Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

De Angelorum restauratione

QVAESTIO. III. De Angelorum restauratione.

VLTIMO quaeritur de tertio principali, videlicet de restauratione Angelorum fienda per homines: vtrum homines assumantur ad ordines Angelorum, vel faciant per se decimum ordinem.

Articulus 1

An Homines ad ordines Angelorum assumantur

ARTIC. I. An Homines ad ordines Angelorum assumantur. Conclusio est affrrmatiua.

D. Th. 1. p. q. 108. artic. 5. Tt 2. scr. 2. senten. d. 9. art. d. P. Pona. d. 9. art. q. 5. Ric. d. 9. q. 5. Biel. d. 9. dq. I. Dur. d. 9. q. 2. Tho. Arg. d. 9. q. 1. art. 2. Bart. 1. Syb. Dec. e. 10. q. 1.

ET videtur, quod non. Nam cum nostra cognitio incipiat a sensu, nihil debemus iudicare, nisi secundum ea, quae videmus in sensibilibus: sed quae sunt in vno ordine sensibilium, nunquam assumuntur ad alium ordinem, vt vegetabilia manentia talia non possunt esse sensibilia. homines ergo manentes homines, non poterunt assumi ad ordines Angelorum.

Praeterea plus differt homo ab Angelo, quam Angelus ab Angelo. sed Angelus, qui est natura inferior alio, nunquam obtinebit illum gradum in gratia, quem habet Angelus superior. sed homines natura sunt inferiores omnibus Angelis, ergo nunquam aequabuntur in gratia alicui Angelo. facient ergo homines in gloria per se suum ordinem.

Praeterea homo significatus est per decimam dragmam perditam. quod non esset, nisi faceret decimum ordinem.

Praeterea: sicompeteret hominibus assumi ad ordines Angelorum, competeret eis exercere officia, secundum illos ordines. animae ergo beatae deputarentur ad custodiam hominum, vel ad faciendum miracula, vel ad alia officia commissa Angelis.

INC. O. NTRARIVM est Grego. & habetur in littera, qui ait, homines assumendos esse in ordine Angelorum, quorum, vt ait, alii assumuntur inordine supetiorum: alil in ordine inferiorum.

Praeterea Matth. 22. dicitur: Erunt homines in resurrectione, sicut Angeli in celo.

Dub. I. Lateralis. An ordines Angelorum post iudicium sint remamsurt. Conclusio est affirmatiuta.

D. Tho. 1. p. q. 1c3. art. 9. D. gonau. d. 9. q. 6. Alber. de Hierarch.. q. y. art. 32. Bies d. 9. q. 1. Prul dist. . quaestio 6.

VLTERIVS Autem dubitatur de euacuatione huiusmodi ordinum. Et videtur, quod post diem iudicii non remanebunt huiusmodi ordines, quia super illo verbo 1. ad Corint. Deinde finis cum tradiderit regnum Deo. & Patri, cum euacuauerit omnem principatum. vult Glo quod quandiu durat mundus, Angeli Angelis, homines hominibus, & Daemones daemonibus praesunt. Post diem ergo iudicii omnia talia euacuabuntur.

Praeterea Apostolus specialem mentionem facit ibi de euacuatione ordinum, cum ait: Cum euacuauerit omnem Principatum, & Potestatem, & virtutem, quae omnia, vt patuit, sunt nomina ordinum.

Praeterea, cessante fine, cessant ea, quae sunt ad finem: sed huiusmodi ordines Angelorum constituti sunt propter gubernationem mundi, & salutem electorum: Quando ergo iam salui facti erunt electi, tollentur omnia huiusmodi officia ordinata ad huiusmodi finem.

Praeterea secundum Dio. 3. de diui. no. In hoe stat ordo. Hierarchiae, quosdam quidem purgari, quosdam vero purgare: quosdam illuminari, quosdam vero illuminare. sed post diem iudicii vnus non illuminabit alium, ergo non remanebit ordo Hierarchiarum. sed si euacuabitur ordo Hierarchiarum, euacuabuntur ipsi ordines, qui sunt partes Hierarchiae, ergo &c.

IN CONTRARIVM est, quia semper inter Angelos remanebit secundum sub, & supra distinctio naturae, & gloriae. quia semper aliqui habebunt excellentiorem naturam, & gloriam: aliqui autem minus excellentem. semp ergo erunt ibi gradus, quia semper aliqui erunt luperiores. aliqui inferiores, & per consequens semper erunt ibi ordines.

Praeterea, vt patebit, homines assumentur ad ordines Angelorum, ergo &c.

Dub. II. Lateralis. An inter Damones sint ordines. Conclusio est affirmatiua.

Aegid d. 5. q. 2 art. 3. D. Th. 1. 9. q. 10 9. art. 1. Et 2. sent. d. 6. artic. 4. Ales. de Ales 2. p. q. 2 2. Alber. de Pem: quaestio. 1o. artic. 15.

VLTERIVS; autem dubitatur de ordinibus quantum ad Daemones. Vtrum inter eos sint ordines. Et videtur, quod non. quia vt dicitur. 19. de Ciui. Dei, Hordo est parium, dispariumque rerum, sua cuique loca tribuens dispositio. sed quacunque parte diffinitionis dempta, tollitur diffinitum. Cum ergo in diffinitione ordinum ponantur paria, & disparia; si inter Daemones essent ordines, oporteret inter Daemones aliquos esse pares, aliquos dispares. sed nulli sunt ibi pares, quia huiusmodi aequalitas non esset in gratia, cum ea careant. ergo vel esset in natura, vel in culpa. non in natura, quia cum quilibet constituat suam speciem, non sunt ibi duo Daemones aequales in naturalibus, nec in culpa. quia sicut boni, qui habuerunt meliora naturalia, maiori conatu ferebantur in gratiam, sic & mali maiori conatu ferebantur in culpam, ergo &c.

Praeterea si ordo est dispositio sua loca tribuens vnicuique. ergo ad vnum, & eundem locum non possunt pertinere diuersi ordines, sed in hoc aere caliginoso vbi sunt Daemones, per quos impugnamur, ponuntut esse Principes, & Potestates, iuxta illud ad Epheseos: Non est nobis colluctatio &c. Omnia ergo talia numerara cum tribuantur vni loco, non constituent diuersos ordines.

Praeterea lob io. dicitur de terra tenebrosa, siue de infetno, quia ibi nullus ordo, ergo &c.

IN CONTRARIVM est quia inter bonos Angelos sunt ordines ad hoc, quod magis ordinate possint iuuare electos. & quia sicut honi desiderant iuuare, sic mali desiderant impugnare. ergo & mali Angeli seipsos ordinant: vt fortius impugnent.

Dub. III. Lateralis. An inter Damones sit pralatio. Conclusio est affrrmatiua.

Aegid. d. 6. q. 2. art. 3. D. Th. 1. p. q. 109. at. 2. Et q. 62. art.. 5. Item 2. sent. scr. 2. d. 6. art. 4. Nic. de Nise tracta.2 P. 2. de Hierarchia q. 1. Dur d. 6.. q. 3. Voril. d. 9. d. 2.

VLTERIVS autem dubitatur de praelatione Daemonum. Et videtur, quod inter eos non sit praelatio. Nam ratio, quare inter Angelos est principatus, & prolatio, & quare vnus prest alii est, quia vnus illuminat alium, purgat, & perficit, vt patet per Dio. de angelica Hierarchia: sed ista inter Daemones saluare non possumus, ergo &c.

Praetere dicitur Prouerb. Inter superbos semper sunt iurgia. sed vbi sunt iurgia, non est obedientia, ergo nec praelatio.

Praeterea secundum Aug. 19. de Ciui. Dei Prima causa seruitutis peccatum est. Si ergo inter Daemones esset praelatio, vel seruitus, tunc vel qui magis peccauerunt, praeessent alijs, & tunc ex sua culpa reportarent commodum, & excellentiam: vel qui minus peccauerunt, praeessent, & tunc habentes ignobiliora naturalia praeferentur superioribus, quorum vtrunque est inconueniens.

Praeterea secundum Aug. 19. de Ciui. Dei vbi de seruitute tractat air: Humilitas prodest seruientibus, sicut superbia nocet dominantibus. Si ergo Daemones sibi inuicem obedirent, cum hoc sit humilitatis, tunc hoc eis prosiceret, & mererenturi

IN CONTRARIVM est, quod dem lob 4I. de Lucifero, quod ipse est Rex sup omnes filios superbiae. sed potissime filii superbiae sunt Demones, ergo &c.

Praeterea 1. ad Corint. super illo verbo: Cum euacuauerit, dicit Glo. quod cum durat mundus, Angeli Angelis, Daemones Daemonibus, & homines hominibus praesunt.

Resolutio Artic. I. Homines non solum birgines, aut perfecti, sed omnes ad omnes ordines assumentur.

RESPONDEO dicendum ad quaestionem primam, quod de hoc fuerunt diuersi modi dicendi. Quidam enim considerantes naturam Angeloram, & videntes intellectum nostrum esse quasi materiam primam in genere intelligibilium, & tenere infimum gradum in ordine substantiarum separatarum, dixerunt, quod nunquam homines assumentur ad ordines Angelorum, sed semper erunt infra Angelos, vt videtur sentire Eustratius Commen. Graecus super 6. Et hic

Sed hoc repugnat dictis Euangelii dicentis, quod homines erunt sicut Angeli Dei in caelis: & dictis Sanctorum, quia vt Gregc. ait, & habetur in littera: Hoies assumuntur ad ordines Angelorum, quorum alii assumuntur in ordine superiorum, qui scilicet magis ardent charitate. alii in ordine inferiorum. qui scilicet minus perfecti funt. est etiam haec positio contra veritatem. Vult enim quod nullus in tantum possit esse perfectus, quod attingere possit ad aequalitatem Angelorum, cum de Beata Virgine cantet Ecclesia, quod non solum ad equa litatem Angelorum, sed super eorum choros sit exaltata.

Ideo dixerunt alii, quod homines assumunc ad ordines Angelorum, vt Sancti communiter tenent: tamen, vt aiunt, ad hoc, vt saluetur dictum Euangelii de 1o. dragma, oportet aliquos ad nullos ordines Angelorum assumi, sed constituere de¬ cimum ordinem secundum, quod figurati sunt homines per decimam dragmam.

Circa quod est triplex modus dicendi. Nam quidam dixerunt, quod quia Angelis est cognata virginitas, soli Virgines assumuntur ad ordinem Angelorum: reliqui vero decimum facient ordinem infra Angelos. sed istud stare non pont, vt communiter improbatur, quia Petrus, & Mag dalena, qui non fuerunt Virgines, essent sub alijs, & minoris meriti.

Propter quod dixerunt alij, quod soli perfecti assumunt ad huiusmodi ordines. Sed nec istud stare potest, quia cum pauci sint perfecti respectu imperfectorum, valde pauci essent, qui assumerentur ad huiusmodi ordines. Cum ergo Euam gelium de hominibus electis absolute dicat, quod erunt sicut Angeli Dei in caelis: & cum Sancti conmuniter ponant homines electos sic assumendos esse, propter valde paucos assumendos Scriptura sacra, & Sancti hoc non sic absolute protulissent.

Propter hoc est tertius dicendi modus, innitens illi fundamento, quod aliqui homines facient ro. ordinem iuxta parabolam 1o. dragmae. dicunt tsi, quod sicut valde pauci sunt illi, qui sunt, vel erunt supra omnes ordines Angelorum, sicut Beata Virgo: vel aliqui valde excellentes, sicut valde pauci erunt illi, qui erunt infra omnes ordines, & illi constituent decimum ordlinem.

Sed isti volendo saluare parabolam de decima dragma, destruunt illam parabolam. Nam si sunt aliqui valde pauci infra ordines omnes, & aliqu valde pauci supra omnes, sicut illi infra omnes constituunt decimum ordinem ita & illi supra constituent vndecimum. Saluant ergo parabolam dae vndecima dragma, quae non est in Euam gelio posita, non de decima.

Sciendum est ergo, quod vnius capitis est vnum corpus, Cum ergo Christus sit caput Angelorum, & hominum, ideo tam homines, quam Angeli non facient nisi vnam societatem, & vnum corpus. Vnde Apostolus ad Coloss. 2. ait quod Christus est caput omnis Principatus, & Potestatis, vbi Glosa ait, quod Christus est caput non solum hominum, sed etiam principatus, & potestatis angelicae, ist Angelorum. Conluetudo est enim Scripturas sacrae, quod quando loquitur de ordinibus Angelorum, causa breuitatis nominat ordines aliquos intelligens per illos oens ordines. Omnium enim hominum, & omnium Angelorum, Christus est caput. ideo omnes homines, & omnes Angeli vnam societatem constituunt. ideo Aug. 12. de Ciui. Dei. circa principium ait, quod hominum & Angelorum non societates quatuor erunt, sed potlus duae ciuitates, vel societates: vna in bonis: altera in malis, non solum Angelis, sed etiam hominibus constitutae. Duae ergo erunt ibi ciuitates, & societates constitutae, secundum August. vna ex Angelis, & hominibus bonis: alia ex malis. non ergo homines facient per se aliquem ordinem, sed commixti Angelis, & vnam societatem facientes, cum eis assumentur ad eorum ordines: aliqui aed superiores, aliqui ad inferiores, vt magis, uel minus ardebunt charitate,

Propter argumenta tamen sciendum, quod, vt supra tetigimus ordines, Angelorum tripliciciter sumi possunt, vel secundum dona naturalia, vel secundumn gratiam gratum facientem, & secundum gloriam: vel secundum officia eis commissa, qui tria licet in bonis Angelis sese concomitentur, quia habentes meliora naturalia sortiti sunt excellentiorem gratiam, & gloriam, & non sunt commissa excellentiora officia nisi habentibus vtrunque: in hominibus tamen non sic est, nec quantum ad naturalia respectu gratiae, & gloriae: nec quantum ad officia respectu vtriusque. Nam si volumus loqui de natura speciei, secundum, quod excellentiora in specie habent excellentiorem naturam, vel excellentiora naturalia: sic cum omnes homines sint eiusdem speciei, inter eos talis excellentia esse non potest. si vero deexcellentia naturalium loquamur, quantum ad naturam indiuidui, sic non semper habentes excellentiora naturalia excellentiori modo conantur, nec excellentiorem adipiscuntur gratiam, vel gloriam, vt non semper in hominibus sese concomitentur excellentiora naturalia, & excellentior gratia, vel gloria: nec secundum haec duo in hominibus, vel in animabus hominum sumuntur illa officia, secundum quae accipiuntur ordines Angelorum, quia nunc animabus beatis non committuntur illa officia, quod custodiant homines, vel quod faciant illa officia, quae nunc faciunt Angeli, nec post diem iudicij, resumptis corporibus, habebunt homines talia officia, quia post illum diem nec ipsa officia remanebunt. Solum ergo ratio ne gratiae consumatae, seu ratione gloriae, dicentur homines assumi ad ordines Angelorum. Nam illi, quibus Deus conferet tantam gloriam, quantam habet Seraphin, dicentur assumi ad illum ordinem: & qui quantam Cherubin, ad illum ordinem, & sic de sequentibus alijs ordinibus, vt semper sint homines Angelis sociati, & non nisi nouem ordines constituant, vt similitudo Trinitatis in eis resulgeat distinctis per tres ternarios, non nisi nouem ordines statuentibus. Et quod dicitur de decima dragma ammissa, vt propter hoc arguatur decimus ordo hominum, pari ratione quia Lucae 15. vbi homo figuratur per centesimam ouem perditam, sicut & per decimam dragmam arguunt opponentes, quod ex hominibus fiet centesimus ordo. Volunt ergo sic ponentes solui sibi quasdam difficultates, vt quid sibi vult parabola de decima dragma, & centesima oue: & etiam quia aliqui erunt exaltati super omnes Angelorum choros, probabile est, quod, & aliqui erunt infra omnes. quomodo ergo poterunt omnes ad nouem ordines pertinere: videtur ergo, quod facient 10 ordines.

