Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO IIII. De conditionibus, es bearitudlinis. &o msseria Angelorum.

POST HAEC VIDENDVM EST VTRVM, &c.

Postquam Magister ostendit quales fuerunt Angeli in principio suae creationis, quantum ad esse naturae, & quantum ad esse culpae: in parte ista declarat, quales fuerunt Angeli in principio suae creationis, quantum ad esse beatitudinis, & miseriae. vtrum fuerint creati beati, vel miseri, & vtrum perfecti, vel imperfecti. Circa quod tria facit. Quia primo has duas quaestiones mouet, & patet littera. Secundo de his duabus quaestionibus exequitur. Tertio epilogat circa determinata. Secunda ibi: Ad quod potest dici. L Tertia ibi: CAuales fuerunt Angeli. p Pats autem illa in qua exequitur de quaestionibus propositis, diuiditur in duas. Quia primo exequitur de quaestione quantum ad beatitudinem, & miseriam. Secundo de quaestione alia quantum ad perfectionem, & imperfectionem ibi: . d hboe autem, quod quaerebatur vtrum persecti. Circa primum duo facit, quia primo exequitur de Angelis malis: ostendens eos non fuisse creatos miseros, quia miseria non potuit esse ante peccatum: nec fuisse creatos beatos, quia in sui pri¬ mordio, vel nesciuerunt suum casum, & tunc beati non erant. quia ignari erant: vel praesciuerunt, & tunc vel non potuerunt ipsum vitare, & sic erant miseri, vel potuerunt ipsum casum vitare, sed noluerunt, & sic erant stulti, & maligni. Nullo ergo modo fuerunt creati beati, quod confirmat per auctoritatem Augustini.

Secundo de hac eadem quaestione exequitur, quantum ad angelos bonos ibi: T Quaeritur autem, cur non fuit. LCirca quod tria facit. quia primo per verba Aug. ostendit angelos bonos praesciuisse se fuisse mansuros. Secundo ex illis verbis concludit eos ex hoc a principio fuisse beatos. Nam quaedam beatitudo est habere certitudinem de stabilitate, & felicitate sua.

Tertio exponit verba August. dicens. Augu. magis sic locutum fuisse opinando, & inquirendo, quam asserendo. Secunda ibi: His verbit videtur Aug. C Tertia ibi: Sed hoc magis opinando. Circa quod duo facit. quia primo ostendit per plures auctoritates Aug. quod non fuerit de intentione eius, quod angeli boni praesciuerint se permansuros: immo intentio sua fuit, quod sicut nec angeli mali praesciuerunt se casuros, sic nec boni se permansuros: cum ipse dicat, quod si Deus reuelasset istis, & non illis, fuisset prius Deus vltor, quam alius peccator. Et cum ipsemet Aug. dicat, quod illi, qui ceciderunt, beati esse non poterant. quia fuerunt ignari, & fuerunt incerti suae damnationis, nec illi, qui perstiterunt, beati fuerunt. quia non erant certi de sua beatitudine. Secundo concludit ex dictis, duas esse opiniones circa beatitudinem, & miseriam angelorum. Nam quidam dixerunt, quod mali nunquam fuerunt beati, nec fuerunt praescii sui casus, boni vero suam beatitudinem Deo reuelam te sciuerunt. Quidam vero voluerunt, quod nec boni, nec mali hoc sciuerint. Hos autem duos dicendi modos, sub quadam distinctione ponit, & dicit sibi magis placere, quod postremo dictum est: videlicet, quod nec illi se casuros, nec isti se mansuros sciuerunt. Tunc sequitur illa pars: teAd hoc autem, quod quaerebatur in qua exequ tur de quaestione secunda: Vtrum creati fuerint perfecti, vel imperfecti, circa quod duo facit. quia primo ait, quod vno modo creati fuerunt perfecti, alio modo imperfecti. Secundo distinguit de triplici modo perfectionis. Nam est perfectum secundum tempus, quando habet quod perfectionis est secundum illum statum, & hoc modo creati fuerunt angeli perfecti. Et est perfectum secundum naturam, quando quis habet quicquid potest suae naturae expedire: sicut beati videntes Deum, & sic angeli fuerunt creati imperfecti. Et dicitur tertio modo, quid perfectum: quando est perfectum summe, & naturaliter, & hoc modo solus Deus est perfectus. Secunda ibi: CDicitur namqne perfectum. pEt patet littera. Tunc sequit illa pars: [Quales fuerunt Angeli.] In qua epilogat circa omnia determinata, & patet littera, & in hoc terminatur sententia lectionis, & distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum