Quaestio 2
Quaestio 2
De bonorum Angelorum conversione
DEINDE quaeritur de conuersione bonorum. Circa quod quaeruntur duo. Primo: vtrum fuerit eis aliqua gratia apposita, & vtrum indiguerint gratia: ad hoc, quod conuerterentur. Secundo: vtrum per gratiam eis appositam meruerint suam beatitudinem, vel gloriam.
Articulus 1
An angeli boni ad se convertendum indiguerint gratia
D. Th. 1. p. q. 62. art. 2. Et 2. senten. d. 3. q. 2. art. 1. D. > bonau. d. 5. art. 3. q. 1. Ric. d. 5. q. 4. Tho. Arg. d. 5. q. 1. art. 3. Pro hac materia faeit etiam Quol. 2. Doct. q 2O. vbi quaeritur: An sine gratia possimus bonum facere. Sed ibi tantillum ne claudices, quamuis The olog rum diuersitas appareat magna. Necnon contradictio. num vmbra.
AD primum sic proceditur: Videtur, quod Angeli non indiguerit appositione alicuius gratiae, vt conuerterentur ad Deum. Nam ad liberum arbitrium pertinet, quod possit flecti ad vtrunque, in cuius similitudine dictum est cuilibet liberum arbitrium habenti: Ecce apposita sunt coram te ignis, & aqua, ad quod vis extende manum tuam. Cum ergo angeli haberent liberum arbitrium in nullo impeditum, poterant se conuertere ad bonum, & ad malum, ergo &c.
Praeterea ante conuersionem non erat distinctio inter angelos bonos, & malos, nec videtur fuisse mora inter auersionem malorum, & conuersionem bonorum. si ergo in bonis fuisset apposita gratia, vt conuerterentur, habuisslent gratiam ante conuersionem. & ita fuissent distincti ab alijs, quibus non fuit gratia apposita. ante eorum auersionem.
Praeterea conuersi angeli gratia sunt repleti: conuersio ergo videtur praecedere gratiam. Si ergo ipsa conuersio non fit sine gratia praecedente, quia illa gratia praesupponet conuersionem, & illa conuersio aliquam gratiam: ibitur in conuersionibus, & gratijs in infinitum.
Praeterea eadem est gratia operans, qua quis fit bonus, & cooperans, qua facit bonum opus. sed, vt habetur in littera, Angeli non indigebant gratia operante, ergo nec cooperante.
IN CONTRARIVM est, quia nullus potest proficere ad menitum vitae sine gratia, sed angeli per conuersionem profecerunt ad meri tum vitae, ergo ad hoc indigebant gratia.
Praeterea conuerti est amore inherere, vt in litera dicitur. Hoc autem non intelligitur de amore naturali. quia huiusmodi amorem habebant ante comuersionem: intelligit ergo de amore charitatiuo. sed talis amor non est sine gratia, ergo &c.
RESOLVTIO. Angelis bonis gratia apposta suit ratione Bone motionis, dinini impetus, & dispositionis: & quamuis a natura rectitudinem quandam habere potuerint non tamen meritoriam absque gratia.
RESPONDEO dicendum, quod circa hoc sunt diuersae sententiae. Quidam enim volue¬ runt, quod etiam dispositio ad gratiam non possit esse sine gratia: ita, quod aliquis habitus, vel aliquod donum non gratum faciens, sed gratis datum, praecedit infusionem gratiae, per quod donum, quis disponitur ad gratiam.
Sed tunc quaeremus de huiusmodi dono habituali. Vtrum sit sufficiens dispositio ad gratiam, vel non. quod si non est sufficiens dispositio, non oportet, quod per huiusmodi donum fiat conuersio. Quaeremus ergo, quid est illud, per quod sit conuersio, & erit eadem difficultas, ac si non esset tale donum positum. Sed si huiusmodi donum est sufficiens dispositio, quaeremus: Vtrum ad huiusmodi donum consequendum requiratur alia dispositio, vel sufficiar liberum arbitrium, vt possit consequi tale donum. Quod si liberum arbitrium sufficit: sufficiet & ad gratiam. quia quicquid potest per se acquirere hoc donum, potest per se acquirere & illud. Sufficit ergo liberum arbitrium ad gratiam consequendam, quod si ad habendum huiusmodi donum, quod est dispositio ad gratiam requiratur alia dispositio, pari ratione & ad illam dispositionem requiretur & alia, & ibitur in dispositionibus in infinitum. Non enim negamus, quin & instructio legis, & castigatio, & alia huiusmodi, ex quibus homo occasionem habet bene facere, dentur homini, vt disponantur ad gratiam. sed non videtur, quod sit ibi necessarium huiusmodi donum habituale, immo secundum aliquos, nec ista sunt simpliciter necessaria. quia & sine istis potest quis conuerti ad Deum. Propter hoc dixerunt alii, quod si homo facit, quod in se est: Deus dat ei gratiam. Et, vt aiunt, ad hoc faciendum non requiritur aliquid aliud, nisi liberum arbitrium: immo, vt dicunt, implicat contradictionem, quod ad faciendum, quod in se est, requiratur aliquid aliud, quam liberum arbitrium. Nam non est in homine, vt faciat illud, ad quod requiratur aliud: sed in homine est, vt faciat illud, cuius habet dominium. 2 Facere ergo, quod in se est: est facere, quod potest facere homo, ad hoc autem sufficit liberum arbitrium. Arguunt ergo sic dicentes, quod solum liberum arbitrium sufficit ad dispositionem gratiae. Nam per solum liberum arbitrium potest quis facere totum, quod in se est: hoc autem faciendo dat Deus sibi gratiam: ergo per solum liberum arbitrium possumus nos sufficienter disponere ad gratiam. Sed illud non videtur esse colonum dictis Scripturae sacrae, & Sanctorum. Nam, vt dicitur. 2. ad Cor. Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Cum ergo cogitatio sit primum, quod requiritur ad conuersionem, non possumus nos sufficienter disponere, nec etiam possumus initium dispositionis habere a nobis. Vnde & ipse Apostolus ipsum initium bonitatis Deo attribuit, iuxta illud: Qui incaepit in nobis bonum opus, ipse perficiet. Cum ergo dispositio sit inchoatio ad bonitatem: hoc etiam Deo attribuendum est. Vnde & quaedam Glo. Exo. 3. plane di¬ cit, quod dispositio ad gratiam est a Deo.
Tenebimus ergo viam mediam. nec dicemus, quod de necessit ate requiratur tale habituale donum: nec, quod liberum arbitrium possit se disponere ad gratiam, sed iuxta eloquia Scripturae sacrae, aliquando dicitur Deus ad ostium pulsare, iuxta illud: Ego sto ad ostium, & pulso. Aliquando Deus dicitur in nobis loqui, iuxta illud: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Aliquando dicitur Deus nos ad se conuertere, iuxta illud: Conuerte nos Domine ad te, & conuertemur. Huiusmodi autem pulsationes, vel locutiones, vel comuersiones possunt dici ipsi boni impetus, quos continue, vel quasi continue facit Deus in anima nostra. ita, quod de& bobus non est cura Deo, quod non est intelligendum, quod de omnibus non habeat curam generalem, sed istam curam specialem, quam habet de anima rationali, secundum quod in ea operatur speciales impetus: praeter illos motus generales, secundum quos administrat totam naturam, non habet de bobus, nec de irrationabilibus. Non quasi ergo nos prius dilexerimus eum, sed quia ipse prius dilexit nos: semper, vel quasi semper facit huiusmodi impet is, & speciales motus in anima nostra. Cum ergo tales impetus sequimur: dicimur Deo aperire, & intrat ad nos per gratiam. Dicimur audire, quid loquatur in nobis Deus, & ipse in nobis suam vocem audientibus, & suis impetibus, siue motibus obtemperantibus, largitur suam gratiam. Nisi ergo ipse nos conuerteret, & nisi in nobis tales motus speciales faceret, non conuerteremur. Hoc est ergo, quod Dam. dicit lib. 2. c. 30. vbi ait, quod ipse Deus est omnis boni principium, & causa, & sine eius cooperatione, & auxilio impossibile est bonum velle, vel facere. In nobis autem est, vt ait, permanere in virtute, & sequi Deum ad hanc vocantem, vel secedere a virtute, quod est in malitiam ferri, & sequi Diabolum ad hanc vocantem. Gratiam ergo gratum facientem praecedit conuersio, quae est dispositio ad gratiam: conuersionem autem praecedit motio, & operatio Dei facta in anima, quae est impetus quidam ad bonum, quem sequentes conuertimur. Sine ergo Dei operatione ipsa natura nihil potest facere, vt ait Aug. 11. super Genes. quod si Deus subtrahat suam intimam operationem, operatio naturae nulla, & extincta erit. Liberum autem arbitrium ad volendum, quae sunt de genere bonorum secudum naturam, requirit intimam operationem Dei, secundum quod Deus operetur in omni opere naturae. Sed vt velit bonum gratiae, & vt conuertat se ad Deum: per quam conuersionem Iecipiat gratiam: requirit specialem Dei impetum, & motionem, quam sequendo dicitur conuerti ad Deum, & habere dispositionem ad gratiam, & ex hoc suscipere gratiam. ergo liberum arbitrium per se, etiam cum Deo, secundum quod solum operatur in opere naturae, non potest se disponere ad gratiam. Si ergo quaeratur: Vtrum sit aliquod donum gratis datum, disponens ad gratiam: certum est, quod in aliquibus sacramentis imprimi¬ tur caracter: in aliqubus pulchritudo aliqua, quae est dispositio ad gratiam, sed non oporter, quod semper in omni infusione gratiae, sit huiusmodi habituale donum praecedens gratiam: sed sufficit, quod sit ibi operario diuina faciens impetum in liberum arbitrium, quem sequendo disponamur ad gratiam, & suscipiamus gratiam. In statu etiam legis naturae Deus faciebat tales impetus in peccatoribus, quos aliqui sequentes disponebantur ad gratiam, & suscipiebant gratiam. Nec oportet inter talia esse prioritatem secundum durationem ad tempus, sed sufficit, quod ibi sit prioritas naturae, & originis. Possumus enim statim impetum factum sequi, & ex hoc statim esse dispositi, & ex hoc statim suscipere gratiam. Quicquid tamen sit in nobis: in Angelis tamen ista statim fuerunt. Superbientibus enim malis, & cadentibus, statim boni secuti sunt diuinam motio nem, & diuinum impetum: quem sequendo dispositi fuerunt ad gratiam, & consecuti sunt gratiam, & conseslbendo gtatiam consecdti sunt simul & gloriam.
RESP. AD ARG. Ad prinum dicendum. quod& liberum arbitrium de se potest deficere, sed non potest sine speciali Dei auxilio proficere. Dicitur tamen coram rationali creatura esse appositum ignem, & aquam id est bonum, & malum, vt ad quod vult, extendat manum suam, sed non eodem modo potest in hoc, & in illud: Nam: deficere potest de se, sed proficere, & conuerti ad bonum, sine speciali Dei auxilio non potest: tamen quia Deus semper, vel quasi semper facit impetus, & motiones in anima nostra, quas sequem do possumus suscipere gratiam: ideo dicitur esse: in potestate nostra, vt couertamur, vel non comuertamur. secundum hoc ergo veritatem habet. quod si faciat quis totum, quod in se est, quod suscipiat gratiam. non quod possit liberum arbitrium per seipsum se disponere, sed quia semper, vel quasi semper fiunt impetus diuini in nobis: & si faciamus totum, quod in nobis est, sequemur huiusmodi impetus, & suscipiemus gratiam.
Ad secundum dicendum, quod ante conuersionem, & ante auersionem non erat distinctio, sed in ipsa auersione, & couersione facta est distinctio. Pispositio autem, & conuersio, quae requirebatur ad gratiam, secundum quam distinguebantur boni d malis, non praecessit gratiam duratione, & tempore, sed origine, & natura: Conuersio ergo, vt erat dispositio ad gratiam, origine praecedebat gratiam, ed, vt erat perfecta per gratiam, sequebatur gratiam. Nam ordine naturae prius intelligitur, perfectionem esse in perfectibili, & postea intelligitur imperfectibile esse perfectum per huiusmodi perfectionem. Sicut enim prius intelligitur agens vniri passo, quam fieri actionem, vel passionem; sic ordine naturae Prius intelligitur perfectionem perfectibili vniri, quam perfectibile perfici¬
Cum ergo quaeritur: vtrum Angeli indiguerint gratia ad sui conuersionem: dicemus, quod ante conuersionemi est motum liberi arbitrii in Angelis ad suscipiendum gratiam, non requirebatur gratia praeuia, sed consumans. Nisi vellemus appellare gratiam ipsum Dei impetum, & motionem, sine qua non potuisset esse huiusmodi conuersio.
Ad tertium dicendum, quod patet solutio per iam dicta. quia conuersionem, vt est dispositio ad gratiam, non praecedit gratia: tamn huiusmodi conuersio, prout dictum est, non potest esse perfecta nisi per gratiam. Cratia ergo, vt est diuina motio, est primum in talibus, & praecedit conuersionem, vt est dispositio ad gratiam. Sed gratia habitualis, per quam meremut gloriam, non procedit huiusmodi conuersionem. Nec est ad hanc conuersionem dispositio, sed est huius conuersionis persectio.
Articulus 2
An angeli per gratiam appositam meruerint gloriam
D. Th. 1. p. q. 62. art. 4. & 2. sentent. d. 5. q. 2. art. 2. Et Quol. 9. art. 5. art. 3. P. Bonau. d. 5. art. q. 2. Ric. d. 5. q. 5. Sco. d. 5. q. 1. Franc. Mayr. d. 5. q. 1. Biel. d. 5. qu. 1. art. 1. Greg. d. 5. q. 1. Dur. d. 5. q. 3. Capr. d. 5. d. 1. art. 3. Tho. Arg. d. 5. q. 1. art. 4. Ant. Andr. d. 5. q. 1. Cuntra nostrum Doct. arguunt Aureolus, & Dur. Etetiam videre licetin loco citito Tho. Ars
SECVNDO quaeritur: Vtrum per gratiam eis appositam meruerint beatitudinem suam. Et videtur, quod non. quia meritum praecedit praemium, sicut via terminum, sed in angelis non potuit esse meritum ante praemium, cum ante beatitudinem, vt supra tetigimus, non habuerint gratiam, quae est radix merendi, & principium meriti.
Praeterea si dicatur, quod per ministeria, quibus nobis Deo iubente obsequuntur: merentur beatitudinem prius acceptam, vt Magister videt velle in littera: Contra: Secundum Dio. in de Ange. Hierar. Superiores angeli non mittuntur, sed inferiores: hoc ergo modo non merentur suam beatitudinem, nisi inferiores. & quia superiores habent maiorem beatitudinem, consequens esset, quod maior beatitudo esset data sine meritis, quam cum meritis.
Praeterea in naturalibus non est meritum. sed quod angelus conuertatur ad Deum, hoc est naturale, cum effectus naturaliter ad suam causam contertatur. Non ergo ex hoc merebatur ange¬ lus. & quia non est ponere, quod aliter suam beatudinem meruerit, ergo &c.
Praeterea virtus videtur esse circa bonum, & difficile, vt vult Philosophus. in Ethi. Si ergo actus virtuosi sunt meritorij: videtur, quod ex difficultate surgat ratio meriti, sed angeli non habent difficultatem in suis operationibus, ergo, &c.
IN CORTRARIVM est. quia vbicunque reperitur perfectio secundum vnam operationem: videtur, quod sit idem modus habendi perfectionem illam. sed cum in angelis, & hominibus reperiatur beatitudo secundum rationem vnam, vt per apertam Dei visionem: videtur, quod sit idem modus acquirendi beatitudinem in his, & in illis. sed homines per merita veniunt ad beatitudinem, ergo &c.
Praeterea dicitunr Diabolus peccasse. quia voluit sine merito beatitudinem habere. si ergo boni angeli fuerunt ab hoc immunes, suam beatt tudinem metuerunt.
RESOLVTIO. Angeli suam meruerunt beatitudinem, seu gloria per gratiam, quam cum gloria simul tepore habuerunt. Natura enm tantum, & origine meritum in ipsis praemium praecellit.
RESPONDEO dicendum, quod ponendo angelos non fuisse creatos in gratia, sed simul habuisse gratiam, & gloriam, vt in littera tangit: tres sunt modi dicendi de beatitudine angelorum.
Nam quidam dicunt, quod habuerunt huiusmodi beatitudinem sine meritis: ita, quod sicut gratia fuit eis collata, nullis praecedentibus meri tis: sic & gloria: immo, quia idem fuit in eis gratia, & gloria: eo, quod gratia consumata essentialiter est ipsa gloria, si gratiam habuerunt sine meritis, consequens videtur, quod & gloriam.
Secundus autem modus dicendi est, quod gloriam habuere per merita, non per praecedentia, sed per sequentia. vt si Rex liberaliter daret equum militi, posset miles mereri huiusmodi equum, strenue bellando in obsequium Regis cum ipso equo. Sic & angeli per ministeria, quae modo exercent, merentur beatitudinem, quam primitus acceperunt.
Tertius autem modus dicendi est, quod meritum in eis non praecessit praemium tempore, sed natura. Sicut dispositio sufficiens ad gratiam, non praecedit gratiam tempore, sed natura. Simul ergo tempore, secundum istos habuerunt gratiam, & meruerunt gloriam.
Sed omnes hi modi improbantur. Nam non videtur esse bona positio prima, quod non meruerint beatitudinem, & quod gratia non fuerit eis data ad merendum, sed ad recte viuendum, vt in litrera dicitur. quia beatitudo habet rationem premii. sed praemium non est sine merito, ideo oportet, quod eam habuerint per meritum. Improbatur autem & hoc aliter. Nam hoc est naturase, quod res peroperationem suamuctingat ad ria e sed ope¬ ratio dueens ad finem, aliquado est factiua finis: vt quumen finis non excedit virtutem operationis, sicut medicatio est factiua sanitatis. Aliquando vero operatio non est factiua finis, sed meritoria tantum, vt quue finis excedit facultatem operantis. Vnde consequens est, quod expectetur finis non ex ipso operante tantum, sed ex dono alterius. Angeli ergo, & homines per suam operationem veniunt ad finem, quia hoc est commune cuilibet rei: per operationem suam in finem tendere, & ad huiusmodi finem veniunt per operationem meritoriam. cum finis, qui est beatitudo, excedat virtutem tam hominis operantis, quam Angeli, sed peruenire per operationem meritoriam ad finem, & non mereri finem, est impossibile. Per merita ergo tam Angelus, quam homo beatitudinem consequuntur. Propter quod improbata est positio prima, dicens angelos sine meritis habuisse gloriam.
Secunda eint positio improbatur, quia meritum debet praecedere praemium. Non ergo per ministeria, quae nunc agunt, merentur Angeli beatitudinem prius acceptam. Improbatur, & aliter. Nam, qui sunt beati, non sunt amplius in statu merendi. Non enim possunt mereri vlterius praemium essentiale, nisi forte aliquod praemium accidentale, vt gaudium, quod habent de illis, qui per eorum officia saluantur, secundu quod Dominus ait: Caudium est Angelis Dei super vno peccatore paenitentiam agente. Viatores enim sunt in statu merendi: angeli autem beati, qui non sunt viatores, sed comprehensores: per eorum mysteria non possunt mereri praemium essentiale, siue beatitudinem.
Tertia etiam positio improbatur, quia nullus meretur, quod iam habet: cum meritum habeat rationem viae, & praemium rationem termini, & non simul sit aliquis in termino, & in via: immo quia oportet dicere, quod vnus, & idem sit actus, qui est meritum, & praemium; oportet dicere, quomodo aliter, & aliter sit meritum, & praemium. Nam ex eo, quod angeli tendunt in Deum ex hoc merentur, & ipsum tendere in Deum est eorum meritum. Vel ergo dicemus, quod actus, secundum quod est ex libero arbitrio, sic est meritorius, & vt est ex gratia formatus sic est finis meriti: vel, quod actus procedens a gratia imperfecta est principium meriti: procedens a gratia consummata est finis meriti. Dicerent ergo forte ponentes Angelos simul habuisse gratiam, & gloriam, quod angeli merebantur tendendo in Deum, & fruebantur. Quia idem tendere in Deum erat eis meritum, & praemium. Sed erat meritum, vt procedebat ex libero arbitrio: erat autem praemium, prout huiusmodi tendere in Deum erat gratia informatum. Sed cum hoc stare non possit, quia liberum arbitrium secundum se non potest in meritum: nullo modo videtur esse ponendum, quod simul habuerint gratiam, & gloriam, & quod per gratiam meruerint gloriam. Sed, vt videtur, dicendum est, quod angeli prius habuerunt gratiam, & fuerunt creati in gratia, sed illa gra¬ tia erat imperfecta respectu gloriae. Motus ergo liberi arbitrii informatus gratia imperfecta, fuit principium merendi: informatus autem gratia perfecta: fuit principium fruendi. Propter quod videtur esse ponendum angelum fuisse creatum in gratia, & habuisse gratiam ante, quam esset beatus, & quod non simul fruebatur, & fruitionem suam merebatur. Hic est ergo quartus modus dicendi, quomodo angeli suam beatitudinem meruerunt.
His itaque praelibatis: dicamus nos tenere cum positione tertia, quod Angeli suam beatitudinem meruerunt, & quod simul habuerunt gratiam, & per eam meruerunt gloriam. Hoc ergo ordine procedemus: Quia primo ostendemus, quod omnia illa inconuenientia, quae sequuntur, ponendo angelos non creatos in gratia, sed simul habuisse gratiam, & gloriam: sequuntur etiam si ponamus eos creatos in gratia, & habuisse prius gratiam, quam gloriam. Secundo soluemus difficultates illas.
Propter primum sciendum, quod cum etiam improbantes hanc positionem tertiam asserant non nisi per operationem meritoriam posse aliquem peruenire ad gloriam: oportet, quod tunc angeli per gratiam meruerint gloriam, quando per huiusmodi gratiam se conuerterunt ad Deum: ex qua conuersione meruerunt gloriam. Siue ergo fuerint creati in gratia, & habuerint prius gratiam, quam gloriam: siue simul habuerint gratiam, & gloriam: tamen per motum liberi arbitrii meritorium, vel per operationem meritoriam tunc meruerunt gloriam, quando per liberum arbitrium informatum gratia se conuerterunt ad Deum, a quo habuerunt gloriam. Et quia simul fuit illa couersio, & acceptio gloriae, simul fuit meritum, & praemium. Propter quod ponendo eos prius creatos in gratia, non effugitur difficultas.
Haec ergo positio quarta non improbat positionem tertiam, sed quaerit sibi quasdam difficultates solui. Dicemus ergo, quod ipse actus liberi arbitrii non habet principaliter rationem praemii. Nam illud est praemium, & beatitudo nostra, quod est maximum bonorum, & in quod voluntas nostra rendit tanquam in principale obiectum. & quia nulla potentia tendit in actum suum tamquam in principale obiectum: actus liberi arbitrij, siue actus voluntatis non pont esse principalis merces nostra: sed principalis merces nra est ipse Deus. Vnde ipse erit hereditas nostra, & merces nostra, iuxta illud Gen. Ego merces tua magna ni mis. Amor aunt, & opatio voluntatis erit merces nostra non principalis: sed, vt per ipsam comiungimur tali obiecto, sic etiam & visio erit merces nostra: prout per ipsam coniungemur ipsi obiecto, & summo bono. In ipso ergo obiecto principaliter est ponenda beatitudo. In actibus autem coniungentibus nos obiecto non est ponenda ita principasiter. Inter ipsos autem actus, vbi sit principalis beatitudo, an in actu intellectus, vel voluntatis non est praesentis speculationis. De hoc tamen in vltima quaestione nostri tertii Quolibeti diffusius diximus, vbi declarauimus, in quo actu magis habet esse felicitas. Hic autem, quod felicitas nostra vltima principalius esse habeat in obiecto, supponatur. quo posito, dicamus, qouod non semper via praecedit terminum tempore, sed natura. vt generatio est via in substantiam, tamen simul est generari substantiam, & generatum esse: & simul est illuminari, & illuminatum esse. Simul ergo fuit in Angelis meritum, & praemium. Origine tamen prius fuit meritum, & praemium postea. Aliter tamen assignamus meritum, & praemium, quam fuerit assignatum. Non enim dicemus, quod actus, vt procedens a libero arbitrio, habeat rationem meriti, & vt formatus gratia praemij, nec dicemus, quod prius habuerint gratiam imperfectam, quae erat principium merendi, & postea perfectam, quae fuit principium fruendi, sed dicemus, quod prius a Deo adepti sunt gratiam, & postea per gratiam habuerunt motum liberi arbitrii gratia informatum, & postea per huiusmodi motum fuerunt in quadam possessione Dei, & adepti sunt huiusmodi haereditatem excellentem i lsc. Deum ipsum. Motus ergo liberi arbitrii informati gratia, vt inchoabatur a gratia, erat meritorius: vt autem per huiusmodi motum a gratia inchoatum: Angeli adipiscebantur summum bonum. sic erat ibi praemium, ita quod per ipsum actum fuit meritum, vt per gratiam, & charitatem elicitum: & fuit praemium, vt per ipsum actum fuerunt angeli adepti Deum. Eo ergo modo, quo dicitur passio effectus actionis: licet sit idem actio, & passio, quia prius intelligitur esse ab agente, & esse actio, quam recipi in passo, & esse passio: sic ponendo ipsum actum, quo tendimus in Deum esse praemium: dicemus eundem actum esse praemium sui ipsius, vt in quantum angeli per ipsum adipiscuntur Deum, est praemium: prout vero est talis actus a gtatia, & charitate elicitus, sic est meritum. Proprie enim ipse actus fuit meritum, & Deus praemium actus. & si ipsum actum volumus appellare praemium: erit aliter meritum, aliter praemium, & prius intelligetur esse meritum, quam praemium. quia prius intelligetur, quod huiusmodi actus per gratiam, & charitatem eliciatur, quam quod terminetur ad obiectum, & quod per ipsum Deus habeatur: hoc etiam oporteret dicere, si poneremus angelos in gratia creatos. quia, vt diximus, quantumcunque fuerint in gratia creati: tamen gloriam meruerunt, cum per motum liberi arbitrii in Deum se conuerterunt, quod faciendo simul & gloriam receperunt. Propter quod simul & meruerunt, & gloriam habuerunt.
RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod in Angelis fuit meritum ante praemium: non duratione, & tempore, sed natura, & origine.
Ad secundum dicendum, quod per ministeria, quae exercent essentiale praemium, non merentur: quamuis Magister sit huius positionis in littera.
Ad tertium dicendum, quod in naturalibus non est meritum, & per naturalem conuersionem, quam habebant in Deum, non meruerunt, sed per conuersionem charitatiuam, & gratuitam.
Ad quartum dicendum, quod etiam in Angelis fuit meritum circa difficile, non circa difficile, quod esset ex contrarietate, vel impedimento naturalis virtutis, sed circa difficile, quod erat supra facultatem naturae. Mereri enim in eis fuit per gratiam supra naturam. quod autem est supra naturam, difficile dici potest.
SVper litteram quaeritur de illo verbo: Auerti est odio habere, vel inuidere. Contra: Sicut nihil amatur nisi sub ronne boni: ita, vt videtur, nihil habetur odio nisi sub ratione mali. sed in Deo non reperitur aliqua ratio mali: ergo, &c.
Praeterea, quod omnes naturaliter diligunt, & appetunt: nullus odit, nec odire potest: summum bonum est huiusmodi: ergo, &c. Si enim omnia bonum appetunt: appetunt & illud, quod est ratio omnis boni.
IN CONTRARIVM est, quia dicitur in Psal. Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. ergo aliqui Deum odiunt.
RESPONDEO dicendum, quod Deum in se, & secundum id, quod est, nullus odire potest, sed quantum ad suos effectus, vt contrariantur voluntati huius, vel illius. vt quia est contra voluntatem huius, vel illius puniens, vel prohibens, vel aliquid aliud huiusmodi faciens, sic potest odio haberi. Et per hoc soluuntur rationes ad vtranque partem: Deum enim in se nullus odit, & in aliquo bono simul quilibet Deum diligit, vel aliter seipsum odiret: quantum tamen ad ali quos effectus: modo, quo dictum,potest quis odite Deum:
VLTERIVS autem dubitatur de eo, quod in littera dicitur: Angelis non est data gratia operans, sed cooperans. Contra: Non est posterius sine priori, sed gratia operans praeuenit, & est prior: cooperans sequit, & est posterior: ergo, &c.
RESPONDEO dicendum, quod idem est gratia operans, & cooperans. sed dicitur operans, vt iustificat, vel, vt iustificationem creat: cooperans vero, vt operationem iustam facit. Nam quaelibet forma dat esse, & agere. vt dat esse, dicitur operans. Esse enim spirituale est in nobis ab ipsa gratia, iuxta illud Apostoli ad Corinthios: Gratia Dei sum id, quod sum. Ipsum enim esse spirituale habemus a gratia, sed agere spiritualiter habemus a gratia, & libero arbitrio. Operans est ergo gratia, vt spirituales simus: & cooperas est libero arbitrio, vt spiritualiter agat. Tamen propter verba Magistri sciendum, quod aliquando aliquid dicitur fieri ex contrario, vt ex nigro album. Aliquando ex priuatione, vt ex non albo album: Aliquando ex potentia, vt ex potentia album actu album. Sic pont dici fieri ex iniusto iu stum, & ex non iusto iustum, & ex potentia iusto actu iniustum. Primo modo non indiguit angelus gratia operante, & hoc modo intelligit Magister, sed alijs duobus modis potest saluari, quod indiguerit.