Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De Angelorum custodia

QVAEST. I. De Angelorum custodia.

Vt Magister in praesenti Dist. agit principaliter de duobus, videlicet de custodia Angelorum, quam exercent circa homines: & de profectu, si quem consequuntur ex huiusmodi custodia: ideo de his duobus quaeremus. Circa primum quidem videlicet circa Angelorum custodiam quaeremus quatuor. Primo de ipsa Angelorum custodia. Secundo de hominibus custoditis. Tertio de Angelis custodientibus. Quarto de tempore custodiae.

Articulus 1

An angeli ad hominum custodiam deputentur

ARTIC. I. An Angeli ad hominum custodiam deputentur. Conclusio est affirmatiua.

D. Th. 1. p. q. 113. arti. 1. Et 2. senten. d. 11. q. 1. arti. 1. D. Bon. d. 1I. artic. 1q. 1. Biel. d. 11 q. 1. Altiliod.2. senten. tr. 4. c. 4. Holxoth. d. 10. q. 4 Aber. de virtu. assistr. q. 9. art1. 5. Baren. Syb. 2. Decret. c. 3. q.

AD primum sic proceditur: videt, quo Angeli non deputentur ad custodiam hominum. Nam illi, qui aequabuntur Angelis in contemplatione diuinitatis, non debent Angelos habere custodes, quia videntur aeque esse digni, sicut & Angeli. homines sunt huiusmodi: ergo &c.

Praeterea virtus creata est quasi punctus, & quasi nihil respectu virtutis increatae: Vbi est ergo ipse Deus custos, non indigemus custodia Angelorum, sed ipse Deus est custos hominum, Iuxta illud lob: Quid faciam tibi o custos hominum: ergo, &c.

Praeterea in libro de spiritu, & anima dicitur, quod anima facta est ad imaginem Dei, vt nulla interposita natura a prima veritate formaretur. Si ergo nulla interposita est natura inter Deum, & animam, non erunt Angeli custodes nostri, quia tunc essent medii inter nos, & Deum.

Praeterea custodia Angelorum est ad praeseruandum nos in gratia, sed ipse Deus immediate per seipsum infundit nobis gratiam: ergo per se ipsum immediate nos custodit in praeseruatione diuinae gratiae.

IN CoNTRARIVM est, quod dicitur in psalmo: Angelis suis mandauit de te, vt custo. diant te, quod non esset nisi Angeli ad nostram custodiam essent deputati.

Praeterea pronior est Deus ad miserendum, quam ad condemnandum, sed dedit Deus nobis Angelos malos ad nostrum exercitium, qui continue nos ad malum incitant, iuxta illud Apostoli. Non est nobis colluctatio, &c. ergo multo magis dedit nobis bonos Angelos ad custodiendum, per quos resistatur nequitiae spirituum peruersorum.

RESOLVTIO. Angelus ad hominem cuffodiendum constitutus fuit. Idqu; ex parte Dei praesertim: hoc est, ex ipsius diuinae bonitatis communicatione, sapientiae, dilectio nisque declaratione, nec non vniuersi connexione. Ea parte in super hominis id factum esse censemus. Intellectus enim, voluntatis, sensualitatis, corporisque decentia id postulare videtur.

RESPONDEO dicendum, quod ex parte Dei, & ex parte nostra possunt sumi rationes, quod Angeli sunt nobis ad custodiam deputati. Hoc ergo ordine procedemus in quaestione proposita. quia ad concludendum intentum ex parte Dei adducemus quatuor rationes. Secundo ad hoc idem enarrabimus alias quatuor rationes ex par te nostra. Tertio adducemus auctoritates ad propositum.

Propter primum sciendum, quod non est ex insufficientia Dei, quod Angeli sint deputati ad custodiam nostram: sicut non est ex in sufficientia eius, quod ipse gubernet mundum mediantibus secundis causis, & producat effectus mediantibus secundis agentibus. posset enim, si vellet, totum per seipsum facere, quia posset calefacere signe igne, infrigidare sine aqua, & alios effectus facere sine quibuscunque alijs agentibus. sed vt non essentres ociosae, & ne essent destitutae proprijs operationibus, vult, quod coadiutores eius simus: & vult, quod creaturae suae cooperentur sibi in productione suorum effectuum: & vult hoc modo inferiora per superiora reducere. secundum quem modum loquitur Diony. 4. de Angeli Hie rarchia, quod est in ordine diuino legaliter promulgatum secunda per prima in Deum reduci, quasi dicat, quod haec est lex diuinitatis, & hic est ordo legis diuinae, vt secunda reducantur per prima, idest, inferiora reducantur per superiora: & hoc modo, vt ipse ibidem innuit, nos reducimur in Deum per Angelos. quod sic esse, vt praediximus, ex parte Dei quatuor vijs possumus declarare. vt Prima sumatur ex diuinae bonitatis conmunicatione. Secunda ex eius sapientiae ostensio ne. Tertia ex suae dilectionis manifestatione. Quarta ex vniuersi connexione.

Prima quidem via est multum generalis, quia concludit generaliter de omnibus. quia, vt praediximus, posset Deus sine secundis agentibus omnes effectus facere; tamenvult dignitatem suam communicare creaturis, & quia non vult, quod creaturae suae ociosae sint: nec vult, quod sint superuacua opera sapientiae suae, non patitur, quod res sint destitutae proprijs operationibs, sed vult, quod superiora agant in inferiora, & vult, quod inferiora reducantur in ipsum per superiora. Et quia Angelisunt superiores nobis: & sunt medii inter nos, & Deum, vult, quod nos reducamur in ipsum per Angelos, & hoc modo sunt Angeli ad nostram custodiam deputati. Haec enim via de omnibus agontibus generaliter tangitur Sapien. 14. cum dicitur sic: Tu autem Pater omnia gubernas prouidentia. Et subditur: Ostendens, quoniam potens es ex omnibus saluare, etiam si sine rate, quis adeat mare: sed vt non essent vacua opera sapientiae tuae, propter haec etiam exiguo ligno credunt homines animas suas, & transeuntes mare per ratem liberati sunt. Posset enim Deus facere, quod homo sine rate transiret mare, & quod combureretur sine igne, & quod saluaretur sine custodia Angelorum. sed, vt non sint vacua opera sapientiae suae, vult, quod rates, &enaues habeant proprium effectum, & quod iuuent nos in transeundo mare, ideo homines credunt, & committuut animam suam nauibus, & liberantr in transitu maris per naues: sic etiam vult, quod & aliae res habeant suos effectus. Hoc etiam modo vult, quod Angeli habeant suos effectus in nos, & quod custodiant nos tanquam superiores nobis, & quod hoc modo homines reducantur in Deum per Angelos, velut inferiores per superiores.

Secunda via ex parte Dei ad hoc idem sumitur ex ostensione sapientiae suae. quia vt dicitur in 1. Metaphy. Sapientis est ordinare, potissime qui dem in ordine refulget sapientia sapientis. Ideo Augustinus in Ench. exponens illud Gene. 1. Vidit Deus cuncta, quae fecerat, & erant valde bona: ait, quod vnumquodque in se bonum est, sed omnia sunt valde bona, ratione ordinis, qui ibi refulget. Sic ergo in hoc potissime declaratur sapientia sapientis, quod omnia opera sua ordinata sint, & quod omnia secundum ordinem fiant, vt, quod inferiora subsint superioribus, & gubernentur per superiora. oc ergo modo Angeli de putati sunt ad custodiam hominum tanqua m eorum rectores, & gubernatores. Posset enim Deus sine Angelis homines saluos facere, sed, vt ostendantur opera sapientiae suae or dinata esse, voluit homines tanquam inferiores red ucere in ipsum per Angelos tanquam per superiores.

Tertia via sumitur ex diuinae dilectionis declaratione. nam sicut in hoc manifestatur mulrum diuina dilectio erga homines, quia suum Filium dedit in redemptionem pro nobis, Iuxta illud: In tantum Deus dilexit mundum, vt suum Filium daret. Sic etiam multum manifestatur diuina dilectio, quod & Angelos bonos, qui & secundum naturam, & secundum gratiam sunt prope ipsum, deputat ad nostram custodiam. Ideo dicitur ad Roma. S. quod sic Deus dilexit mundum, quod Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus cradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donauit: Deus ergo, vt suam dilectionem manifestaret erga nos, tradidit filium suum pro omnibus, & simul cum ipso filio suo deta sunt nobis omnia. Multo magis possumus arguere, quod dat nobis Angelos ad nostram custodiam, & ad nostrae salutis consecutionem.

Quarta via ex parte Dei ad hoc idem sumitur ex vniuersi connexione. Videmus quidem ista corporalia, quia habent duplicem quantitatem, molis, & virtutis, & ideo vtro que modo sunt connexa. connectuntur quidem scundum quantitatem molis, prout superficies vnius corporis coniungitur superficiei alterius: sicut superficies ignis coniungitur superficiei aeris: & superficies aeris superficiei aquae, vt nullo modo sit dare vacuum. Nam non esse vacuum est tantum bonum, quod annotauerunt: sapientes Philosophi, vt patet per Auicen. quod tractum a vacuo dixerunt esse fortissimum. Tractus enim a vacuo, idest, tractus, vt non sit vacuum, est fortissimus. quia natura nullo modo patitur vacuum. Corporalia ergo sunt coniuncta, & connexa, secundum quantitatem molis, quia inter ea nullo modo est dare vacuum, sed superficies superioris attingit superficiem inferioris.

Alia quidem est coniunctio, & connexio rerum secundum quantitatem virtutis, & haec connexio est secundum actionem, & passionem: & hoc modo non solum contunguntur corpora corporibus, sed spiritus corporalibus, & spiritus spiritibus. Nam secundum actionem, & passionem corpora coniunguntur corporibus. quia cerpora superiora agunt in infe riora, & spiritus coniunguntur spiritibus. quia spiritus agunt in seipsos, licet non omnino proprie, quia vnus spiritus agit in alium, prout illuminat alium, vel aliqua exercet circa alium. Igitur propter connexionem vniuersi, voluit Deus Angelus deputare ad custodiam hominum, vt essent connexi Angeli, & homi. nes, & aliquas actiones haberent Angeli circa homines.

Adductis quatuor ratignibus ex parte Dei, quo modo congruum fuit, quod Deus deputaret Angelos ad custodiam hominum, volumus adducere quatuor alias rationes ex parte ipsorum hominsm: ostendentes hoc esse congruum. Homo enim primo diuiditur in animam, & corpus. In anima vero respectu actionum suarum, prout actiones nostrae sunt morales, & sunt aliqua modo meritoriae, vel demeritoriae, est assignare tria genera potem tiarum, videlicet sensualitatem, intellectum, & voluntatem. quod ergo congruum sit, Angelos deputari ad custodiam nostram, ne decipiamur, & ne laedamur a Daemonibus, quatuor congruitates assignare possumus, vt vna congruitas sumatur ex parte intellectus nostri. Alia ex parte voluntatis. Tertia ex parte sensualitatis. Quarta ex parte corporis.

Prima congruitas sic patet. Nam Angelus habens intellectum, quasi deiformem, quia non intelligit componendo, & diuidendo, sed statim intellecto subiecto intelligie praedicatum: nec intelligit discurrendo a principijs ad conclusiones, vel a causa ad effectum, sed statim intellectis principijs intelligit conclusiones, prout spectat ad illum actum intelligendi, secundum quem perficitur intellectus angelicus: & hoc modo intellecta causa, intelligit effectum. Homo ergo habens intellectum sic imperfectum, & in potentia, & habens aduersarium Daemonem habentem intellectum sic perfectum, & in actu, & tanrae efficaciae; de leui posset decipi a malo Angelo, siue a Diabolo, nisi haberet bonum Angelum custodientem, & instruentem ipsum, ne decipiatur ab aduersario suo.

Secunda congruitas ad hoc idem potest sumi ex patte voluntatis nostrae, quae de leui est flexibilis ad malum. Congruum ergo fuit, quod Deus deputaret Angelos bonos ad custodiam nostram, ne Angeli mali inclinarent voluntatem nostram in malum, quod leuius facerent, nisi assisterent nobis boni Angeli, quantum est de se semper nos monentes, & inclinantes in bonum, sicut mali Angeli semper sunt circa nos: & quantum est de se semper nos mouent, & inclinant ad malum.

Tertia congruitas potest sumi ex part. sensualitatis, quae de se post peccatum primi hominis semper est prona ad malum. Iuxta: llud Gen. 4. Sensus enim, & cogitatio humani cordis, in malum prona sunt ab adolescentia sua. Quarta autem congruitas potest sumi ex parte corporis nostri. Nam non est potestas super terram, quae ei posset coaequari. Posset enim Diabolus, si Deus ei permitteret, omnia corpora nostra destruere in modico tem pore, & hoc modo im pedire numerum electorum. Bonum ergo fuit dare Angelos ad custodiam hominum, non solum ad praeseruandas animas a morte spirituahi, sed etiam ad praeseruandum corpora a morte carnali. quia Diabolus cum videret hominem in malo statu, vel carentem gratia, posset destruere eum, nisi haberet Angelum bonum, custodientem ipsum, propter quam custodiam multi saluantur, qui non saluarentur. secundum quem modum impletur etiam numerus electorum a Deo praeuisus, qui non sic impleretns. Adductis rationibus tam ex parre Dei. vnam ex parte hominum, congruum fuisse A ngelos deputari ad custodiam hominum, volunus adducere auctoritates hoc confitmantes: Dicatur enim Matth. Videte ne contemnatis vnum ex pusillis his: dico enim vobis, quia Angeli eorum in coelis semper vident, &c. vbi dicit &loss. quod pusilli non sunt contemnendi, quia adeo chari sunt Deo, quod Angeli sunt eis ad custodiam deputati.

Rursus Ecclesi. dicitur, quod in vna quaque Cente Deus praeposuit Rectorem, quod Olossu exponens ait, quod praeposuit Angelos, quibus commisit Deus custodiam singularum gentium. Ad quod probandum addncit Glossa auctoritatem Deuter. secundum aliam litreram,. Nam vbi nos habemus: Constiturt terminor populorum iuxta numerum Filiorum Israel, littera, quam allegat ibi Glossa dicit: Statuit termt nos gentium iuxta numerum Angelorum Dei. quod Olossa illa vult intelligi de Angelis ad custodiam gentium deputatis. quia si non est tantus numerus Angelorum custodientium, quantus est numerus gentitim custodita rum, siue hominum custoditorum: quilibet tamen homo dicitur habere suum Angelum custodem, vt patebit in quaestionibus litteralibus. Nam vnus semper est custos plurium, saltem successiue.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod Angeli non erunt custodes nostti in Patria, sed tunc aequabimur eis, & assumemur ad ordines ipsorum. sed sunt nostri custodes in via, secundum quem modum sunt superiores nobis, tam in gratia, quia habent gratiam perfectam, & consummatam: quam rriam in natura. quia intellectus noster naturaliter est potentia pura in genere intelligibilium, & tenet infimum gradum in genere substantiarum separatatum, & nascitur in vmbra intelligentiae, quia ex coniunctione ad carnem est quaedam intelligentia obumbrata, & oritur in Orixonte aeternitatis. quia sicut Orixon diuidit in hemisphaerium superius, & inferius: sic intellectus noster diuidit inter intellectualia, quae se habent, vt hemisphaerium superius, & sensibilia, quae se habent, vt inferius. & quia Angeli, qui sunt comprehensores, sunt superiores nobis, vt sumus via tores; ideo dignum est, vt hoc modo deputentur ad custodiam nostram.

Ad secundum dicendum, quod Deus est custos noster, & Angelus est custos noster: quia, vt supra diximus, posset Deus totum, & totaliter per ipsum facere: sed, vt non sint superuacua opera sapientiae suae, vult dignitatem suam communicare creaturis, & vult effectus suos agere, mediantibus secundis agentibus, reducendo in seipsum tanquam in supremum infima per media. & quia Angeli secundum aliquem modum accipiendi sunt medii inter nos, & Deum: ideo Deus reducit nos in seipsum per Angelos, tanquam per custodes medios. Ad tertium dicendum, quod diuersimode loqui possumus de Angelo, & anima nostra: & aliquo modo accipiendo Angelum, vel aliquo modo loquendo de Angelo, est medius inter Deum, & animam nostram, & aliquo modo non. sed de hoc in sequenti quaestione dicetur.

Ad quartum dicendum, quod licet Deus immediate infundat nobis gratiam, tamen Angeli possunt nos disponere, & praeparare ad susceptionem gratiae. Nam & vnus homo potest alteri persuadere, & inducere ipsum ad bonum. quod faciendo, aliquid operatur in eo, quo disponit ipsum ad gratiam. Angelut ergo depuratus ad custodiam hominis, semper assistit sibi, retrahendo ipsum a malo, vel inclinando ipsum ad bonum. quod faciendo, dicitur, quantum est de se, disponere eum ad gratiam, vel praeseruare ipsum in gratia.

Articulus 2

An omnis homo habeat suum Angelum custodem

ARTIC. II. An omnis homo habeat suum Angelum custodem. Conclusio est affrrmatiua.

D. Th. 1. p. q. 112 arti. 2. & 2. et 2. fenten d. 11. p. 1. artic. 3. Alber. Magn. de virt. assistr. q. 6. artic S Biel. d. r1. q. 1. Ric.d 1 1. q. 1. Th. Arg. d. 16. q. . arti. 3. Pur d 1 1. d.t.

SECVNDO quaeritur decustodia Angelorum quantum ad ipsos homines custoditos. Vtrum omnis homo habeat suum Angelum custodem. Et videtur, quod non. quia custodia non adhibetur aliquibus, nisi propter impugnantes. sed homo in statu innocentiae non habebat aliquam pugnam: ergo non indigebat aliqua custodia.

Praeterea ad hoc adhibetur custodia alicui, ad promouendum ipsum ad bonum. sed Antichristus non poterit promoueri ad bonum, ergo saltem ille non habebit aliquem Angelum custodem.

Praeterea si adhibentur Angeli ad custodiam nostram, hoc est, ne labamur in peccatum. sed pueri ante liberum arbitrium non possunt labi in peccatum, ergo non habent Angelum custodem.

Praeterea non potest Angelus esse custos hominis viatoris nisi permittat aliquando eum malefacere. sed custos, permittens custoditum malefacere, est dignus reprehensione: Angeli non possunt esse digni reprehensione: ergo &c.

IN CONTRARIVM est, quia non solum omnes alii homines, sed etiam ipse Christus, vt videtur, habuit Angelum custodem. quia videtur velle Dionysi. 4. de angelica Hierarchia, quod ipse Christus subdebatur paternis dispositionibus, mediantibus Angelis.

Praeterea Lucae dicitur, quod apparuit Angelus confortans eum¬

RESOLVTIO. Angelus non necessitate simpliciter, sed secundum quid, homini dandus erat custodiendo. Id quod diuine prouidentiae adscribendum est, sicut de Angelorum cuftodia Sancti viri, nec non Philosophi locuti sunt. Angelus enim ab animae infisione datur, ne erret in intellectu, nedeuiet in voluntate, ne in passionibus sensualibus peruertatur, & ne corporeas laesiones indebite patiatur. Adam igitur, & omnis homo suum habnit Angelum custodem: Christus autem non item; quia huiusmodi custodia non indigebat, sed habuit exangelum solam quantum ad ministerium.

RESPONDEO dicendum, quod in hac qoine sic procedemus, quia primo ostendemus, quae fuit necessitas, quod deputarentur Angeli ad custodiam hominum.

Secundo declarabimus, vtrum aliqui sapientes Gentiles, vel aliqui gentilium Philosophi, locuti fuerint de huiusmodi custodia. Tertio patefiet, quod quaestio quaerit, videlicet, quod quilibet purus viator habet Angelum bonum deputatum ad custodiam, & malum ad exercitium.

Propter primum sciendum, quod non possumus assignare necessitatem simpliciter, quare deputati sint Angeli ad custodiam cuiuslibet puri hominis, sed fecundum istum ordinem, quem vi demus, & quantumad modum, secundum quem Sancti Dei homines asserunt Deum gubernare mundum, quia principia infimorum coniungit infimis supremorum, vt dicit Diony. 7. de di. no. & quia reducit infima in suprema per media, vt vult idem Dionysius in de angelica Hierarchia, quantum est ex parte Dei assignabimus necessitatem, diuinam prouidentiam, per quam sic disposuit regere, & gubernare mundum, vt mediantibus superioribus regeret inferiora, vt dicit Augustinus 3. de Trinit. c. 4. vbi probat diuinam bonitatem esse primam, & supremam causam rerum, secundum quam semper inferiora gubernantur per superiora, vt corporalia per spiritualia, & corpora inferiora per superiora. Deus enim sic ab aeterno disposuir, & ordinauit de gubernatione mundi, & regnorum, vt quantum ad ipsum Deum. nihil casuale, nihil fortuitum possit ibi accidere. propter quod Philosophus in de bona fortuna dicit, quod vbi plurimus intellectus, ibi minima fortuna. Auanto enim intellectus est maior, tanto plura videt circa opus suum: & quia illa dicuntur fortuita, & casualia, quae accidunt praeter praeuisionem agentis, cum nihil contingatin mum do a Deo impraeuisum, & impraemeditatum, rerespectu Dei nihil est fortuitum, & casuale. Vnde Augustinuss. de Cihitate Dei reprehendit dicentes, quod fato, vel fortuna regantur humana regna, quia non reguntur, nec fato, nec fortuna, sed diuina prouidentia. Sic enim voluit Deus prouidere generi humano, vt homines reducerentur in ipsum Deum per custodiam Angelorum.

Cum ergo quaeritur, quae fuerit necessitas ponendi custodiam Angelorum circa homines, patet, quod si loquamur de necessitate simpliciter non est talem necessitatem dare, quia posset Deus fine Angelorum custodia saluare homines. Sed si loquamur de necessitate prout possumus habere a Sanctis, & prout. idemus manifeste, quodDeus gubernat mundum, reducemus huiusmodi necessitatem, quantum est ex parte Dei, in diuinam prouidentiam, quia ab aeterno sic praeuidit, & sic disposuit gubernare mundum, quod semper infima reducat in suprema per media. Eo ergo modo, quo Angeli sunt medii inter hoies, & Deum homines roducuntur in ipsum per Angelos, & per custodiam Angelorum. Sic est ergo ex parte Dei. sed si consideremus ex parte nostra, huiusmodi necessitas est indigentia nostra. Nam, vt patuit in quaestione praecedenti, homo primo diuiditur in animam, & corpus: & in aia ponimus triplex genus potentiae: intellectum, siue rationem: voluntatem, quae est appetitus intellectiuus: & sensualitatem, quae est appetitus sensitiuus. Quilibet ergo homo viator indiget Angelorum custodia, vel propter omnia ista quatuor, videlicet propter intellectum, voluntatem, sensualitatem, & gertct corpt: vd prorter vnum, vd plur istorum.

Viso, quae fuerit necessitas ponendi angelorum custodiam circa homines, volnmus descendere ad secundum, quod dicebatur declarandum: vtrum aliquis de sapientibus, siue de Philosophis gentilibus aliquid tractauerit de hac materia, Ad quod dici potest, quod inter caeteros Gentiles Apuleius in libro, quem fecit de Deo Socratis, hanc materiam valde discussit. Augustinus tamen S. de Ciuirate Dei. ait, quod Apuleius illum librum, quem fecit de Deo Socratis, appellare debuit de Daemone Socratis. Tamen licet secuna dum aliqua verba illius libti vocari debeat ille liber de Daemone Socratis: Si tamen vera sunt, quae ibi scribuntur, proprium nomen libri esset de bono spiritu Socratis. Socrates enim torum se dedit moralibus, vt homo esset bonus, & bene viueret: & dimissis vitijs, adhaereret virtutibus.

Non sunt damnandi philosophi praecedentes Christum, quia lex scripta, data per Moysen, non erat vniuersalis, nec sacramenta illius legis erant vniuersalia, sed populus Hebraeorum specialiter obligabatur ad illa. Poterant enim tunc homines saluari in lege naturae. Potuit ergo Socrates esse bonus homo, & saluari in lege naturae. Habuit enim Socrates, sicut quilibet alius purus homo, Angelum bonum ad custodiam, & malum ad exercitium. Et si vera sunt, quae scribuntur faepe in praefato libro, Angelus ille bonus erat, qui custodiebat Socratem. Apuleius ergo licet librum illum vocasset de Deo Socratis, debuit eum vocare de custode Socratis secundum eriam ea, quae narrat in libro. quia illum, quem vocat Deum Socratis, dicit ipsum fuisse custodem Socratis. Descendamus ergo ad verba posita in saepe dicto libro, vt ex eis iudicare possimus, quae sunt tenenda de dicto libro. Dicitur enim ibis Ex hac igitur sublimiore Daemonum copia, Plato autumatur, singulis hominibus in vita agenda testes, & custodes singulis additos, qui hominum conspectui semper adsint arbitri, idest quasi inspectores vitae, & omnium non modo, idest, non solum modo actorum, verum etian cogitatorum. Ac vbi, vita edita, remeandum es cundem illum, qui nobis praeditus fuit, captare illico, & rrahere veluti custodiam suam ad iudicium, atque illic in causa dicenda assiitere, si qua eommentiatur redarguere, si qua vvera dicat asseuerare, prorsus illius testimonio ferri sententiam. Angelum ergo deputatum ad custodiam euiuscunque hominis singularis Apulerus instructus doctrina Platonis, qui fuit discipulus Sociatis, multis nominibus nominat. nam sicut dictum est, A ngelum non solum esse custodem hominis, sed testem, & dicit ipsum conspicere non solum acta, siue facta, sed etiam cogitata, dicit ipsum esse arbitium in vita ista, & testem in alia. Homo ergo custoditus ab eo, si in alia vita mentiatur de suis operibus, a tali Angelo redarguetur, si verum dicat, approbabitur. Testimonio igitur: Angeli custodientis hominem, dabitur sententia de homine custodito, vt vult Apuleius erudi tus in hoc a Platone Discipulo Socratis. Libenter enim ad confirmanda dicta nostra adducimus sententias Gentilium, vt tanta appareat veritas nostrae fidei, vt etiam in lege naturae, quae fide tenemus, sint a Gentilibus approbata.

Aduertendum tamen, quod Daemon potest esse nomen boni Angeli, & mali Angeli. Nam, vt di. cit Hugutio, Daemon interpretatur peritus, vel sciens, & potest componi cum Cacos, quod est malum, vt idem Hugutio inquit, & dicuntur Cacodaemones. e. mali Angeli, vel cum calo, quod est bonum, & dicuntur Calodaemones. es. boni Angeli. Licet ergo in dicto lib. Apulei: custos hominis dicatur Demon: dicitur tamen esse de superioribus Daemonibus, & nomine superiori secundum Aug. 12. super Gen. intelligitur omne bonum, sicut nomine inferi omne malum. & ideo ille Daemon sic assignatus custos cuiuscunque hominis singularis, potest dici Calodaemon. id est bonus Angelus. Quod multipliciter declaratur. Primo quia dicitur esse de superis, siue de sublimibus, & nomine superi intelligitur omne bonum. Secundo quia dicitur custos, malus autem Angelus non dicitur datus, vt custos, sed datus ad exercitium. Tertio quia approbat verum: malus autem Angelus fuit mendax ab initio, & in veritate non stetit. Quarto, quia eius testimonio datur sententia de homine custodito, quod de malo Angelo dici non poterit. Dicitur autem huiusmodi custos Deus Socratis, quia forte Socrates fuit primus inter Gentiles loquens de talibus. Nam & si Plato de hoc locutus est, potest dici non primus, quia hoc habuit a Socrate Magistro suo. Fuit enim Plato Discipulis Socratis: vt ait Augustinus 8. de Ciuita. Dei. vel dicitur ille custos Deus Socratis, idest Dominus Socratis. quia forte bonus Angelus custodiens reuelauit se ipsi, & ipse ex tunc habuit eum, vt Deum, vt in omnibus obediret sibi. In praefato autem libro, de huiusmodi Angelo custode nostro, dicuntur multae bonae proprietates, quod omnia curiose percipiat, omnia: videat, omnia intelligat, quae intelligenda sunt de spectantibus ad hominem custoditum. Additur etiamibidemo. quod est custos singularis, praefectus domesticus: speculator proprius, atiator intimus, cognitor assiduus, & obseruator, indiuiduus arbiter, inseparabilis testis: malorum improbator, bonorum approbator, & multae bonae alia proprietates assignantur de huiusmodi custode, quae malo Angelo conuenire non possent.

His itaque transcursis, de leui patet trertium, quid de quaesito tenere debeamus. Nam cum quaeritur: Vtrum quilibet homo habet suum Angelum custodem, dici debeat, quod secundum id, quod habetur in Euangelio, & secundum communem Sanctorum sententiam, & secundum id, quod communiter Theologi tenent, quilibet purus homo ab infusione suae animae rationalis, quam diu est viator, habet Angelum custodem suum, vel propter omnia illa quatuor: ne erret secundum intellectum, ne deuiet secundum voluntatem, ne passionibus peruertatur secundum sensualitatem, & ne patiatur laesiones corporales indebitas. & hoc modo propter omnia ista habent Angelum custodem suum communiter adulti in natura corrupta, vel propter aliqua istorum, & sic potuit habere Angeluni custodem ipse Adam in statu innocentiae. Nam si non fuit seductus Adam: quia non credidit esse verum, quod sibi dicebat Diabolus; potuit tamen aliter esse deceptus, quia potuit credere esse veniale, quod erat mortale, vt dicit August. 14. de Ciuita. Dei. Vel possumus indigere Angelo custode propter vitandas corporales laesiones indebitas, & sic indigent tali custodia infantes, non solum ante vsum liberi arbitrii, sed etiam dum sunt in vtero matris.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod homo in statu innocentiae, etsi non impugnabatur a sensualitate, quia illa erat omni no subiecta rationi: poterat tamen impugnari a Diabolo, sicut impugnata fuit Eua: vel poterat impugnari a sibi simili, sicut impugnatus fuit Adam ab Eua: vel poterat impugnari a seipso. quia non omnes malae cogitariones nostrae sunt a Dia bolo, quia possunt esse a nobis ipsis, vt vult Augustinus in libro de Dogmatibus. Hoc etiam modo fuit impugnatus ipse Diabolus a seipso, de quo ait Augustinus 11. super Gen. quod Diabolus fuit bonus, sed continuo, idest, statim se auertit, superbia tumidus, & propriae excellentiae delectatione corruptus. Indigebat autem homo in statu innocentiae angelica custodia, vt retraheretur a malo, in quod poterat modis praefatis corruere.

Ad secundum dicendum, quod Antichristus habebit suum Angelum custodem propter tria.

Primo quia lex communis non debet infiringi propter aliquam particularem perfonam. Cum ergo custodia Angelorum tradita sit toti humano generi, propter Antichristum, qui etit quaedam singularis persona, non debet hoc infringi. Secundo hoc fiet, vt poena sua iu¬ stior appareat: si custodia angelica, quae est auxilium commune, datum toti humanae naturae sibi non subtrahatur. Tertio dicere possumus, quod hoc fiet, quia si per custodem Angelorum Antichristus non potetit conuerti ad bonum, poterit retrahi a multis malis, ita, quod non erit omnino frustra illi custodia.

Ad tertium dicendum, quod Angelus custos noster non solum est custos animae, quod eius sit nos custodire, ne labamur in peccatum, & vt proficiamus in bonum, quantum ad animam: sed etiam ad eum spectat nos custodire, ne a Diabolo violenter opprimamur, quantum ad corpus. quia hoc modo posset impediti numerus electorum. Diabolus enim est tantae potentiae, quod in vtero martis statim nos posset occidere, si Deus hoc permitteret, & Angelus nos custodiens hoc non impediret & ipse libenter hoc faceret ex inuidia, quam ad nos habet, ne renati fonte baptismatis perueniremus ad gloriam, vnde ipse cecidit.

Ad quartum dicendum, quod si custos, vel etiam quicunque legislator, vel etiam Medicus, si facit totum, quod in se est, vel totum, quod custodia exigit quantum ad custodem Angelum: vel totum, quod custodia gentis sibi commisisse requirit quantum ad Legislatorem, vel quantum ad Principem ciuitatis, vel si facit totum, quod ars medicinae iubet, quantum ad medicum, non cadit sibi aliqua reprehensio, sed potius laus. Et quia hoc facit Angelus custos noster: ideo si non proficimus in bonum, quod ipse suadet, vel si labimur in malum, quod dissuadet, non erit eis culpa, vel reprehensio, sed potius laus.

RESP. AD ARG. IN CONTRARIVM.

AD primum autem in contrarium dicendum, quod Christus non habuit Angelum custodem, quia anima sua erat superior omnibus Angelis, & erat perfecte fruens ab instanti suae conceptionis, & quia Angelo custode non indigent nisi puri viatores: Chiristus, qui fuit simul viator, & comprehensor, non indigebat tali custodia quantum ad seipsum, habebat tamen non solum Angelum, sed multitudinem Angelorum, non ad custodiam, sed ad obsequium, & ad famulatum. Et si inueniatur, quod Christus erat sub custodia Angelorum, hoc non est intelligendum quantum ad seipsum, sed quantum ad personas sibi famulantes, & sibi coniunctas. Nam Ioseph fuit instructus ab Angelo, vt tolleret puerum, & matrem eius, & fugeret in Aegyptum. Anima autem Christi non indigebat tali instructione, quae plura videbat in verbo, quam aliquis AngeIus. Et ad hoc possunt referri verba Dionysi. vel cuiuscunque alterius de huiusmodi costodia loquentis.

Ad secundum dicendum, quod ille Angelus, qui apparuit Christo, confortabat eum sibi famulando, & obsequendo: non autem eum in¬ struendo, quia vere timuic, vere tristabatur, vere in passione doluit ex diuisione continui, & ex infixione clauorum in manibus. & pedibus. quia spiritus id est ratio superior erat prompta caro id est sensualitas erat infirma: fuit enim hoc singulare in Christo, quod quaelibet potentia permittebatur agere, quod suum erat. Nam ratio superior in Christo summe fruebatur, & caro eius dolebat in cruce posita, & affligebatur, & sensualitas eius timebat, & tristabatur.

Articulus 3

An cuiuslibet ordinis sint angeli custodientes

ARTIC. III. An cuiuslibet ordinis sint angeli custodientes. Conclusio est negatiua.

D. Tho. 1. p. q. 1 12. artic. 3. Et 2. senten d. 11 artic. 2. Bartho. Syb. 2. Dec. cap. 3. q. 3.

TERTIO quaeritur de Angelorum custodia quantum ad Angelos custodientes, cuius ordinis sint illi angeli dati in custodiam hominum. Et videtur, quod huiusmodi custodia pertineat ad omnes ordines tertiae Hierarchiae, quia secundum Dionysi. Hierarchia prima tota est inter Deum, & Angelos, quia omnes ordines illius Hierarchiae, sunt quasi in vestibulis Dei, & sunt in his, quae sunt circam Deum: sic etiam tota secunda Hierarchia, & omnes ordines eius sunt inter Angelos, & Angelos, quia a superioribus Angelis illuminant, & inferiores Angelos illuminant. Pari ergo ratione rota tertia, & omnes ordines eius sunt inter Angelos, & homines, quia ab Angelis illuminantur, & homines illuminant, sed omnes tales, qui illuminant homines videntur esse deputati ad custodiam hominum, ergo & caetera.

Praeterea Angelus custodiens hominem defendit ipsum ab impugnatione hostis, siue Diaboli. sed hoc est arcere hostem, siue Diabolum. cum ergo pertineat ad potestates, videtur, quod Angeli custodes hominum sint de ordine illorum Angelorum, qui dicuntur potestates.

Praeterea cum missio Angelorum ordinetur ad custodiam hominum, quia ad hoc mittuntur Angeli ad homines, vt custodiant eos, cum quinque ordines Angelorum dicantur missi, & quatuor assistentes, videtur, quod Angeli, custodes hominum sint de quinque ordinibus, qui dicuntur missi, siue ministrantes.

Praeterea Angeli deputantur ad custodiam hominum, vt homines salui fiant, & homines assumantur ad ordines Angelorum: sed ad omnes ordines Angelorum assumuntur aliqui homines: quia scundum August. 12. de Ciuita. Dei. Angeli & homines facient quam ciuitatem Dei. quod non proprie fieri posset, nisi in ordinibus omnibus essent mixti Angeli cum hominibus, & econuerso: ergo &c.

Sed contra: Inter Angelos illi sunt custodes hominum, qui singulis bominibus praesunt, vt dicit Apuleius in libro, quem fecit de Custode Socratis: siue, vt aliqui inscribunt, de Deo Socratis.

Praeterea haec est differentia inter Archagelos, & Angelos, quia Archangelorum est nunciare, & efficere maiora: Angelorum est efficere minora. Angelorum est ergo efficere minima, sed hoc est homines custodire, ergo &c.

RESOLVTIO. Angeli ex infima Hierarchia ad custodiam hominum habendam sunt electi. Idque ex Vniuersi ordine, ex Angelis ipsis custodientibus, exque ipsis hominibus custoditis patere potest.

RESPONDEO dicendum, quod triplici via inuestigare possumus, quod non ad omnes ordines infimae Hierarchiae, sed solum ad infimum ordinem illius Hlierarchiae pertinet homines custodire. Sunt enim in infima Hierarchia tres ordines. Principatus, quorum est praeesse multitudini, vel praeesse toti vni Genti. sicut dicitur Princeps Persarum, qui praeest Persis: Princeps Iudaeorum, qui praeest ludaeis. vnde dicitur Dan. 10. quod Princeps Regni Persarum, restitit Angelo, qui loquebatur cum Dan. ne liberatentur Iudaei. 21. diebus. Principatus ergo sunt primus ordo infimae Hierarchiae. Archangeli sunt ordo secundus: Angeli sunt ordo tertius, & infimus. Principatus autem non dicuntur esse custodes hominum, vt hic de custodibus loquimur, quia non loquimur de custodibus multitudinum, sed de custodibus singularium personarum, & de his, qui praesunt singularibus personis. huiusmodi autem non sunt principatus, qui deputati sunt, vt praesint vni toti alicui multitudini, nec etiam huiusmodi custodes sunt Archangeli. quia & si Archangeli mittuntur ad singulares personas, mittuntur tamen pro aliquo magno facto, quod respicit totam aliquam multitudinem, sicut pro salute totius generis humani missus fuit Gabriel ad Virginem ad annunciandam conceptionem filii Dei. sed Angeli, qui sunt custodes hominum, sunt custodes singularium hominum, vt sunt singulares personae, & vt exercent circa eos pertinentia ad singulares personas. Ideo communiter dicitur, quod Angeli custodes hominum habent actus limitatos circa humana officia, & circa aliquas humanas personas determinatas: & hoc, vt communiter ponitur, est vltimum, & minimum officium, quod potest pertinere ad Angelos. ideo vltimus ordo Angelorum, vel infimus ordo infimae Hierarchiae, dicitur esse ad custodiam hominum deputaus.

Possumus autem hoc, vt in principio huiusmodi solutionis tetigimus, via triplici declarare, vt Prima via sumitur ex ipso ordine vniuersi. Secunda ex ipsis Angelis custodibus. Tertia ex ipsis hominibus custoditis.

Prima via sic patet. Nam, vt dicitur 8 de di. no. Diuina essentia semper omnia concordans, fines priorum coniungit principijs secundorum vnam harmoniam pulchre operans. In hoc ergo consistit magna harmonia, & magna concordia, & connexio vniuersi, quod fines priorum coniungantur principijs secundorum. Inter naturas autem creatas primatum tenent substantiae separatae, vel substantiae spirituales, quae communi nomine vocantur Angeli. Infimum autem locum tenent substantiae corporeae. sed medium locum tenent homines, qui sunt substantiae ex vtrisque compositae, idest, ex substantia corporali, & spirituali, siue ex anima, & corpore. In hoc ergo vniuerso dignitate, & natura substantiae separatae, siue Angeli sunt primi: homines sunt secundi. Alia vero corpora tenent locum tertium, & infimum respectu hominum, & Angelorum. In hoc ergo residet magna harmonia, & magna connexio vniuersi, quod infima supremorum, idest, infima in Angelis, coniungantur supremis secundorum, idest, supremis in alijs rebus. & quia homines sunt huiusmodi supremi, & inter creaturas sensibiles, siue visibiles homo est dignissima creaturarum, ideo, in hoc stabit harmonia vniuersi, quod infimi Angeli deputentur ad custodiam hominum. & quia infimi Angeli sunt infimus ordo infimae Hierarchiae ideo Angeli dicti infimi ordinis sunt ad custodiam hominum deputati.

Secunda via ad hoc idem sumitur ex ipsis Angelis custodientibus. nam Angeli custodes hominum sunt deputati ad custodiam singularium personarum, vt singulares personae sunt. Nam licet Apostolus dicat de Angelis, quod omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos, qui haereditatem capiunt salutis; oportet tamen, vt verificetur dictum Apostoli distinguere de missione interiori, & exteriori. Nam missi exterius ad nos, vel ad ea, quae sunt hic inferius, dicuntur ministrantes. missi autem interius dicuntur assistentes. Nam Angelus illuminatus a Deo illuminans alium Angelum, & si non mittitur exterius, mittitur tamen interius ad illuminandum alium Angelum. & quia omnes mittuntur, vel interius ad illuminandum alios Angelos, vel exterius ad illuminandum homines, & ad agendum aliqua hic inferius circa homines: bene dictum est, quod omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi. quod totum est propter salutem nostram, & propter salutem electorum, vel propter electos, vt capiant haereditatem salutis. Sed licet tam assistentes, quam ministrantes possint dici missi, large loquendo de missione, tamen custodes nostri, proprie loqquendo de custodia, non debent dici assistentes, sed ministrantes.

Rursus: cum quinque sint ordines ministrantium, videlicet Fotestates, Virtutes, Principatus: Archangeli, & Angeli, vt ex superioribus patere potest. quia solum Angeli deputantur ad officia singularia singularium hominum, cum omnes alii ordines administrantes aliquo modo respiciant bonum multitudinis: ideo soli Angeli de infimo ordine infimae Hierarchiae dicuntur ad custodiam hominum deputati. Haec enim via sumpta est ex ipsis Angelis custodientibus, quia & si idem est bonum gentis, & vnius singularis personae, semper diuinius, & excellentius est bonum gentis, quam vnius: vt dicitur in Ethic. Custodia ergo singularium personarum, vt singulares personae sunt, quia de tali custodia loquimur, est infimum officium, quod potest attribui Angelis: ideo infimis Angelis, vel infimo ordini Angelorum, est merito tribuendum.

Tertia via ad hoc idem potest sumi ex ipsis hominibus custoditis. Nam Angelorum custodia circa homines non debetur gratiae secundum se, quia omnes homines habent suum Angelum custodem: multi tamen sunt homines, qui nec habent gratiam, nec habuerunt, nec vnquam habebunt. Si ergo volumus appellare gratiam, quicquid gratis datur, sic custodia Angelorum, quaedam gratia est, quia Deus ex mera sua bonitate dat cuilibet homini puro viatori suum Angelum custodem, qui retrahat eum a malo, & inducat eum ad bonum. tamen loquendo de gratia, quam habens si moriatur cum ea non potest damnari, nec aeternaliter puniri, tali gratiae non innititur directe custodia, sed innititur raturae rationali, vt est ordinabilis ad talem gratiam. Ideo statim homo cum est formatus in vtero: quia iam habet animam rationalem, vt communiter ponitur, iam habet Angelum custodem suum, & statim cum moritur, quia vlterius non potest mereri nec demereri, & non est amplius viator, desinit habere talem custodem. Ipsi ergo naturae rationali, ne laedatur ab hoste siuea Daemone, & vt retrahatur a peccato, & vt proficiat in bono per gratiam, deputatus est sibi Angelus ad custodiam. & si non potest Angelus huiusmodi omnia haec simpliciter facere: saltem facit aliquod istorum aliquo modo, & quodam modo. Quia ergo homines assumentur ad ordines Angelorum aequabuntur Angelis quantum ad gratiam, sed semper sunt inferiores Angelis quantum ad naturam. Humana enim natura secundum se considerata, est inferior qualibet natura angelica. Superius enim in hominibus, est inferius infimo Angelo quantum ad naturam. Infimi ergo Angeli sufficiem ter deputantur ad custodiam hominum hoc modo, quo de custodia loquimur. vt singularibus hominibus prout singulares sunt, praeponantur singulares Angeli, quia Angelus praepositus toti alicui genti, non oportet, quod sit de inferioribus Angelis, vel Angelus missus ad aliquam singularem personam pro aliquo bono alicuius totius gentis, etiam non oportet, quod sit de inferioribus Angelis, sed dicetur eriam de ipsis Archangelis. Sic etiam Principes alicuius totius gentis sunt de Principatibus, qui sunt supremus ordo infimus Hierarchiae. Tota ergo infima Hierarchia videlicet Principatus, & Angeli deputati sunt ad officia circa homines. quia Principatus deputati sunt, vt sint Princeps alicuius totius gentis: propter quod in Daniele fit mentio de tribus Principatibus trium gentium, videlicet de Principe gentis Persarum, de Principe gentis Iudaeorum, & de Principe gentis Craecorum. Sic & Archangeli habent officium circa homines, quia nunciant ei maiora. Angeli enm sunt idem, quod num cii. Dicetur ergo Archangelus ab archos, quod est Princeps, & Angelus, quod est nuncius. quasi Principalis nuncius, quia non nunciant nisi maiora, & principalia. sed Angeli, qui sunt infimus ordo infimae Hierarchiae, habent infimum officium, quod possunt habere Angeli circa homines. Qua re habent singulares homines custodire, & eis minora nunciare. Officia ergo tertiae Hierarchiae omnia sunt circa homines, vt est per habita manifestum: & vt patet per habita, infimus ordo infimae, vel tertiae Hierarchiae est ad custodiam hominum deputatus, loquendo de custodia singularium personarum, vt personae singulares sunr.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod tota Hierarchia tertia habet officia circa homines, quia vel sunt Principes gentium, & illuminant gentes, & tale officium habent Principatus, vel sunt nuncii principales, & tales sunt Archangeli, vel sunt nuncii simplices, & missi ad custodiendum singulares personas, & tales sunt Angeli. Custodia ergo hominum per Angelos, non dicit quancunque illuminationem homnium factam per Angelos, nec dicit quodcunque officium Angelorum circa homines, sed dicit infimum officium Angelorum circa homines, vt patet per habita, & ideo proprie competit infimis Angelis.

Ad secundum dicendum, quod arcere hostes homnium, siue Daemones ne offendant in hominibus aliquam totam gentem competit Potestatibus: sed ne offendant hanc singularem personam, competit infimis Angelis, qui sunt in hominibus deputati, non ad custodiam alicuius totius gentis, sed singularium¬ personarum.

Ad tertium dicendum, quod omnes ordines Angelorum instituti sunt propter salutem electorum: In salute autem electorum oportet, quoc primo sciatur diuina voluntas, ideo omnes ordines primae Hierarchiae denominantur a scientia. Nam Seraphin denominantur ab ardore, idest, ab incendio, & ab amore. Nam, quod Angeli sciant secreta Dei, causa est amor. Nam quia amantur a Deo: ideo reuelat nobis secreta sua Seraphin ergo dicti incendentes ab incendio amoris, denominantur a causa scientiae. Nam amor est causa, quod reuelentur alicui: vel, quod sciat aliquis secreta Dei. Sed Cherubin denominantur ab ipsa scientia, quia hoc est Cherub, quod plenitudo scientiae. Troni denominantur ab effectu scientiae, idest a iudicio. Nam vnus quisque bene iudicat de his, quae nonit, vt dicitur in Ethic. Troni enim sunt, quasi sedes Dei, in quibus Deus sedens iudicat de his, quae dicunt fieri circa homines pro salute electorum. Secunda autem Hierarchia: Vbi sunt Dominationes: Virtutes, & Potestates. Est etiam propter salutem electorum. Nam dominationes imperant quae sunt agenda pro huiusmodi salute. virtutes autem agunt, quae sunt proficua ad huiusmodi salutem. Propter quod eis attribuitur miracula facere. potestates autem remouent, & prohibent, quae sunt nociua, & impeditiua ad talem salutem. propter quod eis potest attribui arcere, vel coercere aereas, idest Diabolicas potestates. Tertia etiam Hierarchia videlicet principatus Archangeli, & Angeli, tota est propter salutem electorum. quia principatus, quorum est praesidere toti alicui genti, & Archangeli, quorum est denunciare maiora: & Angeli, quorum est nunciare minora, & custodire singulares personas; omnia ista officia omnium istorum ordinum ordinauit Deus propter salutem electorum. & ideo in fine mundi cum Christus tradet regnum electorum Deo patri. quia per Christum regnant, & regnabunt omnes electi, ista officia cessabunt, & euacuabuntur, vt patet. 1. ad Corinth. 105.

Ex his autem parere potest, qui mittuntur, & qui non, & qui sunt assistentes, & qui ministrantes. Nam omnes ordines primae Hierarchiae qui sunt circa Deum, & eorum officium est scire secreta Dei: sunt assistentes, & ad exteriora non mittuntur. Dominationes etiam, quarum est imperare, quae sunt ordinata, & volita a Deo pro salute electorum, sunt etiam affistentes. quia non oportet proprer tale officium, quod ad exteriora mittantur. quia angelus est limitatae potentiae, quia secundum Dam. non potest esse in coelo, & operari iterra, sed vbi est, ibi operatur. Ideo virtutes, quarum est facere miracula, & operari alia proficua pro salute electorum: oportet, quod mittantur huc inferius ad hoc agendum. Potestates etiam, quarum est prohibere nociua, & arcere aereas, siue Diabolicas potestates: oportet, quod huc inferius ad nos mittantur. De ordinibus autem omnibus tertiae Hierarchiae patet, quod huc inferius ad nos mittuntur. quia aliter non possent circa nos homines hic inferius suum officium exercere. Bene ergo dictum est, quod quatuor sunt ordines assistentes, & quinque ministrantes, sed per hoc non arguitur, quod angeli omnium istorum 5. ordinum sint ad custodiam deputati. quia custodia, vt hic de ea loquimur, est officium limitatum ad custodiendum, & ad inclinandum ad bonum, & ad retrahendum a malo aliquas singulares per sonas, vt singulares sunt. & quia est officium sic limitatum, ad personas indiuiduas, & singulares: ideo est infimum officium, quod possunt habere angeli. hinc competit infimis angelis, vel infimo ordini. Si autem virtutes, & porestates, principatus, & Archangeli mittantur ad nos, & illuminant nos; tamen quia eorum officia non sunt sic limitata, & arctata ad indiuiduas, & singulares personas, ideo non merentur dici custodes nostri, vt hic de custodia loquimur.

Ad quartum dicendum, quod homines assumuntur ad ordines Angelorum, non propter ipsam naturam secundum se, sed propter gratiam, quam dignatur dare Deus al iquibus maiorem, aliquibus minorem. quia stella a stella differt in claritate: ideo aliqui hominum assumuntur ad ordines Angelorum superiores: aliqui ad inferiores, secundum quod magis, & minus habebunt de gratia. propter quod ista assumptio ad omnes ordines Angelorum principaliter innititur ipsi gratiae. Cum ergo custodia Angelorum sit propter salutem nostrae naturae, vt habet aliquem ordinem ad meritum, vel demeritum. quia etiam quantumcunque infimi angeli excedunt nos omnes, qui sumus puri viatores. ideo sufficit Angelos quantumcunque infimos ad hoc officium deputari.

Articulus 4

An Angelus homini custodito semper assistat

ARTIC. IIII. An Angelus homini custodito semper assistat. Conclusio est affirmatiua.

D. Tho. 1. p. q. 113. art. 6. Et 2. 1ente. d. 11. q. 1. att. 4. D. Bonau. d. 11. art. 2. q. 1. Alber. de Virt. assistr. qu. 8. ar. 9. Altisiod. 2. sent. tr. 4. c. 5. Alex. de Ales P. 2. q. 12. ar. 6. Bru. d. 11. q. 3. Th. Arg d. 11. q. 1. art. 3.

QVARTO quaeritur de Angelorum custodia circa homines quantum ad tempus. Vtrum angelus custos hominis semper assistat suo custodito, vel aliquando ad tempus deserat ipsum. Et videtur, quod aliquando deserat ipsum. quia, vt dicitur Hiere. Curauimus Babilonem, & non est sanata. derelinquamus eam, & eamus vnusquisque in terram suam. Quod Glossa exponit de angelis. quia quando faciunt totum, quod possunt circa nos, vt nos sanemur, si non sanamur, derelinquunt nos angeli: & vnusquisque vadit in terram suam id est redit ad domesticum, & proprium officium suum, vel redit ad coelum Empyreum locum suum, vt potest haberi ex Gloffa.

Praeterea Esai. 5. super illo verbo. Auferam sepem eius, dicit Glo id est Angelorum auxilium. Nam angelus nos custodiens circundat nos, & facit quasi quandam sepem circa nos: ne aduersarius noster Diabolus innadat nos, & noceat nobis. sed si nos mali sumus, & nolumus bonis cogitationi¬ bus, quas mittit nobis bonus angelus, obedire:, Deus aufert a nobis istam sepem, & istud auxilium angelicum. quod esse non posset, nisi angelus nos custodiens, saltem ad tempus a nobis recederet.

Praeterea Deus est custos noster. Iuxta illud: Quid faciam tibi o custos hominum: & efficacius nos custodit, quam angelus, quia Dei perfecta sunt opera, sed Deus ad tempus derelinquit nos. Iuxta illud psalmi: Deus meus respice in me, quare me dereliquisti. ergo multo magis, saltem quantum ad tempus, derelinquit nos Angelus.

Praeterea xach. dicitur: Et reuersus est angelus, qui loquebatur in me. Sed non reuertitur ad hominem, nisi quia recessit ab homine. Rursus Dan. 10. dicitur de angelo, qui loquebatur ei: si nunc ad te missus sum. Si ergo tunc erat missus ad eum, ergo prius non erat cum eo, sed recesserat ab eo.

Praeterea angeli quandoque sunt in coelo Empyreo, sed cum sunt in coelo Empyreo, non sunt in terra, ergo saltem tunc recedunt ab hominibus.

Praeterea sapiens medicus cum desperat de infirmo, recedit ab eo. cum ergo angeli custodes nostri sint quidam nostri sapientes medici, cum desperant de nobis, recedunt a nobis.

IN CONTRARIVN est. quia angeli boni nos custodienres sunt promptiores ad iuuandum, quam angeli mali ad infestandum, sed mali semper nos infestant, ergo angeli boni nos custodientes nunquam recedunt a nobis, sed semper nobis assistunt, & nos iuuant.

Praeterea si angelus custos noster aliquando recederet a nobis, hoc esset, quia desperaret de nobis, sed de nemine desperandum est, quam diu est in via, ergo &c.

RESOLVTIO. Angelus ab animae infistone ad mortis punctum vsque, bominem custoditum non deserit vnquam: non, vt aiut, a liberi arbitri, baptismique tempore. Hinc dinina diligentia, iustitia, misericordiaque late splendescit.

RESPONDEO dicendum, quod circa hanc quaestionem est duplex modus dicendi. Dixerunt enim quidam, quod aliquando angelus custos alicuius hominis singularis, quia de tali custodia locuti sumus, quando videt hominem, cui est ad custodiam deputatus incorrigibilem, non se refraenantem, sed per abrupta vitiorum se praecipitantem, quasi desperatus de ipso derelinquit eun. Adducunt autem ad hoc declarandum duo exempla. Vnum de Medico hominem sanante, & de Diabolo aduersario humano hominem ad malum inclinante. Primum exemplum sic patet. quia quando Medicus desperat de infirmo, & videt quod natura non potest resistere morbo, habet ipsum pro desperato, & secundum artem medicinae debet derelinquere ipsum. Sed istud exemplum non est sufficiens ad propositum. quia modicus non est nisi minister naturae, & vt natura vincat morbum, oportet eam prorumpere in aliqua opera exteriora: videlicet, quod cibum sibi sufficiens sumat, quod ipsum sufficienter retineat, quod ipsum bene digerat, quod superflua cibi, vel alias superfluitates a se expellat, & quando videt medicus naturam in his, vel in alijs succumbere, de sperat de ipso. Sed angelus custos potissime, & principaliter, non respicit, quae sunt naturae, sed quae sunt morum, prout aliquis ex libero arbitrio potest velle, & nolle. & quia quantum ad hoc de nemine desperandum est, dum sumus in via: ideo angelus simpliciter, & absolute non dicitur derelinquere hominem ad suam custodiam deputatum. Quod si dicatur, quod custodia angelica etiam data est propter ipsam naturam, quia angeli custodes dati sunt bonis, & malis, & dati sunt habentibus naturam rationalem. Nam & ipsi Antichristo dabitur suus angelus custos, vt communiter ponitur. Poterit ad hoc dici, quod per huiusmodi custodiam non oportet hominem prorumpere in opera exteriora, sed sufficit quod faciat totum, quod in se est, quantum ad voluntatem. quia si facit totum, quod in se est, nulli dubium esse debet, quod. Deus faciet illud, quod ad se pertinet, & saluabitur talis homo, sic per voluntatem se cumuertens ad Deum. Ideo dicitur Esai. Habitatores Hierusalem, & viri luda, iudicate inter me, & vineam meam: quid vltra debui facere vineae meae, & non feci:

Secundum etiam exemplum sic declaratur: Dicunt enim, quod Diabolus aduersarius hominis, tentans ipsum de aliquo vitio, si vincatur non vlterius tentat eum de illo vitio, per quod habere volunt, quod angelus custos hominis si inueniat ipsum inobedientem, & renitentem, derelinquit ipsum, & non vlterius custodit eum.

Sed nec istud exemplum est sufficiens, quia hoc factum est in fauorem electorum, vt Diabolus victus ab aliquo de aliquo vitio non vltenus tentat eum de illo vitio, sed hoc non esset in fauorem electorum, sed magis in detri mentum eorum, si angelus deputatus ad custodiam alicuius hominis, derelinqueret ipsum, & non vlterius custodiret eum. Nam forte multi etiam electi saluantur per continuam custodiam Angelorum retrahentium ipsos a malo, & inducentium eot ad bonum, qui non saluarentur, si talis custodia praetermitteretur, & interrumperetur. Propter hoc est alius modus dicendi: videlicer, quod Angelus ad custodiam alicuius singularis hominis deputatus, nunquam derelinquit ipsum vsque ad horam mortis, vel vsquequo indiget custodia sua. Quando autem incipit ista custodia, dicunt aliqui postquam homo est baptixatus. Sed istud non est rationabile, cum & non bapzati habeant angelossuos custodes.

Alii autem dixerunt, quod haec custodia durat vsque ad mortem: sed incipit, postquam homo habet vsum liberi arbittrii.

Sed nec hoc est omnino rationabile, quia infans ante vsum liberi arbitrii posset sic impediri in corpore, quod impediretur i eo vsus rationis, & vsus liberi aibitrii, & hoc modo posset non impleri numerus electorum, ad quem implendum fit non solum Angelorum custodia, sed etiam omnia alia, quae fiunt per angelos in regimine vniuersi.

Ideo rationabilius dicitur, quod custodia angelorum incipit in illo instanti, in quo infusa est fetui humano rationalis anima. in quo facto multum relucet diuina diligentia, quam habet circa homines, cum ab instanti infusionis animae rationalis deputet sibi Angelum suum custodem.

Relucet etiam ibi diuina iustitia. quia quanto plura bona facit nobis Deus, tanto ipse apparet iustior, & nos magis iniusti, si culpa nostra damnamur. immo omnino ex hoc relucet talis iustitia, quia sicut nullus saluatur, nisi ex diuina gratia, ita nullus damnatur, nisi ex sua culpa. Relucet etiam ibi diuina misericordia, quia ex hoc apparet Deum esse proniorem ad miserendum, quam ad condemnandum, cum Deus det cuilibet suum angelum custodem, qui custodit eum in omnibus viis suis, & semper assistit ei retrahendo a malo, & inclinando ad bonum.

RESP. AD ARC. Ad primum dicendum, quod hoc potest exponi de hora mortis, quia quando videt angelus, quod homo sit in puncto mortis, & cognoscit, quod ei non potest proficero sua custodia, quia communiter homines circa mortem deficiunt ab vsu liberi arbitrii, tunc derelinquit ipsum.

Vel possumus dicere, quod Glo. ibi non loquitur de derelinquere simpliciter, sed de derelinquere aliqualiter. quod porest esse tripliciter, vel quia tribulantibus exponitur, vel quia iusto iudicio Dei in aliud peccatum labitur, vel quia sic derelinquitur praesentialiter, quod non derelinquitur virtualiter.

Primo ergo modo potest contingere, quia tribulationibus exponitur, sicut dixit Christus, se derelictum, quia a Crucis supplicio non eripiebatur: & hoc modo per tribulationes multi conuertuntur ad Deum. Iuxta illud: Imple facies eorum ignominia, & quaerent nomen tuum domine. Et iuxta illud: Cadent a latere tuo mille, & decem millia a dextris tuis. Nam pro vno, qui cadit alatere, idest, a sinistris, & in aduersis; sunt decem, qui cadunt a dextris, idest, in prosperis.

Secundo hoc potest contingere, quia iusto iudicio Dei homo de suo peccato non poenitens, in aliud peccatum laberur. Iuxta illud Greg. Peccatum, quod per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere in aliud trahit. Videns ergo angelus custos hominis, iustitiam Dei hoc exigete, vt homo inpeccatis suis perseueras, n aliud pec¬ catum praecipitetur, dicitur hominem derelinquere non sim plieiter, sed quia permittit ipsum in aliud peccatum ruere.

Tertio modo hoc potest contingere, quia angelus custos hominis, vt aliqui dicunt, derelinquit hominem praesentialiter, sed non derelinquit eum virtualiter, quia semper est cum hominae custodito secundum aliquem effectum. Nam sicut homo, quando impingit pilam, durat ille impulsus, quamdiu durat motus pilae: & si quaereretur, vtium ille motor semper sit cum pila mota, diceretur quod semper est ibi virtualiter, quia semper durat virtus impulsionis, quam diu durat motus pilae; tamen non semper est cum pila praesentialiter. Sic dicunt aliqui, quod quando homo sanctus est bene deuotus per Angelum cuctodem: per plures dies potest durare tasis deuotio. ideo durante tali deuotione, dato, quod Angelus non assistat homini tunc praesentialit et, assistit ai virtualiter modo, quo dictum est. propter quod Angelus custos hominis nunquam simpliciter, & absolute dicitur derelinquere hominem, licet aliquo illorum trium modorum possit dici ipsum derelinquere.

Ad secundum dicendum, quond illa derelictio potest inteliigi de hora mortis, vel potest intelligi de aliquo istorum ttium modorum, qui tacti sunt.

Etper hoc potest patere sulutio ad tertium: quia Deus non omnino derelinquit nos, quia si. ne ipso nullo modo posset creatura fubsistere: quia ad momentum creatura non subsisteretr, sed in nihilum tenderet, nisi manu Dei substenta retur, & conseruaretur in esse. Ideo Augustinus in libro Confes. loquens Deo de seipso ait, quod peccando sine Deo esse volebat, sine quo esse non poterat.

Ad quartum dicendum, quod verba illa Zachar. & Dan. possunt intelligi de Angelo non custode, vt haec de custodia loquimur, quia Angelus deputatus ad custodiam huiusmodi hois singularis vt singularis est, sempe est de infimis Angelis: quia talis custodia est infimum officium, ad quod possunt angeli depurari. tamen, si vellemus aliter loqui de custodia, vel de missione, prout aliquis angelus deputatur ad custodiam vnius totius gentis, vel prout mittitur ad aliquam personam singularem, pro aliquo bono publico, vel pro aliquo bono alicuius Gentis, talem custodiam, & talem missionem possemus attribuere superioribus angelis, & non solum infimis. De superioribus ergo angelis potuit esse Angelus, qui loquebatur 2achariae, vel qui loquebatur Dan. quia talis locutio fieri poterat pro bono Gentis Iudaeorum, & non pro bono tantum vnius singularis personae.

Ad quintum dicendum, quod non videmus sufficientem causam, quare Angeli custodes hominum redeant ad coelum Empyreum, quam diu durat talis custodia, cum Deus sit vbique, & semper videant faciem Patris, qui in coelis est, & cum Angeli proprie non delectentur in praesentia coeli Empyrei, vel quocunque corporalium, nisi prout ordinantur ad spiritualia, quem ordinem seruat angelus ad custodiam hominis depuratus, quamdiu durat ofhcium ralis custodiae. Vnde qui vellet tenere Angelos custodes hominum aliquando redire ad coelum Empyreum, durante etiam tali custodia, dici posset, quod non propter hoc concluditur, quod angelus sic custos simpliciter derelinquat hominema custoditum. quia si relinquit eum praesentialiter, non relinquit eum virtualiter, vt est per habita manifestum.

Ad sestum patet solutio perea, quae dicta sunt in prineipali solutione.

PrevBack to TopNext