Praeambulum
Praeambulum
HAEC DE ANGELICAE NATVRAE, &c. Postquam Magister determinauit de natura pure spunali, vt de Angelis. In ista parte vult determinare de natura pure corporali, quae fuit condita per opera sex dierum: & de natura ex vtroque composita id est de homine. Et licet in illis sex diebus fuerint conditi Angeli, & Homo: Magister tamen tractando de operibus sex dierum, modicam mentionem facit de Angelis, & de homine. Sed supra pse & specialiter tractauit de Angelis. Et post opera sex dierum per se, & specialiter tractat de homine. Duo ergo facit, quia primo tractat de operibus sex dierum. Secundo descendit specialiter ad tractandum de homine, ibi: C His excmrsis, quod supra de hominis crearione.] In principio 16. distin. Circa primum tria facit: prout tractando de operibus sex dierum de triplici opere tractat: videlicet de opere creationis, quod fuit ante omnem diem. De opere distinctionis, quod fuit per tres dies, & de opere ornatus, quod fuit per alios tres dies. Prima pars incipit in hac 12. Dist. CHaec de. Angelicae. I Secunda ibi: (Prima autem distinctionis. EIn principio 13. dist. Tertia ibi:. Sequitur: Dixit Deur: Fiant suminaria. Pvltra medium 14. dist. In tota ergo hac dist. 12. determinat Magister de opere creationis, prout continuatur, & respicit opera sex dierum. Circa, quod duo facit, quia primo continuat dicta dicendis. Secundo exequitur de proposito, ibi: (cum Deus in Sapientia. D Dicit ergo. Haec de &Angelicae naturae conditione dicta sufficiant. 7 Nunc superest de aliarum quoque rerum creatione, & praecipue de distinctione operum sex dierum nonnulla in medium proferre. Deinde cum dicit: Tcum Deus. Lexequitur de proposito. Circa quod tria facit, quia primo determinat de creatione rerum corporalium, & innuit circa hoc varias esse opin. Sanctorum. Secundo in speciali narrat varias opi. quarum vna est magis communis, alia minus communis. Tertio exequitur de proposito secundum opin. magis communem. Secunda ibi: Quidam namque Sanctorum. ETertia ibi: TSecundum hanc itaque.I Dicit ergo, quod cum Deus in Sapientia sua condiderit angelicos spiritus: creauit etiam in eadem Sapientia alia, iuxta illud: In principio creauit Deur caelum p id est Angelos, & terram, idest aliam corporalem creaturam id est materiam quatuor elementorum, & aliorum corporum adhuc confusam, & informen, quae a Craecis dicta est Chaos, & hoc fuit ante omnem diem. Deinde distinxit elementa, & alias res secundum species proprias, quae non fuerunt distincta simul, vt quibusdam Sanctorum Patrum placuit, sed per interualla temporum, ac volumina sex dierum, vt alijs visum est: Deus fermauit res, supple distinguendo, & ornam do. Aduertendum tamen, quod cum dicit: Vr quibusdam Sanctorum Patrum placuit: sed per interualla tempora sunt facta, vt alijs visim est:] non innuit nisi vnam, & eandem opinionem magis conem, videlicet, quod quidam Sanctorum Patrum voluerunt ista fieri per interualla temporum, qui supple erant alij, & diuersi ab his. qui dixerunt haec omnia simul esse facta, distincta, & ornata. Deinde cum dicit: Quidam namque. P specificat illam diuersitatem opinionum dicens, quod quidam namque Sanctorum :atrum, qui archana Dei scrutati sunt: videntur super hoc aduersa, idest contraria scripsisse. Quod declarat dicens, quia alii omnia simul fuisse creata in materia, & forma tradiderunt, quod August. sensisse videtur. Et ista est opinio minus communis. Ali vero hoc magis probauerunt, quod prius fuert creata materia quatuor elementorum, & aliorum corporum, rudis, adhuc, & informis: postmodum vero ex illa materia genera rerum corporalium sunt formata, & ista est opinio magis communis, quam Gregor. Hierony. & Beda: aliique plures commendant, & magis videtur congruere. litterae Gen. Tunc sequitur illa pars. Vse. cundum banc itaque: E in qua prosequitur hanc materiam secundum opinionem magis communem. Circa quod tria facit, quia primo ostendit illam materiam informem nominatam esse multis nominibus. Secundo, quare hoc sit, adducit plures rationes. Tertio specialiter descendit ad id, quod importatur nomine tenebrarum: Secunda ibi: .His omnibus vocabulir. I Tertia ibi: Tunc erant tenebrae. LT Dicit ergo, quod secundum hanc opinionem rnagis communem: TInprincipio creauit Deus caelum, p idest angelicam naturam, & terram, idest illam materiam confusam, & informem, quae ideo est vocata est terra, quia inter caetera elementa terra est minus speciosa; Addit etiam, quod illa informis materia vocata est abyssus propter confusionem, & commixtionem, quam habebat. Subdit & tertio, quod illa materia vocata est aqua, super quam ferebatur Spiritus Domini, sicut voluntas Artificis super fertur suo operi, & suae materiae, quae omnino subdita est voluntati, suae: & reddit rationem, quare vocata est aqua, quia omnia, quae nascuntur ab humore, formati incipiunt. Tunc sequitur illa pars: AHis omnibus vocabulis. E Nam cum de quolibet vocabulo assignauerit Magister rationem: videlicet quare illa informis materia vocata sit terra: quate abyssus, & quare aqua. Hic vult reddere rationem, cur non vno. sed multis vocabulis sit vocata, & asfignat ad hoc triplicem rationem, vt sit vna ratio ad instruendos simpliciores, qui magis per vocabula multa possunt in strui de aliqua re, quam per vnum. Sit secunda ratio ad vitandos errores. quia si vno nomine vocatetur illa informis materia: forte crederetur esse illud, quod illo nomine importatur. Sit etiam tertia ratio ad declarandam veritarem. Nam multis nominata est, quia multa inde formanda erant. Nam licet illa materia cerni, vel videri non posset: nominata est nominibus. visibillum rerum, quae inde erant fiendae. quod totum factum est propter simplices, & parnulos, qui non possunt inuisibilia, & ignota comprehendere. Deinde cum dicit: [Tunc erant tenebrae.] specialiter pertractat quid importemut nomine tenebrarum. Circa quod tria facit, quia primo facit, quod dictum est. Secundo mouet circa tenebras quandam quaestionem, & soluit. Tertio annectit dictae quaestioni duas alius, & soluit. Secunda ibi: Attende. Tertia ibi: 4De qua. Dicit ergo, quod nomine tenebrarum non importatur aliqua res, sed solum vbi est absentia lt cis: sic etiam nomine silentii, vbi non est sonus. & sic nuditas non est res aliqua, sed vbi non est tegufanentum, & inanitas non est res aliqua, sed vbi non est corpus.
Deinde cum dicit: 4 Attende: p quia ista est sententia Augustin. quod tenebra non est res aliqua. Arguit in contrarium per Scripturam dicentem: [Benedicite lux, & tenebrae domino.] ergo tenebrae benedicunt dominum, ergo res aliqua.
Soluit, quod tenebrae possunt accipi multis modis, vel prosola carentia lucis, & tunc non est res aliqua: vel pro illo corpore, quod priuatur luce, & tunc est res aliqua. In principio ergo erant tenebrae super faciem abyssi, quia nondum facta erat lux, quae decoraret opus domini.
Circa quod tria facit, quia primo facit, quod dictum est. Secundo aliqua tangit de operibus sex dierum, & de quiete domini. Tertio narrat quot modis operatur Deus. Secunda ibi: Nec superest. ETertia ibi: [Quatuor enim modis.] Dicit ergo, quod priusquam tractet de luce, duo vult quaerere de illa materia confusa.
Primo enim quaerit de ea, quare dicatur materia informis, an quia caruerit omni forma, an propter aliud.
Secundo quaerit vbi erat illa materia informis, & quantum se in altum protendebat. Respondet ad primam quaestionem, quod non est dicta illa materia informis, quod caruerit omni forma, sed quia nondum pulchram, apertam, & distinctam receperat formam.
Soluit quaestionem secundam, quod ibi erat illa materia informis, vbi nunc subsistit sub forma: & quod tantum se in altum protendebat illa materia informis, quantum se protendunt super terram ista tria elementa: aqua, aer, & ignis. Nam quantum ista tria elementa se protendunt super terram nunc distincta, tantum se protendebant tunc permixta, & confusa. Vel, vt quidam volunt, illa materia se protendebat vltra firmamentum, iuxta illud: Bene dicite aquae, quae super coelos sunt, domino. sed de hoc in quaestionibus litteralibus apparebit. Deinde cum dicit: Vunc superest dererminare in quot diebus ex illa materia fuerunt facta omnia, & dicit, quod in fex diebus, ita quod in 7. die requieuit dominus ab omni opere, quod patrauit. Requieuit quidem, quia postea non est operatus aliquod nouum opus, led continuauit opera facta, de qua continuatione operum loquitur veritas in Fuangelio: [Pater meus, nunc operatus est, & ego operor.]
On this page