Praeambulum
Praeambulum
DIST. IIII. De productione simplicium, & insensibilium corporum. deque opere diei tertia, & quartae.
DIXIT QVOQVE DEVS: FIAT FIRMAMENTVM. Postquam Magister determinauit de opere primae diei, in qua producta fuit lux, in hac Distinctio ne 14. determinat de operibus trium sequentium dierum. Circa quod tria facit, quia primo determinat de opere secundae diei, in qua productum fuit firmamenrum. Secundo de opere ter tiae diei, in qua fuerunt congregatae aquae, & apparuit arida. Tertio de opere quartae diei, quando fuerunt facta luminaria in firmamento coeli. Secunda ibi: CSequitur: Dixit vero Deus congregentur: lTertia ibi: CSequitur: Dixit Deus: Fiant luminaria. Circa primum duo facit. quia primo agit de opere secundae diei, quando factum est firmamentum. Secundo circa ea, quae dixerat, mouet quasdam quaestiones ibi: C Si quem vero r mouet. Dicit ergo, quod secunda die factum est firmamentum diuidens aquas ab aquis. Et exponit se de quo firmamento intelligitur. quia de coelo sidereo, & de quibus aquis. quia de aquis, quae sunt supra coelum sidereum, quod est coelum Crystallinum, quod est supra coelum sidereum, diuidens ab aquas, quae sunt in terra, ab ijsquae sunt sub huiusmodi coelo. Deinde cum dicit: Si quem pero. I Circa ea, quae dixerat, siue circa firmamentum mouet quasdam quaestiones. Circa quod quatuor facit. quia primo quaerit quomodo super firmamentum possint esse aquae. Secundo quaeritur vtrum coelum sit igneae naturae, & vtrum pro firmamento possit accipi aer. Tertio cuius figurae sit coelum, siue firmamentum Quarto quare in factione firmamenti non est dictum: C Fidit Deus, quod esset bonum. T Secunda ibi: C quidam vero. E Tertia ibi: dC Quaeri etiam solet. RQuarta ibi: CPost boc. T Dicit ergo ibi, quod si quem mouet, idest si quaeratur quomodo aquae quae sunt fluidae naturae possunt. esse supra coelum: Respondet dupliciter. Primo quia qui ligat aquas in nubibus, potest eas ligare supta coelum. Addit etiam secundam responsionem ad supplendam responsionem primam. quia aquae supra coelum sunt dictae aquae non va porabili tenuitate, sed glaciali soliditate. Addit etiam ipsum firmamentum factum esse de aquis: quae est quasi tertia responsio. quia si factum est de aquis, possunt esse super illud. Deinde etiam cum dicit: [Quidam coesum.] mouet duas quaestiones. Vtrum coelum sit naturae igneae, & asserit quosdam dicere, quod sic. Secundo quaerit vtrum firmamentum possit accipi pro ipso coelo, quod est super aerem, & pro ipso aere. Et assignat secundum Augustinum diuersos modos accipiendi firmamentum, & accipiendi aquas. Et concludit, quod quocunque modo sunt illae aquae, tamen ibi eas esse non dubitamus. Deinde cum dicit: Csuaeri etiam. E mouet duas alias quaestiones. Vna est cuius figurae sit coelum. Et respondet, quod quamuis Auctores nostri, idest Sancti hoc scinerunt, tamen Spiritus sanctus per eos dici noluit: nisi quod nostrae saluti prosit. Mouet aliam quaestionem quomodo dicitur firmamentum cum moueatur. quia si non moueretur, sidera non possent circumuolui. Soluit, quod non dicitur firmamentum propter stare, vel propter non moueri, sed dicitur firmamentam pp firmitatem. quia firmiter, & stabiliter terminat aquas, quae sunt super ipsum, vt non transgrediantur ipsum. Addit tamem. quod dato, quod non moueretur, possent sidera circumuolui. Deinde cum dicit: Post hoc . quaerit aliam quaestionem, quare infactione firmamenti non est dictum: Vidit Deus, quod esset bonum, sicut dictum est in operibus aliorum dierum. Et respondet, quod mysterio hoc factum est. quia binarius est principium alteritatis, & signum diuisionis. Tunc sequitur illa pars: OSequitur: Dixit vero Deus. LIn qua agit de opere tertiae diei. Circa quod tria facit, quia primo ait: quod tertia die congregatae sunt aquae, & apparuit arida, & quod lux magis potuit illuminare aerem tunc purificatum, & quod illo eodem die terra produxit herbam virentem, &c. Secundo monet quandam quaestionem, vbi congregatae sunt aquae in locum vnum. Et soluit, quod sunt congregatae in concauitatibus terrae addens: quod aquae primo fuerunt rariores, postea inspissatae tenuerunt minorem locum, vt possent in illis concauitatib recipi. Tertio quaerit cum multa sint maria, & flumina, quomodo dicuntur congregatae aquae in vnum locum. Et soluit, quod in vnum locum congregatae sunt, quia omnia coniunguntur magno mari, & multa sunt propter multifidos, & multifarios sinus. quia non omnia maria, nec omnia flumina habent vnum sinum, siue vnum locum, in quo sunt recepta. Deinde cum dicit: [sequitur: Dixit Dens.] Vbi agit de opere quartae diei. Circa quod tria facit, quia primo agit de factione luminarium coelestium, cum dixit Deus: Fiat luminaria de firmamento caeli. Secundo distinguit de factione rerti, quia in primo trinario fuerunt res dispositae id est distinctae. quia primo fuit distincta lux a tenebris. Secundo coelum sidereum ab alijs coelis: Tertio vero fuerunt distincta elementa. alii tres dies fuerunt appositi ad ornamenta rerum, quia quarta die fuit ornatum coelum sideribus. Quinta die fuit ornata aqua piscibus, & aer auibus. Sexta die fuit ornata terra. Tertio, his praemissis, determinat de ornamentis caeli. Secunda ibi: VIn praecedenti triduo.] Tertia ibic [:Quia igitur caelum. EDuae primae partes patent. Tertia diuiditur in partes duas: quia primo quaerit, quare facta sunt sidera. Secundo quaerit quomodo intelligendum sit, quod sint sidera, in signa, tempora, dies, & annos ibi: CQuod autem subditur, & sint in signa. L Littera patet.
On this page