Text List

Praeambulum

Praeambulum

DIST. III. Pars II. De primaria conditione Angelorum, quantum ad esse culpae.

ILLVD QVOQVE INVESTIGATIONE DIGNVM: &c. Postquam Magister determinauit de primaria conditione Angelorum, quantum ad esse naturae in parte ista, vt dicebatur, determinat de eorum primaria conditione, quantum ad esse culpae. intendit enim inuae stigare, vrrum Angeli mali in primo instanti suae creationis fuerunt tales.

Circa quod tria facit, quia primo facit, quod dictum est. Secundo huic quaestioni annectit quaestionem de eorum cognitione. Tertio de eorum dilectione. Secunda ibi: Hic solct quaeri. Tertia ibi: Solet etiam quaeri. E Circa primum tria facit, quia primo praemittit huiusmodi quaestionem, vtrum angeli a principio fuerint mali. Secundo exequitur de qoine praedicta scundu opinionem falsam. Tertio secundum opinionem veram. Secunda ibi: qPurauerunt enim quidam. p Tertia ibi: C.lijs vero videtur. LDicit ergo primo, quod illud est inuestigatione dignum. vtrum Angeli fuerint creati boni, vel mali: & vtrum fuerit aliqua mora inter creationem, & lapsum. Deinde cum dicit: Durauerunt enim. 3 Exequitur de quaestio ne tacta, secundum opinionem falsam. Circa od tria facit, quia primo ponit huiusmodi opinionem dicens, quod aliqui putauerunt Angelos esse creatos malos, & non libero arbitrio fuisse malos, & annectit huic positioni auctoritatem Aug. in li. super Gen. dicentis, quod non frustra putari potest ab initio temporis Diabolum cecidisse: iuxta illud, quod Dfis ait: Ille homicida erat ab initio, & in veritate non stetit: nec cum sanctis Angelis pacatum vixisse, & beatum, sed mox apostatasse. Secundo ad hoc idem adducit aliam auctoritatem Aug. in eodem li. dicentis, quod non frustra putandum est ab ipso initio temporis, vel conditionis suae Diabolum cecidisse, & nunquam in veritate stetisse: iuxta illud lob: Hoc est initium figmenti Dei, & iuxta illud, quod Propheta ait: Draco iste, quem formasti ad illudendum ei. Tertio epilogat circa determinata dicens, quod his, & alijs testimonijs vtuntur, quod dicunt, Angelos fuisse creatos malos. Secunda pars incipit ibi: [Idem in eodem non frustra.] Tertia ibi: . His, alijs que testimoniis. 3 Deinde cum dicit: [Alijs vero videtur.] Exequitur de quaestione praetacta secundum opinionem veram. Circa quod tria facit. Quia primo facit quod dictum est Secundo quia ad confirmationem positionis falsae assumpta erat auctoritas lob, & dicendum soluit auctoritates illas. Tertio quia ad confirmationem dictae opinionis assumpta erant rer ba Domini: dat intellectum illorum verborum. Secunda ibi: [Ideoque Aug.] Tertia ibi: [ Deinde qualiter verba ponini. rcircaprimum tria facit, quia primo narrat opininionem veram, quod Angeli a principio fuerunt creati innocentes: & quod fuit aliqua morula inter creationem, & lapsum. Secundo hmoni opinionem confirmat per auctoritatem August. super Gen. dicentis, primo Angelicam naturam informiter creatam, & dictam esse coelum: & postea formatam, & appellatam esse lucem. A ngeli ergo boni non a principio fuerunt beati: ergo nec mali a principio damnati. Tertio hoc idem confirmat per rationem, quia cum Creator eorum sit optimus, auctor malorum esse non potest. Propter quod nec Angeli fuerunt a principio mali. Secunda ibi: [Et ad hoc confirmandum.] Tertia ibi: [Ratio quoque obuiat.] Deinde cum dicit: Ideoque. Ang. soluit auctoritatem lob, & Dauid. Circa quod duo facit. quia primo adducit testimonium August. super Gen. dicentis, quod omnia Deus fecit valde bona, & uaturam Angelorum bonam. Secundo exponit auctoritatem lob: quod cum dicitur, Diabolum fuisse figmenti initium, non significatur per hoc natura Piaboli, sed corpus eius aereum adaptatum voluntati ipsius, si Diabolus habet tale corpus: vel per hoc significatur ipsa ordinatio diuina, quae Deus praesciens Dabolum futurum malum, nihilominus creauit ipsum, vt per eum prodesset bonis. & hoc est quoddam figmentum, quando Diabolus vult nocere bonis: & ipse prodest. Et sic soluit auctoritatem Dauid, quod hoc modo illuditur ipsi Diabolo, quando Deus eius prauam voluntatem, qua vult nocere bonis, ordinat ad vtilitatem bonorum, sic ergo esse figmentum, & sic illudere ipsi Diabolo, non est dicere, quod Deus fecerit Angelum malum, sed quod bene vtitur Angelo malo: & fecit ipsum, quamuis praesciret, ipsum malum, vt bene vteretur eius malo. Secunda ibi: [Nec eius naturam significatam.] Deinde cum dicit: [Deinde qualiter verba Domini.] Exponit verba Domini secundum auctoritatem August. Circa quod tria facit, quia primo facit, quod dictum est. d. quod Angeli creati fuerunt boni. Et cum dicitur: Ab initio cecidit, & in veritate non sterit: I Non est intelligendum, quod a Deo sit creatus Angelus malus, quia tunc non cecidisset, si semper malus fuisset, ab initio ergo cecidit, quia propria potestate statim a veritate se auertit: continuo ergo factus cecidit. Secundo ad hoc idem adducit auctoritatem Ori genis sup Egech. dicentis: Serpens hostis contrarius veritati, non a principo super pectus suum ambulauit, idest non a principio peccauit. Tertio epilogat circa determinata, & patet. Secunda ibi: T Quod origines confrmat. Tertia ibi: A Eccc aperte dicit post creationem. P Deinde cum dicit: [Hic solet inquiri.] Postquam quaesiuit de Angelorum malitia, mouet quaestionem de eorum sapientia quaerens, quam cognitionem, & quam sapientiam habuerunt Angeli ante casum, & ante confirmationem, dicens: Cognouerunt, quod facti erant, & a quo facti erant, & habuerunt aliquam cognitionem boni, & mali: & intellexerunt, quid appetendum, & quid respuendum eis foret Deinde cum dicit: [Solet etiam quaeri.] Mouet quaestionem de eorum dilectione, quaerens, Pvtrum haberent a principio dilectionem Dei, & sui inuicem: & soluit, quod habuerunt talem dilectionem naturalem, sed per eam non merebantur. Et in hoc terminatur sententia lectionis, & distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum