Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De opere tertiae diei

QVAESTIO II De opere tertiae diei.

POSTEA quaeritur de opere tertiae diei, in qua dicuntur duo esse facta. quia fuerunt congregatae aquae, & apparuit arida: & terra germinauit herbam virentem, & facientem fructus, & lignum pomiferum. De his ergo duobus quae remus, de congregatione aquarum, & de germinatione terrae.

Articulus 1

An opus tertiae diei congregatio aquarum dici debeat

ARTIC. I. An opus tertiae diei congregatio aquarum dici debeat. Conclusio est affirmatiua.

D. Th. 1. p. q. 69 art. 1. Et 2 sent d. 14 art. 5. Nic. de Ni se tract. 2 p. 2. q. 1. de opere 3. diei.

AD primum sic proceditur: Videtur, quod incompetenter describatur opus tertiae diei per congregationem aquarum. nam tertia die dicuntur fuisse distincta elementa. de omnibus ergo elementis debuit fieri mentio, cum omnia elementa illo die dicantur fuisse distincta.

Praeterea quodlibet elementum tendit in locum suum per suam formam naturalem. sed aquae fuerunt ante omnem diem, & ab ipso principio: vt patet Gen. 1. dicitur enim quod spiritus Domini ferebatur super aquas, quod dictum fuit ante omnem diem, & ante factionem lucis. ergo non tertia die: sed ante omnem diem aquae fuerunt congregate in loco suo.

Praeterea iste est ordo elementorum: quod subtilius, & formalius contineat totum aliud elementum minus formale: vt ignis, quia est formalior aere, continet totum aerem: & aer quia est formalior aqua, & terra continet aquam, & terram: & aqua, quae est formalior terra, debet continere totam terram. non ergo propter congre¬ gationem aquatum potuit apparere arida, idest terra.

Praeterea a loco, ad quem mouetur aqua naturaliter, non potest recedere nisi violenter. sed aqua naturaliter mouetur ad cooperiendam terram: sicut aer naturalitet mouetur ad cooperiendum aquam. Sicut ergo nulla pars est aquae, quae non sit cooperta aere: sic nulla pars erit terrae, quae non sit cooperta aquis. Dicere autem, quod violenter retinentur aquae, vt non cooperiant terram, videtur inconueniens. quia nullum violentum est perpetuum: non ergo posset hoc perpetuari, si per violentiam fieret.

IN CONTRARIVM est. quia sic habetur in textu: Congregentur aquae in locum vnum, & appareat arida, factumque est ita.

RESOLVTIO. Opus diei tertiae ex Aquarum congregatione congrue describi asseueramus, vt ex Doctoris nostri doctrina patet.

RESPONDEO dicendum, quod, vt patet per habita: dicebantur elementa esse quasi confusa: quia habebant quandam admixtionem ad inuicem, quia aqua habebat quandam admixtionem cum tota terra, & faciebant eam limosam: vt vult Magister in littera. habebat etiam admixtionem cum toto aere, quia faciebat eum turbidum, & nebulosum. Potest etiam dici, quod habebat quandam admixtionem cum aliqua parte ignis, saltem cum illa parte, quae patitur admixtionem aeris. aquae erpo a principio occupabant valde magnum spatium: quia erant valde rarae, & nebulosae. congregatae ergo, idest inspissatae occupauerunt minorem locum: quia potuerunt recipi in cauernis tertae: vt habetur in littera, quod faciendo non solum purificauerunt illam partem ignis, quam inficiebant: sed purificauerunt totum aerem, quem faciebant nubulosum: discooperuerunt etiam aliquam partem terrae, illam videlicet, quae non est habitabilis.

Quomodo autem hoc sit, quod aqua non occupat totam terram; videntur aliqui adscribere motui, & virtuti corporum supercaelestium: vt sicut mare fluit, & refluit per virtutem, & per motum corporum supercaelestium: sic flumina fuunt ad mare, & restuunt a mare per virtutem coeli. luxta illud Ecclesiastes I. Ad locum, vnde exeunt flumina, reuertuntur, vt iterum fluant: sed sicut flumina in propria forma intrant mare: sic in propria forma exeunt a mare: vel ergo mare est altius terra, vt possint inde fluere flumina: vel hoc fit violentet, vt aqua maris ascendat ad hoc, quod flumina fluant a mare. Sciendum ergo, quod aquae quandam ponderositatem habent, & ideo cum sint labiles, oportet quod habeant quandam rotunditatem: ita quod in nul¬ lo loco habeat aqua superficiem planam. vt si ponatur aqua in scypho, vel in quocunque vase: non habebit superficiem planam: sed gibbosior erit in medio quam in lateribus. Erit enim gibbosior in medio idest habebit quandam rotunditatem, vel quandam gibbositatem in medio, quia si haberet superficiem planam: cum planum non possit aeque distare a rotundo, extremitates illius aquae plus appropinquarent coelo, quam medium. & quia hoc est esse altius, plus appropinquare, aquae illae in extremitatibus essent altiores, quam in medio; de necessitate ergo est, quod fluant ad medium, & faciant quandam gibbositatem, & rotunditatem in medio, ad hoc quod aequaliter possint distare a coelo: vel quod dictum est de vno vase, vel de vno scypho, quod aquae non possunt ibi stare planae, vel habere superficiem planam: multo magis veritatem habet de toto fluuio, vel de toto mari, quod, vt aequaliter distet a coelo, quandam gibbositatem, & rotunditatem habet in medio.

