Text List

Praeambulum

Praeambulum

DIST. III De opere distincrionis in mundi creatione.

PRIMA AVTEM DISTINCTIONIS. Postquam Magister determinauit d ope creationis, hic in 13. Distinctione incipit determinare de opere distinctionis. Opus aunt distinctionis tribus diebus dicitur factum esse. Duo ergo facir, quia primo determinat de opere distinctionis, quantum ad secundam, & tertiam diem, quod fuit per factio nem firmamenti, & congregationem aquarum: ibi: [Dixit quoque Deus.] In principio 14. Dist. In pnnti ergo Distinctione: in qua agitur de luce, Magister quatuor facit, quia Primo determinat de luce in se. Secundo per comparationem ad dies, cum illa lux fecerit diem, quot modis potest accipi dies. Tertio determinat de luce illa per comparationem ad Solem. Quarto per comparationem ad dicere ipsius Dei, vel per comparationem ad verbum diuinum, per quod dicere Dei, & per quod verbum facta est illa lux. S ecunda ibi: Hic notandum. I Tertia ibi: Soler antem queri. PQuarta ibi: Praeterea inuestigandum. P Circa primum tria facit. quia Primo assignat causam, quare primo fuit facta lux. Secundo quaerit, qualis fuit ista lux. Tertio quaerit: vbi fuit facta ista lux: Secunda ibi: TSi quaeritur. Tertia ibi: . Si antem quaeritur vbi. EDicit ergo, quod prima operatio distinctionis fuit formatio lucis, per cuius formationem fuit distincta lux a tenebris, & dies a nocte. Et subdit, quod congrue mundi ornatus id est mundi distinctio, a luce inciperet, vnde caetera, quae creanda erant, viderentur. Deinde cum dicit: Si quaeritur quatis. EQuaerit qualis suit illa lux: Vtrum fuerit corporalis, vel spiritualis. Et randet id, quod Sancti tradiderunt, videlicet quod corporalis, & spiritualis dici poterat. Secundo declarat, quo poterat dici spiritualis. Tertio quomodo corporalis. Secunda ibi: spirituasis accipitur. pIertia ibi: TSi vero corporalis. LPrima pars patet. Tunc sequitur illa pars: Si spiritualis, L in qua declarat, quod lux illa intelligitur spiritualis, dicens, quod si intelligat illa lux fuisse spiritualis, significat naturam angelicam, quae primo cum caelo fuit creata informis, & tenebrosa, postea conuersa ad Creato rem, & firmata in amore eius facta est lux. Deinde cum dicit: TSi Dero. Iostendit, quod illa lux pont intelligi corporalis, dicens, quod illa lux fuit corporalis, quia fuit quoddam corpus lucidum, & quaedam nubes lucida, quae non ex nihilo, sed ex pria cente materia fuit, per quam lucem circulariter motam fuit facta prima dies. quia ante illam lucem, licet fuisset tempus, non fuit tamen nec dies, nec nox. Deinde cum dicit: d Si autem. 3 Quaeritur vbi facta fuit illa Iux, Respondet, quod in illis partibus facta fuit, vbi nunc illustrat lux solaris. Nec mirum si illa lux poterat illuminare illam abyssum, quia Nautae portando oleum in ore, emisso oleo illuminant circa profundum maris. Od magis runc fieri poterat, cum aquae essent rariores, quam sint modo. Illa ergo lux facta tenebat locum solis, & circum agitata fecit vesperam, & reuocata ad ortum fecit mane. Et sic factum est vespere, & mane dies vnus. Deinde cum dicit: Hic notandum. Determinat de luce per comparationem ad dies. Circa quod duo facit: quia primo ait, quod multis modis accipitur dies, vel pro luce illa, vel pro aere illutinato, vel pro spatio 2 4. horarum: vt sit vna dies tota reuolutio cael. Et ait quod decebat, vt dies a luce inciperet, & in mane terminaretur. Secundo ait, quod ordo naturalis est, vt dies a mane incipiat, & in mane ter minetur. sed propter peccatum factum est: vt avespere inciperet, & in mane terminaretur. Secunda ibi: AHic est naturalis ordo.] Et patet littera. Deinde cum dicit. Solet autem quaeri. VMo uet quae stionem de illa luce per comparationem ad solem. & mouet duas quaestiones, vna est quare factus est Sol: cum illa lux teneret vicem solis. Et respondet, quod factus est Sol, quia illa lux non poterat sufficienter illuminare istas inferiores partes: Vel sol factus est, vt esset clarior, & amplior lux diei. Aliam autem quaestionem mouet, quid factum est de illa luce, & soluit, quod vel inde factus est Sol: vel semper mouetur simul cum sole, & ita coniuncta soli, vt discerni non possit.

Deinde cum dicit. Praeterea inuestigandum: x mouet quaestionem de illa luce, quan¬ tum ad dicere Dei & quantum ad verbum Dei: per quod facta est illa lux. Circa quod duo facit: quia primo quaerit quomodo dixit Deus, quando fecit illam lucem: vtrum temporaliter, vel sono vocis. & respondet, quod nec temporaliter, nec sono vocis dixit Deus, sed vox Dei ad naturam verbi referenda est. Dixit ergo Deus, non temporaliter, non sono vocis, sed verbo sibi coaeterno. Dixit ergo, idest verbum genuit, in quo erat lux illa fienda intemporaliter: ergo per verbum, in quo disposuit ab aeterno, vt fieret, in illo tempore lux illa facta est. In tempore ergo facta est lux, sed Deus ab aeterno disposuit, vt faceret eam, quando fecit. Secundo mouet quaestionem, quomodo Deus operatur in verbo id est in filio, & in Spiritu sancto. Circa quod duo facit, quia mouet quaestionem, & dat responsionem haereticorum, & dat suam responsionem. Secundo obiicit contra opinionem illam ibi: Sed dicit haereticus.] Dicit ergo, quod hic quaeri solet, quomodo pater operatur in filio, & per filium. cum hic dicat Scriptura sacra, & August. etiam dicat, quod Pater operatur per Verbum, & per Spiritum sanctum. & ponit responsionem haereticorum, quod quidlam haeretici putauerut Filium, & Spiritum sanctum esse instrumentum patris, quibus pater vteretur ad operendum. Et dicit hoc esse blasphemiam. Sed dicit patrem operari cum Filio, & cum Spiritu sancto, vel per Flium, & per Spiritum sanctum, quia sine eis nihil facit. Deinde cum dicit: Sed dicit haereticus. I Obiicit contra responsionem illam. Circa quod duo facit, quia primo obiicit, & dat responsionem vnam. Secundo dat responsionem aliam ibi: [postea, & aliter.] Dicit ergo, quod dicunt haeretici, quod si pater diceretur operari per Filium, & Spiritum sanctum, quia quidquid facit, facit cum eis, pari ratione ergo Flius, & Spiritus sanctus dicerentur operari per Patrem. Respondet, quo Pater operatur per Flium, vel pe Spiritum sanctum, & non econuerso, quia in Patre est auctoritas, & Filius, & Spi ritus sanctus hant a patre quod operantur, & non econuerso. Deinde cum dicit: Potest, & aliter.] Dat aliam responsionem, quod potest intelligi pater operari per filium, & in filio. quia cum genuit opificem, & factorem omnium, sic dicuntur etiam Pater, & Filius operari per Spiritum sanctum, quia procedit ab ipsis, vt Factor, & allegat auctoritatem Chrysostomi. quia cum Pater sit causa Filij, multo magis est causa eorum, quae facit Filius.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum