Praeambulum
Praeambulum
POST PRAEDICTA SVPEREST COGNOSCERE. Prout patuit in principio, scdae distictio nis, Magister in hoc secundo quinque intendebat determina re de Angelis. Primo, quando creati sunt. Secundo, vbi creati sunt. Tertio quales creati sunt in ipso creationis initio. Quarto quales facti sunt per conuersionem, & auersionem post creationis initium. Quinto, & vltimo de eorum excellentia, & de eorum ordinibus, & de differentijs alijs, quas postea sunt sortiti. Expeditis itaque quatuor partibus, hic incipit pars quinta, vbi agit de excellentia, de ordinibus, & de alijs differentijs Angelorum. Propter quod sciendum, quod excellentia includitur in ipsis ordinibus, & in ipsis Hierarchijs, quia ex hoc alii sunt excellentiores alijs. nam sunt de superiori ordine, vel de superiori Hierar. Ex ordine enim, & Hierar. differentia sumitur inter Angelos, quia ex hoc ab inuicem differunt, quia sunt de alio, & alio ordine, vel de alia, & alia Hie rar. In tota ergo ista quinta parte intendit agere de quibusdam conditionibus, & differentijs bonorum Angelorum, quas sortiti sunt post eorum conuersionem. Nam postquam determinatum est de Angelis, quando creati sunt, & vbi, & qua¬ les creati sunt in ipso creationis initio, & quales post creationis initium per comuersionem, & auersionem sunt effecti. Restat quinto, & vltimo declarare post ipsam conuersionem, quas conditiones, & quas differentias sunt sortiti. Possumus autem circa Angelos post eorum conuersionem tres conditiones, vel tres differentias assignare. Vt prima conditio, & prima differentia sit, quia post conuersionem sunt distincti per ordines, & Hierar. Secunda sit, quia distincti sunt per assistentes, & ministrantes. Nam superior Hierar. continet Angelos assistentes: infima ministrantes: media vtrosque. Tertia conditio, & differentia est: Quia distincti sunt Angeli per custodientes, & non custodientes. Nam sicut mitti est infimae Hierar. Vnde sic custodire singulares homines est proprie infimi ordinis in illa Hierar. De tribus ergo determinat Magister. Primo de Angelorum ordinibus, & Hierarchijs. Secundo de eorum missione: in distinctione 1o. ibi: Hoc eriam investigandum.] Tertio de Angelorum custodia: in distinctione 11. [Illud quoqu, sciendum.] Diuiditur aunt haec distinctio nona principaliter i partes duas. Quia primo agit de ordinum distinctio ne. Secundo de reparatione, ibi: Votandum etiam, quod dicimus. Circa primum tria facit. Quia primo determinat de huiusmodi distinctione. Secundo de distinctionis initio, quando scilicet incaeperit talis distinctio. Tertio de distinctionis modo, & aequalitate. Secunda, ibi: Tlam nunc inquirere. VTertia ibi: Praeterea considerari.] Circa primum tria facit. Quia primo docet distinguere ordines: assignans nouem ordines Angelorum. Secundo docet distinguere Hierarchias: assignans in Angelis tria ternaid est tres Hierarchias, continens quaelibet tres ordines, ibi: Et inueniuntur. PTertio assignat huiusmodi distinctionis rationem, ibi: fric considerandum. 7 Circa quod tria facit. Quia primo ex diffinitione ordinis ostendit quomodo rationabiliter huiusmodi ordines sunt distincti, vt Seraphin, quia conueniunt in ardore: Cherubin in scientia, & sic de alijs. Secundo circa distinctos assignat nominationis causam, vt supremi cilie Seraphin nominati sunt a supremo dono: ab incendio charitatis Alii. 1. Cherubin: ab alio dono post istud: videlicet a scientia: Throni a dono, quod est post scientiam cilict a iudicio, & sic de alijs. Tertio circa huiusmodi nominationem mouet quandam quaestionem, & soluit. Secunda ibi: Haec nomina illis. p Tertia ibi: (Sed pic oritur quaestio.
Tunc sequitur illa pars: [Iam nunc inquirere.] vbi agit de huiusmodi distinctionis initio. Circa quod quatuor facit. Quia primo quaerit vtrum ab ipso initio creationis fuerint sic distincti ordines, & arguit, quod sic. Secundo obijcit ad partem contrariam. Tertio circa quaesitum determinat veritatem. Quarto ostendit, quod has differentias Angelorum ille solus ponderare, & ordinare potuit, qui omnia constituit in pondere, numero, & mensura. Secunda ibi: Sed non videtur. pTertia ibi: 5. Ad hoc dicimus. gouarta ibi. Thias autem inuffibiles. 3 Tunc sequitur illa pars: t Praeterea cousiderari. in qua agit de huiusmodi distinctionis modo, & aequalitate: Vtrum in eodem ordine omnes Angeli sint aequales. Circa quod tria facit. Quia primo quaestionem mouet. Secundo circa quaesitum veritatem determinat, quod non omnes eiusdem ordinis sunt equa les. Tertio per quoddam simile declarat huiusmodi veritatem. Secunda ibi: CSicut enim. Tunc sequitur illa pars: [Notandum etiam est,] in qua agit de ordinum restauratione. Et primo quaerit quomodo dicitur decimus ordo restaurari, ostendens hoc non esse dictum, quod omnes homines assumantur ad vnum ordinem, quod faciant decimum ordinem, sed assumuntur omnes ad nouem ordines aliqui ad vnum ordinem, aliqui ad alium: dicitur tamen restaurati decimus ordo, quia restaurabitur per homines ruina Angelorum, de quibus tot ceciderunt numero, quod fuit quasi decima pars, vnde dictus est decimus ordo restaurari. Secundo veritatem determinat circa numerum saluandorum, per quos restaura bitur ruina Angelica, ostendens, quod saluabuntur de hominibus: non quot ceciderunt de Angelis, sed quot remanserunt. Tertio excludit circa hoc quorundam contrariam opinionem. Secunda ibi: CNon. n. iusta. I Tertia ibi: A quibusdam tamen. PEt in hoc terminatur sententia lectionis, & Distinctionis.
On this page