Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De Angelorum custodientium profectu

QVAESTIO II. De Angelorum custodientium profectu.

POSTEA quaeritur de secundo principali, videlicet de profectu angelorum custodientium.

Circa quod quaeruntur quinque. Primo enim quaeritur de tali profectu. Vtrum angeli nos custodientes proficiant in praemio essentiali, videlicet in visione, & cognitione Dei. Secundo Vtrum proficiant in cognitione aliorum. Tertio Vtrum cognitio aliorum, & specialiter incarnationis Dei innotuerit angelis per homines, siue per Ecclesiam. Quarto quia contingit damnari aliquos existentes sub custodia angelorum; Vtrum de tali damnatione angeli custodes doleant. Quinto Vtrum propter talem custodiam possit esse pugna, & discordia inter angelos.

Articulus 1

An Angeli ob custodiam in visione Dei proficiant

ARTIC. I. An Angeli ob custodiam in visione Dei proficiant. Conclusio est negatiua. p. rh9. 2. Egent 4. 11. 2 2. 11. 1. p. Bonmu. d. 11. att. 2. q. 2. Ric. d. 11. q. 2

AD primum sic proceditur: Videtur quod angeli proficiant in cognitione, vel in visione lDei. quia perfectio virtutis non tollit, sed auget efficaciam eius. cum ergo charitas viae mereatur augmentum praemii, ergo charitas patriae, quae est perfectior, efficatius merebitur huiusmodi augmentum. sed praemium, & merces nostra est visio diuina. Iuxta illud Aug.

Visio est tota merces, ergo angeli videntes Deum semper, ac semper, proficiunt in huiusmodi visione.

Praeterea omnis actio creaturae videtur esse ad aliquod commodum, consequendum. quia solus Deus est vere liberalis, cuius actio est ad aliquid communicandum. angeli ergo cum sint creaturae ex custodia, quam exercent circa nos, aliquod meritum reportare debent. aliquid ergo accrescit eis quantum ad visionem diuinam, quae est eius praemium, & quam mereri intendunt ex operibus suis.

Praeterea mihil est aliud aliquem illuminare: nisi facere ipsum clarius videre. sed angeli superiores illuminant inferiores, ergo faciunt eos clarius videre Deum.

Praeterea si angeli non proficiunt in visione Dei, vel hoc est. quia ad summam perfectionem deuenerunt, vel quia non sunt capaces perfectioris visionis: sed solus Deus est sic summe perfectus, ergo hoc modo potest competere angelo. nec etiam potest hoc esse secundo modo. quia homines, qui sunt imperfectioris naturae, quam angeli: assumuntur ad superiores ordines angelorum, & vident Deum ita clare sicut superiores angeli. ergo multo magis hoc poterit fieri de inferioribus angelis, quod poterunt proficere in Dei visione, & poterunt videre Deum ita clare, sicut superiores.

IN CONTRARIVM est. quia perfectio naturae glorificatae ex hoc contingit, quando habet quicquid est apta, nata habere. sed angeli sunt glorificati, ergo tantum habent de visione Dei quantum sunt apti, nati habere. sed qui tales sunt, non possunt proficere in huiusmodi visione, ergo &c.

praeterea in termino motus non est motus vlterior, sed angeli sunt in termino sui motus, cum sint glorificati, & videant Deum per essentiam. ergo non possunt vlterius Prosicere in huiusmodi visione.

RESOLVTIO. Nec nccli nec sindti podt via fiamm, quuntum ad essentiale praemium, proffciunt, vt ex quiniuersi perfectione, dinina iustitia, creaturaeque merito corstat. In cognitione igitur dininae visionis proficere haudquaquam possunt.

RESPONDEO Dicendum, quod proficere in visione Dei est clarius videre Deum nunc, quam prius, vel est habere maiorem gloriam nunc, quam prius. Nam secundum Isid. Haec est gloria quasi claria. In hoc enim erit gloria nostra quando clare videbimus ipsum Deum, vel ipsam diuinam essentiam. Potest autem in hac claritate esse magis, & minus. quia stella a stella differt in claritate, vt ait Apostolus. sic homo sanctus, vel angelus sanctus differt ab alio homine, vel ab alio angelo in gloria, siue in claria id est in claritate. sed hoc erit secundum mensuram meriti. quia secundum, quod magis, vel magis meruerunt in via, sic magis, & magis glorificabuntur in patria, sed postquam homines sancti, vel ungeli sunt in Patria, & non sunt amplius in via, A cessat tempus merendi quantum ad praemium essentialei d est quantum ad perfectam Dei fruitionem, vel quantum ad apertam Dei visionem. Tunc enim verificabitm, quod dicitur Ecclesiastes. 1I. In quocunque loco ceciderit lignum, ibi stabit. Sancti enim homines, vel angeli post viam, vt dicebatur in arguendo, sunt in termino motus, vt non vlterius possit in eis esse motus quantum ad praemium essentiale. quia quantum ad hoc non possunt vlterius moueri, nec adipisci vlteriorem gloriam.

Possumus autem sex vijs declarare, quod creaturae rationales id est homines, vel intellectuales. iest Angeli post viam sunt in termino motus, vt non possmt vlterius moueri, vel augeri quantum ad praemium essentiale, sed sicut meruerunt in via quantum ad huiusmodi praemium, sic adipiscem. tur gloriam in Patria.

Prima quidem via potest sumi ex ipsa perfectione rerum. Secunda ex ipsa diuina iustitia. Tertia ex ipso merito creaturae, prout comparatur ad praemium. Quarta ex ipso merito, prout comparatur ad demeritum: Quinta prout meritum habet rationem termini, & quietis. Sexta prout praemium est quaedam plenitudo, & quaedam satietas terminans, & satians desiderium nostrum. Iuxta illud psalm. Satiabor cum apparuerit gloria tua. Propter primum sciendum, quod res mouentur ad perfectiones suas. quamdiu ergo sunt in profici, & quamdiu durat motus perfectionis, tamdiu possunt augmentari in sua perfectione. sed quando iam sunt in perfecto esse: tunc cessat motus ad perfectionem. Ideo dicitur in de generatione, quod habitibus praesentibus in materia, cessat motus. loco ergo materiae possumus accipere omnem potentialitatem creaturae, & loco habitus omnem perfectionem. Quamdiu ergo durat motus ad perfectionem, tamdiu potest perfici potentialitas creaturae: sed postquam creatura est in perfecto esse, cessat motus ad perfectionem, siue ista perfectio sit naturalis (quia omnium natura constantium est certa ratio, & numerus, vel certa ratio, & terminus eorum magnitudinis, & augmenti) siue ista perfectio fit gratuita. quia sicut in naturalibus est status, & terminus in perfectibilibus: sic in gratuitis est dare statum, & terminum in glorificabilibus. propter quod declarata est prima via ad nostrum propositum.

Secunda autem via ex diuina iustitia. sic declarari potest. Nam sicut exigit diuina iustitia, quod nullum malum sit impunitum, & nullum bonum irremuneratum: sic exigit praefata iustitia, quod sit dare statum, & terminum in huiusmodi remunera ionibus, vt impleatur illud Euangeliji: Voca operarios, & redde illis mercedem suam, & sicut meruerunt, vel demeruerunt in corpore, sic praemientur, vel puniantur in anima: & postea post resurrectionem puniantur, vel praementur in toto coniuncto, idest in anima, & corpore. Sed secundum Dam. lib. 2. cap

3. Quod est hominibus mors, est angelis casus, quantum ad angelos malos, qui se auerterunt: vel hoc est angelis conuersio, quantum ad bonos, qui se ad Deum conuerterunt. Si ergo exigit diuina iustitia, quod nec angeli, nec homines sint semper in via: sed sit tam in istis, quam in illis peruenire ad statum, & ad terminum, qui terminus in angelis bonis est post conuersionem: in hominibus vero bonis post mortem; exigit etiam diuina iustitia, vt tantum tribuatur eis de gloria, quando iam peruenerunt ad patriam, quantum meruerunt in via.

Tertia via ad hoc idem potest sumi ex merito creaturae, vt comparatur ad praemium. accipitur enim huiusmodi meritum per comparationem ad charitatem, & gratiam, vt est in via. Nam secundum quantitatem gratiae, & charitatis in via, dabitur post mortem claritas, & gloria. Nam secundum quod quis mortuus est cum maiori charitare, vel gratia, habebit pleniorem fruitionem, & gloriam Omnia enim fecit Deus in pondere, numero, & mensura. secundum ergo pondus, numerum, & mensuram magnitudinis: charitatis, & gratiae erit ibi pondus: numerus, & mensura perfectae fruitionis, & magnitudinis gloriae. Quilibet enim videbit ibi esse tantam iustitiam, & aequitatem, vt semper secundum mensuram meriti sit ibi mensura perfectae fruitionis, & gloriae.

Quarta via ad hoc idem potest sumi, prout meritum comparatur ad demeritum. quia sicut mali in quadam mensura, & aequitate punientur, vt demeruerunt: sic boni in quandam mensura, & aequitate glorificabuntur, vt meruerunt.

Quinta autem via sic patet: Nam via habat rationem meriti, & motus: Patria habet rationem termini, & quietis. quamdiu enim sumus in via, sumus semper in motu, & in quodam certamine. Iuxta illud lob: Militia est vita hominis super terram. quia, quamdiu viuimus, tamdiu est nobis certamen contra Diabolum, carnem, & mundum. In patria autem erit terminus. & quies huius motus, & huius certaminis. tunc enim verificabitur iuramentum angeli, quod iurauit angelus per viuentem in secula, quod non erit amplius tempus, supple merendi, vel demerendi, secundum hunc modum exponendi. Haec ergo vita est in labore, Ted alia vita post mortem erit in quiete. Tunc enim dicet spiritus, vt requiescant a laboribus suis: Opera enim illorum sequuntur illos. Nunc n. est tempus seminandi: tunc autem erit tempus metendi ea, quae seminanimus, siue bona, siue mala. quia quae seminauerit homo, haec & metet. Qui ergo seminauerint in carne, de carne & metent corruptionem. qui autem in spiritu: de spiritu metent vitam aeternam.

Sexta via ad hoc idem sumitur, prout praemium nostrum erit quaedam plenitudo, & quaedam satietas. Imaginabimur enim, quod sicut actus actiuorum sunt in patiente, & dispo¬ sito. quia secundum dispositionem recipientis est plenitudo perfectionis, sic secundum dispositionem animae recipientis erit in bonis plenitudo gloriae post mortem. Omnes enim animae bonae post peractam poenitentiam in purgatorio, si quid habent purgabile, vel si nihil habent purgabile, post mortem erunt plenae gloria. Omnes enim tales animae satiabuntur, & erunt sic plenae gloria, quod non vlterius appetent de gloria secundum illum statum. Et quod dictum est de animabus bonis, veritatem habet de bonis angelis. quilibet enim bonus angelus sic est plenus gloria, & sic est quietatum desiderium eius quantum ad gloriam, quod pro illo statu non appetit vlteriorem gloriam. Nec tamen omnes angeli nec omnes animae sunt aequales in gloria quia non sunt aequalia vasa ad recipiendam gloriam, sed secundum quod magis, & minus meruerunt; sic erunt maiora, vel minora vasa ad accipiendam huiusmodi gloriam. Erit ergo diuina essentia quasi quoddam mare, & quasi quoddam pelagus infinitum, implens omhia vasa, & omnes electos sua maiestate, & gloria; tamen quia non omnia talia vasa erunt aequalia, sed secundum quod magis, & minus meruerunt, erunt magis, & minus capacia huiusmodi maiestatis, vel gloriae. Implebitur ergo in electis eorum capacitas actualis, secundum quod actu meruerunt, non possibilis, secundum quod mereri potuerunt. Nam secundum Philosophum non coronantur fortes, qui bellare possunt, sed agonizantes, qui actu bellant. Et per hoc potest patere solutio ad omnes dubitationes possibiles fieri in hac materia.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod perfectio virtutis includens finem, tollit rationem meriti. quia tollit rationem motus, postquam est in tam perfecto esse. quod non potest plus perfici. & quia augmentari est quoddam moueri, ideo angeli non possunt proficere in visione Dei. quia non possunt augmentari in visione illa, quod possint perfectius videre Deum.

Ad secundum dicendum, quod operatio creaturae est propter perfectionem cius, quando operatio est cum motu, & distans a fine. sed quando operatio includit finem, vel est ipse finis, tunc est ipsa perfectio: nec oportet, quod sit propter alium finem, sed ipsamet est huiusmodi finis, nisi forte accipiatur finis diuersimode, secundum quem modum acceptionis vnum ordinatur ad aliud, & vnum est propter aliud. Erit enim in Patria triplex finis: videlicet visio, dilectio, & Deus, vt est vilus,& dilectus a nobis.. sed haec tria habent ordinem ad inuitem. quia visio ordinatur ad dilectionem, tanquam ad aliquid magis perfectum: & vtrumque, videlicet tam visio Dei, quam dilectio, ordinantur ad ipsum Deum, tanquam ad obiectum.

Visio enim, & dilectio sunt finis noster. quia sunt operationes circa finem id est circa Deum. sed Deus est finis noster simpliciter, cum attingimus ipsum per apertam visionem, & per consumatam dilectionem. Finis ergo hominis, vel angeli, est in ipsa voluntate prout fruitur, vel, vt delectata quiescit in visione Dei, & in dilectione eius, in quibus duabus operationibus est finis noster, & beatitudo nostra: sed magis, & perfectius est beatitudo nostra in dilectione, quam in visione. Nam dato per impossibile, quod videremus Deum, & non diligeremus ipsum, magis essemus miseri, quam beati. felicitas ergo nostra prout felicitas diffinitur a Philosopho, quod est operatio animae secundum virtutem perfectam, est visio Dei. prout elicitur ab habitu sapientiae, quae in patria erit virtus perficiens intellectum: & felicitas nostra erit dilectio Dei, prout elicitur ab habitu charitatis, quae in patria erit virtus perficiens voluntatem, & haec operatio, qua est dilectio elicita ab habitu charitatis, erit magis, & pfectius felicitas nostra, quam visio elicita ab habitu sapientiae; Vtraquae tamen erit felicitas nostra, vt operatio ordinatur ad obiectum. Ideo Deus, vt est obiectum nostrae visionis, & nostrae dilectionis, erit simpliciter finis noster.

Ad tertium dicendum, quod angeli superiores illuminant inferiores, non de his, que pertinent ad ipsam essentiam diuinam, sed illuminant eos quantum ad ipsos effectus diuinos, prout pertinent ad regimen vniuersi, vel ad salutem electorum. quia omnes sunt administratorii spiritus, vt haereditatem capiant electi. Sed, vt dicitur ad Ephesios: Omne enim, quod manifestatur, lumen est. Illa ergo illuminatio angelorum nihil est aliud, quam quaedam manifestatio veritatis, de quibusdam effectibus diuinis pertinentibus ad regnum vniuersi, & potissime ad salutem electorum.

Ad quartum dicendum, quodcum dicitur, quod si angeli non possunt proficere in visione Dei; vel hoc est, quia peruenerunt ad omnimodam perfectionem, vel quia non sunt capaces maioris perfectionis; Ad quod dici potest, quod vtrumque habet aliquo modo veritatem, & aliquo modo falsitatem. Nam peruenerunt ad omnimodam persectionem non simpliciter ( quia hoc modo habet eam solus Deus) sed secundum ordinem diuinae praedestinationis. Nam ad tantam peruenerunt plenitudinem visionis diuinae, ad quantam fuerunt praeordinati, & praedestinati ab aeterno. Propter quod habent perfectionem visionis diuinae secundum praeordinationem, & praedestinationem diuinam, quam praeterire non possunt. Deus enim in hoc constituit eis terminos, qui praeteriri non poterunt. Sic etiam secundum, quod non sunt vlterioris perfectionis capaces, habet aliquo modo veritatem, & aliquo modo non. quia secundum gratiae, & charitatis mensuram, quam habuerunt in via, data fuit eis claritas visionis in Patria quantum ad intellectum: & perfectio fruitionis quantum ad affectum: prout fuerunt tunc actu capaces. Propter quod repleta fuit tota eorum capacitas actualis, non autem tota capacitas possibilis, vt patuit in principali solutione de exemplo posito de inaequalitate vasorum. Nam in patria se habebunt beati sicut diuersa vasa, quorum quaedam erunt magis capacia gloriae, quaedam minus.

Si autem quaeratur, quando in Angelis incaepit status viae, & quando fuit terminatus, dicemus, quod incepit a principio mundi, quia Angeli fuerunt creati simul cum mundo: vel incaepit et ante mundum, si vera est opinio dicentium Angelos fuisse creatos ante mundum, & durauit vsque ad illud instans, in quo dixit Deus: Fiat lux, & facta est lux, & in quo fuit diuisa lux a tenebris, quia sicut fuit hoc adimpletum de luce corporali, ita fuit adimpletum de luce spirituali, quod in illo instanti, in quo lux corporalis diuisa fuit a tenebris corporalibus, fuerunt mali Angeli auersi, & facti tenebrae spirituales: & boni conuersi, & facti lux spiritualis, & fuerunt diuisi, & separati hi ab illis, quia mali ceciderunt sicut fulgur, & boni in celo Empyreo, in quo fuerunt creati, remanserunt.

Articulus 2

An angeli ab custodiam in cognitione divinorum effectuum proficiant

ARTIC. II. An Angeli ob custodiam in cognitione diuinorum effectuum proficiant. Conclusio est affirmatiua.

nie. d. 11. q. 5. Sco. d. 3. q. 1r. Landul. d. 11. q. 6. Bidl d. 11. q. 1. Ant. Andt. d. 3. q. 1n.

SECVNDO quaeritur de profectu Angelorum, quantum ad cognitionem aliorum a Deo. Nam si non proficiunt Angeli in cognitione diuinae essentiae, merito queritur, vel dubitatur: Vtrsm proficiant in cognitione diuinorum effectuum, prout illuminantur a Deo, vel a superioribus Angelis, vel etiam vtrum proficiant in quacunque cognitione. Et videtur, quod non. quia omnis cognitio Angeli vel pertinet ad naturam, vel ad meri tum, vel ad praemium: sed non possunt proficere quantum ad cognitionem naturalem, quia illam acceperunt totam simul: nec quantnm ad cognitionem, quae cadit sub merito, quia non sunt vlterius in statu viae, nec quantum ad cognitionem, quae cadit sub praemio, quia illa mensuratur, prout meruerunt in via, ergo &c.

Praeterea essentia Dei est causa rerum, & est eausa omnium effectuum diuinorum. si ergo Angeli proficiunt in cognitione effectuum diuinorum: oportet, quod proficiant in cognitione ipsius diuinae essentiae, sed hoc est falsum, ergo & c.

Praeterea Angeli boni, siue beati, quia de talibus loquimur, vident ipsam dininam essenriam, & vident ipsum diuinum verbum. sed, vt dicit August. 9. de Trinitate ca. vlti. Verbum Dei est ars quaedam omnipotentis, atque sapientis Dei plena omnium rationum viuentium, & incommutabilium. Omnes ergo rationes omnium effectuum diuinorum viuunt in verbo diuino, quod est ars Patris plena talium rationum. Ideo dicitur Ioan. 1. Quod factum est in ipso vita erat. Si ergo Angeli vident clare, & aperte ipsum verbum, vident omnes rationes diuinorum effectuum. propter quod non possunt in hoc vlterius proficere.

Praeterea Deus est quoddam speculum. sed videns speculum videt omnia, quae relucent in speculo. sed Angeli vident ipsum Deum per essentiam, siue ipsum speculum, ergo &c.

Praeterea Philosophus in 3. de anima dat differentiam inter intellectum, & sensum. quia sensus cum percipit maximum sensibile, impeditur ne percipiat minus sensibile: vt visio solis impedit visionem aliorum. sed cum intellectus intellexit maxime intelligibilia, non minus intelligit infima. Cum ergo in Angelis non sit nisi intellectus tantum, ideo cum intellectus Angeli intelligat, & videat ipsam diuinam essentiam, quae est maximum intelligibile, non minus intelligit, & videt ipsos diuinos effectus, qui sunt minora intelligibilia.

IN CONTRARIVM est Diony. circa finem celestis Hierarchiae, vbi vult quod multae rationes sacramentorum, idest effectuum diuinorum latent supernas essentias, idest Angelos. ergo si multae rationes diuinorum sacramentorum, siue diuinorum effectuum latent Angelos, possunt Angeli in cognitione illatum rationum proficere, & possunt de cognitione illarum ratione illuminari.

Praeterea in 6. c. eiusdem libri vult, quod Angeli inferiores per superiores purgantur a nescientia, & illuminantur, & perficiuntur in scientia. quod non esser, nisi possent proficere in cognitione aliquorum effectuum diuinorum.

RESOLVTIO. Angeli, & si nude diuinam essentiam vident, ncc non effectus praesentes, & praeteritos, non tamen futuros ad vtrumlibet cognoscunt. & quamuis eam videant, non tamen comprebendunt. Hinc quantum ad futurorum cognitionem proficere possint:

RESPONDRO dicendum, quod Angeli quotquot sunt vident clare, & nude ipsam diuinam essentiam, & vident ibi omnes effectus prreritos, & pfites, sed non vident ibi omnes effectus futuros, & maxime contingentes, & fortuitos, qui sunt possibiles ad vtranque partem. quia licet diuinam essentiam videant, eam tamen non comprehendunt omnino, vt videant in ea omnes effectus futuros. Nam, vt dicitur Esai. 41. Annunciate, quae futura sunt in futurum, & sciemus, quia Dii estis vos. Solius ergo Dei est scire futura, vt futura sunt. Si ergo alii hoc sciunt, hoc est inquantum reuelatum est eis a Deo. quantum ergo ad cognitionem futurorum possunt proficere Angeli quantumcunque beati.

Vt ergo melius intelligatar, quod dicitur, dicemus in Deo esse duplicem scientiam, vt communiter dicitur: visionis, & simplicis notitiae. Scientia visionis dicitir omnium eorum, quae fuerunt, quae sunt, & qua futura sunt. sed scientia simplicis notitiae dicitur notitia, quam habet Deus non solum de factis & fiendis, sed etiam depossibilibus fieri. Sola autem anima Christi quantum ad numerum scitorum aequatur Deo secundum scientiam visionis, quia scit omnia facta, & futura: sed non aequatur ei etiam, quantum ad numerum scitorum secundum claritatem visionis, quia quantum ad claritarem visionis nulla creatura potest aequari Deo: nec etiam quantum ad numerum scitorum secundum sciem tiam simplicis notitiae. Sed omnes Angeli quantuncunque beati non aequantur secundum scientiam, nec Deo, nec etiam animae Christi. Sciunt enim Angeli beati omnia praeterita & praesentia, sed nesciunt omnia futura, & potissime futura contingentia. ea ergo, quae nesciunt, possunt addiscere, & in cognitione talium possunt Angeli a Deo illuminari, & inferiores possunt hoc modo illuminari pet supetiores.

Sed si sic dicimus, quod credimus bene dictum, rriplex difficultas nobis occurrit. quarum vna sumitur prout intellectus angelicus comparatur ad diuinam essentiam. Secunda vero prout diuina essentia comparatur ad suos effectus. Tertia autem prout intellectus Angeli inferioris comparatur ad intellectum superioris.

Propter primum sciendum, quod magna difficultas erit in quaestione proposita, si intellectus angelicus videns diuinam essentiam comparetur ad huiusmodi essentiam, quam videt. Nam cum scire sit rem per causam cognoscere, & quoniam illius est causa, & quod non contingit aliter se habere. cum ergo ipsa diuina essentia per se, & non per aliquid additum sit causa rerum, non videtur possibile, quod aliquis intellectus videat aliquos effectus in diuina essentia, quos non videbat prius, nisi ipse intellectus videat ipsam essentiam clarius, vel magis, quam videret prius. Quod videtur non posse esse, nisi augmentetur suum praemium essentiale, quod est visio diuinae essentiae.

Sed haec difficultas tollitur, si consideremus, quomodo diuina essentia est causa rerum. Nam non est causa rerum essentia Dei, nisi prout huiusmodi essentia est ipsa voluntas Dei. Comparantur enim omnia ad Deum sicut artificialia ad Arti ficem, quia Deus est omnium Artifex, & ex hos habet omnem virtutem omnia producendi. sed in diffinitione artificialium ponitur volun¬ tas. vt dicitur in 6. Ethic. quia idem est artificiarum, & volitum, vt ibi dicitut. Totum ergo hot dependet ex voluntate Dei. ergo prout Deus vult patefacere ea, quae facturus est, sic Angeli illuminantur de rebus fiendis, vt videant in Deo aliquos effectus futuros, quos prius non videbant. Angeli ergo videntes aliquos effectus in Dei essentia, quos prius non videbant, non propter hoc clarius viderent ipsam diuinam essentiam, quam prius viderent, quia ex hoc augmentaretur eorum praemium essentiale. posset tamen concedi cum vident huiusmodi effectus quos prius non videbant, quod vident magis diuinam essentiam non in se, sed in suis effectibus.

Secunda autem difficultas potest ex hac quaestione sumi, prout diuina essentia comparatur ad suos effectus. Nam diuina essentia est propria ratio cuiuslibet effectus. quia, vt vult Aug. 3. quaestionum quaestione de ideis, non eadem ratione formatus est homo, & equus, sed omnia proprijs rationibus sunt condita. ergo non porest Angelus videre aliquem effectum in Deo, nisi videat, & cognoscat, quod diuina essentia est propria ratio illius effectus. propter quod, si proficit Angelus in cognitione effectuum, videtur quo proficiat in cognitione diuinae essentiae.

Sed haec etiam difficultas tolli potest, si consideretur, quomodo perfectiones sunt in Deo. Nam, vt habetur in 5. Metaph. aliquid est perfectum, in quo congregantur perfectiones omnium generum, & ista est perfectio primi principii, vt ait Commen. ibidem. Et licet in Deo sint perfectiones omnium generum, sunt tamen ibi huiusmodi perfectiones sine generibus. quia Deus est sine quantitate magnus, & sine qualitate bonus, vt vult August. Omnes enim huiusmodi perfectiones sunt ipsa diuina essentia. scientia ergo Dei est causa rerum, vt vult Aug. 15. de Trinitate. Et voluntas Dei est etiam causa rerum, vt vult Aug. 2. de. Trinitate. sed hoc est prout essentia Dei est sua scientia, & sua voluntas, quia nec scit, nec vult Deus per aliquid additum essentiae, sed omnia competunt ei per suam essentiam. Inde est, quod aliqui dixerunt essentiam Dei esse speculum voluntarium. quia prout vilt Deus illuminare Angelos, & reuelare eis effectus futuros, sic cognoscunt ibi Angeli huiusmodi effectus. Sed cor hominis non quielcit, quia semper ad hoc reuertetur: quod si Deus est causa rerum per suam essentiam, non potest creatura aliqua cognoscere effectus diuinos, quos non cognoscebat prius, nisi cognoscat diuinam ossentiam magis, quam prius.

Ideo aduertendum, quod ad videndum aliquem effectum in Deo, qui non videbatur prius, sufficit determinario illius effectus, vt sit in rerum natura determinatus, quod non erat prius. vt si homo pont currere, & non currere, forte hoc latet Angelum. sed si determinet le ad cursum, & actu currat, hoc non poterit larere Angelum. Si ergo hoc scit Angelus; scientiam, quam habet de rebus in seipso, mul¬ to magis hoc scit per scientiam, quam habet de rebus in Deo. quia vt dicit August. 6. de Trin. Ipsam creaturam clariue videt Angelus in verbo, quam in seipso, & feipsos clarius vident Angeli in Dei sapientia, quam in seipsis. Et si sufficit determinatio in effectu, ad hoc quod beati videant illum effectum in Deo, nec propter hoc oportet, quod clarius videant ipsam essentiam Dei, sufficiet huiusmodi determinatio in diuina voluntate, vt quod reueletur Angelis, determitam esse diuinam voluntatem ad hunc effectum, ad hoc, vt agnoscant illum effectum esse futurum. Nam voluntas Dei est summa, & immutabilis causa rerum. Cum enim reuelatur Angelo, vel cuicunque bono, hunc effectum esse volitum a Deo, scit causam illius effectus, & quoniam illius est causa, & quod non contingit aliter se habere. Propter quod Dio. loquens de illuminatione ait, quodest diuinae scientiae acceptio. Ita potuisset dicere si voluisset, quod illuminatio est diuinae voluntatis expressio, quia & diuina scientia non est causa rerum, nisi, vt se extendit ad voluntatem, quia intellectus extensione fit practicus. Verum, quia illuminatio pertinet ad ad intellectum, quantum ad modum loquendi, quandam proprietatem seruauit Diony. cum dixit, quod illuminatio est diuinae scientiae acceptio magis, quam si dixisset: est diuinae voluntatis expressio, quamuis secundum rem vtrumque sit verum, quia in hoc illuminantur Angeli de futuris effectibus, quia de illis effectibus, & circa illos exprimitur eis diuina voluntas. Ipsa ergo diuina essentia est speculum voluntarium. est enim speculum, quia relucent in ea res futurae: & est voluntarium, quia sic relucent ibi res futurae, vt Deus vult reuelare determinationem suae vcluntatis, quod sint futurae.

Tertia autem difficultas posset oriri prout comparatur intellectus Angeli inferioris ad suc periorem. Nam cum non solum Deus illuminet Angelos, sed vnus Angelus illuminet alium de effectibus futuris, quia superior illuminat inferiorem; ideo dubitatur quomodo hoc possit esse. Sciendum ergo, quod Deus est in quolibet Angelo bono, & facit suum impetum, & motum in intellectu cuiuslibet Angeli; tamen perspicaciores ex illo impetu, & illo motu illuminantur, minus autem perspicaces non illuminantur, sicut eadem verba Doctoris resonant in auribus cuiuslibet Discipuli: tamen non omnes Discipuli capiunt illa verba, sed perspicaciores multiplicant illa verba, & faciunt minus perspicaces intelligere ea: quia sapientis, & perspicacis est in paucis multa intelligere: rudis, & hebetis est econuerso. Ideo vult Diony. quod Angeli habeant dentes, per quos diuidunt conceptus suos. Ex illo ergo vno impetu facto in omnes Angelos non illuminantur omnes, sed perspicaciores, & superiores, qui illuminati illuminant alios. Patet ergo, quomodo in effectibus futuris possunt illuminari Angeli superiores, & per superiores tanquam per¬ magis perspicaces illuminantur inferiores, absque eo, quod clarius videant diuinam essentiam, sed ex impetu, vel ex motu facto in intellectu Angelorum, per quem fit expressio diuinae voluntatis circa futuros effectus.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod angeli quantum ad cognitionem naturalem dicuntur illam accepisse totam simul, quantum ad species, quia post creationem eorum non fuit eis aliqua species impressa, tamen non habent huiusmodi scientiam totam simul, quin in ea proficiant ex determinatione rerum in esse, quia futura contingentia non sunt eis nota, nisi cum determinantur in effectu. De eo vero, quod addebatur de merito, & praemio; dici potest, quod illuminatio Angelorum de effectibus futuris non est de his, quae directe cadunt sub merito, vel sub praemio: sed de his, qua Deus vult eis reuelare. Sicut ergo naturalis eorum cognitio potest augmentari, & crescere; sic in cognitione supernaturali possunt augmentari, & prosicere prout Deus vult eis suam voluntatem de futuris effectibus patefacere.

Ad secundum patet solutio per iam dica, quia Angeli non proficiunt in cognitione diuinae essentiae secundum se, sed secundum suos effectus.

ad tertium dicendum, quod Angeli vident clare ipsum verbum, sed non comprehendunt ipsum, nec ex hoc vident omnes rationes, quae sunt in ipso, vt ex hoc sciant quid Deus sit facturus, & quid non facturus, nisi in hoc. reueletur eis diuina voluntas.

Ad quartum dicendum, quod onnia sunt in Deo sicut in causa: & si dicuntut ibi esse res sicut in speculo, illud speculum dicetur esse voluntarium, quia omnes effectus dependent a diuina voluntate. propter quod sicut vult eis reuelare suam voluntatem, sic dicitur eos illuminare de suis futuris effectibus.

Ad quintum dicendum, quod intellectus angelicus, quia non cognoscit effectus futuros, non est hoc, quia impediatur ex essentia diuina, quae est maximum intelligibile. sed quia hoc excedit naturam suam, ut non intelligat futura, nisi vt sunt determinata, vel in se, vel in sua causa naturali, vel in diuina voluntate. Et ideo hoc modo illuminantur defuturis contingentibus, prout circa huiusmodi effectus reuelatur eis determinatio diuinae voluntatis

Articulus 3

An Angeli per homines, aut per ecclesiam in cognitione futurorum effectuum proficiant

ARTIC. II. An Angeli per Homines, aut per Ecclesiam in cognitione futurorum effectuum proficiant. Conclusio est negatiua.

Biel. d. 1. quaestio. 1

TERTIO quaeritur: Vtrum Angeli proficiant in cognitione futurorum effectuum per Homines siue, per Ecclesiam. Et videtur, quod sic, quia vt dicitur ad Eph. vt inotescat principibus, & potestatibus in celestibus per Ecclesiam, &c. cum ipsi homines ecclesiastici dicantur ecclesia, ergo &c.

Praeterea multi homines sunt superiores Angelis, quia vt dicitur 1. ad Corin. Nonne Angelos iudicabimus. sed iudicantes sunt superiores iudicatis, ergo aliqui homines sunt superiores Angelis. sed ad luperiore: frectat illuminare inferiores, ergo &c.

Praetera qui immediate illuminatur a Deo. possunt illuminare alios, qui illuminantur mediate. sed Apostoli immediate fuerunt illuminati a Deo, quia Christus erat verus Deus, ergo poterant illuminare Argelos, qui a Deo illuminantur mediate.

praeterea paulus legitur ad tertium celum raptus, vt habetur 2. ad Corint. sed per tertium caelum possumus intelligere tertiam Hierarchiam, quae stat circa Deum, & immediate illuminatur a Deo. Paulus ergo sic raptus poterat illuminare Angelos secundae, & tertiae Hierarchiae.

IN CONTRARIVM est Dio. ide caelesti Hierar.. bi vult in pluribus locis, quod homines ab Angelis illuminentur, non econuerso.

Praeterea mysterium incarnationis est nobis per Prophetas reuelatum, sed reuelationes factae Prophetis fiebant per Angelos, ergo &c.

RESOLVTIO. Anima christi secundum scientiam visionis, non autem claritatem, Deo aequatur. Sed nulli istarum aequatur notitia Angelorum, qui a Deo, & superiori Angeso illuminantur, non vt clarius diuinam cssentiam, sed vt eins voluntatem clarius videant quantum ad asiqua surura fecienda. Nouerunt enim a principio mundi incarnationis mysterium, quantum ad substantiam, quantum autem ad circnnstantias naequaquam. RESPONDEO dicendum, quod Hagister in littera tangit opiniones Augustini, & Hierony. in hac materia sibi contradicentium. Vult. enim Hiero. vt Magister ait, angelicas dignitates mysterium incarnationis ad plenum non intellexisse, do nec completa est passio Christi, & Apostolorum praedicatin per gentes est dilatata, & hoc modo exponit Hiero. Verbum illud, vt innorescat Principatibus, & Potestatibus in caelestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, quia ante passionem Christi, & ante praedicationem Apostolorum angelicae dignitates non plene cognosce bant mysterium incarne tionis, & postea his peractis, plenins cognouerunt per Ecclesiam, idest per homines ecclesiasticos, siue per Apostolos, & per alios ab Apostolis ordinatos conuertentes Gentes innoruit Angelis mysterium incarnationis multiformis sapientiae Dei. Augustinus tamen super eodem loco ad Ephes. 3. vt ait Magister in littera, vult, quod non latuerit Angelos mysterium Regni caelorum: quod opportuno tam pore reuelatum est pro salute nostra. Illis ergo, idest Angelis secundum August. a seculis innotuit memorarum mysterium. Diony. tamen in de Angel. Hierarchia quantum ad aliquid videtur contradicere Augustino, & Hieronymo, Augustino quidem, quia ipse viderur velle, quod a seculis Angelis fuerit notum mysterium incarnationis: Dionysius tamen vult circa finem caele Hierarchia, quod illud mysterium latuit caelestes mentes, & in hoc viderur conrradicere Augustino. contracicit etiam Hieronymo, qui vult huiusmodi niysterium. homines sciuisse per Angelos, non econuerso.

vt ergo appareat quid de hac materia sit tenendum, vbi tanti Doctores sic contradicere videntur. Adducemus ad illud verbum Euangelij, quod inter natos mulierum non surrexit maior lounne Baptista. tamen qui minor est in regno caelorum, maior est illo. Quilibet ergo existens in regno celorum, idest quihibet comprehensor, maior est quolibet puro vnatore. Nulli enim dubium esse debet, quod scientia animae Chri¬. sti, etiem adhuc existentis viatoris, erat maior, quam omnium Angelorum quia Angeli sciunt omnia praeterita, & praesentia, sed nullus est Angelus, qui sciat omnia futura. Sed continue fiunt in Angelis illuminationes, & reuelationes de futuris, ita quod angeli non aequantur verbo in numero scitorum, quantum ad scientiam visionis, quae est praeteritorum, praesentium, & futurorum. Scientia enim visionis se extendit ad facta, & fienda; non autem ad possibilia sieri, quia illa scientia dicitur simplicis notitiae. Christus ergo etiam secundum quod homo, etiam cum adhuc effet viator, poterat illuminare quemcunque Angelum, nunquam ramen fuit purus viator, sed dum viuebat hac vita mortali, erat simul viator, & comprehensor, sed post resurrectionem non fuit ulterius viator, nec vixit hac vita mortali, quia Christus resurgens ex m¬ rtnis, iam non moritur. Et quod dictum est de Christo, qui erat viator, & comprehensor, potuit etiam dici de alio viatore, vt habuit actum comprehensoris: sicut habuit Paulus in illo raptu. tunc enim potuit videre aliqua, quae non videbant omnes Angeli

His itaque transcursis, vt praefatorum Doctorum sententijs demus cuilibet suum intellectum, & vt tantam discordiam ad concordiam reuocemus; distinguemus de mysterio incarnationis, & de notitia, & saluabimus dictum Diony. & Hiero. quod mysterium incarnationis non erat notum Angelis. Taliter possumus loqui de huiuiusmodi mysterio, & taliter etiam poterimus de hoc loqui, quod saluabimus dictum August. quod tale mysterium fuit notum Angelis a seculis, idest ab initio mundi iam conditi, & consummati. Nam mysterium incarnationis, vt communiter ponitur, quantum ad substantiam facti, non latuit Angelos, sed quantum ad conditiones circunstantias, vr quod Christus fuit passus sub tali principe, & in tali loco, & a talibus gentibus, & multae huiusmodi conditiones potuerunt latere Angelos. Secundum substantiam facti, non solum Angeli beati, sed ipse Diabolus vidit, & inuidit. Vidit enim, quod homo debebat ascendere, vnde ipse descenderat, & ex hoc inuidit, & inuidia motus tentauit hominem, & fecit eum ruere, & habere necessitatem moriendi, quia Deus creauit hominem inexterminabilem. sed inuidia Diaboli mors introiuit in orbem terrarum. Mysterium ergo incarnationis, vel mysterium de salute humana, quantum ad substantiam facti, potuit esse notum Angelis a principio mundi iam conditi, & consummati per opera sex dierum, vbi vl timum opus fuit factio hominis, quo homine facto, & producto, non solum Angelis beatis, sed etiam ipsi Diabolo quantum ad substantiam facti, potuit esse notum mysterium salutis humanae, videlicet quod homo ordinatus erat ad salutem, & poterat ascendere vnde ipse descenderat. Et ex hoc potest solui controuersia inter August. & alios sanctos Docto. Quia loquitur Augustinus de substantia facti, alii vero Sancti de conditionibus alijs. Sed controuersia inter Dio. ponentem, quod homines illuminantur per Angelos, & non econuerso: & Hietonymum exponentem ad litteram, quod innotescit Principatibus, & Potestatibus in caelestibus per Ecclesiam, idest per Apostolos, & per alios praedicatores de mysterio incarnationis, & de salute humana, sic solui potest distinguendo de notitia Angelorum, quia aliquid innotescit Angelis per homines non eos illuminantes, sed conuersionem aliorum adimplentes. Nam res, vt est indeterminata, est ignota Angelo, quae postea, vt fit deterniinata, est sibi nota.

Resumamus ergo, quae diximus in praecedenti quaestione de illuminatione Angelorum, & de notitia eorum. Nam, vt dicitur in 3. de Trinitate: Voluntas Dei est prima, & summa causa omnium corporalium specierum, atque motionum. Nihil enim visibiliter, & sensibliter hic agitur, quod non de interiore inuisibili, atque intelligibili aula summi Imperatoris aut iubeatur quantum ad bona, aut permittatur quantum ad mala.

Prima ergo determinatio rerum est, vt ree sunt determinatae, & ordinatae secundum Dei voluntatem.

Secunda determinatio rerum potest esse in suis causis. Prima ordinatio pertinet ad diuinam sapientiam, siue ad diuinam prouidentiam, quia omnia sic fiunt, vt ab aeterno praeordinauit secundum suam sapientiam, & prouidentiam. Secunda determinatio, prout res sunt ordinatae in suis causis, & potissime in causis generalibus, pertinet ad fatum. Appellatum est enim fatum a a for fatis, vt dicatur fatum, quasi foris locutum, vt quod Deus in seipso per suam sapientiam, & per suam voluntatem ab aeterno ordinauit, postea per exteriores causas illam ordinationem interiorem fatur, idest foris loquitur, & foris per secundas causas operatur.

Tertia determinatio rerum est in seipsis, quando res actu fiunt, & actu producuntur. Haec autem determinatio tertia prout res determinantur in seipsis, deseruit ad cognitionem angelicam naturalem, & etiam supernaturalem. quia futura contingentia, secundum, quod huiusmodi, antequam fiant sunt ignota Angelo, secundum conditionem naturalem. sed postquam sunt facta, sunt Angelo nota, quia sunt in seipsis iam determinata. Haec etiam dererminatio deseruit Angelis ad cognitionem supernaturalem, quam habent in verbo, quia in ipso Deo habent cognitionem de aliquibus fiendis, vel de aliquibus futuris, non tamen habent eam cum omnibus suis cir cunstantijs, cum quibus habent esse postea cum fienda iam sunt facta, & cum futura iam sunt praesentia. Angelis ergo innorescit per homines mysterium salutis humanae causatum per incarnationem Christi, & per passionem eius, non quod homines, vel ecclesia hominum doceat Angelos, vel illuminet eos, sed cum aliqui actu conuertuntur per Ecclesiam, vel ad Ecclesiam, vel ad Christum, tunc quantum ad aliquas circunstantias est magis nota salus eorum, quam ante, & sic potest solui omnis controuersia. Haec ergo determinatio rerum in seipsis modo, quo dictum est, potest deseruire ad cognitionem Angelorum naturalem, & supernaturalem, sed determinatio rerum secum dum voluntatem Dei quantum ad futura contingentia, deseruit Angelis ad cogntitionem supernaturalem, quia hoc modo Deus illuminat Angelos supiores & Angeli superiores illuminant inferiores inquantum innotescit eis voluntas diuina, vel ordo sapientiae diuinae, quantum ad ali qua futura fienda, quae prius erant eis ignota. Nam non oportet, quod Angelus illuminetur vel a Deo, vel a superiori Angelo, vt clarius videat diuinam essentiam nunc, quam prius: sed sufficit, quod aliqua reuelentur ei de voluntate Dei quantum ad aliqua futura fienda, quae non erant ei reuelata prius.

RESP. AD ARC. Ad primum dicendum, quod Principatibus, & Potestatibus in caelestibus innotescit pe Ecclesiam multiformis sapientia Dei, non quia hoies, coniterloquendo, de hoc illuminent Angelos, sed quia rebus progtedientibus in esse, & cum per praedicationem Apostolorum, vel aliorum actu conuer tebantur homines ad Christum, erat magis notum mysterium incarnationis quantum ad hunc effectum, qui est econuersio horum hominum, vel illorum, quam esset ante huiusmodi conuersionem. Semper enim quantuni ad aliquas circunstantias, & si non quantum ad substantiam facti possunt innotescere tales effectus passionis Christi, vel incarnationis eius, non obstante, quod ipsa incarnatio, vel ipsa passio longe ante fuerit Angelis nota. Vel potest auctoritas exponi, vt id, quod dicitur referatur ad illuminare: & sit sensus: quod innotescit Principatibus, & Potestatibus, quare Paulo erat data gratia illuminare Ecclesiam, idest illuminare eos, qui sunt in Ecclesia. Vel pctest adhuc aliter exponi, vt ibi Ecclesia accipiatur pro ecclesia caelesti, idest pro Angelis, vbi incepit ecclesia. per ecclesiam ergo caelestem, idest per Hierarchiam primam, vel supremam, innotescit Principatibus, & Potestatibus, idest Hierarchiae ifimae, in qua sunt principatus: & mediae, in qua sunt potestates, multiformis, &c.

Ad secundum dicendum, quod quantum ad naturam infi mnus Augelus est superior quolibet homine, & etiam quantum ad gratiam, loquendo de quolibet homine puro viatore, quia qui minor est in regno caelorum, maior est illo. Si autem aliqui in Ecelesia etiam praeter Christum habuerunt actum comprehensoris etiam dum adhuc viuerent, sicut habuit Paulus, dum fuit raptus, potuit esse, quod in illo raptu fuerint aliqua reuelata Paulo, quae latebant Angelos.

Ad id autem, quod dicebatur de iudicio, quod Angelos iudicabimus, potest intelligi de Angelis malis, vt Glo. tangit. Vel si volumus hoc intelligere de Angelis bonis, poterit hoc exponi comparatiue, quia in die iudicii multi homines apparebunt meliores, & superiores multis angelis, & comparatibe dicentur iudicare illos.

Ad tertium dicendum, quod Apostoli fuerunt immediate illuminati a Deo incarnato, & vt conuersabatut cum Apostolis secundum carnem. Non ergo fiebat haec illuminatio, quod Apo stoli immediate viderent ipsam dininitatem, vel ipsam diuinam essentiam, sicut vident Angeli, propter quod non erant superiores Angelis, immo inferiores.

Ad quartum patet solutio per iam dicta, quia Paulus in illo raptu potuit aliqua videre in Deo, & potuerunt ei aliqua reuelari a Deo, quae latebant Angelos.

Articulus 4

An Angeli custodientes damnationem custoditorum doleant

ARTIC. IIII. An Angeli custodientes, damnationem custoditorum doleant. Conclusio est negatiua.

D. Tho. 1. p. q. 11 3. art. 3. Et 2. sent. d. 11. q. 1. art. 3. D. Bonau. d. 11. art. q. 2. Ric. d. 11. q. 56. Quil. Altis 2. senten. tr. d. c. 1a. alber. de virt affiftr q. d. artic. 10. Hiel dist II. qaaestio. 1.

QVARTO quaeritur: Vtrum Angeli deputati ad custodiam eorum, qui damnabuntur: do leant de eorum damnatione. Et videtur, quod sic. quia, vt dicitur Esai. Angeli pacis amare flebunt, sed hoc potest exponi de Angelis custodientibus homines, ergo &c.

Praeterea amicorum est sibi inuicem compati. sed angeli tanquam amici nostri feruentissima charitate diligunt homines, ergo dolebunt de damnatione eorum.

Praeterea si gaudium est Angelis in celis de peccatore penitentiam agente, quia oppositorum oppositi sunt effectus; erit dolor angelis in caelis de peccatore in peccatis se inuoluente.

Praeterea omne illud, quod repugnat fini intento, videtur aggrauare dolorem, & tristitiam. sed finis, quem intendunt Angeli de custodia hominum, est salus hominum. Ergo dolebunt, & tristabuntur de damnatione ipsorum.

IN CONTRARIVM est, quod dicitur Apoca. quod in illa caelesti Hieruialem non erit neque luctus, neque clamor, sed nec vllus dolor.

praeterea luctus, & dolor non possunt esse sine aliquibus demeritis, sed Angeli in custodiendo homine, in nullo denetentur, ergo &c.

RESOIVTIO. Angeli custoditorum damnationae non dolent. quodu ex beatitudine ipsa, quae nulsum admittit dolorem: ex eorum conformitate ad Dei voluntatem: ex dilectione inftitiae: ex operibus bonis, exque magna distantia, qua est inter beatos, ac damnatos, clare pater.

RESPO NDEO dicendum, quod quinque vijs iuestigare possumus, quod Angeli custodes hominum, qui damnabuntur, non dolebunt de damnatione eorum, nec compatientur eis. Prima via sumetur ex beatitudine, quam sunt Angeli adepti. Secunda ex conformitate, quam habebunt ad voluntatem diuinam. Tertia ex dilectione iustitiae. Quarta ex operibus bonis, quae exercuerunt circa homines, qui damnabuntur. Quinta ex ipso magno Chaos, quod iam firmatum est inter beator, & damnatos.

Prima via sic patet. Nam quilibet dolor, & quaelibet tristitia minuit beatitudinem, vel non poterit stare cum illa summa beatitudine, qua videbit tantum bonum, sicut est ipse Deus. sdeo dicebatur in arguendo, & bene, quod neque luctus, neque clamor, sed nec vllus dolor ibi poterit esse. Hoc enim fuit singulare in Christo, quod summe patiebatur secundum carnem, & summe fruebatur secundum animam: vel summe patiebatur secundum sensualitatem, & summe fruebatur secundum rationem superiorem: sed in Angelis hoc esse non posset, qui carnem non habent, & sensualitate carent.

Secunda via ad hoc idem sumitur ex conformitate voluntatis Angelorum ad voluntatem diuinam. Erit enim Angelorum, & omnium bonorum sic conformis voluntas, cum voluntate diuina, quod ipsi gaudebunt de omni eo, quod est placitum Deo. & quia placet Deo nullum malum esse impunitum, & rullum bonum irremuneratum: ideo hoc placebit omnibus Angelis, & omnibus beatis, vt iuxta mala merita damnentur mali, & iuxta merita praemientur boni.

Tertia via sumi poterit ex ipsa diuina iustitia, quam summe diligent omnes Angeli, & omnes Beati. Nam tunc maxime implebitur illud Euangelii. Beati, qui esuriunt, & diligunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur. In die enim iudicii saturabuntur boni de vtraque iustitia: videlicet de damnatione malorum, & de beatificatione bonorum.

Quarta autem via sumi potest ex ipss bonis operibus, quae exercuerunt Angeli circa homines, quos custodiebant: dato, quod aliqui eorum, vel etiam multi damnentur. quia cum damnabuntur tales, non dolebunt angeli de damnatione eorum, sed magis gaudebunt de bonis operibus, quae exercuerunt circa eos. quia angeli eorum custodes, quantum in eis fuit, retraxerut eos a malo, & induxerunt ad bonum.

Quinta, & vltima via sumitex illo chaos magno, quod firmatum est inter beatos, & damnatos, quia damnati non possunt ire ad beatos: nisi hoc fiat ex speciali Dei miraculo, quia suscitatus dicitur fuisse& Traianus ad preces Gregorii qui suscitatus potuit facere poenitentiam, & saluari. Nec etiam beati possunt ire ad damnatos etiam per compassionem, quia Filius beatus non compatietur patri damnato, nec econuerso.

RESE. AD ARG. Ad primum dicendum, quod illud verbum Esai. ad litteram potest exponide nuncijs Regis Exechiae, missis ad querendam pacem ab Assirijs, qui non reportantes pacem, sed potius contumeliam, & tristitiam: illi Angeli pacis id est nuncii missi pro pace dicuntur amare ffentes. sed si volumus hoc aptare ad Angelos, dicentur dolere, vel flere metaphorice, sicut Deus dicitur dolere iuxta illud Ceness 6. Tactus dolore cordis intrinsecus.

Ad fecundum dicendum, quod Angeli non possunt compati, quia sunt impassibiles, & non solum Angell, sed etiam honilies non pofertnt compati damnatis: loquendo de hominibus beatis, quia habebunt corpora impassibilia.

Ad tertium dicendum, quod Angeli possunt esse participes gaudiji, & possunt proficere in gaudio, quantum ad praemium accidentale, quod est de aliquibus bonis creatis, praeter visionem, & fruitionem diuinae essentiae, quae pertinent ad praemium accidentale. sed non possunt esse participes doloris, quia dolor cum Angelorum beatitudine ftare non potest.

Ad quartum dicendum, quod finis semper habet rationem voliti, quia per antonomasiam voluntas dicitur esse ipsius finis. Angeli autem volunt salutem hominis voluntate antecedente: videlicet si seruent mandata diuina, & si seruent eorum monita, & caetera antecedentia ad beatitudinem. Sed voluntate consequente: volunt quicquid Dominus vult secundum huiusmodi voluntatem: secundum ergo hanc voluntatem non possunt dolere, quia non possunt dubitare de impletione numeri electorum, & non dolebunt de damnatione custoditorum: sed magis gaudebunt de bonis operibus, quae exercuerunt circa eos: & quia circa ipsos exercuerunt totum, quod in eis erat.

Articulus 5

An inter Angelos sit pugna

ARTIC. V. An inter Angelos sit pugna. Conclusio est affirmatiua.

D. Th. 2. p. q. 113. 4ar. 8. Et 2. sent. d. 1T. q. 2. ar. 3. Ric. d. 11. q. 3. Biel. d. 11. q. 1. circa finem. Dur. d. 11. q. 1. Nic. de Niise tract. 2. p. 2. q. 1. Barth. PIb.2. HE.c. 2.diI.

QVINTO quaeritur: Vtrum in ter Angelos sit pugna. Et videtur, quod non. Quia pugna, & omnis discordia repugnat vnitati charitatis. sed Angeli sunt perfectiin charitate: ergo nihil tale potest ibi esse.

Praeterea omnis praestans fauorem, vel adminiculum habentibus iniustam causam peccat, & hoc non potest competere beatis. Cum ergo contraria simul verificati non poffint. pugna, & contrarietas, siue iniustitia esse non potest: ergo, & c¬

Praeterea: vbicunque est ordinata praelatio: ibi pugna, & contrarietas esse non potest. quia hoc est contra rationem praelationis, quod inferior resistat superiori. sed non sunt duo Angeli non se habentes secundum sub, & supra: ergo non sunt duo Angeli, inter quos possit esse pugna.

Praeterea nullus Angelus nititur ad aliquid: nisi quia credit, & opinatur illud esse bonum. sed contrariarum opinionum oportet aliquam esse falsam: in Angelis, vt videtur, non potest cadere falsitas opinionis: ergo, &c.

INCONTRARIVR est, quod habetur Dan. Quod quatuor venti soli pugnabant in mare magno, per quos secundum Glo. intelliguntur quatuor angelicae potestates: ergo, &c.

Praeterea Dan. 10. dicitur: Princeps Regni Persarum restitit Angelo, qui loquebatur cum Dan. 21. diebus: quod sine pugna, & discordia esse non potuit: ergo, &c.

RESOLVTIO. Angeli inter se, ettam boni, aliquam habent discor diam, non quantum ad naruram, sed quantum ad voluntatemi, sicut in hominibus probis id reperiri quandoque videmus, sed in Angelis citius, quam in hominibus, qui Deum non vident, sedatur.

RESPONDEO dicendum, quod secundum quosdam inter Angelos, & specialiter inter Angelos bonos non potest esse pugna, neque discor dia, quod probant per Dio. 5. de diui. nom. Assimilantem effectus procedentes a primo lineis procedentibus a centro, quae quanto magis propinquiores sunt centro, tanto magis sunt in ter se coniunctae, & vnitae, & quanto magis distantes, sunt magis elongatae, & remotae. Ex hac ergo similitudine volunt concludere Angelos inter se esse vnitos, vt nulla possit ibi esse pugna, neque discordia.

Sed ista ratio concludit de vnitate quantum ad naturam: non autem quantum ad voluntatem, secundum quam mali Angeli auerterunt se a Deo, & elongauerunt se ab ipso. Pugna autem, & discordia, de qua hic loquimur, non dicit vnitatem secundum naturam, sed discordiam secundum voluntatem. Vel hoc potest aliter improbari, quia illa vnitas, de qua isti loquuntur: est Angelorum generaliter tam bonorum, quam malorum, quia omnes sunt a Deo immediate:, sed nulli dubium esse debet, quod inter Angelos bonos, & malos, quamuis vtrique immeciate praecesserunt ab vno centro idest ab vno Deo: tamen inter eos secundum voluntatem semper est pugna, & discordia, quia voluntas Angelorum malorum semper est iniuita, secundum August. in de Tri. vbi vult, quod licet potestas Diaboli semper sit iusta, quia non est potestas nisi a Deo: voluntas tamen semper est iniusta. Ex his ergo videtur comcludi, quod inter Angelos bonos non possit esse Pugta, quia sicut mali semper habent voluntatem iniustam: ita boni semper iustam. Propter quod inter eos, vt videtur, non potest esse discordia, quia quilibet vult, quod iustum est. Sed oportet nos dicere, quod etiam inter bonos Angelos sit aliqualis discordia, quia mali non possunt resistere bonis, cum agant in virtute diuina, vel secundum voiuntatem diuinam: in cuius ditione cuncta sunt posita, & non est, qui suae possit resistere voluntati, & tamen habetur in Dan. vt mn arguendo tangebatur: Princeps persatum restitit Angelo, qui loquebatur Dan. 21. diebus, de quibus duobus Angelis sibi ad inuicem resistentibus: tutius est dicere vtrunque fuisse bonum. tamen propter dluersas rationes, vel causas, vnus volebat vnum, & alius aliud. Sciendum ergo, quod secundum ea, quae videmus in hominibus, & etiam in alijs rebus: possumus aliqua coniecturari de Angelis. Potest enim contingere, quod inter bonos homines vno, & eodem spiritu motos, sit discordia, & pugna. Videmus enim in eodem capitulo, quod aliqui volunt vnum praelatum: aliqui volunt alium: & quilibet tamen ad hoc volendum potest moueri propter bonam intentionem, & propter maiorem vtilitatem Ecclesiae. Sic etiam videmus in rebus alijs, quod aliquando non est nisi vnus ventus in mari, & tamen illo vno, & eodem vento si vela sint aliter, & aliter ordinata: vna nauis ibit ad vnam partem, & alia ad aliam. Sic eodem spiritu impellente diuersae conscientiae possunt impelli in diuersa volita, vt ex hoc vnus bonus homo resistat alteri bono homini, vt possint bona, & sancta conscientia discordare quantum ad volita. Et licet hoc possit esse in hominibus simpliciter, & absolute, in Angelis erit hoc sub conditione, si hoc sit voluntas Dei. Nam quia iudicia Dei sunt Abyssus multa. Et nesciunt Angeli etiam boni de quo cunque negotio, quae sit voluntas Dei: possunt inter se pugnare id est discordare de aliquo negotio: donec patefiat eis, quae sit voluntas Dei. Nam in negotio gratioso vtraque pars contradictionis potest esse iusta, si adsit ibi voluntas principis. Angelus ergo, qui loquebatur Dan. volebat suposita diuina voluntate liberationem ludaeorum, quia iustum erat preces Dan. exaudiri: alius nolebat, quia iustum poterat iudicari, Iudaeos propter sua demerita debere amplius puniri: vel alius resistebat, quia propter moram ludaeorum inter Persas: multi trahebantur ad bonum. Vnde & Greg. 17. Mora. exponens illud verbum lob: Qui facit pacem in sublimibus id est in Angelis, quia Deus reuelando suum propositum de ali quo negotio: facit pacem inter Angelos, quia de illa re, de qua poterant appetendo iustitiam discordare: cognita diuina vcluntate non amplius discordant. Ista tamen discordia magis potest durare inter homines bonos, quibus semper non est nota diuina voluntas, & qui non vident Deum aperte, vt possint vel a Deo, vel a superiori Angelo illuminari de diuino proposito, vel de diuina voluntate. Illa ergo manifestatio, lumen est. Ipsa ergo manifestatio diuini propositi facti vel a Deo, vel a superiori angelo, quaedam illuminatio dici potest: quia ergo, vt diximus, homines viatores non aperte vident Deum, nec aperte vi dent Angelos: discordia voluntatum potest magis durare in eis, quam in Angelis.

RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod charitas non tollit diuersitatem opinionum. Nam secundum Philosophum inter amicos possunt esse diuersae opiniones, vt potest patere in Ethic. Non tamen dicemus, quod in Angelis proprie sit diuersitas opinionum, quia opinio dicit assensum vnius partis cum formidine alterius: sed Angelus non assentit simpliciter de aliquo agibili, vel de aliquo fiendo, nec dat iudi. tium suum super hoc, simpliciter loquendo, sed sub conditione, si illa sit voluntas Dei, quod illud fiat. Ad discordandum autem de aliquo: non oporret verificari contraria affirmatiue: vt, quod vnus velit hoc, & alius contrarium velit, sed sufficit solum non velle idem. & hoc potest esse in Angelis sub conditione, si sit voluntas Dei, vel donec patefiat de illo, quae sit voluntas Dei.

AdI secundum dicendum, quod vtraque pars comtradictionis potest habere aliquem colorem iustitiae, & maxime in his, quae dependent a voluntate Principis: vbi, quod placuit Principi: legis vigorem habuit. Iustum enim erat exaudiri preces Dan. si Deo placebat, & iustum erat ludaeos diuturnius exilium pati inter Persas, si hoc erat voluntas Dei, quod illo modo vellet eos puniri propter eorum demerita.

Ad tertium dicendum, quod ordo praelationis Angelorum potissime consistit in manifestatione, vel in illuminatione de diuina voluntate, siue de diuino proposito. Nam ad hoc Angeli se ordinant ad inuicem, secundum sub, & supra, vt exequatur diuinum propositum.

Ad quartum dicendum, quod ad hoc, quod aliqui duo Angeli non velint idem: non oportet, quod sit inter eos falsa opinio, sed sufficit, quod sit inter eos aliqua nescientia. & sufficit eos nescire diuinum propositum: ad hoc, quod non concordent dere illa: vsquequo diuinum propositum sit eis patefactum.

Dub. I Prferalis.

SVPER litteram primo quaeritur de illo verbo Hier. Magna est dignitas animarum, vt vnaquaeque anima ab exordio natiuitatis habeat Angelum ad sui custodiam deputatum. Quid ibi accipiatur pro exordio natiuitatis.

Dicendum, quod exordium natiuitatis animae, non potest dicere nisi, vel ipsam creationem eius: vel ipsam infusionem. quia Deus quotidie nouas animas creando infundit, & infundendo creat. Ab ipso ergo exordio natiuitatis id est ab ipsa creatione animae, vel ab ipsa infusione deputatur Angelus ad custodiam animae: propter quod aliqui hoc, quod dicitur ab exordio natiuitatis, exposuerunt de natiuitate hominis: dicentes hoc debere intelligi de natiuitate hominis non solum ex vtero, sed etiam in vtero. quod licet in idem redeat cum expositione, quam dedimus: tamen cum Hieronymus loquatur de natiuitate animarum, & animae tunc dicantur nasci, quando creantur, & infunduntur corporibus: non oportet loqui in equiuoco, & exponere de natiuitate hominis, quae potest esse duplex: in vtero, & ex vtero; quam do potest locutio esse simplex, & exponi de natiuitate animae, quae semper est vno modo: videli¬ cetcum homo cocipitur in vtero, & infunditur sibi rationalis anima.

Dub. II. Litteralis.

LTEAIV. prt. dubitaret aliquis: Quare sic a primordio deputatur Angelus ad custodiam animae, cum tunc non possit homo habere vsum liberi arbitrii, & non possit peccare.

Dicendum, quod solutio eius, quod quaeritur: satis potest haberi ex habitis. Nam custodia Angeli non solum est necessaria, ne anima peccet, sed etiam ne laedatur corpus eius, quod est organum ipsius: per cuius lesionem impediri potest anima tam in vsu rationis, quam in vsu liberi arbitrii, vt supra dicebatur.

Dub. II. Litteralis.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis: de eo, quod in littera dicitur, & sunt verba Greg. quod vnusquisque habet vnum bonum Angelum ad custodiam deputatum & vnum malum ad exercitium. Videtur enim, quod Deus hic valde crudeliter se habeat ad hominem, & quodammodo videtur, quod se habeat iniuste ad ipsum. Nam, vt dicitur lob de Diabolo: Non est potestas super terram, quae ei possit adaequari. quod ergo detur tantus aduersarius homini, cui non potest adequari aliqua potestas terrena: viderur crudeliter se habete Deus ad ipsum, & aliquo modo iniuste agere vum eo.

Dicendum, quod si bene consideretur veritas negotii: Deus non se habet crudeliter, & iniuste ad hominem, sed valde mite, & misericorditer se habet cum eo. Primo, quia licet aduersarius noster Diabolus dicatur valde potens: tamen in vincendo, & superando hominem est valde debilis, quia, vt communiter dicitur, debilis est hostis, qui non porest vincere nisi volentem aduersarium. Est ergo Deus mitis, & misericors erga hominem: non solum dando sibi hostem debilem, non potentem vincere nisi volentem, sed cum hoc dando sibi custodem Angelum bonum: ipsum semper retrahentem a malo, & inclinantem ad bonum.

