Praeambulum
Praeambulum
PRAETEREA SCIRI OPORTET, QVOD SICVT &c. Postquam Magister de terminauit de conuersione, & auersione Angelorum; in parte ista, vt dicebatr, determinat quaedam, quae sequuntur, vel quae se habent, ge referri possunt generaliter ad auersos, & conuersos. Circa quod tria facit. Quia primo determinat de angelis bonis, & malis per comparationem ad naturam, quomodo aliqui sunt maiores, aliqui minores. Secundo determinat de eis per comparationem ad potentiam volitiuam, & ad alias potentias. Tertio determinat, de ipsis per comparationem ad corporalem substantiam: Vtrum tam boni, quam mali habeant corpora naturaliter sibi vnita. Secunda ibi: Supra dicium est.3 In principio 7. di. Tertia ibi: 5 Soset etiam in quaestione verfari., in principio 8. dist. Propter primum sciendum, quod ex natura habent angeli, quod aliqui fuerunt maiores, aliqui minores. Iterum etiam ex natura quodammodo habent, quod aliqui praesint: aliqui sub. sint. Nam habentes meliora naturalia, inter malos praesunt malis, & inter bonos bonis. Primo ergo determinat de angelis, quantum ad maioritatem, & minoritatem. Secundo determinat de eis, quantum ad praelationem, & subiectionem. Secunda ibi: Etsicut inter bonos. Circa primum tria facit. quia primo ait, quod tam de maioribus, quam de minoribus aliqui remanserunt, & aliqui corruerunt, inter quos fuit vnus omnibus alijs excellentior Lucifer ipse, qui cecidit, quem probat excellentiorem fuisse per auctoritates multas. Secundo declarat, vbi ipse Lucifer cecidit: dicens, quod propter peccatum superbiae Diabolus cum socijs eius, qui consenserunt sibi in malitia sua, deiectus est de coelo Empyreo, in hunc aerem caliginosum, causa exercitationis nostrae. Tertio declarat quare non sunt permissi stare, nec in coelo, nec in terra, sed in aere calignoso. Non enim sunt permissi stare in coelo. quia est locus amenus, & clarus: nec sunt permissi stare in terra nobiscum, ne nimis nos infestarent, sed in isto aere caliginoso iuxta nos, vt nos exercitarent: qui aer est quasi eorum carcer vsque ad diem iudicii: quia tunc in inferno retrudentur. Secunda ibi: AEt tantae superbiae. Tertia ibi: Von enim est concessum. Tunc sequitur illa pars: Et sicut inter bonos. In qua determinat de angelis tam bonis, quam malis, quantum ad praelationem, & subiectionem: Circa quod tria facit. quia primo ait, quod sicut inter bonos angelos alii alijs praesunt: ita & inter malos. Nam vsque ad diem iudicij, cum euacuabitur omnis praelatio: angeli angelis, & homines hominibus, & Daemones Daemonibus praesunt, inter quos Daemones quidam habent maiorem praelationem, vt quia praesunt vni prouinciae: Quidam minorem, vt quia praesunt vni homini, vel quia praesunt vni vitio. Secundo mouet quaestionem de loco Daemonum. Vtrum omnes sint in isto aere caliginoso, vel aliqui sint in inferno: & ait, quod verisimile est, quod de Daemonibus alternatis vicibus aliqui descendant in infernum ad detrudendas, & cruciandas animas. Nam certum est: animas malorum ad inferna descendere: cum & Christus ad inferos descenderit, vt iustos inde educeret. Tertio specialiter determinat de Lucifero vbi sit, & qualiter ad nos se habeat. Secunda ibi: Solet autem quaeri. Tertia ibi: De Lucifero aurem. E In qua parte tria facit. Quia primo ait, Luciferum secundum quosdam religatum esse, nec ad nos tentandum posse accedere, vsque ad tempus Antichristi. Nam sic religatus est Sathanas, quia victus fuit a Christo. Secundo ait, quod siue religatus sit in inferno Sathanas, siue non; certum est tamen ipsum non habere tantam potestatem ad tentandum homines nunc, quantam habebit tempore Antichisti: ideo dicitur tunc solui. Tertio, quia dixerat Sathanam victum a Christo religatum esse: ait, quod & alii Daemones cum vincuntur a Sanctis, desistunt a tentatione. quia victi non tentant: nec illum Sanctum nec alium, vel saltem non tentant ipsum de illo vitio, de quo victi sunt. Secunda ibi: [Sed sine in infernum.] Tertia ibi: [Alijs quoque.] Et in hoc terminatur sententia lectionis, & distinctionis.
On this page