Quaestio 2
Quaestio 2
De Daemonum loco, de poena, de tentatione, praelationisque ordine
POSTEA quaeritur de alijs Daemonibus, vel communiter de omnibus Daemonibus. Circa quod quaeruntur quatuor, secundum quod Daemones ad quatuor possunt comparari, videlicet: Primo ad locum, in quo sunt: & erit quaestio: Vtrum Daemonibus assignetur congruus locus. Secundo comparari possunt ad penam, quam habent, & erit quaestio: Vtrum Daemones semper pariantur penam ignis, vel portent ignem secum. Tertio comparari possunt ad praelationem, quam habent inter se, & erit quaestio: Vtrum in Daemonibus sit praelationis ordo. Quarto comparari possunt ad homines, quos impugnant, & erit qom. Vtrum Daemones tentantes, & impugnantes sanctos, deuicti ab eis, ab impugnatione desistat.
Articulus 1
An Daemonibus locus congruus assignari debeat
D. Tho. 1. p. q. 62. art. 4. Item d. 6. q. 1. art. 3. D. Ponau. d. 5. art. 2. q. 1. Ric. d. 6. q. 3. Tho. Arg. d. 5. q. 1. art. 3.
AD primum sic proceditur: Videtur, quo Angelis malis non debeat assignari aliquis congruus locus. Nam Angelis nullam impressionem ex loco recipiunt, cum sint substantiae incorporeae. Cum ergo nec illuminentur corporali lumine, nec infrigidentur frigore, videtur nihil esse dictum, lquo vnus locus eis magis debeatur, quam alius.
Praeterea Daemonibus tanquam peccantibus debet locus carceris, sed Pyhtagoras assignabat locum carceris ignem, ergo sunt in igne non in aere.
Praeterea locus debet esse proportionatus locato. Cum ergo Angeli sint obtenebrati per culpam, debetur eis locus circa terram. sunt ergo in aere circa nos, cuius contrarium habetur in littera.
Praeterea secundum Aug. in 14. Confess. Amor in spiritibus est sicut pondus in corporibus, sed omnium grauium est vnus locus. ergo & omnium malorum debet esse vnus locus: sed animae male statim vadunt ad infernum, ergo Daemones sem per sunt in inferno.
Praeterea peccatum Daemonis dicitur grauius. quam peccatum hominis, sed animae damnatorum statim vadunt ad infernum, nec de lege communi permittuntur hic remanere, ergo multo magis & Daemones.
IN CONTRARIVM est quod habetur in littera, vbi dicitur, quod nec in caelo sunt Daemones, nec in terra hic nobiscum, sed in aere isto caliginoso.
RESOLVTIO. Daemones in aeris media regione sunt. Idque ratione congruitatis. iest naturae Damonis ratione, nec non cuspae, atque exercitii. Post diem autem iudi cui in infernum detrudentur.
RESPONDEO dicendum, quod de loco spiritualis substantiae. possumus loqui vel quantum ad necessitatem, vel quantum ad congruentiam. & hoc quantum ad malos, vel quantum ad bonos. Si loquamur quantum ad necessitatem, quo ad bonos quidem non est plus vnus locus necessarius, quam alius. Vnde & Angeli boni existentes in terra, in nullo retrahuntur a visione Dei: sed secundum sententiam domini, semper vident faciem Patris qui in caelis est. Sic etiam simpliciter loquendo angelis malis non est vnus locus plus necessarius, quam alius. vbique enim posset eos Deus punire, & affligere. Iamen secundum quandam congruentiam, possumus locum assignare spiritualibus substantijs, vt congruus locus contemplationis sit caelum Empyreum, congruus autem locus carceris vsque ad diem iudicii sit iste aer caliginosus. Post diem autem iudicii erit infernus. Vnde & August. S. de Ciuita. Dei ait: Daemones in hoc quidem aere habitant, quia de caeli superioris sublimitate deiecti, in hoc sibi congruo velut carcere condemnati sunt. Et idem 11. super Gen. dicit: Peccatores Angelos minime dubitemus detrusos, tanquam in carcere caliginis huius aereae circa terras, secundum apostolicam fidem, idest vt habetur 2. Petri: In iudicio reseruari. Reseruantur autem in iudicio, vt retrudantur postea in tartaro, siue in inferno. Dicemus ergo aerem esse diuisum in tres partes, videlicet in partem superiorem propinquam igni, & partem inferiorem coniunctam terrae, & medium interstitium, vbi continue, vel quasi continue fiunt exhalationes aquosae, & terrestres, nubes, & caligines, in qua parte dicuntur esse Daemones tanquam in carcere. Assignatur autem circa hoc triplex congruitas. Vna ex parte naturae Daemonis. Alia ex parte culpae. Tertia ex parte nostri exercitii. Nam natura, Daemonis aliquod lumen est, licet sit obtenebratum per peccatum. ideo videtur quaedam congruitas, quod sit in aere, qui ratione dyaphaneitatis aliquid de luce participat ratione culpae, quod sit in aere tenebroso, cuiusmodi est medium interstitium. Ratione autem nostri exercitii, quod etiam sit in illa parte aeris tenebrosa, quae est iuxta nos. nam si essent in parte superiori aeris, nimis essent a nobis remoti, vt non possemus ab eis sufficienter exercitari. Si autem essent hic in terra nobiscum, forte nimis nos impugnarent. Decet ergo eos ibi esse, vbi generantur pluuiae, grandines, & tenebrositates, qui aer culpae eorum competit, quia tenebrosus: & nostrae exercitationi, quia nobis propinquus. Sed post diem iudicii, cum cessabit exercitatio nostra, competens erit, quod sint in loco magis tenebroso, qui magis eorum culps conueniet, ideo retrudentur in tartaro, siue in inferno.
RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod possemus dicere falsum esse, quod Daemones nullam impressionem recipiant. nam licet ex eorum natura nullam impressionem recipiant ex corpore: suscipiunt tamen ex eorum culpa, vel suscipiet post diem iudicii impressionem ex igne inferni, non quod modo non puniantur poena ignis. Sed vtrum ignis inferni imprimat huiusmodi paenam, dubium est, & de hoc in sequenti quaestione patebit.
vel possumus dicere, quod non datur eius locus hic, vel ille ratione necessitatis, vt quod aliquid a loco recipiant, sed ratione congruitatis, vt quia agunt opus congruum tali loco. Agunt enim opera vitiosa, tentando nos de xvitiis. Ratione ergo, qua opera eorum sunt vitiosa, & ex intentione eorum mala, congruit eis locus tenebrosus. Ratione vero, qua hoc modo nos tentant, & exercitant, congruit eis locus nobis propinquus. & quia haec duo habet interstitium aeris medium: ideo, &c.
Ad secundum dicendum, quod ignis, quem assignabat Pythagoras, non est iste ignis clarus supra aerem, sed est ignis, qui est in tartaro. nam in Post. habetur, quod Pytagoras volens assignare causam finalem tonitrui, assignauit terrorem existentium in Tartaro: Ibi ergo ponebat carcerem. Concedimus autem tartarum esse locum Daemonibus congruum: propter tamen exercitationem nostram, sunt hic in aere nobis propinquo. exercitatione autem cessante, recludentur in Tartaro, siue inferno.
Ad tertium, & quartum patet solutio per iam dicta. nam infernus est congruus locus Daemonum, & omnium malorum tamen propter exer¬ citationem nostram, & vt bonis proficiant, & vt hoc modo illudatur daemonibus, qui credunt obesse bonis, & eis proficiunt, quia tentationes eorum sunt sanctis viris quid meritum. permissi sunt esse in hoc aere caliginoso. Ad quintum dicendum, quod animae hominum statim vadunt ad infernum, quia non sunt ordinatae ad exercitationem nostram, nec sic exercitaremur per eas, si starent iuxta nos, sicut exercitamur per Daemones.
Articulus 2
An Daemones poena semper ignis puniantur
SECVNDO quaeritur que Daemonibus quantum ad eorum. poenam: Vtrum semper puniantur poena ignis, vel semper portent ignem inferni secum. Et videtur, quod sic, per quandam Glo. quae dicitur Iacobi super illo verbo:. Inflammata a gehenna, vbi olo. dicit, quod sicut gehenna semper ardet, sic Diabolus vbicunque sit, siue in aere, siue subtus terram, semper fert secum tormenta flammarum.
Praeterea Angeli conuersi, siue sint in terra¬, siue in coelo, semper habent gaudium de visione Dei: ergo & peruersi siue sint in aere, siue in terra semper habebunt poenam de igne inferni.
praeterea in peccato duo sunt: Auersio, & conuersio, auersioni autem respondet paena carentiae visionis Dei, conuersioni vero respondet poena ignis. Cum ergo semper habeant penam auersionis, quia semper carent visione Dei, semper habebunt & poenam conuersionis, quia semper punientur igne.
Preterea de malefacere non debet quis reportare commodum, sed cum ipsi in hoc aere nos exercitant, quia faciunt mala intentione, non debent de hoc reportare commodum. quare non minus, immo magis debent puniri poena ignis nos hic tentantes, quam si essent in inferno a tentatione cessantes.
IN CONTRARIVM est quod dicitur in Euangelio: sesu filii Dauid, venisti ante tempus torquere nos. Vsque ergo ad diem iudicii non videtur, quod puniantur paena ignis.
Praeterea ille ignis inferni materialis est. si ergo secum deferrent huiusmodi ignem, comburerent, quae hic nobiscum sunt.
RESOLVTIO. Daemones, nec non damnatorum animae in inferno ignis pena puniuntur quidem, etiam si extra infernum nostri exercitii causa quandoque commorentur. Ignem enim suum secum ferunt, sed non materialem. qui ignis eos affligit, vt instrumentum diuinae iustitiae, quae quamuis in agendo causa secunda non egeat, eam tamen semper non excludit.
RESPONDEO dicendum, quod circa hoc fuit aliquando multiplex modus dicendi. Dixerunt enim aliqui, quod Daemonibus differtur pena ignis vsque post diem iudicii, & hoc propter duo: tum, vt eorum exercitium non omittatur, quia forte ubsorti a tanta paena, non possent nos tentare: tum et, vt in hoc diuina misericorda ostendatur, quae sustinet vasa irae apta in interitum in multa patientia, vsque in diem iudicii, in quo retribuet omnibus iuxta eorum opera. Sed haec positio non vi detur rationalis. Nam paena ignis inferni licet sit duratione infinita, acerbitate tamen est finita. Vacat ergo Daemonibus nos tentare, licet valde acerbe puniantur. quia non infinita acerbitate punium tur, immo cum sic affliguntur, incitantur, vt magis nos tentent, vt henant nos in paenitentijs socios. Et quod dicitur de diuina misericordia, dicemus quia misericordia, & veritas obuiauerunt sibi, non debet esse misericordia sine veritate iustitiae. misericorditer enim agit Deus cum Daemonibus, & cum animabus damnatorum, puniens eos citra condignum, non tamen est hic misericordia sine iustitia per quancunque modicam horam, quia ex quo transiuit status meriti, vel demeriti, sunt damnati in pena supplicii. Dat etiam haec positio fomentum illi errori, qui dicitur esse Graecorum, ponentium nullam animam ante diem iudicii neque in infernum, neque in celum ire, quod videtur esse sumptum a fabulis Pythagoricorum, ponentium animas occisorum circuire sepulchra, & expectare vindictas. Qua enim ronne vna anima expectat, expectaret & alia. Nam qua ratione animae damnatae non irent statim ad infernum: pari ratione, & animae beatae non irent statim ad caelum. De animabus autem purgandis, & de loco purgatorii est specialis ratio, de quo non spectat hic agere. Si ergo Daemones non punirentur paena ignis ante diem iudicij, videretur, quod nec animae damnatorum deberent puniti. Et si animae damnatorum non descendunt ad infernum, daretur ex hoc occasio ponendi, quod & animae beatorum non ascenderent ad caelum ante huiusmodi diem. Quare ex hac positione datur occasio ad assentiendum errori oraecorum. Dicemus ergo, quod & Daemones, & animae damnatae semper puniuntur poena ignis, & nisi esset propter nostrum exercitium, semper essent Daemones in inferno, sicut animae damnatae, alternatis tamen vicibus sunt Daemones in inferno, nunc isti, nunc illi, ad cruciandum & detinendum ibi animas, vt videntur sonare verba Magistri, coniter tamen sunt in hoc aere iuxta nos, ad nos exercitandum.
Sed qualiter existentes in hoc aere puniantur Daemones pena ignis: sunt diuersi modi dicendi. Nam quidam dicunt, quod semper portant ignem inferni secum, nec tamen, vt aiunt, ille ignis alia corpora comburit. quia agit, vt instrumentum diuinae iustitiae in illos tantum, qui adiudicati sunt ad talem penam. Sed secundum August. Deus sic administrat res, vt eas earum cursus facere sinat, vt habetur. 8. de Ciui. Non ergo quaerimus, quid Deus secundum absolutam potentiam possit facere, sed quid congruit ordini rerum, quod fiat. Posset enim Deus, si vellet, hoc modo affligere Daemones, vt semper portarent secum ignem materialem, sed ex hoc essent multa miracula. Primo quantum ad calefactionem, vt cum ille ignis sit valde actiuus, quod iuxta nos existens, in nullo sentiremus ardorem eius. Secundo quantum ad apparitionem eius, quod iuxta nos existens, nullo sensu perciperemus ipsum. Tertio quantum ad resistentiam. Nam cum ille ignis non sit corpus glorificatum, nec corpora nostra sint glorificata, resisterent dimensiones dimensionibus. Obuiaremus ergo illi igni, & impediret nos a motu, quod non sentimus. Non possent etiam Demones intrare corpora nostra, quia corpus ignis non posset simul stare cum corpore nostro, nisi Deus semper faceret nouum miraculum. multum etiam portaret modicum de igne quilibet Daemon secum: & quasi nullam virtutem haberet tam parum de igne, cum in vno corpore obsesso a Daemonibus esset vna legio Daemonum. Posset autem in his omnibus quis semper confugere ad miraculum, sed non est conueniens ponere tot inconuenientia cursibus rerum.
propter hoc dicitur aliter, quod igni, ille non affligit Demones corporaliter agendo, vt calefaciendo, vel desiccando eos, sed modo spirituali. Ideo non refert, siue sit praesens, siue distans. ProPter quod existens ignis in inferno, potest alHlige re Daemones hic nobiscum existentes. Sed non videtur sufficiens dictum. Nam actionem spiritualem speculatiuam non impedit distantia. Potest enim Angelus speculatiue intelligere lapides, siue presentes, siue absentes, sed actionem quancunque spiritualem practicam impedit distantia. Vnde & Dam. ait libr. 1. c. 10. spiritualem substantiam ibi esse, vbi operatur.
Dicemus ergo, quod quicquid agit, vt instrumentum est, habet aliquid, vt res quaedam est. Vnde oportet ipsi igni inferni dare aliquid, vt res quaedam est, quodpraesupponit actio eius, vt instrumentum est.
Dicemus enim, quod potest esse aliquis modus contactus substantiae spiritualis ad ignem, vel ad quodcunque corpus: talis autem contactus, & talis coniunctio, potest competere igni, vt res quaedam est, sed quod ex isto contactu fiat naturaliter aliquid in ipsa substantia spirituali, non est possibile, sed hoc habebit ignis, vt instrumentum diuinae iustitiae. vt sicut sacramenta, vt aqua baptismi habens contactum ad catnem dnimatam, vt tes duegan est purgat animam, vt instrumentum diuinae misericordiae: sic & ignis inferni habens aliquam vnionem ad substantiam spiritualem, vt res quaedam est, affligit eam, & cruciat, vt instrumentum diuinae iustiriae Impeditur ergo ista actio propter absentiam, sicut impeditur & vnio.
Propter hoc dicendumest aliter, quod Deus potest sine causa secunda, quod facit cum causa secunda: vt ille, qui non alligauit virtutem sacramentis, sicut potest sine sacramento facere in anima effectum sacramenti: sic, qui non alligauit vir tutem suam igni inferni, potest sine huiusmodi igne in. Daemone, vel in quacunque spirituali substantia facere effectum, quem facere potest mediante tali igne. Vbicunque ergo sunt Daemones, portant ignem inferni secum, non quod portent ipsum ignem materialem, sed quia semper sic affliguntur mediante diuina virtute, ac si essent coniuncti igni affligenti eos, vt instrumentum diuinae iustitiae.
REST. AD ARG. Ad primum dicendum, quod sic exponenda sunt verba illius Closae, quod non ferunt secum ignemmaterialem ignem, sed semper similiter torquentur, ac si essent in igne. Et hoc sonant verba olosae, videlicet, quodxsem per ferunt secum tormenta flammarum. Non enim ait, quod secum semper ferant flammas, sed tormenta flammarum..
Ad secundum dicendum, quod non est simile de Deo quantum ad visionem, & de igne inferni quantum ad supplicium malorum. Namsi Deus non effet vbique, Angeli existentes in terra non vuderent Deum, quia nihil potest videre: Deum per essentiam, nisi quod habet in se effentiam Dei, causantem in intellectu eius intellectionem sui ipsius, sed quia Deus est vbique, vbicunque est Angelus, habet in se Deum, propter quod semper videt essentiam Dei, sed ignis inferni non est vbique, propter quod existens in inferno non potest cruciate eos, qui sunt hic nohiscum..
Ad tertium dicendum, quod semper conuersio habet suam paenam, sicut & auersio, & semper: puniuntur Demiones pena ignis, quia per diuinam iustitiam fit in eis sine ignen talis eflfectus, & talis cruciatus, ac si fieret per ignem.
Ad quartum dicendum, quod non reportant Daemones commodum de malitia sua, tamen semper modo, quo dictum est, puniuntur pena ignis.
Aduertendum tamen propter argumenta in contrarium, quod Daemones reputarent sibi ad tormentum, si recluderentur nunc in inferno, non quod magis sentirent poenamibi existentes, quam hic: sed quia secundum August. 8. de Ciuitate Dei, Daemones sunt cupidissimi spiritus ad nocendum, reputarent sibi ad penam, si non essent hic nobis cum, vbi infidiantur nobis, & inquantum possunt, nocent
Articulus 3
An Daemonibus sit praelationis ordo
ARTIC. III. An Daemonibus sit praelationis ordo. Conclusio est affirmativa. Aegid. d 9. q. 3. art. 1. dub. 2. & 3. D. Tho. 1. p. q. ro9.
art. 1. & 2. Et d. 5. q. 1. art. 4. Et 4. d. 4V q. 1. art. 2. Alexde Alts 2. par. q. 29. Ric. d. 5. q. 5. Alb. magn. de statu Pamg. d. 15. Hr. d. 5. d. 5. Verftfft. 5. 2. Pr Prul. d. 6. q. 5.
TERTIO quaeritur, vtrum in Daemonibus sit ordo praelationis. Et videtur, quod non. quia, vt dicitur lob: In illa terra miseriae, & tenebrarum, nullus est ordo, sed aeesetll sempiternus horror inhabitans. ged Demones sunt ciues illius terrae. Nam Diabolo, & Angelis eius debetur infernus, siue illa terra, licet modo ibi non sint propter exercitium nostrum, ergo &c.
praeterea vbicunque est ordo praelationis, vi. detur ibi esse aliqua regula, quia regulantur subditi secundum regulam praelati. sed omnis regula videtur importare quandam rectitudinem. in Daemonibus ergo, qui sunt sic auersi, vbi non est rectitudo, non erit praelationis regula. Praeterea si esset ibi praelationis ordo, superiores Daemones haberent praelatione super inferiores, sed cum illi magis peccauerint, essent maiores peccatores praelati minus peccantium, quod videtur inconueniens.
Praeterea in hominibus damnatis non est ordo praelationis, quia vnus damnatus, vel vna anima, non habet praelationem super alium hominem damnatum, siue super aliam animam, ergo &c.
IN CONTRARIVM est, quod habetur in littera, videlicet, quod quandiu durat mundus; & angeli Angelis, & Homines Hominibus, & Demones Daemonibus praesunt.
praterea dicitur tobde squamis Leuiatham, per quas signantur Diaboli, quod vna inhaeret alteri, ergo intet biabolos est aliqua concordantia, quodm non esset nisi vnus subesset alteri,
RESO. IVT.IO.. Mn Damonibus est ordo respectu naturae, nec non cut. pae, nostrique exercitii ratione.
RESEONDEO dicendum, quod circa Daemones est considerare tria: naturam, culpam, & nostrum exercitium. Ex omnibus autem his possumus arguere esse ibi praelationis ordinem. Nam secundum quod dicitur in littera: ficut de maioribus, & minoribus quidam perstiterunt, ita de vtroque gradu quidam corruerunr, inter quos vntis fuit oibus excellentior. Inter Daemones ergo quantum ad gradum naturae, quidam sunt superiores, quidam inferiores: immo non est dare Daemones duos aeque simplices, inter quos autem est vnus omnibus excellentior, non solum omnibus, Daemonibus, sed quantum ad naturalia omnibus Angelis. Gradus ergo naturae in eis hoc requirit: vt quidam praesint, quidam subsint, cum & in natura eorum hoc habeant, quod quidam habet naturam excellentiorem, quidam minus excellentem.
Secundo hoc idem potest argui, vt communiter ponitur ex eorum culpa, vel ex eorum nequitia. Nam cum ipsi insidientur hominibus pro viribus: cum magis possint hoc exercere, si ordinate se habeant, & faciant vnum nequitiae principatum: sicut & exercitus magis destruet vnum castrum, si ordinate pugnarer: arguere possumus, quod inter eos est aliquis praelationis ordo.
Tertio hoc idem potest ostendi ex nostro exet citio. Nam licet Demones intendant nostram deceptionem, illuditur tamen eis: & nisi sit ex culpa nostra, quod ordinant Daemones ad nostram deceptionem, conuertitur ad nostram exercitationem, vt ex hoc habeamus meritum, & fructum. Deus enim, qui bene vtitur malis, malum Daemonis, per quod nos vult decipere, ordinat in bonum nosttum, vt ex hoc exercitemur, & mereamur: Non enim Deus permitteret mala fieri, nisi adeo omnipotens esset, vt posset de malis bona elicere: vt dicit Aug. in Ench. Non ergo permitteret Sanctos tentari a Daemonibus, nisi ex hoc consurgeret Sanctorum meritum. Quia si dicatur, multos sucrumbere ex pugna Daemonum; Dicemus, quod nos deberemus de pugna Daemonum gaudere: iuxta sententiam lacobi: Omne gaudium existimate fratres &c. Nam fidelis Deus non permittit nos tentari supra illud, quod possumus, sed facit, vt habeamus ex tentatione prouentum. & fructum. Ad bonum ergo nostrum est tentatio Daemonum. Sed si nos consentimus Daemonibus: & vnde deberemus habere meritum, habemus demeritum, hoc est ex culpa nostra. Nam non solum in tentatione Daemonum. sed in bonis nobis a Deo collatis, in qbus possumus mereri bene vtendo, demeremur male vtendo: vt ingenio naturali, & perspicacia mentis si bene vtamur, meremur. si autem male, demeremur, immo male vtens ingenio, & sagacitate mentis, quamto ingeniosior est, & sagacior, tanto plus demeretur, quia plures excogitat modos, & vias, quibus possit male facere. Bonum ergo esset homini illi, post quam male vult vti suo ingenio, quod esset hebes, & rudis, vt nesciret inuenire vias, quibus posset malefacere. Bene fecit ergo Deus: cum dedit homini sagacitatem, & ingenium, quia dedit hoc ei, vt bene vtens, mereretur. Quare si talibus quis male vtatur, & ex hoc demereatur, non poterit de Deo conqueri, sed de seipso, qui male vtendo sagacitate, & ingenio, demeretur, vndedeberet mereri.
Sic & in proposito propter bonum hominis diuina prouidentia ordinauit hominem exercita ri per Daemones, vt bene vtens impugnatione Daemonum mereatur, quod si male vtens demeretur non potetit ex hoc conqueri de Deo, sed de seipso, quia eius culpa hoc prouenit, vt de mereatur vnde debebat mereri. Et quia exercitatio Daemonum, prout ordinatur ad exercitium, & profectum Sanctorum, ex diuina prouidentia prouenit. & quia quae a Deo sunt, ordinata sunt, consequens est talia ordinatu esse. Dicemus enim, quod iniqui, ist Diaboli voluntatem suam habent iniustam, potestatem aunt Diabolus non nisi iuste accepit: siue ad suam poenam, siue ad paenam malorum, vel ad laudem bonorum, vt dicit Augustinus 3. de Trini. c. 9. quia ergo non est potestas nisia Deo, quae autem suntia Deo, ordinata sunt: vt drrn ad Romanos: Opore tet in huiusmodi exercitatione quendam ordinem esse. quod non esset, nisi aliqui praeessent, aliqui subessent.
RESP. AD A Rc. Ad primum dicendum, quod in Daemonibus nuilus est ordo, quantum ad sinem beatitudinis, respectu cuius sic deordinati sunt, vt non possint ad gratiam redire: tamen est in eis ordo potestatis ad exercitandum huma num genus, quem ordinem siue quam potestatem non a seipsis, seda Deo habent, quia, vt diximus non est potestas, nisi a Deo.
Ad secundum dicendum, quod Daemones regulantur, & concordant ad faciendum malum, & ad decipiendum homines, sicut fures concordarent ad male agendum, talis autem regulatio, quantum est ex parte Daemonum, non est rectitudo,sed peruersitas, quia non intendunt ad rectitudinem, sed ad peruersitatem. Est enim ibi rectitudo, inquantum est ibi pugna ordinata: intentio tamen est peruersa, quia hoc faciunt, vt magis noceant. talis autem rectitudo non excluditur ab Angelis malis. Vnde quanto nequiores sunt, mugis habet esse in eis, vt mngis nocere possint.
Ad tertium dicendum, quod malum non totaliter corrumpit bonum. Nam dicitur in Eth. Malum seipsum corrumpit, & si integrum sit, imporeabile fit. Malum ergo culpae in Daemonibus non tollit bonum naturae, sed naturalia remanserunt eis integra, & splendida, vt dicit Dionysius 4. de diui. nom. & quia etiam magis peccantes habent excellentiora naturalia: ex ordine naturae habent praelationem in alios Damones inferiores.
Ad formam autem arguendi cum dicitur, quod magis peccantes erant Praelati: dici debet, quod magis peccantes non debent esse: aliorum praelati:vbi ex praelatione consurgit commodum, aut praemium: sed vbi ex praelatione non consurgit commodum, nec praemium, sed redundat hoc in maius detrimentum, & in diuinae sapientiae obsequium, non est inconueniens magis peccatores praelatos esse, & quia hoc est in Daemonibus. Non enim habent ex hoc commodum: cum tales magis puniantur, quam alii. Iuxta illud Sapientiae: Potentes autem potenter tormenta patientur, sed in hoc obsequuntur diuinae sapientiae, quae de malo Daemonum, & de impugnatione, quam faciunt Sanctis mala intentione, elicit bonum, vt Sanctorum profectum.
Ad quartum dicendum, quod homines non sibi praesunt secundum naturae ordinem sicut Daemones, cum omnes sint eiusdem speciei, nec ordinantur homines damnati ad exercitium viuentium, sicut Daemones, ideo non oportet inter homines damnatos simul, vel inter animas hominum damnatorum talem praelationem esse.
Articulus 4
An Daemones victi ab eadem impugnatione desistant
D. Tho. 1. p. q. 114a. art. 3. Et 2. sent. d. 6. art. 5. Alex. de Aes r. 2. q. 311. Ric. d. 6. q. 8. Dur. d. 5. q. a.
QVARTO quaeritur de Daemonibus, per comparationem ad homines, quos impugnant. Vtrum Paemones tentantes, & impugnantes Sanctos, si deuincantur ab eis: ab ipugnatione desistant.
Et videtur, quod non. Quia Lucifer, qui dicitur Christum tentasse, omnino a Christo victus fuit, non tamen est omnino seclusus ab officio tentationis, quia tepore Antichristi soluetur Sathanas, & grauius tentabit homines. quare si Lucifer vi. C ctus a Christo non est seclusus a tentatione, multo magis Daemones alii victi ab alijs sanctis, non sunt sic seclusi.
Praeterea si Daemones deuicti cessarent a tentando, quia continue nunc isti, nunc illi vincuntur, semper essent pauciores tentatores, in fine ergo mundi esset leuissima rentatio, quod est contra sententiam Domini. Nam tunc tanta erit turbatio, vt etiam si possibile sit, in errorem deducantur electi¬
Praeterea Daemones ordinati sunt ad nostrum exercitium, si ergo cessarent a nostro exercitio, non ergo esset in eis aliqua ordinatio, cum ad hoc solum videantur ordinati.
IN CONTRARIVM est, quod dicit in littera ex verbis Origenis, quod sancti repugnantes aduersus istos incentores, & vincentes, minuunt exercitum Daemonum.
Praeterea pugnantibus debet institui conditio aequalis a iusto iudice, sed Demones vincentes homines: minuunt exercitum hominum, quia non sunt tot boni postea pugnantes contra eos, ergo & boni vincentes Daemones debent minuere eorum exercitum, vt non sint tot pugnantes contra homines.
RESOELVTIO. Damones de vno virio semel victi, de illo vincetem ampsius non tentant. Idquod ad tempus, non simpliciter fieri affirmatur. rationihus enim probabilibus demonstratur. nibil est autem de boc pertinaciter asserendum.
RESPONDEO dicendum, quod vt habetur ex littera: Daemones victi a tentatione cessant, sed quno hoc sit, est triplex modus dicendi Nam qui., dam volunt, quod Daemon victus ab aliquo sancto, nec de illo vitio, de quo victus est, & in quo non potuit sanctum inclinare, nec de aliquo alio possit tentare de cetero, nec illum sanctum, nec alium hominem. Secundus modus dicendi est, quod Daemon victus, de illo vitio, in quo vincitur, & secundum quod repellitur, non potest tentare, nec vincentem, nec alium, sed pont tentare de alio vitio tam vincencentem, quam alium. Tertius aunt modus dicendi est, quod Daemon victus, non pont tentare vincentem de illo vitio, de quo vincitur, pont tamen tentare de alio, alios tam homines pont tentare de illo, & de alio. Quilibet autem horum modorum posset diuidi in duos modos. Nam quilibet horum potest intelligi, vel simpliciter, vel quo ad tps, vt quod Daemonm victus ab aliquo sancto, non tentet nec illum, nec alium, nec de illo vitio, nec de alio, vt dicebat positio prima. pont intelligi vel simpliciter, vt de caetero nuns hoc faciat, vel quo ad tpns, vt quod quantum ad aliquod tpns desistat. Sic etiam & quodlibet aliorum dictorum, pont hunc duplicem intellectum habere. Quid aunt tenendum sit de his modis dicendi, non est nobis clare notum. assignatur tam cam oium praedictarum opinionum. Na, quod Daemon victus ab aliquo sancto non tentet sanctum illum de illo vitio, videtur esse quid rationi consonum. Nam cum Daemon non possit vincere nisi volentem, vbi non est incentiuum voluntatis, sed magis abhominatiuum, non habet posse tentatio Daemonis. Tunc ergo Paemon aliqus ab aliquo sancto perfecte vincitur quantum ad aliquod vitium, quume Sanctus ille hent passiones domitas, & refraenatas, ne inclinent in vitium illud. Non ergo tentat ipsum de illo vitio, quia non videt incentiua inclinantia ad tale vitium. Sed quod ex hoc desistat a tentando alios de illo vitio, vel de alio, assignatur ratio. quia potest hoc inniti ordini charitatis, quae propria facit conia. vt ergo ex victoria istius sancti resultet commodum in tota ecclesia, secudum hunc modum dicendi fit, vt Daemon deuictus ab hoc sancto, cesset non solum a tentando ipsum, sed etiam a tentando alios. Sed sic dicendo, aliqualiter ronem assignamus, quare tentans de hoc vitio, & in hoc victus, cessat ne tentet vincentem de illo vitio, eo quod videt in eo passiones domitas, si perfecta sit victoria. Et etiam assignata videtur ratio, quare pont cessare a tentando alios de illo vitio, ratione charitatis, quai opera bona istius sancti facit conia aliis. Sed quare Daemon, tentans de vno vitio, & in hoc victus, cesset tentare de alio vitio, uel vincentem,: vel alios, non videtur esse ratio. Sciendum ergo, 1 quod licet vitia non sint connexa secundum conuersionem, quia per aliquod vitium fit conuersio ad hoc commutabile bonum, per aliquod ad aliud, omnia tamen sunt connexa quantum ad auersionem. nam si non omnia conuertunt ud idem commutabile bonum, omnia tamen auertunt ab eodem incommutabili bono, immo ratio vitii formalius consistit in auersione, quam in conuersione.
Sic etiam & ratio victoriae principalius consistit in inhaerendo Deo, a quo omnia vitia auertunt, quam retrahendo se a commutabilibus bonis,ad quae vitia conuertunt. nam semper quod est ratio alterius, est formalius, & principalius illo. nam quod bene facientes se auertunt a commutabilibus bonis, hoc est quia volunt se conuertere ad incomm utabile bonum. Sicut ergo ratione auersionis a Deo, qui vnum peccatum prohibet, omnia prohibet, ita quod qui dicit: Non mechaberis, dicit: Non occides. nam ideo prohibetur mechia, quia auertit a Deo. Cum ergo, & homicidium, & quodlibet vitium auertat a Deo, qui vnum peccatum prohibet: quia auertit a Deo, omnia prohibet, quia omnia auertunt ab ipso.
Sicut ergo ratione auersionis: qui vnum peccatum prohibet, omnia prohibet, sic ratione conuersionis ad Deum, qui tentantem Diabolum de vno peccato vincit, de omnibus vincit. Nam si iste sanctus vincit Diabolum tentantem deluxuria; quia vult inhaerere Deo, vincit ex hoc ipsum de quolibet vitio, quia quodlibet vitium vitabit inhaerendo Deo. Sicut ergo ex domatione passio num fit, vt Daemon tentans sanctum de aliquo vitio, & de hoc victus, non tentet vincentem de illo vitio, & ex ordine charitatis, quae facit bona communia, fit, vt non tentent alios de illo vitio, sic ex conuersione ad vnum incommutabile bonum, in quo vniuntur victoriae omnium vitiorum, eo, quod omnia vitia auertunt ab vno huiusmodi bono, fieri potest: vt Diabolus tentans de aliquo vitio, & in hoc victus, tentare cesset non solum ab illo vitio, sed etiam ab alio. Vtrum autem hoc fiat ad tempus, vel semper, non possumus simpliciter veritatem scire.
Possumus tamen in huiusmodi victorijs assignare tres gradus: vt dicamus, quod licet vincens Diabolum tentantem de aliquo vitio, vincat quodammodo ipsum de omni vitio, potius tamen, & perfectius vincit Diabolum in illa pugna de illo vitio, quam de alijs.
Rursus in victoria alicuius vitii, est dare magis, & minus. Tertio quia semper, quod est per se, est potius, quam quod est per aliud. haec victoria perfectius respicit sanctum vincentem, quam alios, ad quos fit tentatio secundum communicationem de praefata victoria, cum omnia ista tria concurrunt, vt si accipiatur cessare a tentatio ne, quantum ad illud vitium, a quo est victoria, si sit huiusmodi victoria perfecta, & hoc respectu vincentis tantum, satis potest concedi, quod fiat talis cessatio simpliciter: vel, quod possit fieri, vt quantum ad illud vitium, de quo est perfecte victus ab aliquo sancto, non vlterius tentet de hoc illum sanctum.
Alijs tamen modis potest concedi, quod hoe fiat ad tempus vt si accipiatur victoria non quantum ad illud vitium, de quo specialiter est pugna, vel si fuerit huiusmodi victoria incompleta, vel si talis victoria non referatur ad vincentem, sed ad alios, poterit esse talis cessutio non simpliciter, sed quo ad tempus, nihil est autem in hoc pertinaciter asserendum. Sed ponendo, quod sic Daemones victi a tentatione cessent, possumus praefatas congruitates assignare
RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod Lucifer victus a Christo de vno vitio, non vlterius tentauit ipsum de illo vitio, vt quando vicit ipsum de gula siue de concupiscentia carnis, quando persuasit, quod lapides panes fierent, non vlterius tentauit ipsum de illo vitio, sed post morulam, vt facto interuallo, donec duceret ipsum in montem excelsum, tentauit ipsum de alio vitio, vt de concupiscentia oculorum, cum ostendit sibi omnia regna mundi, & eorum gloriam, de quo vitio etiam victus, non vlterius tentauit ipsum de illo vitio. sed post morulam, vt quando statuit ipsum supra pinnaculum templi, tentauit ipsum de alio vitio, videlicet de curiositate, & de superbia vitae, cum persuasit, quod mitteret se deorsum, quod erat superstitiosum, & curiosum. Victus autem de omni vitio, quia quicquid est in mundo ad haec tria reducitur, non vlterius tentauit Christum, sed simpliciter quantum ad ipsum a tentando recessit. Quantum autem ad alios recessit quo ad tempus, vel a tentatione simpliciter, quia nuslo modo ipse per feipsum nos tentat: vel a tentatione aliquali, quia non ita dure nos tentat, haec tamen. cessatio est ad tempus, quia circa finem mundi durius nos tentabit: Omnia autem videntur magis confit mare, quod in principali soluticne dicebatur. Quia si tamen in Christo Diabolus superatus de vno vitio, valde modicam morulam interposuit ad tentandum de alio, non tamen est hoc commune hominibus alijs, quia multa fiebant in Christo, qui non poterat in pugna succumbere, quae in aliis sanctis non fiunt, & diuina prouidentia fieri non sinit. Nam & Christus cum peccatoribus manduca bat, quia nullatenus ex crimine maculari poterat, loannes tamen antra deserti petijt, ne vitam leui famine macularet.
Potest ergo probabiliter sustineri, quod, pie diuina prouidentia ordinante, Diabolus cictus ap aliquo sancto de quocumque vitio, per plus tpis cessat a tentando de quocumque vitio, qua cessauent in Christo.
Ad secundum dicendum, quod, vt diximus, Daemon tentans de aliquo vitio, & in illo victus, non oportet, quod cesset simpliciter a tentatione vitii, vel illius vitii quantum ad quoscunque homines, sed quantum ad vincentem. ideo non oportet, quod simpliciter minuantur impugnantes. Nam si nunc hic Daemon vincitur, & cessat, alius Daemon prius victus, qui cessauerat per aliquod tempus, resumit vires ad tentandum, & tentat.
Ad tertium dicendum, quod in Daemonibus est ordo, quo ad exercitium nostrum, quia ad hoc sunt ordinati, & etiam est in eis ordo, quo ad paenam, quia eorum malum est ordinatum per penam. Nunquam ergo cessat in omnis ordo, quia semper peccatum eorum ordinatur per poenam: Potest tamen in eis modo, quo dictum est cessare oro ercffifll¬
VLTERIVS littera: Et super illa verba dubitatur primo: Draco de caelo cadens, secum traxit tertiam partem stellarum. Contra: Angeli cadentes non creduntur fuisse tertia pars, sed decima. remanserunt enim 9. ordines, & tot cecideruut, quod fecissent quasi in multitudine decimum ordinem: non quod fuissent to. ordines Angelorum, si remansissent, sed quia multitudo cadentium videtur aequari vni ordini remanentium. Vnde & genus humanum, quod reparabit ruinam Angelicam, videtur per dragmam decimam figurari.
RESPONDEO dicendum, quod Angeli cadentes fuerunt tertia pars, non quo ad numerum, vt arguebatur, sed quo ad officium. sunt enim rripartiti, in Assistentes, Ministrantes, & nos exercitantes, ex quibus tertia pars cecidit, videlicet nos exercitantes. Draco ergo id est ille Lucifer, sua cauda, idest sua persuasione, vel suo exemplo, vel sua expressione desiderii, traxit secum tertiam partem stellarum, idest Angelorum, modo, quo dictum est.
VLTERIVS autem dubitatur de illo verbo: Cadentes receperunt habitaculum huius caliginosi aeris, vt sint nobis exercitationi cam. Contra: Magis nos exercitarent, si essent in terra hic nobiscum.
Praeterea in Dialogo legitur, quod quaedam comedit. Lactucam, & statim obsessa est a Daemonio ibi residente. Non ergo sunt Daemones in hoc aere caliginoso, sed sunt circa terram, hic nobiscum.
Dicendum est, Daemones esse in isto aere caliginoso ex diuina fententia, & ex lege communi, nisi forte quantum ad aliquos, qui alternatis vicibus ad inferna descendunt. sed quod aliquando veniant vsque ad nos, hoc est ex diuina permissione. Quare autem sint in hoc aere caliginoso non nimis propinqui nobis, nec nimis remoti, supra patefactum est. Nam non sunt nimis remoti, vt nos exercitare possint: non sunt nimis propinqui, ne nimis nos impellant, & impugnent.
VLTERIVS autem dubitatur de illo verbo. Aduersus principes, & potestates. Contra: Communiter tenetur, quod de omnibus ordinibus fssosss aliqui ceciderunt. Non solum ergo principes, & potestates, in quibus exprimuntur duo ordines Angelorum, sed etiam sunt Seraphin, & Throni, & alii ordines.
RESPONDEO clicendum, quod licet communiter credatur, quod de omnibus ordinibus ceciderint aliqui, tamen quia quidam ordines denominantur a gratia gratum faciente, vt Seraphin, ab incendio charitatis, Throni ab habere, & tenere Deum, quia Deus in ipsis sedet. ideo licet Angeli cadentes, si remansissent, fuissent aliqui eorum de Seraphin, aliqui de Thronis, tamen quia a charitate se auerterunt, & Deum in se noluerunt, non nominantur nec nomine Seraphin, nec Tronorum, qui sumuntur secundum gratiam gratum facientem, sed denominantur a scientia, vt Cherub, vel a potentia: vt principes, & potestates, quae sunt gratiae gratis date.
VLTRRIVS autem dubitatur de eo, quod in litttera dicitur: In aere isto caliginoso, qui est quasi carcer. Contra secundum Dam. lib. 2. c. 3. Angeli non circunscribuntur, vel continentur a parietibus, & ianuis, & claustris. Non ergo corporalia possunt Daemonibus esse carceres.
RESPONDEO dicendum, quod aliud est teneri a corpore: aliud teneri in corpore. Certum est enim, quod impossibile est non corpus teneri a corpore, idest virtute corporis. Spiritus enim absoluti a corpore, sicut sunt Angeli, & Daemones, non possunt detineri a corpore, vel virtute corporis, possunt tamen detineri in corpore, non a corpore, vel virtute corporis, sed per diuinam potentiam, ibi eos detinentem, sicut in fine mundi recludentur in inferno virtute diuina, vt inde exire non possint. Nunc autem virtute diuina detinentur in hoc aere caliginoso, vt non liceat eis in coelum ascendere, vnde ceciderunt.
VLTERIVS autem dubitatur de eo, quod in littera dicitur, quod quandiu durabit mundus Angeli Angelis, &c. Contra: Semper remanebunt Angeli, & Daemones in diuerso gradu naturae, ergo non solum vsque ad finem mundi, sed etiam post, Angeli superiores praeerunt inferioribus.
RESPONDEO dicendum, quod post iudicium cessabit praelatio bonorum, & malorum spirituum. quod potest intelligi quantum ad actus, quos circa nos exercent, vel custodiendo quantum ad bonos, vel tentando quantum ad malos. nam & in custodia bonorum Angelorum est praelatio, quia aliqui praesunt custodiae vnius prouinciae, sicut Angelus ille, qui dicebatur princeps Persarum: aliqui autem custodiae vnius hominis. sic etiam & in tentationibus est praelatio, vt in littera tangitur, quia quidam Daemones praesunt vni prouinciae, quidam vni homini.
VLTERIVS autem dubitatur de illo verbo: Dabitur ei, id est Lucifero, potestas a Deo tentandi homines, quam modo non habet. Contra dicitur Iob: Non est potestas supra terram, qua ei comparetur.
RESPONDEO dicendum, quod per terram possumus intelligere homines terrenos, & peccatores, & sic non est potestas in tali terra, quae sibi valeat comparari. quia ipse est Rex super omnes tales, vt super omnes filios superbiae. Si vero per terram intelligamus quoscunque homines hoc in mundo viuentes, tam sanctos, quam alios; tunc dicemus, quod Iob loquitur de potestate virtutis naturalis, non autem de potestate tentandi. Nam hoc modo est potestas in terra, quae ei valet comparari, quia multi Sancti in hoc mundo viuentes Diabolum superant, non, quod habeant tantam naturalem potentiam, sicut ipse habet, sed quia vincunt tentationes eius: immo cum debilis sit hostis, qui non potest vincere nisi volentem (per se loquendo) debilem potestatem habent. Veruntamen propter concupiscentiam nostram, & quia proni sunt sensus hominis ad malum ab adolescentia sua, per concupisentias nostras, & per pronitatem nostram, triumphat de nobis ipsis, adeo quod pauci essent, qui non vincerentur: nisi Deus astutiam, & fallaciam reprimeret. Igitur circa finem mundi, & tempore Antichristi, dabitur Diabolo potestas tentandi homines, quam modo non habet. quia ex ordinatione diuina fiet, vt non ita tunc reprimatur eius astutia, sicut modo reprimitur: sed tanta erit tunc tribulatio, vt etiam, si fieri potest, moueantur electi.