Text List

Praeambulum

Praeambulum

DIST. VII De bonorum, malorumque Angelorum triplici potentia, hoc est, volitiua, cognitiua, co operatiua.

SVPRA DICTVM EST, QyoD ANGELI, &c. Postquam Magister determinauit de Angelis per comparationem ad naturam; in parte ista, vt dicebatur, determinat de eis per comparationem ad potentiam volitiuam, & ad potentias alias. Circa quod tria facit,, secundum quod determinat de eis per comparationem ad triplicem potentiam. Nam primo determinat de ipsis per comparationem ad potentiam volitiuam. Secundo per comparationem ad potentiam cognitiuam. Tertio per comparationem ad potentiam operatiuam. Qualiter autem se habeant hae tres potentiae, in quaestionibus litteralibus poterit declarari. Secunda ibi: Et licet mali Angeli. ) Tertia ibi: Quorum scientia. ICirca primum tria facit, quia primo agit de Angelis, tam bonis, quam malis, quantum ad potentiam volitiuam, ostendens, quod boni ita sunt confirmati per gratiam, quod non possunt peccare, nec habere volum tatem malam. Mali autem sic obstinati per malitiam, quod non possunt habere voluntatem bonam. propter quod & si aliquando volunt bonum, volunt illud mala intentione. Secundo obiicit contra id, quod dixerat per rationem. nam si hoc esset, tunc nec boni, nec mali viderentur habere liberum arbitrium. Obiicit etiam per auctoritatem Hiero. dicentis, solum Deum peccare non posse: Creaturam autem omnem habentem liberum arbitrium, posse in bonum, & malum flecti. Tertio soluit obiectiones factas. Secunda ibi: TSed cum nec boni. ETertia ibi: Ad quod dicimus. [Circa quod duo facit, quia primo soluit rationem. Secundo auctoritatem ibi: Quia vero Hieronymus ait. Circa primum tria facit, quia primo ostendit, quod boni, & mali habent liberum arbitrium. quia nec isti, necessitate cogente, sed spontanea voluntate per gratiam adiuti, bonum volunt. mali etiam non coacti, sed spontanea voluntate a gratia destituti bonum vitant, & sequuntur malum. Secundo spiritualiter determinat de libero arbitrio bonorum, ostendens arbitrium in eis fuisse liberius post confirmationem, quam ante. quia liberius est arbitrium, quod non potest peccato seruire: & ipsi Angeli boni sic liberi sunt, vt velle malum non possint, quod non habent ex natuta, sed ex gratia. Tertio specialiter determinat de libero arbitrio angelorum ante confirmationem. Secunda ibi: C Eoni vero arbitrium babent. Tertia ibi: CAnte grariae nanqi confirmationem.p Circa tria facit. quia primo ait, quod angeli ante confirmationem potuerunt peccare, & aliqui ex eis peccauerunt. Et adducit auctoritatem Aug. ad hoc contra Maximinum. Non autem post confirmationem. Secundo ex auctoritate adducta arguit, quod angeli post confirmationem non possunt peccare, sed hoc non habent ex natura, sed ex gratia. Tertio concludit intentum, quod angeli post confirmationem peccare non possunt: non, quod sit eorum liberum arbitrium debilitatum, sed quia est per gratiam confirmatum. Secunda ibi: 4 Ecce hic insinuatur. R Tertia ibi: CNon ergo post confirmationem. Tunc sequitur illa pars: C Quod ergo Hiero. In qua soluit auctoritatem Hiero. Circa quod duo facit. quia primo facit quod dictum est: ostendens auctoritatem Hiero. intelligendam esse, quantum ad statum, in quo sunt, quantum ad naturam creati. quia tunc poterant flecti in vtranque partem: non autem intelligenda est, quantum ad statum, in quo sunt boni confirmati per gratiam, & mali obdurati per culpam. Secundo ad hoc idem confirmandum, dat intellectum cuiusdam auctoritatis Isidori, quod angeli sunt mutabiles per naturam, & immutabiles per gratiam. quia in primordio suae conditionis mutari poterant in bonum, & malum. Non tamemn hoc possunt post confirmationem. Secunda ibi: . Similiter etiam illud. LTunc sequitur illa pars: Er licet masi Angeli. I In qua determinat de Angelis quantum ad potentiam cognitiuam, de qua specialiter determinat per comparationem ad malos angelos. Circa quod duo facit. quia primo ait, malos angelos vigere triplici acumine scientiae: videlicet subtilitate naturae, experientia temporum, & reuelatione supernorum spirituum, quod probat per Isidorum, & Augu. Secundo ostendit tales Spiritus futura per modum diuinationis praedicere. quod verum est, non solum quia hoc per reuelationem aliquando habent, sed quia quae ipsi sunt facturi praedicunt. Secunda ibi: [ Aliquando autem. 3 Tunc sequitur illa pars: [Quorum scientia, atque virture. In qua determinat de potentia operatiua. Circa quod duo facit. quia primo determinat de huiusmodi potentia, quantum ad artem magicam. Secundo quantum ad sensibilem materiam, ibi: Nec putandum est.8 Circa primum tria facit. Nam primo ait, quod virtus, & scientia Daemonum operatur in magicis artibus, vel ad fallendum fallaces, vel ad mouendum fideles, vel ad exercendam patientiam iustorum: & quod possint in talibus operari, confirmat per Augu. Secundo ostendit, quod in talibus operibus Daemones aliquando ita possunt vnum, quod non possunt aliud, vt magi Pharaonis potuerunt facere serpentes, sed non cinifes. Tertio ex hoc concludit, quod etiam ipsi mali an¬ geli non plus possunt: nisi quantum eis a Deo permittitur. Secunda est ibi: Sed illud est amplius.] Tertia ibi: Vnde intelligi datur. VTunc sequit illa pars: Nec purandum est. In qua determinat de potentia spirituum quantum ad sensibilem materiam. Circa quod tria facit. quia primo ait, quod non omnino ad nutum seruit haec materia visibilis angelis, sed Deo. Secundo ostendit, quod angeli per ea, quae agunt ex hac materia visibili, non debent dici creatores. quia omnia agunt per quaedam occulta semina, ex quibus occultis seminibus, quasi sub quibusdam regulis a Deo inditis, res factae accipiunt progrediendi primordia, incrementa, & distinctiones. Tertio, quod dixerat, declarat per plura similia. Secunda ibi: CNec sane creatores. Tertia ibi: Sicut ergo nec parentes. T Circa quam partem tria facit. quia primo declarat, quod angeli non sunt putandi creatores per simile, quod videmus in generatione rerum. quia nec parentes sunt creatores hominum, nec agricolae frugum. quia hoc faciunt quibusdam adhibitis, & per quaedam semina, in quibus Dei virtus interius operatur. Sic mali angeli, & etiam boni faciunt, quae faciunt per quaedam occulta semina, & congruas temperationes elementorum, prout Deus iubet bonos, & permitrit malos. Secundo declarat hoc idem per simile in iustificatione malorum. Nam Deus est ille, quod nos iustificat: licet homines possint aliqua extrinsecus agere. Sic Deus est ille, qui ista principaliter format: angeli autem, vel homines in fiendis rebus possunt aliqua semina extrinsecus adhibere: facilius tamen Angeli, quam homines. Tertio distinguit de potentia. Nam aliqua non possunt spiritus. quia eorum naturam excedunt: aliqua vero, quia boni angeli, vel Deus non permittit, quod confirmat per Augu. Secunda ibi: q Sicut ergo mentem. 3 Tertia ibi: [Illud quoque sciendum.] Et in hoc terminatur sententia lectionis, & distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum