Praeambulum
Praeambulum
HOC ETIAM IN VESTIGANDVM, &c. Postquam Magister in Distinctione, 9. determinauit de differentijs, & de distinctionibus Angelorum, prout differunt, & distinguuntur per Hierarchias, & ordines. In hac distinctione, 5. vt dicebatur, determinat de differentijs, & de distinctionibus Angelorum, prout distinguuntur, & & differunt per assistentes, & ministrantes. Circa quod tria facit, quia primo, quo ad huiusmodi assistentiam, & ministrationem Angelorum mouet quandam quaestionem: Vtrum aliqui ita assistant, quod non ministrent, vel omnes sint in ministerium missi. Et tangit circa hoc opiniones diuersas. Secundo ex huiusmodi quaestione mota, & opinionibus tactis, tangit varios modos dicendi citca nomina Angelorum. Tertio sol. uit obiectiones contra vtranque opinionem deassistentia, & ministratione Angelorum. Secunda ibi: [Et putant illi.] Tertia ibi: [Qui autem omnes.
Circa primum sex facit. quia primo mouet quaestionem: Vtrum omnes ad exteriora mittantur, vel aliqui supple sint ita assistentes, quod non mittantur. Secundo tangit vnum modum dicendi, & vnam opinionem circa quaestionem propositam, quod aliqui ita assistunt, quod non mittuntur, sicut scriptum est Dam. 5. quod millia millium ministrabant, &c. Et sicut pater per Diony. volentem, quod superiora agmina, siue illi superiores Angeli nunquam ab intimis recedant, sed semper assistant. Tertio obiicit contra hanc opinionem, quod superiores ita assistant, quod non mittantur: cum ad Esaiam, vt hrmn Esa. missus sit vnus Seraphin, qui est omnino ordo superior, & excellentior: & cum Apostolus dicat ad Hebr. 1. Omnes sunt administratorii Spiritus inministerium missi.
Quarto ponit opinionem aliam, quod nulli ita assistunt, quod non mittantur: sed omnes sunt in ministerium missi, quod nec inconueniens vi deri debet, si superiores Angeli mittantur, cum, & ipse Dei filius Creator omnium ad nos descenderit, & ad nos fuerit missus.
Quinto obiicit contra hanc opinionem secundam. quia si omnes mitterentur, & omnes essent nuncii, non videretur esse ratio, & causa, quare vnus tantum inter 9. ordines Angelorum nomine censeatur.
Sexto soluit huiusmodi obiectionem, quia licet omnes mittantur, intimi tamen dicuntur Angeli Dei nuncij, quia ipsi ex officio, & saepe mittum tur: superiores vero non saepe, sed raro: & non ex officio, sed ex aliqua ronne, & causa suborta mittuntur, & fiunt nuncii: & cum mirtuntur, dicuntur esse Angeli, siue nuncii. Iuxta illud Psal. Qui facit Angelos suos spiritus. Illi enim, qui ex natura sua sunt spiritus, & ex officio non habent, quod sint Angeli. est nuncii, ex aliqua ratione suborta Deus facit eos esse Angelos, siue nuncios. Secunda pars incipit ibi: C Quidam putant.: Tertia ibi: Quibus obuicitur. EQuarta ibi::His teftimonijs.: Quinta ibi: Hic oritur quaestio. pSexta ibi: od quod quidam dicunt. E Tunc sequitur illa pars: CEt putant illi. L In qua ex quaestione mota, & opinionibus tactis, tangit varios modos dicendi circa nomina Angelorum. Circa quod tria facit, quia primo ait, quod illi, qui dicunt, quod omnes mittum tur, purant, quod Michael, cabrie, & Raphael sunt de superiori ordine, & sunt noia spirituum, non ordinum, ita quod singulariter aliqus supior spiritus vocatur Michael, aliquis Raphael, &c. Secundo circa haec noia ponit opinionem aliam, quod talia non sunt nomina spirituum singulariter, sed officiorum, ita quod nunc iste spiritus, nunc alius, dicitur Michael vel Raphael, secundum officium, quod exercet. Tertio ait, quod & circa Daemones sunt multa nomina, quae possunt esse propria, vel communia. Secunda pars incipit ibi: 3.lui pero.3 Tertia ibi: TSicut & Daemon. Tunc sequitur illa pars: [Qui autem omnes Angelos.] In qua docet substinere vtranque opinionem, vel docet soluere obiectiones contra vtranque opinionem. Circa quod duo facit, quia primo docet sustinere, quod mittuntur, & quod Dan. & Dio. dicunt de superioribus Angelis, ait, quod illi dicuntur assistere, & ab intimis nunquam recedere, quia valde raro mittuntur: & cum mittuntur non recedunt ab intimis, quia non recedunt a Dei contemplatione. quia nec illi, qui saepe mittuntur ab huiusmodi contemplatione, recedunt. Secundo resumit opinionem aliam, quod non omnes mittuntur, quia tres superiores ordines semper assistunt: tres inferiores ad exteriora mittuntur: tres medii mittuntur non ad exteriora, sed ad inferiores Angelos, ita, quod tres supremi nunciant diuinum mandatum medijs: medii autem infimis: infimi nobis. Et soluit adhuc dictum Apostoli, quod omnes sunt in ministerium missi, quia omnes sunt nuncii, & omnes mittuntur, vel ad Angelos, vel ad nos: vel vt ait Apostolus: Non intelligit, quod omnes mittantur de omnibus simpliciter, sed de inferioribus tantum. Soluit etiam per dictum Diony. Auctoritatem Esaiae, quod Angelus missus ad eum fuit de inferioribus Angelis, sed dictus est Seraphin ratione operis, quia igne purgauit labia Esaiae. & Seraphin dicuntur igniti, & ardentes. Secunda ibi: [Alii vero dicunt.] Et in hoc terminatur sententia Lectionis, & Distinctionis.
On this page