Sciendum itaque, quod exempla ponimus; vt sentiat, qui discit: & parabolae nobis proponunt, vt instruamur per illas, tamen non propter hoc iuxta dictum Dio. Mystica Theologia est argumentatiua, & iux¬ ta dictum philosophi in 2. poste. non contingit in metaphoris disputare, vt si mystice, & metaphorice, Deus dicitur Sol: non poterimus arguere, si Sol est rotundus, quod Deus est rotundus, sufficit, quod aliqua similitudo sit inter Deum, & Solem, & si homo respectu Angelorum figuratus est per decimam dragmam, vel per centesimam ouem, non proprer hoc poterimus arguere, quod electi constituent decimum, vel centesimum ordinem, sed sufficit aliquam fimilitudinem esse inter hoies, & Angelos quatum ad numerum decimum, & centesimum. considerari enim possunt homines, vel quantum ad supposita, vel quantum ad speciem. Primo modo possunt assimilari numero decimo. Secundo modo centesimo. Nam ex electis reparabitur ruina Angelorum, de quibus dicitur tot cecidisse, quod quasi sunt decimus ordo: non, quod si stetissent decimum ordinem, fecissent, quia si omnes stetissent, non propter hoc fuissent, nisi nouem ordines. sed quia de omnibus ordinibus dicuntur aliqui cecidisse, & tanta multitudo de his cecidit, quanta est quasi in vno nouem ordinum. Sicut ergo si Angeli cadentes stetissent, ad quemlibet ordinem aliqui de his pertinerent, nec propter hoc constituissent decimum ordinem, sed dicti sunt decimus ordo ratione multitudinis cadentis, quasi vni nouem ordinum. sic & homines electi restaurantes ruinam illam, non faciunt decimum ordinem, sed ad omnes ordines aliqui ex eis assumuntur: dicuntur tamen electi decimus ordo, quia restaurabunt ruinam. Angelorum malorum, qui modo, quo dictum est, ordo decimus nuncupatur. Quot aurem saluabuntur de hominibus: Vtrum quot ceciderint, vel quod remanserint. August. in Enchyridion aliquid asserit, & aliquid sub dubio relinquit. Nam quod non pauciores saluabuntur homines, quam ceciderint Angeli simpliciter asserit. sed quod non plures sub forte, & sub dubio tangit dicens, quod super Hierusalem mater nostra ciuitas Dei, nulla ciuium suorum numorositate fraudabitur, idest non pauciores saluabuntur, quam ceciderint. Et subdit, quod nec vberiore etiam copia fortasse regnabit, quasi di cat, quod forte sub dubio est ponendum. Vtrum plures saluabuntur homines, quam ceciderint Angeli. Gregorius tamen, & habetur in littera, simpliciter ponitur, quod plures saluabuntur homines, quam ceciderint Angeli asserens, quod tot saluabuntur homines, quot remanserunt Angeli, qui vt communiter ponitur, sunt multo plures, quam ceciderint, cum dicatur quasi pars decima cecidisse. Quidquid tamen sit de numero saluandorum, quantum tamen ad supposita, figurati sunt homines per decimam dragmam, quia electi ex eis restaurabunt ruinam Angelicam, de quibus dicitur quasi pars decima cecidisse. sed quantum ad speciem figurati sunt per ouem centesimam, quia omnes electi, qui associabuntur Angelis remanentibus, & restaurabunt ruinam cadentium, non pertinebunt nisi ad vnam, & eandem speciem. Angeli tamen, siue cadentes, siue remanentes, siue vtrique, cum quilibet constituat suam speciem, multo plures species constituunt. Ideo ad hoc designandum dicti sunt homines: vna, & Angeli nonaginta nouem, non, quin longe plures sint species Angelorum, quam oo non solum remanentium, sed etiam cadentium. sed cum sit Mysticus, & Metaphoricus numerus, sufficit secundum aliquam similitudinem, hoc esse dictum: vt sicut ille uumerus valde excedit vnitatem, sic numerus specierum Angelorum, quae sint tot, quor sunt Angeli, valde excedunt homines, qui non nisi ad vnam speciem pertinent.

Quod autem dicebatur, quia sicut aliqui ex hominibus exaltabuntur supra omnes choros Angelorum, quod de Domina nostra Beata Virgine nullus dent aliqualiter dubitare, quod sic allquid erunt infra omnes ordines, vt ex hoc velint arguere non omnes homines ad nouem ordines pertinere, nullam difficultatem habet, quod dicitur. Nam si, excepto homine, non est dare nisi tres gradus in rebus animatis: vegetatiuum, sensitiuum, & secundum locum motiuum, dato, quod fieret aliquod animatum infra omnia animata, quae nunc sunt; nunquid illud animatum non pertineret nec ad vegetatiuum, nec ad sensititiuum, nec ad secundu locum motiuum. Ridiculum esset hoc ponere. constat enim, quod illud animatum vegetatiuum esset, sed teneret infimum locum inter ea. Nam inter ipsa vegetatiua, sunt multi gradus. fic, & si fieret aliquod animatum infra hominem, & supra omnia alia animata, illud ad secundum locum motiuum pertineret, sed teneret altiorem locum inter ea. quod non est inconueniens, cum & ibi sit dare multos gradus. sic & in proposito, de Christo quidem non loquimur, quia ipse est, & in aeternum erit caput omninm Beatorum tam hominum, quam Angelorum: omnes autem alii erunt membra eius, & pertinebunt ad aliquem ordinem. Virgo ergo Beata super omnes Angelorum choros est exasta ta, & iuxta dictum Ansel. in de conceptu Virginali, nitet ea puritate, qua maior sub Deo nequit intelligi. nec sequitur propter hoc, quod non pertineat ad aliquem ordinem. Est enim in ordine ipsorum Seraphin, quia tota est a charitate incensa, vt ex hoc Seraphin, idest amore incensa dici possit. Tamen in huiusmodi incedio charitatis tenet omnino supremum locum, vt nulla pura creatura ei aequetur, nec de caetero debeat sibi aequari. quia nec similem visa est, nec habere sequentem. sic & si aliqui non tanti meriti, sicut sunt Angeli infimi, beatificabuntur, ad aliquem ordinem pertinebunt. quia erunt in ordinem infimo Angelorum, sed tenebunt infimum gradum lin illo ordine, quia & in illo, & in quolibet Angelorum ordine, sunt multi gradus. Nam inquolibet Angelorum ordine poterunt esse aliqui electi, qui erunt super oens illius ordinis: & aliqui erunt in fta omnes. Non enim hoc raetioni repugnat, quin possit sic esse: Vtrum autem sic erit, vel qualiter erit, ille nouit, qui omnia nouit. Diximus autem de gloriosa Virgine Maria, quod Seraphin dici potest, quia est nimio ardore charitatis incensa, vt & tota charitate ardeat. Si quis autem in honorem eius ad nullum ordinem eam pertinere dicat, quidquid potest in honorem eius dici, est cum omni reuerentia acceptandum: non tamen propter hoc fatendum est, eam non esse membrum Christi, vt & hoc modo ad illam sanctam, & vnam ciuitatem pertineat, cuius est vnum caput Christus, singuli autem alter alterius membra, iuxta sententiam Pauli ad Romanos.

RESP. AD ARG. ART. I.

AD primum dicendum, quod homines assumentur ad ordines Angelorum & erunt aequales Angelis, quantum ad gratiam, non quantum ad naturam. Nunquam enim natura hominis aequabitur naturae angelicae, sed semper tenebit infimum gradum in ordine substantiatum separatarum. Cum ergo arguitur, quod vegetabilia manentia vegetabilia non fient sensibilia, non arguitur de aequatione per gratiam, sed per naturam. Res enim inferior manens talls siue manens in eadem specie, non potest aequari superiori, quantum ad naturam, potest autem quantum ad gratiam.

Ad secundum dicendum, quod Angelis collata fuit gratia secundum excellentiam naturae, ideo secundum modum collationis gratiae factae Angelis, non posset Angelus inferior aequari snperiori Angelo in gratia, nisi aequaretur & in natura. hoc autem non est in hominibus, ubi cum aequa litate naturae stat inaequalitas gratiae. Ad tertium patet solutio per iam dicta, quia vt patuit, potest homo significari per decimam dragmam, & per centesimam ouem, nec tamen propter hoc in illa caelesti patria facient homines decimum ordinem, nec centesimum, sed erit vna societas Angelorum, & hominum diuisa in nouem ordines, ex Angelis, & hominibus constitutos.

Ad quartum dicendum, quod officia illa commissa Angelis non solum innittuntur gratiae, sed etiam naturae. Nam naturale est, caeteris paribus, quod natura superior praesit inferiori: & quia homines non aequabuntur Angelis, quantum ad naturam; ideo animabus sanctis, & beatificatis, & assumptis ad ordines Angelorum non communicantur Angelorum offrcia quantum ad gubernationem vniuersi, vel quantum ad salutem electorum: vt, quod custodiant homines, vel quod aliqua annuncient illis, & quod illuminent eos, sed de Dei dispensatione speciali nihil peohibet talia fieri per animas Sanctorum, sicut ad beatam Agatham, vt dicit Aug. in lib. de cura agenda pro mortuis, & vt inuenimus in legendis Sanctorum, quod beatus Petrus missus fuit ad beatan Agatiam.

Resolutio Dub. I, ordne: ngelardn pot iudit dimm quantmnaa naturae, gratie, & gloriae exceslentiam remanebunt, sed quantum ad officia cesfabunt.

AD id autem, quod quaerebatur: Vtrum post diem iudicii remanebunt ordines Angelorum; Dicendum, quod, vt supra patuit, Angelorum ordines tripliciter sumi possunt. Primo ex differentia naturae, quia secundum, quod aliqui habent excellentiora naturalia, sic constituunt excellentiorem ordinem. Secundo ex ex cellentia gratiae, vel gloriae, quia prout aliqui habent excellentiorem geratiam, vel gloriam, sic pertinent ad excellentiorem ordinem. Tertia ex differentia commissorum officiorum, quantum ad gubernationem mundi, & salutem electorum. quia, vt patuit, quantum ad hoc quilibet ordo habet suum officium proptium.

Aduertendum tamen, quod ista triplex acceptio ordinum, secundum naturam, secundum gratiam, vel gloriam, & secundum commissa officia habet magnam latitudinem secundum quancunque acceptionem. Nam sicut sanitas habet magnam latitudinem, quia non secundum quencuuque recessum a sanitate dicitur homo infirmus: sed tunc infirmus dicitur, quando tantus est a sanitate recessus, quod non potest facere opera sani: sic non quaelibet excellentia secundum commissum officium, nec quaelibet excellentia naturae, & gratiae, siue gloriae, vt hic de ordinibus loquimur, facit alium, & alium ordinem. quia secundum hunc modum, quot erunt Angeli, tot ernnt ordi nes. Non enim sunt duo Angeli, qui omnino aequaliter se habeant, nec quantum ad commissum officium, nec quantum ad naturam, nec eria quantum ad gratiam, sine ad gloriam. quoniam, & si multis Angelis comperit idem officium, semper, qui sunt excellentiores in natura, illud officium excellentius exequnntur. Non ergo quaelibet excellentia officii facit alium ordinem. sed quando est tanta excellentia, quod non solum excellentiori modo exequitur idem officium, sed etiam habet officium aliud excellentius sibi comissum, dicitur pertinere ad alium ordinem. sic etiam quando tanta est excellentia naturae, vel gratiae, siue gloriae, quod dignum vel congruum est. vt sibi aliquid excellenrius officium commitratur, dicetur ille Angelus ad alium ordinem pertinere.

Cum ergo quaeritur: Vtrum post diem iudici remanebit distinctio ordinum; si quaeritur de huiusmodi distinctione, quantum ad excellentiam naturae, patet, quod sic. quia semper excellentiores in natura remanebunt in illa excellentia naturali, in qua prius erant. Sic etiam, si quaeratur quantum ad excellentiam gratiae, & gloriae, semper remanebunt in huiusmodi excellentia, in qua sunt modo. Sed si quaeratur quantum ad commissa officia, cum huiusmodi officia sumantur quantum ad guber¬ nationem mundi, & ad salutem electorum, quae ordinantur ad aliud. quia gubernatio mundi ordinatur ad salutem electorum, quoniam post diem iudicii non supererunt aliqui vlterius saluandi. Ideo non exequentur Angeli vlterius huiusmodi officia, & quantum ad hoc cessabunt, & euacuabuntur ordines Angelorum, vt prima ad Corinth. dicitur: "Deinde finis cum tradiderit regnum Deo, & Patri, cum euacuauerit omnem principatum", &c. Cum ergo Christus tradet regnum Deo, & Patri id est perducet fideles, vt fruantur Deo Patre, tunc erit finis: tunc cessabunt ordines Angelorum, tunc euacuabuntur principatus, potestates, & virtutesi d est Angelorum ordines, non quantum ad quaecunque, sed quantum ad commissa officia.

Aduertendum autem, quod officia Angelorum, quantum ad gubernationem mundi, & salutem electorum: consistunt in illuminatione, purgatione, & perfectione: prout superiores illuminant inferiores, & purgant, & perficiunt eos, dam do eis cognitionem, & scientiam de agendis, quam tum ad gubernationem mundi, & electorum salutem: huiusmodi ergo illuminatio potest considerari quadrupliciter, vel quantum ad factionem nouorum, vel quantum ad conseruationcm factorum, vel quantum ad finem, vel quantum ad cognitionem, & scientiam Beatorum. Si ergo considerentur officia Angelorum, vel illuminationes illae, in quibus fundantur huiusmodi officia quam tum ad factionem nouorum, patens est, quod non remanebunt, quia de caetero non fiet aliqua noua illuminatio de salute electorum, vel de gubernatione mundi secundum talem salutem, quia tunc finem habebit illud negotium. omnes. enim saluandi erunt saluati. Sed si considerentur illa officia, vel huiusmodi illuminationes, quantum ad conseruationem factorum: dicunt aliqui, quod semper remanebunt talia officia, & semper superiores Angeli, quantum ad hoc habebunt actiones, & operationes suas in inferiores: non, quod nouas illuminationes in eos faciant, sed quia illuminationes factas conseruabunt. Imaginantur enim sic esse in angelis de illuminationibus, quantum ad cognitionem alicuius rei, sicut est in nobis de causis, & de medijs quantum ad cognitionem alicuius conclusionis. Si enim in cognoscendo conclusionem aliquam, requiruntur plures causae, vel plura media: cognitis illis causis, vel illis medijs, quoniam illius sunt causae, & quod non contingit aliter se habere, statim scimus conclusionem illam. sed si post notitiam illius conclusionis, obliuisceremur aliquam illarum causarum, vel aliquod illorum mediorum: perderemus notitiam conclusionis illius: causae ergo, & media requiruntur non solum ad conclusionem causandam, sed etiam ad cognitionem causatam conmser uandam. Sic aiunt, & in proposito actiones Angelorum superiorum in inferiores requiruntur: non solum ad illuminationes nouas faciendas, sed etiam ad factas conseruandas.

Sed istiimaginantur, quod vnus Angelus il¬ luminet alium diredte agendo in ipsum. quo posito, vnus alteri illaberetur, cum substantia spiriritualis, vbi operatur, ibi sit. attamen, vt supra dicebatur, vnus Angelus illuminat alium sibi veritatem aliquam proponendo, & ex hoc intellectum eius vniendo, & determinando, & per consequens confortando, cuius intellectus determinatus, & confortatus incipit illam veritatem videre in Deo, quam prius non videbat. Ideo per Dio. supra probabamus, quod in angelis illuminatio, purgatio, & perfectio est diuinae screntiae acceptio, quia per huiusmodi illuminationes incipiunt scire in Deos quae prius nesciebant. Medium ergo, & causa principalis cognoscendi tales veritates, est ipse Deus, in quo Angelus illas vider, & cognoscit: immo postquam per propositionem alicuius veritatiae ab Angelo superiori incipit inferior videre, & cognoscere in Deo veritatem aliquam: non magis cognoscit eam in Deo, & in ipsa propositione Angelus, quam in Deo solum: propter quod si adni hilaretur Angelus superior, vel si. omnino cessaret a proponendo huiusmodi veritatem: nihil subtraheretur ab Angelo inferiori de cognitione veritatis illitis: ergo nec in factione nouorum, nec in conseruatione factorum remanebunt illa officia, & ille illuminationes Angelorum, de quibus locuti sumus. Multae enim sunt causae fiendi, quae non sunt causae conseruandi. vt si gladius est causa vulneris, amoto gladio, non est sanatum vulnus. Si ergo operationes superiorum sunt cause illuminationis inferiorum: amotis huius operationibus, non oportet, quod tollantur illuminationes illae, vel cognitiones illae, quas ex hoc habent in Deo, cum Deus sit quid immutabile.