Dub. III. Litteralis.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis de eo, quod in littera dubitatur: Vtrum singuli Angeli singulis hominibus: an vnus pluribus ad custodiam, uel ad exercitium deputatus sit. Arguatur ergo, ut arguitur in littera, quod tot sunt homines saluandi, quot boni Angeli remanserunt. quia, ut dicitur Deuter. Statuisti terminos populorum: iuxta numerum Angelorum Dei, vt habet quaedam transsatio. Numerus ergo populorum saluandorum erit secundum numerum Angelorum Dei, aut Angelorum Beatorum, & quia plures damnabuntur ex hominibus, quam saluabuntur. Iuxta illud: Multi sunt vocati: pauci vero electi. Si ergo vnusquisque homo tam damnandus, quam saluandus haberet suum Angelum custodem, si omnes Angeli deputarentur ad huiusmodi custodiam, non sufficerent. Et ideo concludit Magister, & bene, cum homines omnes non habeant esse simul, quia quidam sunt praeteriti, quidam praesentes, quidam futuri: oportet, quod vel eodem tempore, vel saltem successiue: vnus Angelus deputetur ad custodiam plurium hominum: & satis potest concedi, quod non solum successiue, sed etiam codem tempore, vnus Angelus ad custodiam plurium hominum, vel etiam omnium hominum potest deputari. Est enim Angelus in hoc corpore, vel in hoc loco terreno, siue in hoc aere circa terram localiter, sicut anima est in suo corpore formaliter. Nam sicut anima est formaliter tota in suo toto corpore, & tota in qualibet parte, sic Angelus in toto illo corpore, in quo est localiter per applicationem suae virtutis, est totus in toto, & totus in qualibet parte. Cum ergo nos ponamus, quod inferiores Angeli sunt motores orbium, quia infima supremorum attingunt suprema corpora idest coelos. Secundum ergo ea, quae diximus, vnus Angelus etiam de inferioribus Angelis mouet totum coelum, vt vnus Angelus mouet coelum sidereum, siue totam octauam sphaeram, vbi sunt multae stellae. Verum quia coelum est continuum, non oportet Angelum mouentem coelum applicare virtutem suam immediate ad totum coelum, sicut homo potest mouere vnam magnam virgam, applicando manum suam immediate ad modicam partem virgae. Quoniam virga est continua: potest quis mouere totam virgam, applicando manum suam ad mediam partem virgae. Sic potest vnus Angelus mouere totum coelum sidereum, applicando immediate virtutem suam ad modicam partem coeli siderei, & illa pars poterit esse tanta, quanta est vna stella visibilis: vel, quod idem est, visu notabilis, quia creditur in coelo sidereo esse multas stellas, quae propter sui paruitatem videri non possunt. Cum ergo vna Stella quantumcunque magna, & quantumcunque visu notabilis, sit quasi punctus respectu totius coeli siderei: cogimur dicere, quod Angelus mouens coelum sidereum, applicat virtutem suam, vel applicare potest immediate saltem ad tantam partem caeli, vel ad maiorem, quamta est vna Stella quantumcunque magna, & quantumcunque visu notabilis, & respectu illius partis, ad quam applicat Angelus immediate virtutem suam: est totus in tota illa parte, & totus in qualibet parte illius partis. Et quia, vt clamant omnes Astronomi, quelibet Stella visu notabilis in coelo sidereo est maior tota terra, & cum de tota terra non habitetur complete quarta pars, vt notauerunt componentes sphaeram, si potest vnus Angelus esse in tota tanta parte coeli, quanta est vna Stella quantumcunque magna, & visu notabilis, & totus in qualibet parte eius, & talis Stella sit maior tota terra, & de terra tota non habitetur complete quarta pars: poterit vnus Angelus quantumcunque infimus esse totus in tota terra habitabili, & totus in qualibet parte, & hoc modo poterit vnus Angelus simul omnes habitatores terrae custodire, & quemlibet singulariter: cum possit esse totus in tota terra habitabili, & totus in qualibet parte: tamen Deus, qui est maxime liberalis, & non est auarus in thesau ris suis, non solum Angelum vnum, sed Angelorum multitudinem ad hominum custodiam deputauit.

Si ergo loquamur de custodia Angelorum, quantum ad necessitatem: vnus posset custodire omnes morantes in terra habitabili. quia vnus posset esse totus in tota huiusmodi terra, & rotus in qualibet parte. Sed si loquamur de huiusmodi custodia quantum ad congruitatem, vt congruit diuinae liberalitati: satis em diuinae liberalitati, & pietati congruum, quod quilibet homo purus viator loquendo de hominibus praesentibus habeat suum Angelum custodem: nec tamen propter hoc excluditur, quin vnus Angelus possit successiue plures homines custodire: nihilominus tamen etiam eo modo, quo vnus angelus plures homines potest custodire, quilibet homo habet suum angelum, sicut quilibet Monachus suum Abbatem: non obstante, quod plures sint Monachi, quam Abbates. Sic etiam, & multo magis, quilibet homo habet suum angelum custodem: non obstante, quod successiue plures sint homines custoditi, quam custodientes Angeli.

Dub. V. Litteralis.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis: de eo, quod in littera dicitur, quod charitas, qua Angeli Deum, & nos diligunt: meritum, & praemium dici potest. Sed contra: Cum Angeli non sint vlterius viatores, quia iam sunt in Patria, & iam vident Deum visione aperta, non videtur, quod possint vlterius mereri, nec vlterius praemiari.

Dicendum, quod eo modo, quo possunt vlterius mereri, possunt vlterius praemiari, & econuerso: & eo modo, quo non est hoc possibile, non possunt. quantum autem ad praemium essentiale, quod est gaudium de ipso Deo, & quod est Dei aperta visio, & eius perfecta fruitio, quantum ad hoc meritum, vel praemium Angelorum non suscipit magis, & minus: nec eriam incrementum. Sed loquendo de cognitione diuinorum effectuum, & de gaudio, quod potest habere de creaturis, & de effectibus diuinis, quia Angelis iam beatis multa reuelantur de regimine vniuersi, & de effectibus diurnis fiendis, siue futuris propter salutem electorum: ideo quantum ad hoc dicuntur proficere, siue mereri, & ex merito praemium adipisci. Et quia omne meritum innititur charitati, & omne praemium respondet, & mensuratur secundum meritum a charitate elici tum, vel imperatum: ideo charitas, quantum ad hoc, dicitur esse meritum, & praemium. Meritum quidem: prout charitate moti circa nos operantur, & praemium prout sic charitate moti de bonis operibus letantur, & gaudent.

Dub. VI. Litteralis.

VLTIRIVS forte dubitaret aliquis: de eo, quod in littera di l citur, & habetur in Esai. Christo ascendente dicebant Angeli: admirantes magnificentiam Christi ascendentis: Quis est iste, quo venit de Edom, &c. quorum sit ista vox.

Dicendum, quod aliud est quaerere, quorum sit ista vox, quantum ad locutionem: & aliud, quorum sit quantum ad locutionis intentionem. Nam quantum ad locutionem fuit illa vox Angelorum ad Angelos: sed quantum ad locutionis intentionem, fuit illa vox Angelorum ad Christum. Possumus autem ponere exemplum de Magistro, & de Discipulis. Christus enim ibi se habebat, vt Magister, & omnes Angeli, vt discipuli. Multoties enim discipuli de aliquo admirantes, inter se loquuntur de illo. Et quia non audent intentionem suam directe ditigere ad Magistrum: loquuntur inter se de aliqua re alta, & admirabili: ea intentione, vt Magister doceat, & illuminet eos de eo, quod admirantur. Sic Angeli videntes, & admirantes Ascensionem Christi in tanta pulchritudine, quia ascendebat, vt formosus in stola sua, & cum tanta virtute, quia gradiebatur in multitudine virtutis suae: non audentes locutionem suam directe, & immediate dirigere ad Christum: loquebantur, & admirabantur inter se. sed hoc faciebant ea intentione, vt Christus de sua Ascensione, de qua loquentes admirabantur: eos doceret, & illuminaret. Cum ergo quaeritur, quorum erat illa vox: si quaeratur de ipsa locutione: dicimus, quod erat Angelorum ad Angelos. sed si sit quaestio de locutionis intentione, modo, quo dictum est, erat Angdlorim ad christum

Dub. VII. Lirteralis.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis: eo, quod in littera dicitur, & sunt verba Greg. Quid est, quod ibi nesciant, qui scientem omnia sciunt: sed si Angeli videntes Deum vident omnia: non videtur, quod possint illuminari vlterius de rebus fiendis. Sed quia vident Deum vi dentem, & scientem omnia; Consequens est, quod ipsi videant, & sciant omnia.

Dicendum, quod ipsi vident, & sciunt omnia pertinentia essentialiter ad beatitudinem: cuiusmodi sunt illa, sine quibus beati esse non possunt: cuiusmodi est aperta visio vnitatis diuine essentiae, & distinctionis personarum. sed non vident omnia, quae Deus ibi videt, nec sciunt omnia, quae Deus ibi scit. quia licet diuinam essentiam aperte videant, & diuinam sclentiam clare cognoscant: tamen diuinam essentiam non comprehendunt. sed aliqui magis clare vident, & aliqui minus hoc intuentur, & secundum magis, & minus aliqui plura, & aliqui pauciora ibi vident. & hoc modo se inuicem purgant, illuminant, & perficiunt.

Ad formam autem arguendi, quid est, quod nesciant, qui scientem omnia sciunt: dici potest, quod videntes diuinam essentiam sciunt omnia, quia sciunt illud, quod est sufficiens medium ad sciendum omnia. Et si nesciunt ibi omnia: hoc est ex defectu eorum, quia licet possint illam essentiam, & illud medium clare videre: tamen non possunt eam comprehendere: & etiam in illa claritate visionis est dare magis, & minus, vt est per habita manifestum.

PrevBack to TopNext