Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De Angelorum missione

QVAESTIO II. De Angelorum missione

CIRCA secundum priucipale: vt circa missionem Angelorum primo quaeritur: vtrum Angeli mittantur

Articulus 1

An angeli mittantur

ARTIC. I. An Angeli mittantur. Conclusio est affirmatiua.

D. Tho. 1. p. q. 112. art. 2. Et ad Hebr. 2. lect. 5. D. Eonau. d. 10. art. 1. q. 1. Ric. d. 20. q. 2. Th. arg. d. 1o. q. 1. art. 1. Piel. d. 10. q. 1. Anto. Andr. d. 16. d. I. Nic. de Ni, se. tr. 2. p. 2. q. 1.

ET videtur, quod non. Quia frustra mittitur nuncius, vbi praesens est Dominus. sed Deus est vbique praesens, ergo nusquam suos angelos destinat.

Praeterea modus actionis sequitur modum naturae: cum ergo angelus sit na¬ turae intellectualis; oportet, quod intellectualiter agat. sed actio intellectualis est abstracta ab hic, & nunc, & non respicit determinatum locum. ille autem, qui mittitur, pergit ad determinatum locum, mitti ergo repugnat Angelis.

Praeterea missio diuinae personae sufficit ad quaecunque agenda. Cum ergo semper fuerit missio diuinarum personarum, saltem missio inuisibilis, secundum, quod Pater mittit in mentem nostram Filium: & Pater, & Filius Spiritum sanctum: & secundum, quod tota Trinitas dicitur ad nos venire. quo posito, superfluit quaecunque missio Angelorum.

Praeterea coelum Empyreum, vbi assistunt Angeli, est locus pertinens ad dignitatem. sed secundum Dam. lib. 2. c. 3. Cum Angeli sunt in terra, & cum ad terram a Deo mitruntur, non remanent in coelo. derogatur ergo dignitati eorum, si coelum deserentes ad terram mittantur, ergo &c.

Praeterea ministrare est inferioris naturae: sed Angeli sunt superiores nobis, ergo non mittuntur in ministerium nostrum.

IN CONTRARIVM est, quia dicitur Thob. Angelum dixisse Thobiae: Misit me dominus, vt curarem te, & Saram vxorem filii tui. Et Exo. scribitur: Ecce ego mittam Angelum meum, qui praecedat te, & cultodiat in via.

Dub. I. Lateralis. An Angeli omnes mittantur. Conclusio est negatiua.

D. Tho. 1. p. q. 112. articul. 2. Et 2. sentent. d. 10. articul. 1. P. bonau. d. 1o. articul. 2. q. 2. Ric. d. 10. q. 2. Scot. d. 10. q. 1. Dur. d. io. q. 1. Biel d. 10. q. 1. &vide Post. supr: citatos.

VLTERIVS quaeritur: Vtrum omnes Angeli mittantur. Nec est ista quaestio eadem cum praecedenti, qua qua situm est: Vtrum omnes assistant. possunt enim diuidi Angeli in assistentes, & ministrantes: vt dicantur illi ministrantes qui ex officio habent quod ministrent: & illi assistentes, qui ex officio habent, quod assistant: Attamen ex aliqua subor ta causa, potest contingere, quod supremi, & assistentes mittantur, sicut huiusmodi temporales Regis, licet aliquos habeant ex officio de putatos ad mitrendum: attamen pro aliquo arduo negocio aliquos maiores de sua curia mittunt, & etiam ipsimet aliquando ad aliqua agenda pergunt.

Quaeritur ergo, & si non ex officio, tamen ex aliqua suborta causa, an omnes, quantuncunque superiores Angelos, contingat mitti.

Et videtur, quod sic. quia dicitur Esa. Volauit ad me vnus de Seraphin, sed Seraphin est omnino supremus ordo, ergo &c.

Praeterea ad Hebrae. dicitur, quod omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, ergo & caetera.

praeterea plus est mitti diuinas personas, quam quoscunque Angelos superiores. sed ipsae diuinae perionae ad nos mittutur, ergo multomagis qua tuncunque superiores Angeli.

Praeterea Angelus idem est, quod nunclus: sed omnes communi nomine dicuntur Angeli, ergo omnes sunt nuncii, & omnes mittuntur

IN CONTRARIVM est, Dio. 4. de Angelica Hierarchia, dicens, quod lex diuinitatis est inferiora reducere in suprema per media. non ergo omnes Angeli mittuntur, sed Angeli, qui sunt medii inter nos, & superiores Angelos, ad nos mitttntur, & per ilo. n Petmteltemnatt:

Dub. II. lateralis. An Angeli misti a contemplatione retardentur. Conclusio est negatiua.

AD. ho. 3. senten. d. 10. art. 1.

VLTERIVS autem quaeritur. vtrum Angeli cum mirtuntur, a contemplatione retardentur.

Et videtur, quod sic. quia secundum Philossophum possumus plura scire, intelligere vnum tantum. cum ergo Angeli ministrant, intenti sunt circa illud. circa quod suum ministerium exercent. retrahuntur ergo ab omni alio intellectu, & per consequens retrahuntur a contemplatione Dei.

Praeterea potentia finita habet operationem finitam, & limitatam, & non potest simul in plures operationes exire. sed Angelus cum sit creatura est potentiae finitae, non ergo simul poterit ministrare, & contemplari, cum ista sint opera varia, & diuersa.

Praeterea nos, cum actioni insistimus, quod fit per potentias sensitiuas, impedimur a contemplatione, quae fit per potentiam intellectiuam. sed magis videtur. quod ministratio debeat impedire contemplationem Angeli, cum hoc siat per vnam & eandem potentiam, scilicet, per intellectum, quam nostra, cum hoc fiat per aliam, & aliam potentiam. sicut agens per vnam manum magis impediretur, ne ageret actiones plures, quam agens per duas manus. ergo si in nobis impeditur contemplatio per miniftrationem, multo ergo fortius in Angelis.

IN CONTRARIVM est, quia habetur in littera, quod cum Angeli ad exteriora prodeunt, ab intimis non recedunt, sed Dei praesentiae, & contemplationi semper assistunt.

Praeterea in Fuangelio scribitur, quod Angeli eorum semper vident faciem patris. Angeli ergo ad nostram custodiam deputati, a visione faciei Patris, & a contemplatione, faciei Deigon impediuntur

Resolutio Artic. Angeli mittuntumr, & quiden congrue. Idque vero patet considerantibus ngelorum, reliquarum creaturarum, totiusque Vniuersi natiuram: nec non patris, tilii, ac Spiritus Sancti appropriatum.

RESPONEO dicendum, ad quaestionem illam, cum quaeritur: Vtrum angeli mittantur, quod primo videndum est, quod est missio. quo viso apparere poterit: Vtrum angelis competat mitti, vel repugnet eis, quod mittant. Secundo assignandae sunt rationes, & causae, quare dignum, & congruum sit, quod angeli mittantur. quia dato, quod mitti non repugnaret angelis, & quod posset eis hoc competere; si tamen nulla esset ratio, vel causa, quare mitterentur, frustra esset eo rum missio

Propter primum sciendum, quod hoc est mittere: operari, & agere per alium: eo enim ipso, quod quis operatur per alium, & maxime si ille, per quem operatur, est intellectualis naturae, dicitur illum mittere. nullus ergo mittitur, nisi. habeat virtutem ab alio. quia qui a nullo alio virtutem habet, nullus alius per ipsum operari potest. Ideo Augu. 2. de Tri. ca. 12. ait, quod Pater nusquam scripturarum nobis occurrit, quod fuerit missus, eo enim ipso, quod Pater non habet virtutem ab alio, nullus per ipsum operari potest, & per consequens non potest intelligi, quod mittatur. Dupliciter ergo potest intelligi, quod aliquis mittatur, sicut dupliciter potest intelligi, quod alius per alium operet. quia, vel operatur per ipsum quia incipit esse, vbi prius non erat, quod non potest esse sine mutatione sui: & hoc modo mitti non pot copetere nisi creaturis: vel operatur per eum. quia incipit esse qualiter non erat, & sic mitti potest competere, & creaturis, & perso, nis diuinis. eo enim ipso, quod Pater dat virtutem filio, ex hoc operatur per filium, & eo ipso, quod Pater, & Filius dant virtutes Spiritui Sancto, dicuntur operari per Spiritum sanctum. Illud ergo opus, quod est a Spiritu sancto, vt est ab eo, est etiam a Patre, & Filio, cum virtutem operandi habeat Spirit sanctus ab eis: & illud opus, quod est a filio, vt est a filio immediate, est a patre mediante filio, cum virtutem operandi dederit pater filio. Est ergo quodlibet opus a tota Trinitate, & a qualibet persona in Trinitate. quia indiuisa sunt opera Trinitatis, sicut indiuisa est eorum virtus, substantia, & natura. quae enim habent indiuisam virtutem, & substantiam: oportet, quod habeant indiuisam operationem, vt patet ex Dion. & Dam. sed licet quodlibet opus sit a Trinitate, & a qualibet persona, non tamen est eodem modo a qualibet huiusmodi persona. Nam sicut est vna, & eadem virtus, & substantia totius Trinitatis, & cuiuslibet personae, non tamen huiusmodi virtus, & substantia est eodem modo in qualibet huiusmodi perfona: vel quod idem est, non eodem modo habet huiusmodi virtutem, & substantiam quaelibet perso. na. quia pater habet eam a nullo, filius habet eam a patre, spiritus sanctus ab vtroque. Sic & ipsum operari habet filius a patre, & spiritus sanctus ab vtroque.

Quotiescunque ergo in creatura fit opus appropriatum filio, potest ex hoc dici mitti filius. quia illud opus operatur pater per filium: & si fiat opus appropriatum spiritui sancto, posset ex hoc dici mitti spiritus sanctus. sed si fieret opus appropriatum patri non diceretur ex hoc mitti pater. quia nullus operatur per patrem. quia nullus dedit patri substantiam nec virtutem, & per consequens nullus dedit sibi, quod operetur, vel agat. eo ergo ipso, quod Deus operatur per Angelos, dicitur mittere Angelos. sed, vt diximus, in personis diuinis potest esse missio vno modo tantum, vt dicatur persona diuina mitti, non vbi non erat, cum quaelibet persona diuina sit Deus, & sit vbique, sed qualiter non erat: non per mutationem sui, sed per mutationem nostram: sed angeli vtroque modo mittuntur, & vbi non erant, & qualiter non erant, & per mutationem sui, & per mutationem eorum, ad quos mittuntur. Mitttuntri enim angeli, vbi non erant, cum mittunt ad nos, vt cum ministrant nobis, & custodiunt nos: mittuntur qualiter non erant, cum mittuntur ad alios Angelos, & cum illuminant eos. Nam secundum Dam. lib. 1. cap. 16. Substantia spiritualis vbi operatur, ibi est. Et secundum eundem lib. 2. cap. 3. Angeli cum sunt in coelo, non sunt in terra. ergo cum ministrant nobis, & operantur circa nos, desinunt esse in coelo, & incipiunt esse vbi non erant. sed cum operantur circa seipsos, vt cum vnus illuminat afium, quia hoc localis distantia impedite non potest, non dicitur mitti vbi non erat, sed quali ter non erat. quia non erat ibi, vt illuminans alium, & incipit ibi tunc esse, vt illuminans ipsum. Cum ergo illam illuminationem operetur Deus in inferiori Angelo per superiorem, dicitur Deus ad inferiorem Angelum mittere superiorem. Nec est inconueniens, quod huiusmodi missio superioris angeli, non solum cum mittitur, vbi non erat, sed etiam cum mittitur qualiter non erat, fiat per mutationem ipsius angeli missi. Incipit enim tunc Angelus sic missus, formare aliqua in intellectu suo, & proponere aliqua intellectualiter inferiori Angelo, quae prius non proponebat.

Viso quid est mitti, & quod potest competere angelis, quod mittantur; volumus assignare rationes, & causas, quare dignum, & congruum est, quod Angeli mittantur. Possumus autem circa hoc assignare. 7. breues rationes, vt Prima sumatur ex parte nostra. Secunda ex parte Angelorum. Tertia ex parte creaturarum, quae sunt in vniuerso. Quarta ex parte ipsius totius vniuersi. Quinta ex parte Dei, quantum ad appropriatum patris. Sexta ex parte Dei quantum ad appropriatum Filii. Septima, & vltima ex parte Dei quantum ad appropriatum Spiritus sancti.

prima via sic patet: Nam ex parte nostra, vt quia nobis valde est necessaria ministratio Angelorum, & eorum custodia; ideo dignum, & congruum est, vt Deus, qui diligit omnia, quae sunt, & nihil odit eorum, quae fecit, quod ipse subueniat nobis creaturis suis, secundum, quod vident nos deficere, & necessitatem habere: &. quia ipse videt nos habere bellum, & colluctationem aduersus principes, & potestates, & aduersus rectores tenebrarum harum, & aduersus spirituales nequitias, quae sunt nobis inuisibiles, quibus non possemus resistere, nisi boni Angeli nos iuuarent: ideo dignum est, quod ad nos mittantur, & quod ad nostram custodiam deputentur.

Secunda via sumitur ex parte ipsorum Angelorum. cum enim debeamus esse ciues vnius, & eiusdem ciuitatis; dignum est, quod nos inuicem diligamus: & quod nos inuicem iuuemus. Propter ipsos ergo Angelos, vt manifestetur eorum dilectio ad nos, & etiam propter eorum meritum. quia in hoc saltem merentur accidentale praemium; dignum est, quod angeli nobis ministrent, & quod deputentur ad nostram custodiam.

Tertia via sumitur ex parte creaturarum, quae sunt in vniuerso. Posset enim Deus omnia per se agere. sed, vt non sint superuacua opera sapientiae suae, & vt creaturae suae non sint ociosae: vult dignitatem suam communicare creaturis, & vult infima reducere in suprema per media, & vult nos reducere per Angelos. Ex parte ergo ip sarum creaturarum ne sint ociosae, infima reducuntur in Deum per media, & homines per Angelos.

Quarta via sumitur ex parte totius vniuersi. Ipsum enim vniuersum est quoddam totum. oportet ergo ipsum esse connexum. aliter enim huiusmodi totum non esset quid vnum, & per consequens non esset totum. omne enim totum dicit aliquam vnionem, & connexionem parrium, huiusmodi autem connexio potissime est ex eo, quod partes huiusmodi totius agunt, & patiuntur ad inuiuicem. connexio enim superficialis, quae est per contactum exteriorem, modica est. sed connexio virtualis, quae est etiam in profundo, est maior hoc. enim modo coniunguntur actiua passiuis, prout per actionem profundat se agens in passo, siue prosundet se directe, quando directe agit in ipsum: siue indirecte, quando non directe agit in ipsum, sed facit aliquid, quo facto fit aliquid in passo. & quia ista est potissima connexio: ideo vniuersum, vt sit bene ordinatum, oportet, vt sit hoc modo connexum, quod semper superiora agant in media, media in infima.

Superiores ergo Angeli agunt in inferiores, in feriores in nos, ideo 7. de Di. no. scribitur, quod Deus omnia indissolubiliter concordans semper fines priorum coniunxit principijs secundorum. Fines ergo, & vltimos Angelos, qui carent corporibus, faciens eos operari circa nos, coniungir eos nobis, qui inter corporalia primatum tenemus:

Quinta via sumitur ex parte Dei, quantum ad appropriatum Fatris. dignum est enim, quod Angeli sic operentur circa nos, quia in hoc manifestatur diuina auctoritas, & diuina potentia, quae operatur per tam excellentes creaturas. quae potem tia appropriatur Patri.

Sexta via sumitur ex parte Dei, quantum ad appropriatum Filii. nam in huiusmodi ministratione, & missione, non solum relucet diuina potentia, quae potest operari per tam excellentes creaturas, sed etiam relucet ibi diuina sapientia, qua tam ordinate gubernat mundum, quod semper inferiora reducit in superiora per media, & vult nos reducere in seipsum per Angelos.

Septima, & vltima via sumitur ex parte Dei, quantum ad appropriatum, Spiritus sancti. Relucet enim in hoc diuina bonitas, & diuina dilectio erga nos, quae appropriatur, Spiritui sancto, quando tam excellentes creaturas deputat ad obsequium nostrum.

RESP. AD ARG. ART.

AD primum dicendum, quod Deus est vbique praesens, & omnia posset per se ipsum facere. sed vt non sint superuacua opera sapientiae suae, vult dignitatem suam communicare creaturis: & vult, quod creaturae suae sint causae, & agant actiones suas, & hoc modo inferiora corpora gubernentur per superiora: & homines ratione vtentes tanquam inferiores gubernentur, & custodiantur per Angelos.

Ad secundum dicendum, quod Angelus agit intellectualiter, idest, agit per intellectum. sed actio intellectualis est duplex, vna: quae est in ipso intellectu, & hoc non determinat sibi locum, immo magis abstrahit a loco, & a mundo. quia, vt dicit Augustinus 4. de Trinitate, inquantum aliquid aeternum mente capimus, non in hoc mundo sumus.

Alia est autem intellectu alis operatio, quae extendit se ad exteriorem naturam, prout Angeli agunt aliqua circa nos, vel circa phantasmata nostra, vel circa aliquod corpus mouendo ipsum: & talis operatio Angeli licet sit ab intellectu ers, oportet, quod determinet sibi locum, sicut determinat sibi res illa, circa quam agit.

Ad tertium dicendum, quod missio diuinae personae potest sufficere ad quaecunque agenda, sicut & ipse Deus potest sic sufficere, quia persona diuina missa Deus est. Propter quod sicut Deus posset per se immediate facere, tamen vt non sint superuacua opera sapientiae suae, vult communicare suis creaturis, quod agant. sic licet persona diuina missa posset omnia facere, non tamen per talem missionem vult Deus actionem, & dignitatem tollere a creaturis suis: sed aliqua facit Deus, & diuina persona missa per se ipsam: aliqua per ministros suos, & per creaturas suas.

Ad quartum dicendum, quod coelum Empyreum locus est pertinens ad dignitatem Angeli secundum congruitatem: non, quod aliquid recipiat Angelus ab huiusmodi coelo, propter quod quando non est in huiusmodi coelo Angelus, nihil deperit sibi. Congruum est enim, quod superiores spiritus, sicut sunt Angeli beati, sint in supremo corpore: cuiusmodi est caelum Empyreum: propter tamen aliquas rationabiles causas iam superius tactas aliqui de illis angelis mittuntur ad nos, vt ministrent nobis. quod cum sit, nihil deperit ipsis Angelis, quia non sunt minoris potentiae, nec debilioris contemplationis, cum sunt hic nobiscum, quam cum sunr in coelo. Sicut ponitur familiare exemplum de Hagistro in cathedra, quia congruum est: ipsum esse in tali loco: tamen cum est extra cathedram nihil deperit ipsi Magistro, quia cathedra nihil conferebat sibi.

Ad quintum dicendum, quod Angeli in suo ministerio principaliter ministrant Deo, quia in hoc exequuntur diuinum mandatum: nobis autem non ministrant principaliter, sed secundario: ex qua ministratione non sunt proprie inferiores omnibus, quibus ministrant in aula regis, quia hoc non faciunt ad imperium eorum, sed ad imperium regis.

RESOLVTIO.. Missione interiori Angeli mittuntur omnes: exteriori autem inferiores tantum.

AD id autem, quod quaerebatur: Vtrum omnes Angeli mittantur: potest distingui de missione: quia, vt dicebatur, duplex est missio angeli. Vna cum mittitur vbi non erat. Alia, qua mittitur qualiter non erat, vel quod idem est, vna est missio angeli, qua mittitur exterius ad nos: alia quae mittitur ad alios angelos. Cum enim mittitur exterius ad nos: mittitur vbi non erat, sed cum mittitur ad alios angelos: mittitur qualiter non erat: non est autem dubium, quod cum a coelo veniunt angeli in terram, & operantur aliqua circa nos, vbi prius non operabantur, nec erant, quod talis aduentus Angelorum ad imperium diuinum factus potest dici missio. Nam quicquid mutat locum, vel quicunque pergit de loco ad locum ad imperium alterius, ille potest dici missus ab eo. sed cum vnus angelus illuminat alium, vbi non oportet esse aliquam mutationem loci, dubium esse posset: Vtrum tale quid posset dici missio: sed, vt patuit, eo ipso, quod illam illuminationem operatur Deus in angelo inferiori per superiorem, dicitur mittere angelum superiorem ad inferiorem: non quod miittat eum prius non esset illuminans inferiorem: incipit postea sic esse illuminans. Cum ergo quaeritur: Vtrum omnes Angeli mittantur, dici debet, quod nullus est, qui non mittatur altero istorum duorum modorum. Nullus est enim, qui non mittatur, vel ad nos, & vbi non erat: vel ad alios angelos, & qualiter non erat. Propter quod illud verbum Apostoli ad Hebr. Omnes sunt ad. ministratorii spiritus in ministerium missi: propter eos, qui capiunt haereditatem salutis: vno modo posset exponi de vtroque modo missionis, quia nullus est, qui non mitratur aliquo istorum duorum modorum. & hoc propter salutem noitram. quia quod superiores illuminent inferiores de gubernatione mundi: hoc est propter salutem electorum. Sed licet haec sit quaedam veritas: non tamen hoc quaerit proposita quaestio. Non enim quaerit de missione illa, quae fit ad angelos, sed de missione exteriori, quae fit ad nos. Vtrum secundum huiusmodi missionem exteriorem omnes mitrantur.

Et quia videntur in hoc esse contrariae sententiae, quia in Daniele scribitur, quod aliqui ministrant, aliqui assistunt. Ad Hebr. dicitur: Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi. Ideo, vt habetur in littera, quidam has controuersias concordare volentes, distinxerunt inter assistere, & mitti: ex officio, & ex suborta causa. Ex officio enim quidam sunt assistentes, quidam ministrantes, secundum quod dicitur in Dan. Sed ex suborta causa, vt aiunt, nullus est, qui non ministret: nullus est, qui non mittatur huc inferius, quantumcunque sit de supremo ordine. Nam ad Esai. vt habetur Esai. legitur missus vnus de Seraphin, cum tamenille sit ordo supremus. Et hoc modo secundum sic dicentes loquitur Apostolus: Omnes sunt in ministerium missi: non ex officio, sed ex suborta causa. Sicut videmus hic inferius, quod Reges, & Principes habent aliquos, quorum officium est discurrere, & voluntatem Regis alijs annunciare: nihilominus tamen ex aliqua causa suborta contingit aliquando, quod maiores de curia mittantur, & destinentur: immo etiam contingit aliquando ipsos Reges, & Principes ire ad locum aliquem: si sit negotium valde arduum. Sic, vt aiunt, est in proposito, quod ex officio mittuntur inferiores: ex suborta causa mittuntur aliquando quantumcunque superiores, propter valde arduum negotium mittuntur etiam ipsae diuinae personae.

Sed haec positio non videtur rationabilis. Nam de missione Angelorum, quod mittantur ad aliquod negotium hi, vel illi: non nisi triplex causa esse potest: videlicet ordo Angelorum: ipsi angeli, & nos, ad quos fit talis missio; vel hoc ergo fit propter ordinem Angelorum missorum, vel propter ipsos angelos missos, vel propter nos, ad quos fit talis missio.

Propter ordinem quidem Angelorum missorum, non potest hoc contingere, quod ipsi supremi Angeli ad nos mittantur, quia hoc non est ordinem Angelorum statuere, sed magis est huiusmodi ordinem tollere. Nam lex, & ordo diuinitatis est, vt supra diximus, reducere infima in suprema per media. Cum ergo inferiores Angeli sint medii inter nos, & Angelos supremos, quod homines electi reducantur ad illam societatem Angelicam: hoc fiet non per superiores, sed per inferiores Angelos ad nos missos. In ipsis enim missionibus, quod mittantur isti, vel illi Angeli, causa est ordo, vt quod ad annunciandum minora mittantur angeli, ad annunciandum maiora Archangeli. Congruum enim est, quod sicut est ordo in negocijs: ita sit ordo in nuncijs, vt annunciationes, & negociationes minores fiant per Angelos. maiores per Archangelos: sed, quod ipsi supremi mittantur ad nos, & quod non sint aliqui ita supremi, qui ad nos non descendant, non est Hierarchias, & ordines Angelorum statuere, sed magis est huiusmodi ordi nes confundere. non ergo huiusmodi causa, quod sic mittantur Angeli supremi, poterit esse ordo Angelorum missorum.

Nec etiam esse poterunt tali causa ipsi Angeli missi, vt dicatur, quod ideo mirtuntur superiores, quia per inferiores tale quid fieri non potest. quia omnia hiaec agenda per Angelos fieri possunt per inferiores. Possunt enim aliqua fieri per diuinas personas, quae non possunt fieri per Angelos, sed de his, quae possunt fieri per Angelos: non oportet, quod mittantur superiores. Videmus enim, quod vnus Angelus mouet totam octauam sphaeram, vbi sunt tot stellae: quarum quaelibet dicitur esse maior tota terra. Cum ergo non fiant missiones Angelorum nisi propter electos, & cum non inhabitetur de terra, nisi quarta pars, nec illa etiam habitetur tota: modicum est illud: considerata Angelorum potentia, per quos fit talis missio. Rationale est enim, quod motores coelorum sint inferiores angeli. quia semper infima supremorum attingunt suprema ipfi rorum. Iuferiores ergo Angeli attingunt superiora corpora id est coelos. Si ergo inferiores Angeli moueat ipios coelos: non oportet, considerata Angelorum potentia, quod ad agendum tam modicum quid, sicut id quod agitur circa nos, qui tam modicum de terra occupamus quod mittantur superiores Angeli. Probabile est enim, quod excellentiores sint angeli, qui mittuntur ad nos, quam qui sunt motores coelorum. Nam motionem coelorum poterimus reducere in ordinem naturae, vt quod substantiae spirituales tanquam excellentes creaturae: moueant corpora supercaelestia tanquam excellentia corpora. Vnde & Philosophi nihil considerantes de ordline gratiae, posuerunt intelligentias motrices orbium. Sed missio Angelorum ad nos reducitur in ordinem gratiae, qui est excellentior, quam ordo naturae. Ideo non est inconueniens, quod excellentiores sint Angeli, qui mittuntur ad nos, quam motores coelorum: non tamen oportet, quod illi sint omnino supremi. quia hoc esset istum ordinem gratiae peruertere, cum potissime ordo gratiae debeat ordinate fieri, vt de his, quae spectant ad ordinem gratiae, & ad salutem electorum: superiores immediate illuminentur a Deo. & hoc patefaciant inferioribus medij, & medii missi ad nos, iuuent nos ad huiusmodi salutem consequendam. Lx parte ergo ordinis, vt dicebamus, non atguitur propositum quod omnino superiores Angeli ad nos mittantur, nec etiam ex parte ipsorum Angelorum. vt quod ideo hoc fiat, quia non nisi per omnino superiores talia fieri possint, quia si quasi per omnino infimos Angelos etiam ipsi coeli mouentur: non oportet, quod sint omnino supremi, qui ad nos mittuntur Angeli, sed non de ordinibus omnino supremis. De quibus autem ordinibus omnino mittanint, & de quibus nen: est per superius habita declaratum.

Sed sicut, nec ex parte ordinis, nec ex parte Angelorum missorum: potest accipi causa, quod omnino supremi angeli ad nos mittantur. Sic etiam non potest accipi talis causa ex parte nostra, vt dicamus haec sic fieri, quia sic nobis expediat, vt sicut communiter ponitur, quod fiunt miracula propter nos, & sic multoties praeter consuetum cursum naturae, vt nos ducamur in admirationem, & stuporem, & sic ducti facilius couertamur, quia ordo naturae est nobis notus, & ideo cum praetermittitur talis ordo statim obstupescimus, & obstupefacti admiramur, & admirantes facilius conuertimur. Sed si missio Angelorum innititur ordini gratiae, vt propter electos, & propter consequendam gratiam in praesenti, & gloriam in futuro, & vt iuuemur, & manuducamur ad haec habenda, fit ad nos missio Angelorum, si ordo debitus in talibus hoc requirit, quod mittantur ad nos inferiores, non superiores: non oportet, quod propter nos mutetur huiusmodi ordo, vt quod mittantur ad nos etia ipsi superiores, ex qua missione admirantes, & obstupefacti facilius conuertamur. quia non est nobis sic nota missio Angelorum, sicut est nobis notus ordo naturae: Immutatio ergo ordinis naturae, sicut fit in miraculis, propter nos, vt admiremur, multoties facta est: sed cum nobis non sit nota missio Angelorum, non oportet, quod proprer admirationem nostram ordo huiusmodi immutetur

REST. AP ARG. DVP. I.

AD primum dicendum, quod Angelus missus ad Esai. secundum Dio. fuit de inferioribus Angelis, sed ratione officii dictus est Seraphin, quia missus fuit ad incendenda labia Esai. & Seraphin interpretatur incendens: ideo ratione operis, quod agebat, dictus est Seraphin, idest incendens. Vel possumus dicere, quod inferiores Angeli agunt, quae spectant ad salutem electorum: prout de illis illuminantur a superioribus. & quia hoc agunt in virtute superiorum: ideo, quae inferiores agunt, possunt superioribus attribui. Angelus ergo, qui volauit ad Esai. fuit de inferioribus Angelis. Dicitur tamen ad Esai. volasse Seraphin, & opus quod fecit ille Angelus inferior attributum est ipsi Seraphin, quia ea, quae sunt inferiorum, vt diximus, attribui possunt superioribus, in quorum virtute agunt.

Ad secundum dicendum, quod omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi: loquendo de missione exteriori, & interiori, siue de missione, quae fit ad Angelos, & ad nos. Nam nulli sunt Angeli, qui non mittantur: quia, vel mittuntur qualiter non erant, cum illuminant inferiores Angelos, quos prius non illuminabant: vel mittuntur, vbi non erant, cum mittuntur huc inferius ad nos, vt nos iuuent ad consequendam salutem nostram. Vel possumus dicere, quod cum dicit Apostolus: Omnes sunt administratorii spiritus: non loquitur de omnibus Angelis simpliciter, sed de omnibus, qui mittuntur huc ad nos, qui itluant nos ad consequendam haereditatem salutis nostrae, inter quos Angelos computant Angeli, per quos data est lex vetus. Vult enim Apostolus, vt communiter ponitur, per illud verbum assignare excellentiam legis nouae, quae data est per filium, ad legem veterem, quae data est non per Angelos assistentes, sed per Angelos, qui mittuntur huc ad nos, qui omnes sunt administratorii spiritus.

Ad tertium dicendum, quod diuinae personae mittuntur non eodem modo sicut mittuntur Angeli, quia non mittuntur vbi non erant, sed solum qualiter non erant: non mittuntur per aliquam mutationem sui, sed solum per mutationem eorum, ad quos mittuntur: ita, quod nihil minoritatis, vel indignitatis est in persona missa respectu non missae: ita, quod filius in eo, quod Deus, & etiam Spiritus sanctus, qui mittuntur a Patre: in nullo sunt minores, vel indigniores eo. Sed non sic est de Angelis, quia & mittuntur, vbi non sunt. quod non est sine mutatione eorum: & etiam cum mittuntur qualiter non sunt, fit per aliquam mutationem facta in eis: immo, cum nos loquamur de Angelis ministrantibus, qui mittuntur, vbi non sunt, hoc non fit sine mutatione facta in ipsis. & qui tales sunt, non sunt tantae dignitatis, sicut sunt assistentes. Data est ergo differentia inter personas diuinas, & Angelos. quia personae diuinae non incipiunt esst vbi non erant, sed solum qua liter non erant, non per mutationem sui, sed per mutationem aliorum. Angeli vero incipiunt etiam esse, vbi non erant: non solum per mutationem aliorum, sed etiam per mutationem sui.

Sed si quaeratur: Vtrum personae diuinae possint incipere esse etiam, vbi non erant; Dici potest, quod personae diuinae, quantum ad res creatas cum sint vbique: non possunt incipere esse, vbi non erant, sed solum qualiter non erant Sed quantum ad res creandas, vt si de nouo fieret aliquid ex nihilo: & potissime, si crearetur aliquid de nouo per se existens: Hoc posito: inciperent diuinae personae esse etiam vbi non erant, quia in nihilo Deus esse non potest, cum ipsum nihil non sit susceptiuum alicuius influentiae. sed tamen si hoc esset, non fieret per mutationem Dei, sed solum per mutationem creaturae de nouo creatae: in quo semper diuinae personae differunt ab Angelis, & ab omnibus creaturis, quae secundum, quod huiusmodi: possunt incipere esse etiam, vbi non erant per mutationem sui, sed de hoc in Prologo, quem faciemus super tertio aliquid dicemus.

Ad quartum dicendum, quod omnes dicuntur Angeli, & omnes dicuntur nuncij, quia omnes nunciant diuinam voluntatem: quia, vel eam nunciant ipsis Angelis, quod faciunt superiores, & assistentes: vel eam nunciant nobis, quod faciunt Angeli inferiores, & ministrantes.

RESOLVTIO. oangeli miniftrantes a diuina contemplatione non retardantur, cum contemplatio ipsa sit causa, &r ratio ministeriorum, quae cum exercent, in arte illa diuina contemplantur.

AD id autem, quod quaerebatur: Vtrum Angeli ministrantes retardentur a contemplatione Dei: Dicendum, quod, vt communiter ponitur, administrantes in nullo retardantur a contemplatione Dei. quia quando aliquid est ratio, & causa alicuius operis, vel alicuius actus: illud non impedit illum actum, immo simul stat cum illo actu: vt si visio lucis est ratio visionis coloris, visio lucis non impedit visionem coloris: immo simul stat visio huiusmodi cum visione illius: immo nisi esset lux perfusa coloribus: nullo modo viderentur colores. Sic & in proposito: contemplatio Dei est ratio, & causa ministeriorum, quae exercent Angeli hic inferius, quia secundum, quod contemplantur in Deo, & sicut vident in illa arte diuina, sic agunt hic inferius. Sed si in omnibus actionibus, vel in omnibus, quae hic inferius agunt, dirigerentur Angoli: solum per ea, quae contemplantur in Deo, & non per ea, quae cognoscunt in proprio genere, sufficiens esset haec communis responsio. Nam si quis ad hoc opus, quod est scribere, dirigitur per visum: nullo modo bene argueret, qui diceret, quod non possumus simul videre, & scribere, immo cum scribimus, oporret, qued simul, & videamus, cum non scribamus, nisi videndo. Sic & si in cantu dirigimur per auditum discernendo notas: oportet, quod & canendo vtamur auditu, quo iudicemus de notis. Ita & in proposito: si non diriguntur Angeli in suis ministerijs nisi per ea, quae cernuntur in diuina arte: oportet, quod simul videant artem illam, cum ministrant. Sed, vt iam tetigimus, multa agunt Angeli circa custodiam nostram, ad quae diriguntur per ea, quae cernunt in proprio genere. Nam vt infra patebit: inter Angelos ipsos est pugna, quia vt habetur in Dan. Princeps Persarum restitit Angelo Gabrieli, qui volebat liberationem Iudaeorum 21. diebus, quod si ea, quae volebat Gabriel Princeps ludaeorum, & alius Angelus Princeps Persarum: fuissent visa in vna, & eadem arte: non obuiassent sibi inuicem, nec vnus restitisset alteri: & ideo, vt infra patebit, dicere possumus, quod quilibet Angelus bonus vult adimplere voluntatem Dei, sed non semper est eis nota diuina voluntas, nec sem per vident in illa diuina arte, quid Deus velit. ideo cum rationabiliter per ea, quae vident in Deo, vel per ea, quae vident in proprio genere, possunt aliqua coniecturari de diuina voluntate, sic exercent opera sua. vt Princeps Persarum impediebat hiberationem Iudaeorum, quia forte tunc multi erant mali inter ludaeos, & ex hoc dictabat intellectus eius, quod non essent digni liberatione. Vel forte, quia videbat, quod per moram ludaeorum inter gentes Petsarum, Gens Persarum incitabatur ad bonum, nolebar liberationem sudaeorum. Econtra autem, quia Gabriel videbat inter Iudaeos, multos esse bonos, & quia videbat, quod dignum erat, orationes Danielis exaudiri, qui orabat pro tali liberatione, volebat liberationem ipsorum. Vterque ergo in his, quae agebat, aliqualiter dirigebatur proprio motu: ideo poterant esse discordes, & fuerunt discordes: donec in ipsa arte diuina viderunt, quid esset agendum, & donec Deus reuelauit eis voluntatem suam de liberatione Iudaeorum. Si ergo in his, quae agunt circa nostram custodiam aliquando diriguntur angeli proprio motu: non est sufficiens communis ratio, quod ideo angeli a contemplatione Dei non retardantur cum miniitrant nobis. quia illa contemplatio est causa, ratio, & exemplar ministeriorum, quae agunt. quia, vt paret in multis eorum actionibus, aliquando diriguntur proprio motu. Ideo si plene volumus videre: Vtrum ministrando retardentur a diuina contemplatione, videndum est: Vtrum cum diriguntur proprio motu, & cum agunt per ea, quae cognoscunt in proprio genere, retardentur a diuina contemplatione. Quod Augustinus 4. super Genes. ad litteram plane determinat, volens quod angeli simul contemplentur aeternitatem Creatoris, & simul in proprio genere cognoscant creaturas, & simul ex hoc surgant in laudem Creatoris. Vnde ait, quod simul hoc totum faciunt, simul habent diem id est meridiem, simul habent vesperam, & mane. Simul enim habent Angeli cognitionem Meridianam, siue Diurnam: prout cognoscunt res in verbo: & cognitionem Vespertinam, prout cognoscunt res in proprio genere: & Matutinam, prout ex hoc surgunt in laudem Creatoris. In nullo enim vnum impedit aliud: immo vnum iuuat ad aliud. Nisi enim cognoscerent res in proprio genere, & nisi haberent intellectum plenum formis: nunquam cognoscerent res in verbo: & per ea, quae cognoscunt in verbo, in nullo impediuntur a cognitione eorum, quae cognoscunt in proprio genere: immo talia clarius vident in verbo, quia vt Augnstinus ait 11. de Ci uitate Dei. Angeli ipsam creaturam, ac etiam seipsos melius vident in sapientia Dei, tanquam in arte, qua facta est, quam in ipsa creatura, vel in seipsis idest quam in proprio genere. Dato ergo, quod per ea, quae vident in proprio genere: moueantur ad agendum aliquid: non tamen propter hoc eorum actiones, & ministeria impediunt contemplationem Dei, quia simul stat visio in proprio genere: prout ea, quae vident in proprio genere, clarius vident in ipso Deo.

