Praeambulum
Praeambulum
ILLVD G VoG VE SCIENDVM EST. Haec est vltima Distinctio, in qua Magister tractat de Angelis. Tractat enim de custodia Angelorum, quam exercent circa homines. Circa quod leeaffffffgcenem..c ae duo facit. qua primo agit de huiusmodi Angelorum custodia. Secundo agit de profectu, quem consequuntur Angeli ex huiusmodi custodia. Secunda ibi: Praeterea illud considerari. L Circa primum tria facit¬, quia primo ostendit, quod Angeli deputati sunt ad custodiam hominum. quod probat per Euangelium, vbi dicitur. Angeli eorum, idest qui sunt deputati ad custodiam eorum. Et per Hieronymum dicentem: Magna est dignitas animarum, vt vnaquaeque habeat ad suam custodiam Angelum delegatum. Et per Cregori um volentem, quod vnusquisque habeat vnum Angelum bonum ad sui custodiam deputatum, & vnum malum ad exercitium. Secundo specialiter agit de effectibus huiusmodi custodiae, quia Angelus nos custodions ad hunc effectum potissime conatur, vt hortetur nos ad bonum, sicut malus Ange¬ lus potissime ad hoc conatur, vt excitet nos ad malum. Tertio circa huiusmodi Angelorum custodiam mouet quandam quaestionem: Vtrum singuli homines habeant singulos Angelos ad custodiam deputatos. Secunda ibi: VCum euim omnes Angeli. TTertia ibi: C Soset autem quaeri. I Pars autem illa, in qua mouet huiusmodi quaestionem, diuiditur in partes quatuor, quia primo mouet quaestionem praefatam: Vtrum singuli homines habeant singulos Angelos custodes. Secundo dicit, vel ostendit, quod oportet vnum, & eum dem Angelum esse custodem plurium hominum. Pam cum communiter ponatur, quod tot saluabuntur electi, quot Angeli remanserunt, & quia non tot ceciderunt, quot remanserunt, & cum mali homines, & damnandi ponantur etiam habere Angelos custodes, qui sunt multo plures, quam saluandi; nullo modo sunt tot Angeli, quot erunt homines. sed cum pauci non possint esse custodes multorum: nisi vni custodi deputentur multi custodiendi: oportet vnum, & eundem Angelum esse custodem multorum. Tertio dat duplicem intellectum huiusmodi dicti, quod vnus Angelus sit custos multorum: videlicet, quod ille, qui fuit custos alicuius hominis post mortem eius: fiat custos alterius. quod ideo addidit hic de diuersis temporibus: vt possit magis apparenter saluari, quomodo quilibet homo potest habere suum Angelum custodem: quia licet omnes homines tam praeteriti, quam praesentes, quam etiam futuri, sint plures, quam omnes Angeli: tamen soli praesentes, & soli illi, qui viuunt: forte sunt multo pauciores, quam Angeli ita, vt vnusquisque possit habere Angelum custodem suum. Quarto ad pleniorem solutionem quaestionis propositae, quomodo vniusquisque habeat Angelum custodem suum, ait, quod siue in diuersis temporibus, siue in eodem tempore, vnus Angelus sit custos plurium hominum, nullatenus tamen dubitandum est, quin quilibet homo habeat Angelum custodem suum. Nam & quilibet Monachus habet Abbatem Praelatum suum, quamuis simul, & eodem tempore idem Abbas sit praelatus plurium Monachorum. Secunda ibi: Sed cum electi tot sint. RTertia ibi: [Ideoque dici oportet.] Quarta ibi: Caeterum vero, siue itasit.] Tunc sequitur illa pars: Praeterea illud considerari. In qua agit de profectu Angelorum ex huiusmodi custodia. Circa quod tria facit, quia primo mouet quaestionem: Vtrum Angeli in merito, & in praemio proficiant ex huiusmodi custodia. Secundo circa hoc tangit opinionem vnam, quod proficiunt. Tertio tangit opinionem aliam, quod non proficiunt in merito, vel in praemio, quod mereantur ex hoc amplius premium, & ampliorem cognitionem Dei, sed folum proficiunt in scientia rerum exteriorum: Secunda ibi: quod in meritis proficiant. LTertia ibi: Alii autem dicunt. Pars autem illa, in qua ponit opinionem, quod Angeli proficiunt in merito, & praemio; diuiditur in partes quatuor. quia primo probat hoc per rationem, quod sic proficiant, cum continue homi¬ nibus seruiant, & ex hoc in dilectione augmententur. quae dilectio, & est meritum inquantum per eam merentur: & est praemium inquantum per eam beati fiunt. Secundo probat hoc per auctoritates tam Canonis, quam Sanctorum, tam noui, quam veteris testamenti. Tertio obiicit in contrarium per August. dicentem, quod Angelis a seculis fuerunt talia mysteria nota, propter quod non profecerunt in cognitione, & per consequens, vt videtur nec in dilectione nec in praemio. Quarto soluit dictum Aug. videlicet, quod superiores Angeli a seculis sciuerunt aliqua mysteria circa salutem hominum, quae inferiores ignorauerunt: Nulli tamen sciuerunt omnia huiusmodi mysteria, sed per processum temporis omnes Angeli in co gnitione huiusmodi mysteriorum profecerunr: Secunda ibi: CEr quod ngeli proficiant. . Tertia ibi: CHis autem contradicere EQuarta ibi: Ideoque vt omnis repugnantia. ETunc sequitur illa pars: a Alii autem dicunt. 3 In qua ponit opinionem contrariam, quod Angeli nec in dilectione nec in cognitione post adeptam beatitudinem profecerunt, sed solum profecerunt in scientia rerum exteriorum. Circa quod tria facit. Quia primo ponit huiusmodi opinionem. Secundo subdit, quod prima opinio, quod proficiant, est probabilior. Tertio contra huiusmodi opinionem, quod Angeli in merito & in praemio proficiant, adducit auctoritates Isidori, & Gregoriii, & soluit eas. Secunda ibi: CIllud pero, quod ait. LTertia ibi: quibus tamen videntur obuiare.C Et in hoc terminatur sententia praesentis Lectionis: & Distinctionis.
On this page