Tertio modo possunt considerari huiusmodi illuminationes, non quantum ad factionem nouorum, nec quantum ad conseruationem factorum, sed quantum ad finem adeptum, & sic certum est, quod remanebunt huiusmodiillumina tiones, & officia. Vnde, & communiter :exemplum ponitur, quod sic remanebunt officia huiusmodi ordinum Angelorum post omnium electorum salutem, sicut remanent officia militarium ordinum post finem belli. quia non remanent quantum ad pugnam. quianon vlterius exercent illa officia, quantum ad pugnam: sed remanent quam tum ad triumphum: prout huiusmodi milites sic operati sunt ad huiusmodi triumphum, & illi alii sic etiam operati fuerunt: vel, vt clarius loquamur, post pugnam officia militarium ordinum non remanent in se, sed remanent in suo effectu, & in suo fine. Sic & officia Angelorum post diem iudicii non remanebunt in se, sed remanebunt quantum ad suum effectum, vel quantum ad suum finem, quia remanebunt quantum ad salutem electorum, ad quam Angeli cooperati sunt per huiusmodi officia.

Quarto modo loqui possumus de huiusmodi officijs, vel de cessatione eorum, quantum ad cognitionem, & notitiam Beatorum, & sic omnia huiusmodi officia post diem iudicii non cessabunt: immo stabunt, & remanebunt. Nam sicut dicimus de re corrupta, quod potest remanere in memoria hominum: sic possumus dicere de huiusmodi officijs, quod remanebunt in scientia, & in notitia Beatorum. quia omnes beati tam homines, quam Angeli clare cognoscent, & clare scient, qui nam Angeli, & ad quod officium deputati fuerint.

Aduertendum insuper, quod licet ordines Angelorum possint accipi quolibet illorum trium modorum: potissime tamen accipiuntur secundum commissa officia: loquendo de huiusmodi ordinibus, secundum quod locuti sunt Sancti, & potissime Dio. sed si accipiantur tales ordines, secundum excellentiam naturae, vel secundum excellentiam gratiae, siue gloriae: hoc erit per conparationem ad commissa officia: prout aliqui habent talem naturam, & sic sunt perfecti in gratia, quod idoneum, & congruum est, quod eis committatur tale officium, & alii, quod tale, & sic de reliquis. Dicere ergo, quod remanebunt ordi nes Angelorum quantum ad excellentiam naturae, & gratiae, & gloriae: est dicere, quod remanebunt huiusmodi ordines prout de eis locuti sunt Sancti, quantum ad quandam idoneitatem, quia remanebunt angeli in illa excellentia naturae, & gloriae, quatenus idonei essent ad talia officia exequenda: igitur secundum hunc modum Angelorum ordines, vel eorum officia, & illuminationes possunt intelligi remanere. 5. modis, de quibus. 5. modis non remanebunt dupliciter: remanebunt quidem tripliciter. Non remanebunt autem quantum ad factionem nouorum, quod de cetero de salute electorum superiores Angeli illuminent inferiores, nec quantum ad conseruationem factorum, quod per operationes superiorum conseruentur inferiores in illuminationibus iam factis: sed conseruabuntur in talibus illuminationibus inferiores per notitiam, quam habent in Deo: non, quod ad illas illuminationes conseruandas post diem iudicii, aliquid cooperentur superiores angeli, vt patuit per rationem iam factam. His itaque duobus modis talia non remanebunt, sed remanebunt tribus alijs modis, videlicet quantum ad idoneitatem, proprer excellentiam naturae, & gratiae, siue gloriae: & quantum ad finem adeptum, & etiam quantum ad cognitionem, & notitiam Beatorum.

Aduertendum etiam, quod quia potissime sumendi sunt huiusmodi ordines quantum ad officia commissa: ideo si aliqui ordines denominam tur ab aliqua excellentia naturae, & gratiae, siue gloriae, sicut Seraphina charitate, quae semper conexa est gratiae: Cherubin a plena, & clara cognitione Dei, quae non potest esse sine gratia cosum mata. Throni ab inhabitatione Dei, quod etiam sine gratia esse non potest: omnia talia prout consticuunt ordines Angelorum: referenda sunt ad commissa officia: prout secundum ea cooperantur ad gubernationem mundi, & salutem electorum, vt Throni dicti sunt ab inhabitatione Deit prout in eis sic habitat Deus, quod eis reuelantur secreta Dei, secundum quam reuelationem com¬ missum est eis istud officium, quod de illis secretis illuminent inferiores, prout ad salutem electorum spectat. Cherubin vero dicti sunt a plenitudine scientiae, quia eis propter talem plenitudinem, de salute. electorum non solum secreta, sed etiam secretiora reuelantur: propter quod commissum est eis istud officium, quod de illis secretioribus inferiores illuminent. Seraphin vero dicti ab ardore charitatis, quia sic sunt dilecti, & intimi Deo, quod etiam secretissima reuelantur eis, quibus commissum est hoc officium, quod pro salute electorum de illis secretissimis inferio res doceant.

Aduertendum etiam, quod, vt patet ex habitis, ordines Angelorum: accipi possunt quantum ad excellentiam gloriae, & gratiae, & per consequens secundum idoneitatem ad sua officia exequenda, vel secundum commissa officia, & quia hoc modo, & illo possunt accipi tales ordines, ideo deno minatio ordinum fit tripliciter, quia aliquando denominantur ab ipsis commissis officijs: aliquando ab ipsa excellentia gratiae: aliquando medio modo. Ab excellentia quidem gratiae denominantur Seraphin, Cherubin, & Throni. Nam & si ista referenda sunt modo, quo diximus ad commissa officia: ipsa tamen in se dicunt excellentiam gratiae, vt Seraphin, quia sic excellunt in gratia, quod toti ardent charitate. Cherubin, quia pleni sunt diuina scientia. Throni autem sie in gratia excellunt, quod in eis sedet, & habitat Deus. Potestates autem Principatus, & Virtutes: potissime nominantur a commissis officijs: vt Virtutes: quia habent obuiare legibus naturae, & facere miracula, & praeesse corporalibus, & hoc est earum officium. Potestates autem, quia habent resistere potestatibus aduersis, & habent ordinare bonos Angelos, quo praesunt regnis, & potestatibus. Principatus autem, quia ipsis regnis, & principaribus praesunt. Hi ergo tres ordines potissime sumuntur a commissis officijs. Sed Dominationes, Archangeli, & Angeli: videntur medio modo sumi. Possunt enim sumi & a gratia, & a commisso officio: nam si sumatur dominatio. q. negatiue, vt dicat, quid non subiectum, & quid liberum, & quod non tyrannicum, quia tyrannigare non est proprie dominari, sed magis est dominationent peruertere: sic nomen dominationis sumptum est a gratia. quia id, quod potest nos liberare, ne simus ferui, & ne tyrannixemur, est diuina gratia. Vnde & Dio. hoc potissime dominationibus tribuit. 8. de Angelica Hierarchia dicens. Sanctarum Dominationum nominationem existimo decl arare: absolutam quandam ab omni pedestri minoratione liberam: nullarumque tyrannicarum dissimilitudinum imclinationi, vel feruituti suppositam. Alio modo potest accipi nomen Dominationum quaesi positiue: prout eis competit inferioribus imperare, & sic est nomen officii. sic etiam Archangeli, & Angeli ab vtroque possunt nominationem accipere. nam Angelus idem sonat, quod nuncius. Vnde Isido. de sum. bon. c. 11. ait, quod &x ipsa annunciatione Angeli nominantur. Nuncius ergo ad duo potest referri, vel ad mittentem, cuius voluntati subditur: vel ad id, pro quo mittitur. circa quod suum officium exercet. Si ergo Angelus comparetur ad Deum, cuius voluntati subditur, sic sumitur a gratia: quia, qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt: & qui voluntarie diuinae voluntati subduntur, sunt Deo grati, & habent diuinam gratiam. Esse enim nuncium Dei, & esse Angelum eius, & voluntarie ac bona intentione subdi voluntati ipsius: non est sine diuina gratia, quia qui inuoluntarie, vel intentione peruersa exercet diuinum iussum: non meretur proprie, & simpliciter dici diuinus nuncius, sicut nec malus denarius simpliciter denarius dici debet. Potest enim Deus bene vti malis: vnde & per malos Angelos multa bona exequitur: non tamen propter hoc mali Angeli absolute, & simpliciter debent Angeli, vel etiam diuini nunci nuncupari. Alio modo potest comparari Angelus ad rem, pro qua mittitur, & sic erit nomen officii. Et quod dictum est de Angelis: veritatem habet de Archangelis, quia sicut inter ipsos nuncios, quidam sunt principaliores, & possunt dici Archinuncii, quidam vero minus principales, qui absolute vocantur nuncij, sic ipsi Archangeli sunt quasi Archinuncij, & sunt principaliores nuncii. Angeli autem sunt similiter nuncii, vel sunt minus principales nuncii. Angelusx ergo non est nomen naturae, sed est nomen officij, vt Isido. dicit libro, & capitulo praeassignato: nihilominus Angelus potest esse nomen gratiae, vt est per habita manifestum.

Cum ergo quaeritur: vtrum post diem iudicii remanebunt ordines Angelorum: vt patet, non remanebunt quantum ad commissa officia secundum se, quia vlterius commissa eis officia propter salutem electorum non exercebunt: remanebunt tamen quantum ad excellentiam gratiae, & gloriae, & naturae. Illi ergo ordines, qui imponuntur ab excellentia gratiae: non inuenimus, quod euacuem tur. Vnde non inuenimus, quod aliquando euacuabuntur Seraphin, & Cherubin, & Throni. Sed illi, qui imponuntur a commissis officijs specialiter inuenimus, quod euacuabuntur, cuiusmodi sunt Principatus, Potestates, & Virtutes: reliqui vero tres ordines, quia ab vtroque nominari possunt: ideo forte subticuit Apostolus, quod euacuarentur: ne forte crederemus, quod quantum ad excellentiam gratiae post diem iudicii non remanebunt Angelorum ordines:

RESP. AD ARG. DVE. I.

AD primum dicendum, quod post diem iudicii omnia talia euacuabuntur quam tum ad commisla officia secundum se: non autem quantum ad alia.

Ad secundum dicendum, quod Apostolus specialem mentionem facit de Principatibus, Potestatibus, & Virtutibus, quia vt patuit, illi tres ordines specialiter sumuntur a commissis officijs.

An tertium dicendum, quod adepto fine ces¬ fant alia id est cessant actiones, per quas acquiritur finis: vt adepto triumpho, cessat pugna: sic & officia Angelorum cessabunt quantum ad actiones, remanebunt tamen quantum ad adeptionem finis, & quantum ad alia, secundum quod dictum est.

Ad quartum dicendum, quod illuminare, & purgare dicunt opera commissorum officiorum, secundum quae opera non remanebunt ordines.

Argumenta autem in contrarium soluta sunt per iam dicta, quia loquuntur de ordinibus secundum excellentiam naturae, & gloriae, secundum quem modum Angelorum ordines remanebunt.

Resolutio Dub. Il. In Daembnibus est ordo, non quantum ad naturae, nec gratiae, nec gloriae excellentiam, sed quantum ad aptitudinemi tantum. Vec tamen cogitandum, omnes ordines, at quatitor tantum in ets esse.

AD id autem, quod quaetebatur: Vtrum inter Daemones sint ordines; Dicendum, quo, vt patuit, ordines in Angelis sumuntur tripliciter, secundum excellentiam naturae, gratiae, & gloriae, & secundum commissa officia. Si loquamur ergo de ordinibus quantum ad excellentiam naturae, quia ipsis Demonibus naturalia remanserunt integra, & splendida, vt dicit Dion. 4 de diuin. nomin. oportet Daemones inter ipsos esse huiusmodi gradus, & ordines. Alio modo loqui possumus de ordinibus quantum ad excellentiam gratiae, quae potest considerari dupliciter, vt communiter ponitur, secundum esse initiatum, & consummatum. nam gratia secundum esse initiatum, communi nomine dicitur gratia: secundum esse suum consummatum, vocatur gloria: Si ergo loquamur de ordinibus quantum ad excellentiam gratiae, quia secundum quosdam Angeli fuerunt creati in gratia; sic secundum eos Daemones fuerunt in ordinibus, sed non sunt. quia fuerunt aliquando in gratia, sed ceciderunt ab ipsa. Sed si loquamur de ordinibus, quantum ad excellentiam gloriae, sic Daemones secudum se,nec sunt in ordinibus, nec fuerunt: tamen dicere possumus, quod & hoc modo fuerunt in ordinibus: non secundum ista in se, sed secundum aptitudinem ad illa. Fuerunt enim creati in quadam puritate, & innocentia, secundum quam habebant quandam idoneitatem, & aptitudinem ad gratiam, & ad gloriam. sed illa idoneitas, & aptitudo per culpam est in eis impedita, & deprauata. Si autem loquamur de ordinibus quantum ad commissa officia, sic inter ipsos Daemones possumus saluare ordines, quia sicut Deus ordinat suos Angelos, & committit eis varia officia, vt possimus per eos iuuari ad salutem. Sic dicere possumus, quod ille Draco Serpens antiquus cum suis Angelis apostaticis: contra nos per inuidiam moti: inter se constituunt diuersos ordines, & diuersa constituunt inter se officia, vt possint nos fortius impugnare, & a nostra salute impedire. Possumus autem dicere, quod quantum ad huiusmodi commissa officia: prout se ipsos ad talia officia ordinant: inter Daemones sunt quatuor ordines: correspondentes quatuor inferioribus ordinibus Angelorum. Non enim possunt ibi esse Seraphin, quia non est ibi ardor charitatis, nec Cherubin, quia non est ibi plenitudo scientiae, de qua loquimur, quae innititur gratiae, licet possit ibi esse aliqua plenitudo scientiae, quae innititur naturae, secundum quem modum loquitur Exechiel. 28. de Lucifero. Tu Cherub extentus, & protegens. Sed sic non est accipere ordines secundum commissa officia, sed solum secundum excellentiam naturae: secundum quidem comissa officia, non sunt ibi nec Seraphin, nec Cherubin, nec Throni, in quibus habitat Deus: nec Dominationes, quae sunt liberae ab omni tyrannide. Nam ibi non est nisi tyrannides, & elatio superbiae. Iuxta illud lob: Ipse enim est Rex super vniuersos filios superbiae. Nec etiam ibi sunt virtutes, ad quas spectat obuiare legibus naturae, quia ipsi Demones legibus naturae obuiare non possunt: immo quicquid faciunt agunt adhibendo naturalia semina. Virtutes ergo, vel ordo virtutum non est in Daemonibus, nisi acciperentur pro eodem Virtutes, & Potestates, secundum quem modum loquitur Grego. & habetur in littera dicens, quod Potestates nominantur, quibus Virtutes aduersae subiectae sunt. Vocat enim Virtutes aduersas: Potestates aduersas. Quinque itaque superiores ordines non ponemus in Daemonibus, sed reliquos quatuor inferiores ordines aliquo modo ad instar illorum quatuor possumus aliqualiter assignare in Daemonibus, vt sicut in ipsis Angelis sunt Potestates, Principatus, Archangeli, & Angeli, sic in ipsis Daemonibus sunt Potestates: Principatus, Archidaemones, & Daemones: vt sicut praefati quatuor ordines in Angelis habent commissa officia ad iuuandum nos, vt saluemur: sic in Daemonibus praefati quatuor ordines habent commissa officia, vt per eos, quantum in eis est, a salute impediamur. Hos autem quatuor ordines in Daemonibus volentibus nos impedire: contra quos debemus colluctari, & pugnare, ne a nostra salute impediamur: expresse videtur innuere Apostolus ad Ephes. cum ait: Non est nobis colluctatio aduersus carnem, & sanguinem, sed aduersus Principes, & Potestates, aduersus mundi Rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Per Rectores enim mundi tenebrarum harum: possumus intelligere Archidaemones: per spiritualia nequitiae in coelestibus possumus intelligere communiter Daemones. Nam tota natura angelica potest intelligi per coelum. Vnde Augustinus in principio super Genes. exponens illud: In principio creauit Deus coelum, & terram; ait: In principio creauit Deus celum incorporeum, quod est super omne corpus: intelligens per coelum naturam angelicam, quae aduersa dicitur esse nequitia. contra ergo has nequitias celestes, idest angelicas, quae communi nomine dicuntur Daemones, colluctari debemus. Dicemus autem, quod sicut sunt ordinati Angeli, quia quidam praesunt multitudini, sicut dictus est Princeps Persarum ille, qui praeerat illi Genti, vel Princeps alius, qui praeerat alii genti, vel alii Regno. Et sicut inter ipsos Angelos quidam exercent opera circa particulares personas, quorum quibusdam committuntur maiora, sicut sunt Archangeli: quibusdam minora, cuiusmodi sunt Angeli, & hoc ad procurandam salutem nostram, sic econtrario Daemones ad impediaendum huiusmodi salutem se inuicem ordinant. Quia quidam sua opera nequitiae exetcent circa aliquam multitudinem, siue circa aliquod regnum, & isti vocantur Principes, siue Principatus. Quidam autem exercent huiusmodi opera circa aliquas perfonas: & isti vel tentant, & impellunt ad maiora mala, tanquam potentiores, & subtilioris naturae, & isti possunt dici Archidaemones: vel tanquam minus potentes impellunt nos ad minora mala, & isti communi nomine possunt vocari Daemones.

Aduertendum tamen, quod & in Angelis bonis ad procurandam salutem nostram, & in Angelis malis ad impediendam eam; ponimus ibi eos, qui sunt praepositi, & qui ordinant alios: assignando cuilibet, ac decernendo, circa quae quilibet debeat operari: & isti, qui sunt sic praepositi operum: & qui sic ordinant alios in suis operibus, vocantur potestates. Ordo ergo Potestatum in Daemonibus sunt illi Daemones, qui vt nobis magis nocere possint, caeteros alios malignos spiritus ad sua opera praeficiunt. Principatus autem, siue Principes in Daemonibus sunt, qui sub Potestatibus ordinati: circa multitudinem aliquam, vel circa aliquod regnum exercent sua opera nefaria. Archidaemones autem sunt, qui sub Potestatibus, & Principibus ordinati per eos, circa aliquas singulares personas maioribus nequitijs dant operam: sed communiter illi vocantur Daemones, qui sub Potestatibus, & Principibus, & Archidaemonibus existentes, & ordinati per eos: tanquam in potentiores eis, se de minoribus nequitijs intromittunt.

RIST. AD ARc. DVP. II.

AD primum dicendum, quod ordo potest dicere aliquem vnum gradum, & sic est parium. quia vnus, & idem gradus, secundum quod huiusmodi, paritatem habet. Alio modo potest accipi ordo, vt dicat habitudinem diuersorum graduum: & sic ordo dicitur esse disparium, quia diuersigradus, secundum quod huiusmodi, diuersitatem habent. Non ergo eodem modo accipitur ordo, vt est parium, & disparium. August. Itaque volens describere vtrumque ordinem: vtrumque posuit, quod erat parium, & disparium. Ad formam tamen arguendi, quod in Daemonibus, non est paritas, sed solum disparitas, dici potest, quod est ibi paritas, & disparitas. Est enim paritas aliqua: inquantum plures deputantur ad vnum, & idem officium. quia multi sunt ibi praepositi, & ordinatores aliorum: propter quod multi sunt, qui sunt de ordine Potestatum, & multi sunt, qui suas nequitias exercent circa diuersas multitudines, quia multi sunt ibi de ordine Principatuum: & multi sunt, qui circa singulares personas exercent nequitias maiores: & multi, qui minores: ita, quod multi sunt ibi de ordine Archidaemonum, & multi de ordine Daemonum: vt sicut in Angelis infimus ordo tenet nomen commune, & vocantur Angeli, sic in Daemonibus vltimus ordo tenet nomen commune, & vocantur Daemones. Hoc ergo modo est ibi paritas. Est autem ibi imparitas, vel quia deputantur ad diuersa officia, vel quia vnum, & idem officium vnus exercet efficacius alio: quamuis ergo non sint duo Daemones aeque subtilis naturae, sicut nec duo Angeli: tamen aliqualis paritas est inter eos ratione vnitatis officii, quod multis potest esse attributum.

Ad secundum dicendum, quod cum dicimus, quod ordo est dispositio tribuens cuilibet sua loca: non accipitur ibi locus pro loco corporali, sed progradu, in quo quis constituitur per huiusmodi ordinem: eodem ergo loco corporali polluntesse varii gradus: sicut & iuxta Regem potest stare balius, & praepositus.

Ad tertium dicendum, quod in inferno dicitur esse nullus ordo, quantum ad solatium, quia vt ait Augustinus Ia. super Genes. ad litteram. Origo nominis in graeca lingua ex eo dictum est, quod nihil suaue habeat. Non est ergo ibi ordo quantum ad poenam, vel non est ibi ordo ad exercendum operationes bonas, sed bene est in Daemcnibus ordo ad exercendum nefandas nequitias: quia, & si bona faciunt Daemones: agunt ca intentione fallendi.

Resolutio Dub. III. m Danonibus est pralatio. sda ex ovrdinc diuine sapientiae, ac diuinae institiae conftar: ex ipsorum nequitie peruersitate, eorun dema desiderio, quo nobis nocenrem student.

AD id autem, quod quaerebatur Vtrum inter Daemones sit praelatio: Dicendum, quod sic. Od quadrupliciter potest declarari. Primo ex ordine naturae. Secundo ex ordine diuinae sapientiae. Tertio ex ordine di¬ uinae iuftitiae. Quarto ex peruersitate nequitiae ipsorum, & ex desiderio, quod habent ad nobis nocendum.

Primum sic patet: Nam vbicunque est assignare naturam superiorem: & inferiorem, fiue hoc sit ex diuersitate formae, siue ex diuer sitate materiae, siue ex diuersitate temporis: semper natura superioris praeest inferiori, vt homo praeest bestijs, qui habet quantum ad speciem naturam superiorem eis: & in hominibus mares praesunt faeminis, quia habent secundum corpus naturam superiorem, & complexionem meliorem, quam habeant faeminae. vbi autem esset econuerso, quod faeminae haberent meliorem, & perfectiorem complexionem communiter, quam mares: ibi communiter faeminae praeessent maribus, sicut apparet in auibus viuentibus ex rapina, vbia feminae sunt longe meliores, quam masculi. Sunt enim huiusmodi aues calidae ex natura speciei, quia ex quo de rapina viuunt: oportet, quod sint audaces, & calidae. sunt etiam calidae ex natura loci, quia aer, & si per accidens fiat frigidus: per se tamen, & naturaliter est calidus. Si ergo his caliditatibus superaddatur caliditas complexionis, sicut masculi communiter sunt calidiores faeminis: erit tanta caliditas, quod vitiabit complexionem, & reddet eam imbecillem. Sed faeminae, quia sunt complexionis frigidae: contemperatur in eis illa caliditas: habentque corpus magis redactum ad temperamentum: suntque mugis virosae, & potentiores masculis. Perfectio ergo naturae: siue sit ex natura speciei, siue ex complexione: facit, quod nobiliores praesint ignobilibus. sic etiam perfectio naturae ex complemento temporis: hoc idem facit, sicut viri praesunt pueris. Habebimus ergo ex hoc statim intentum, quia cum Daemones sint quedam formae per se existem tes; si differunt, differunt formaliter. & quia idem est forma, & species: quot sunt Daemones, tot sunt ibi differentiae specificae, vt non sint duo Daemones aeque nobiles, & aeque subtilis naturae. Cum ergo excessus naturalis magis attendatur in perfectione secundum formam, quam in perfeetione secundum complexionem, vel secundum complementum temporis: oportet, quod Demones sibi inuicem praesint. Possumus tamen specialiter arguere de Daemonibus, & de omnibus habentibus rationem, & intellectum, quod si se inuicem excedunt secundum naturam, quod sibi inuicem praesunt. Nam praeesse potissime competit ex habere intellectum & rationem. Inuenimus autem ex excessu naturali, quod inferiora per superiora gubernantur, vt elementa haec inferiora gubernantur, & reguntur per coelestia corpora, sed potissime habet fieri tale regnum, & gubernatio per excessum secundum intellectum: quia, vt dicitur in Prouerb. Intelligens gubernacula possi lebat. Inde est, quod si homines praesunt bestijs, & mares foeminis, & viti pueris: hoc est, quia homi¬ nes intellectu presunt bestijs: & mares intellectu praeeminent feminis, & viri pueris. Cum ergo in Daemonibus ex excessu nobilitatis naturae sequatur excessus nobiliratis secundum intellectum: consequens est, quod Daemones superiores inferioribus praefint.

Secunda via ad hoc idem sumitur ex ordine diuinae sapientiae. Tanta est enim diuina sapientia, quod scit malis bene vti. Licet ergo Daemones sibi inuicem praesint, vt nos a salute impediant: Deus ex isto malo elicit bonum, quia ex hoc exercitantur electi, & est hoc in bonum electorum, quibus omnia cooperantur in bonum. Ne ergo aliquod in vniuerso relinquatur inordinatum, & vt ex ipsa mala intentione Daemonum eliciatur bonum: ordinauit diuina sapientia, qued Daemones Daemonibus praeessent.

Tertio hoc exigit ordo diuinae iustitiae. Nam hoc est eis ad poenam, quod sic praesint. Nam secundum August. in lib. Confes. omnis inordinatus animus sibi ipsi poena existit. Eo enim ipso, quod quis furit, vel, quod vult inordinate aliquid, ipsa inordinatio habet sibi annexam poenam. Et quia istud praeefse secundum inordinatum animum, quia Daemones sibi inuicem sic praesunt, & sic se inuicem ordinant, & sic sibi inuicem officia distribuunt, vt nos fortius impugnent, & a salute nos impediant, cum inordinatus sit animus volens alium a salute impedire: tale praeesse non est sine annexa poena. Et quia simile fuit de culpa Daemonum, & de gloria Angelorum, quia sicut superiores Angeli adepti sunt excellentiorem gle riam, sic superiores Daemones corruerunt vehementius in culpam: relucet in hoc quidam ordo ditiinae iustitiae, quod Daemones superiores praesint inferioribus, quia cum superiores excesserint alios in culpa, dignum est, quod eos excedant in toleratione poenae, quia istud praeesse poenam annexam habet. quia quanto superior est Daemom, magis dolet, & affligitur, & magis per inuidiam cruciatur, quia non potest electos a sua salute impedire.

Quarto possumus arguere, quod Daemones Daemonibus praesunt ex peruersitate nequitiae ipsorum, & ex desiderio, quod habent ad nocendum nobis. Nam sicut homines mali se inuicem ordinant, & coniungunt se potentioribus, vt possint suam nequitiam exercere, sic & Daemones se inuicem ordinant, & subsunt superioribus Daemonibus, vt feruentius in homines seuire possint,

RISP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod licet inter Angelos bonos sit illuminatio, quia est ibi manifestatio veritatis secundum ordinem ad Deum: in Daemonibus tamen non est illuminatio, quia non ordinant se ad Deum, nec ad diuinam gratiam: sed magis se ordinant ad exequendam suam nequitiam. Est tamen inter Daemones locutio, prout vnus suum conceptum manifestat alteri. & hoc sufficit ad hoc, vt inter eos possit esse praelatio. quia superiores manifestando suum conceptum inferioribus exequentibus, & agentibus superiorum vota: dicuntur inferioribus praeesse.

Ad secundum dicendum, quod inter superbos semper sunt iurgia, quia inter eos, secundum quod huiusmodi, non est concordia, nec amicitia: non tamen propter hoc sequitur, quod Daemones inferiores non subsint superioribus, quia inferiores non subsunt nec obediunt superioribus propter amicitiam, quam habent ad eos, sed propter virus nequitiae, quod volunt exercere in nos.

Ad tertium dicendum, quod Daemones superiores praesunt inferioribus, nec propter hoc ex sua culpa reportant commodum: immo magis afflictionem, & poenam. quia istud praeesse, vt patuit, est ad eorum paenam, & ad eorum cruciatum, & afflictionem.

Ad quartum dicendum, quod obedire est ad meritum, & ad coronam si fiat ex humilitate, sed est ad detrimentum, & ad penam, si velint ex hoc suam nequitiam exercere, secundum quem modum obediunt Daemones, vt est per habita manifestum.

Dub. I. Lirteralis.

SVPER litteram dubitatur. Et primo super illo verbo: Vnde Dio. tres ordines Angelorum, &c. vbi Magister assignat auctoritatem Dio. de numero ordinum Angelorum: in numerando autem illos ordines, in media Hierarchia collocat Dominationes, Principatus, & Potestates: In vltima Virtutes, Archangelos, & Angelos.

Sed contra: Dio. in media Hi erarchia non posuit Principatus, sed Virtutes: in infima autem econuerso.

Dicendum, quod Hagister iam assignando auctoritatem Diony. admittit sententiam Greg. Ita, quod pars auctoritatis adductae referenda est ad Dionysium: & pars ad sententiam Cregor. Quod ergo ait, quod tres terni sunt ordines Angelorum, & quod tres sunt superiores ordines: tres inferiores, & tres medii, & quod superiores sunt Seraphin, Cherubin, & Throni: totum est de intentione Dio. & etiam Creg. Quia in hoc non discordant: sed, quod postea subditur, quod medii sunt Dominationes, Principatus, & Potestates: infimi Vit tutes, Archangeli, & Angeli: referendum est ad dictum Gregorii non Dionysii.

Dub. II. Litteralis.

VLTERIVS dubitatur: Quia diffiniendo, quid est ordo Angelorum: ait, quod est multitudo spirituum, qui inter se in aliquo munere gratiae similantur, & in naturalium datorum participatio ne conueniunt. Sed contra: quia infra postea dicit, non esse probabile, quod omnes Angeli, qui sunt eiusdem ordinis, sint aequales. Si ergo Angeli, eiusdem ordinis sint inaequales, oportet, quod ista inaequalitas sit in natura, & in gratia, cum fuerit eis collata gratia secundum proportionem naturalium. quia habentes excellentiorem naturam adepti sunt excellentiorem gratiam. ergo & in natura, & in gratia sunt dissimiles Angeli eiusdem ordinis.

Dicendum, quod similitudo non arguit aequalitatem. Cum enim dicitur: Dilige proximum tuum sicut tcipsum, non propter hoc arguitur, quod debes eum diligere quantum teipsum. Aliquam enim conuenientiam, & aliam similitudinem in naturalibus, & in donis gratiae habent omnes, qui sunt eiusdem ordinis: non tamen in huiusmodi naturalibus, & in huiusmodi donis gratiae sunt aequa les. Et si omnes species, quae sunt in eodem genere, habent aliquam conuenientiam ad inuicem: aliter enim non essent, nec pertinerent ad idem genus. Non tamen propter hoc sunt aequales sibi inuicem, immo non sunt duae species, neque duae formae aeque nobiles, cum formae sint sicut numeri, vt dicitur in Meta. nec sint duo numeri specie differentes, qui aequales, & totidem contineant vnitates: sic, & ipsi Angeli, quia sunt formae separatae, & specie differunt, non sunt duo Angeli aeque nobiles, & aeque potentes: hoc tamen non obstante: quotquot pertinent ad vnum ordinem, oportet aliquam conuenientiam ad inuicem habere secundum illum ordinem: sicut quae sunt in vno genere, conueniunt secundum ilbdgenus

PrevBack to TopNext