Aduertendum tamen, quod ratio facta non sufficienter concludit, quod in omnibus suis ministerijs non regulentur Angeli per contemplationem Dei. Nam si mouentur proprio motu ad aliquid agendum: ille proprius motus innititur alicui visioni. Nam ideo mouentur ad sic agendum, quia aliquid vident, seu aliquid contemplantur: vnde rationabiliter coniecturant, quod sit voluntas Dei, quod ita debeant agere. Sed si dicatur, quod cum mouentur proprio motu: hoc fit per ea, quae vident in proprio genere. Dicemus, quod illa eadem, quae vident in proprio genere, clarius & apertius vident in Leo. Si ergo ad sic agendum regulantir per ea, quae vident in proprio genere: multo magis regulantur per ea, quae vident in Deo: & quia vtroquo modo vident, & vtroque modo aliqualiter mouentur ad operandum, & ad agendum: ideo non est superuacuum viriere: Vtrum ministrando retardentur a tali contemplatione, prout in eorum ministerijs aliqualiter diriguntur, vel prout eorum ministeria vident, & cernunt per ea, quae cognosuunt in proprio genere. quod est quaerere: vtrum visio in proprio genere in aliquo retardet, vel impediat contemplationem in verbo.

Possumus autem tripliciter declarare, has visiones in nullo se inuicem impedire: prout huiusmodi visiones ad tria comparari possunt: vel ad ipsum subiectum, in quo sunt, vt ad angelum: vel ad seipsas, vel ad suas radices, & ad ea, quibus innituntur: vt quia vna innititur naturae, altera gratiae.

Primum autem sic patet: Nam Angelus in vtraque visione non similiter se habet, quia in visione in proprio genere se haber, vt agens: sed in visione in verbo magis se habet, vt quid patiens. in visione etiam in proprio genere se habet intentio Angeli, vt praeueniens, saltem natura: in visione in verbo magis, vt concomitans. Imaginabimur enim, quod in visione in proprio genere Angelus habet species apud se. Et secundu intem tionem voluntatis nunc se conuertit super hanc speciem, nunc super illam: & sicut se couertit, sic intelligit. habet se ergo Angelus in tali intellectio ne, vt agens, prout per intentionem voluntatis nunc se conuertit super hanc spenm, nunc super illam: & sicut se conuertit, sic intelligit. Ipsa etiam intentio voluntatis in tali intellectione se habet, vt praeueniens saltem natura: prout intelligitur Angelus prius per intentionem voluntatis se conuertere super speciem aliquam, quam, quod intelligat per illam. sic ergo intelligit Angelus res in propriogenere. Sed cum intelligit res in Deo, vel cum intelligit ipsum Deum, non se habet sicut agens, sed magis sicut patiens: & sua intentio non se habet, vt praeueniens: sed magts, vt concomitans. Imaginabimur enim, quod ipsa essentia diuina existens in Angelo: causat visionem sui ipsius in intellectu eius. Non enim est, quod Angelus per intentionem voluntatis tribuat aliquam actualitatem essentiae diuinae, & quod sic per intentionem voluntatis se conuertat super essentiam diuinam, vt intelligat eam, sicut se conuertit super speciem, vt intelligat per ipsam. Sed Deus ab initio creationis Angelorum semper fuit intimus Angelis, non tamen in sui initio Angeli viderunt Deum per essentiam, quia non habuerunt intellectum sufficienter dispositum, quod posset suscipere actionem illam diuinae essentiae, quae est ius visio, sed Deus in Angelis bonis disposuit, & praeparauit eorum intellectum ad suscipiendam uiusmodi actionem: & causauit, & continue causat intellectionem, & visionem sui ipsius in ntellectu eorum. quia ergo visio Dei innititur tctioni Dei: prout Deus causat visionem sui ipsius in intellectu Angeli: visio autem in proprio penere innititur actioni ipsius Angeli: prout Angelus nunc se conuertit super hanc speciem, nunc super illam: ideo tales actiones se non impedium:. quia cum Angelus agit actionem suam, non impeditur Deus, quin possit agere suam: vel cum Angelus agit actionem suam, vel cum est agens respectu sui, non impeditur, quin possit esse panens respectu Dei. Ih actione ergo Angeli, vt dicebamus: prout intelligit res in proprio genere: intentlo voluntatis eius se habet, vt praeuieniens. sed in visione Dei magis se habet, vt concomitans, & vt eonfequens: prout Deo imprimente visionem sui ipsius in intellectu Angeli, Angelus est intentus, & attentus ad visionem illam, & complacet sibl in ea. Si bene ergu considetetur, seeundum quem modum sunt in Angelo istae visiones: pater eas non habere repugnantiam ad inuicem: immo aliquid simile vtrique visioni inuenimus in cognitione secundum proprium genus. Nam Angelus aliter cognoscit se, aliter cognoscit alia, quamuis: tam cognitio sui, quam allorum dicatur esse secundum proprium genus. Nam & se cognoscit, prout essentia sua est presens intellectui suo, & causat intellectionem sui ipsius in eo. Ideo ab ipso intelligere numquam cessat, quia semper sua essentia est sic praesens suo intellectui, & semper est sic causans huiusmodi actionem. Sed alia a se cognoscit, prout se conuertit supra species eorum. Ab huiusmodi autem intelligere aliquando cessat Angelus, qui prout intelligit aliqua per aliquam speciem: potest cessare ab illa intellectione, conuertendo se super aliam speciem. In intelligere ergo per speciem aliquam, intentio Angeli est praeueniens: intelligere se per essentiam, intentio Angeli est quasi concomitans, & quasi causans, prout essentia Angeli causat intellectionem sui ipsius in intellectu eius. Angelus enim est attentus, & intentus ad intellectionem illam, & complacet sibi in ea. Sicut ergo hae duae intellectiones se compatiuntur, quia fimul intelligit Angelus se per essentiam, & alia per speciem, sic illae duae visiones simul stantes in nullo se impediunt, quia simul intelligit Angelus res in verbo, & in proprio genere. Sed dicet aliquis, quod simul potest stare visio rerum in verbo, & visio rerum per spens. quia vna est per essentiam verbi, alia est per species rerum. Sed visio rerum in verbo, vel visio ipsius Dei, & visio Angeli, prout videi, & cognoseit se, simul stare non potest. quia vtraque est per essentiam rei in se: nam Angelus videt Deum per essentiam Dei, & cognoscit se per essentiam sui: & quia istae visiones eodem modo se habere videntur: vna erit impeditiua alterius.

Sed dicemus has actiones esse a diuersis agentibus, & esse alias, & alias: nec est inconueniens, vnum, & idem patiens ab alio, & alio agente simul pati aliam, & aliam actionem: vt aer simul calefit ab igne, & illuminatura Sole: & si de ipsa illuminatione vellemus loqui: vnus, & idem aer a diuersis luminibus simul aliam, & aliam illuminationem suscipit. Sic & essentia Dei imprimit intellectionem suam in intellectu angeli, & essentia angeli simul imprimit intellectionem suam in eodem intellectur & etiam intentio voluntatis mediante specie, supra quam se conuertit: intellectionem rerum imprimit in tali intellectu: & hae inrellectiones, quia sunt variae, & diuersae, & sunt causatae a diuersis agentibus, ideo repugnantiam ad inuicem non habent.

Secundo huiusmodi intellectiones possunt comparari ad seipsas, secundum quam comparationem magnam diuersitatem habent: & quia in vno, & eodem subiecto non possunt esse plura eiusdem ronnis. Sed non est in conueniens esse ibi plura diuersarum rationum: io hmoni intellectiones, & visiones, nec obuiant sibi, nec habent repugnautiam ratione intentionis voluntatis: cum intentio voluntatis non se habeat ibi eodem modo, nec ratione agentium, cum fiant a pluribus agentibus, nec etiam habent repugnantiam ad inuicem ratione sui, quio possint esse simul in eouem subiecto. quia cum sini diuersarum rationum, simul iu eodem subiecto esse possunt.

Tertio possunt hmonmdi visiones comparari ad suas radices, & ad ea, quibus inpituntur. quia visio rerum in verbo innititur gratiae: visio in proprio genere innititur naturae. Sicut ergo gi atia nor repugnat naturae, sed stat simul cum natura, & perficit naturam: sic visio rerum in verbo non repugnat visioni in proprio genere sed constat simul cum tali visione, & potest dici perfectio huiusmodi visionis: prout illas easdem res, quas vident Angeli in proprio genere: perfectiori modo vident in verbo. Angeli ergo in ministrando nobis, & in agendo circa nos opera, si regulantur circa talia opera per contemplationem, quam habent in verbo: non impediuntur a tali contemplatione: sicut ministrando non impediuntur a tali contemplatione: immo non possent ministrare, nisi contemplarentur, sicut ponebatur exemplum. quia non possumus scribere nisi regulemur per visum: ideo cum scribimus, oportet nos continue videre. Si vero quis dicat, quod in talibus actionibus regulantur Angeli per ea, quae vident in proprio genere, ex hoc non oportet Angelos sic agendo, & ministrando impediri a contemplatione Dei, quia visio in proprio genere in nullo impedit contemplationem Dei.

RuST. AD ARG. PVP. II.

AD primum dicendum, quod non est simile de Angelis, & de nobis. quia nos non intelligimus, nisi vno modo: conue rtendo nos ad phantasmata, sed Angelus aliter intelligit creaturas, quia intelligit eas per speciem: aliter se, quia per essentiam propriam: aliter Deum, quia per essentiam Dei: Ideo in Angelis vna huiusmodi intellectio non impedit aliam. sed simul intelligit Deum per essentiam Dei, & se per essentiam propriam, & alia per speciem. Dato ergo, quod in ministrando regularetur per ea, quae cognoscit in proprio genere: non propter hoc retraheretur a contemplatione Dei. Vel possumus dicere, quod omnia, quae videt Angelus in proprio genere, clarius videt in diuina Sapientia: ideo in omnibus suis agendis potissime regulatur per diuinam Sapientiam. Sicut ergo cum homines per artem aliquid agunt, simul contemplantur in arte regulas agendorum, & per illas agunt, vel simul contemplantur huiusmodi regulas, & opus, quod faciunt per ipsas. cum vnum sit ratio alterius. Sic multo magis: & Angeli, simul contemplabuntur regulas agendorum in diuina Sapientia, & cognoscent ea, quae sunt ab eis agenda, & operabuntur illa.

Ad secundum dicendum, quod, vt diximus, Angelus in cognitione Dei, & in contemplatione eius magis se habet per modum receptionis, quam actionis. Sicut enim Luna simul recipit lumen Solis, & ex huiusmodi lumine recepto illuminat alia, & agit in alia: sic & Angeli simul possunt contemplari Deum, & recipere lumen diuinum, & possunt illuminare nos, & agere circa nos.

Ad tertium dicendum, quod Angelus agendo, & ministrando, non impeditur a contemplatione. quia contemplatio est ratio agendi, & ministrandi: sed intendere per sensum circa agibilia non est in nobis ratio contemplandi: immo est magis ratio a contemplatione distrahendi. Vbi autem vnum esset ratio alterius, simul staret vnum cum alio.

PrevBack to TopNext