Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO V. De bonorum conuersione Angelorum: Malorumque auersione..

POST HAEC CONSIDERATIO ADDVCIT, &c. Postquam Magister determinauit de Angelis, quantum ad eorum primariam conditionem; in parte ista, vt dicebatur, determinat de eis, quantum ad auersionem, & conuersionem. Circa quod duo facit, quia primo determinat de Angelorum conuersione, & auersione. Secundo determinat quaedam, quae sequuntur auersos, & conuersos: ibi: TPraterea sciri oporter. E In principio sextae distinctionis.

Circa primum duo facit, quia primo continuat se ad dicenda, dicens, quod considerandum, & inquirendum est, quales effecti sint Angeli per auersionem, & conuersionem: eo quod statim post creationem quidam sunt auersi, & quidam conuersi. Secundo exequitur de intento, ibi: Tconuerti ad Deum suit. p Circa quod duo facit, quia primo exequitur de conuersione, & auersio ne Angelorum. Secundo circa conuersionem, & auersionem mouet quaestiones quasdam, ibi: 4Si autem quaeritur. C Circa primum tria facit, quia primo determinar, quid est conuerti, quia hoc est Deo charitate adhaerere: quod fecerunt boni, qui fuerunt illuminati: & quibus est gratia apposita. Determinat etiam, quid est auerti, quia est Deum odio habere, vel ei inuidere, quod fecerant mali, qui fuerunt excaecati, non quod Deus eis malitiam apponeret, sed quia gratiam non dedit.

Secundo sub breuitate recolligit, quid est auersio, & quid conuersio, qua bonia malis sunt diuisi, & secundum quam hi facti sunt iusti, & hi in iusti, quod vtrumque factum est per voluntatem, vel per liberi arbitrii libertatem.

Tertio declarat quomodo vtrique habuerunt liberum arbitrium, per quod hi elegerunt bonum, & sunt conuersi: alii malum, & sunt auersi. hi facti sunt lux, illi tenebrae. Secunda ibi: (Haec est ergo couersio. (Tertia ibi: Trrabebant enim omnes. t

Tunc sequitur illa pars: [si autem quaeritur.] In qua circa auersionem, & couersionem, mouet quaestiones quasdam.

Circa quod tria facit, secundum, quod tres quaestiones mouet. Nam primo inquirit, quomodo acceptio gratiae cooperata fuerit bonis ad meritum, & ad profectum vitae. Secundo inquirit, quomodo non accipere gratiaml, imputandum fuerit malis ad demeritum culpae. Tertio quaerit. quomodo accipere gratiam fecerit ad meritum gloriae. Secunda ibi: Ideoque a quibusdam obiicitur. l Tertia ibi: CHiic quaeri solet. ECirca primum duo facit, quia primo ostendit, quomodo bonis, in conuersione collata fuit gratia cooperans, sine qua non poterant proficere ad meritum vitae. Secundo declarat, quomodo gratia eis collata recte dicebatur cooperans, quia collata fuit eis ad bene, & efficaciter volendum, & ad Deum prae omnibus diligendum, & ad bonum operandum, & in bono perseuerandum. Tamen illa gratia non merebatur dici operans: vt iniustum iustificaret, sed cooperans, vt ad bene operandum adiuuaret. Gratia enim collata Angelis non inuenit eos iniustos, vt eos iustificaret, & diceretur operans, sed inuenit eos impotentes ad proficiendum, ideo eos ad bene operandum adiuuit, & dicta est cooperans:

Tunc sequitur illa pars. [ideoque a quibusdam.] In qua inquirit, quomodo non accipere gratiam imputatum fuerit malis ad demeritum culpae. Circa quod duo facit, quia primo obiicit, quod non accipere gratiam non debuit imputari malis ad demeritum, cum non fuerit eis data: etiam cum boni non meruerint gratiam, quam acceperunt, quia Deus eis libere gratiam dedit, absque praecedentibus meritis. Videtur ergo, quod mali non demeruerint non accipiendo gratiam, quia eam eis Deus non dedit. Secundo soluit, quod non accipere gratiam fuit eorum culpa. poterant enim stare: & si stetissent, gratiam accepissent. eorum itaque culpa fuit, quod non acceperunt, quia stare noluerunt. Secunda ibi: [Quod autem alijs.] Tunc sequitilla pars: THiic queri solet. 3In qua quaestionem mouet, quomodo acccipere gratiam fecerit ad meritum gloriae. Circa quod tria sacit, quia primo quaerit, vtrum in ipsa confirmatione Angeli fuerint beati. Et ait, quod sic. querit etiam vtrum per gratiam in ipsa acceptione: gratiae meruerint gloriam. certum est enim, quod in ipsa confirmatione per gratiam acceperunt gloriam, sed non est certum, vtrum per gratiam acceptam meruerint gloriam. Secundo narrat circa hoc opinionem quorundam volentium, quod simul fuerit ibi meritum, & praemium. quia in ipsa acceptione gratiae, statim per gratiam meruerunt gloriam. Tertio circa hoc narrat opinionem aliorum dicentium, quod in ipsa acceptione gratiae non meruerunt gloriam, quam tunc acceperunt, sed postea per ministeria, & per obsequia, quae fecerunt Deo existentes in gratia: acceptam gloriam meruerunt, sicut miles equum acceptum, quem prius non meruit, postea potest mereri seruiendo Regi, cum equo accepto. Potest ergo praemium praecedere meritum. Et hoc, quod fecundo dictum est, dicit Magister sibi magis placere. Secunda ibi: Quibusdam enim placet. E Tertia ibi: Alijs videtur, quod beatitudinem. 7 Et in hoc terminatur sententia lectionis, & distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum