliqui excellant quantum ad naturae subtilitatem, & quantum ad intelligentiae perspicacitatem, nulli tamen dicendi sunt, quod habeant infirmitatem naturae, vel ignorantiam sapientiae. Crederent enim forte ali qui, quod minor naturae subtilitas esset infirmitas; & minor sapientiae perspicacitas esset ignorantia, cui tacitae quaestioni respondens ait: non sic esse. Secunda ibi: IIn ipsa sud facultate.I Tertia ibi: Irtsicut differens. IDeinde cum dicit: IEt sicnt in podi ctis. Ideclarat, in quibus angeli se non excedunt. dicens: quod sicut in praedictis id est in subtilitate essentiae, in perspicacitate sapient: ae, in libertate arbitrii angeli differebant: sic habebant quaedam communia, & aequalia, in quibus non differebant: quia omnes spiritus erant, omnes indissolubiles, omnes immortales. Quodlibet enim horum erat idem omnibus, commune omnibus, & aequale omnibus. Differunt ergo, & conueniunt angeli, vt dictum est, sed has distinctiones, vt ait, illarum inuisibilium naturarum, solus ille potest compraehendere, quae omnia fecit in numero, pondere, & mensura, quasi dicat: Nos ad hoc insufficientes sumus.
On this page