Dicemus ergo, quod si terra haberet formam omnimodam rotundam sine aliqua gibbositate, omnino cooperiretur aquis. forma enim terrae est rotunda, sicut forma pomis est rotunda. Posset tamen pomum habere formam rotundam & habere aliquas gibbositates, & aliquas concauitates in illa forma. sicut ergo forma terrae rotunda est, sic & in diuersis partibus potest habere diuersas gibbositates. idest diuersos montes. praeter tamen montes habet quandam magnam gibbositatem in parte Septemtrionali: in qua gibbositate est terra habitabilis: quae gibbositas cum aqua facit quasi vnam sphaeram: ita quod aqua cooperit totam terram praeter illam gibbositatem: quod quomodo sit plane descripsimus in nostro Hexameron. Sciendum tamen, quod in illa gibbositate sunt magnae valles, quas intrat mare Mediterraneum, & sunt ibi magni montes, vt apparet ad sensum. Illa ergo gibbositas terrae, quae cum magno mari facit vnam sphaeram: vbi habet profundas valles, ibi subintrat mare. quia semper aqua currit ad inferius, & fluunt ibi brachia quaedam maris: quae coniunguntur cum magno mari. mare itaque non cooperit terram, quia ascenderet, si ipsa cooperiret. grauitas ergo eius quae non sinit ipsam ascendere: non permittit, quod cooperiat terram. Sed si sic dicimus, quod credimus bene dictum, tria inconuenientia videmur incurrere: quia si aquae nullo modo ascendunt: sed semper descendunt. Non videtur, quod possimus saluare: quomodo flumina exeant a mari, & ad mare reuertantur, vt iterum fluant.

Secundo non videtur quod possimus saluare fluxum, & refluxum maris, quia si aqua non ascenderet, non videretur, quod mare posset fluere, & refluere.

Tertio si aqua haberet talem gibbositatem, sicut dictum est, bene videretur, quod nauis existens vltra mare, non videretur. quia inter nauem & terram interponeretur illa gibbositas maris, sed in medio mari omnino videretur, quia esset altior, vt videtur ibi existens: quam cum erat iuxta terram.

Propter primum sciendum: quod videntur aliqui sentire, quod secundum propriam formam mare subintrat terram, & deseruit generationi lapidum, & mineralium, & sic subintrans terram redit ad locum: vnde fluunt flumina, & hoc mon continuatur cursus fluuiorum. Et si arguatur contra istos: quod tunc aqua ascenderet, quia cum flumina tendant semper ad inferius: non posset continuari cursus alicuius fluuii per aquas maris, nisi huiusmodi aqua ascenderet, & ascendendo postea descenderet, quod videntur isti concedere posse fieri per motum supercaelestium corporum, sicut fluxus, & refluxus maris, qui sine ascensu aquae maris fieri non potest. sed ista stare non possunt. Verum est enim quod motus primi coeli, vel primi mobilis rapit secum omnes alios orbes, & rapit secum totam sphaeram ignis, & quasi totam sphaeram aeris, excepto illo aere, qui clauditur inter montes: sed iste raptus, & iste motus est circularis. secundum enim talem motum nec est ascensus, nec est descensus. Dicemus enim, quod nunquam aqua ascendit nisi per ventum agitata, vel per aliquem impulsum, vel nisi fiat aliquo modo leuis, vt apparet in vaporibus eleuatis ab aquis: qui propter calorem incorporatum a sole, vel ab alijs stellis, aliquam leuitatem contrahunt, per quam ascendunt. Illud de fluxu, & refluxu suo loco soluetur.

Sed quod dictum est de fluminibus quomodo exeunt a mari, & in mare reuertuntur; Dice mus, quod. mare cum terra habitabili facit vnam sphaeram, vt patet in nostro Hexameron: ita quod terra habitabilis est quaedam pars illius sphaerae. & quia mare sic circundat terram, quod tota terra habitabilis cum brachijs maris, & cum omnibus fluminibus non est completa quarta pars terrae: ideo mare humectat terram, & a terra sic humectata per mare eleuantur vapores, vt pluant super terram, & subtus terram. Vnde videmus, quod in montibus magis abundant aquae, & plures sunt fontes, quam in vallibus, quia magis abundant cauernae in montibus, quam in vallibus: vbicunque ergo est terra cauernosa, ibi eleuantur vapores vsque ad cacumen cauernae. ibi autem ingrossantur, & descendunt, & fit pluuia. E pluribus ergo talibus cauernis fit fons magnus vel paruus, secundum quod magis, vel minus in cauernis subtus terram generantur aquae. ex pluribus autem fontibus fit postea fluuius. hoc ergo modo fluuii exeunt a mari, quia mare humectat, & inebriat terram: ex qua humectatione per calorem solis, & aliorum siderum, quorum est calorem efficere, fiunt vapores, & eleuantur, & faciunt fontes: qui quidem fontes coniuncti faciunt fluuios. ex vaporibus ergo in cauernis terrae generatis non solum fiunt fontes, & fluuii, sed ex vaporibus super terram eleuatis augmentantur, vel etiam generantur fluuis quia ex magna siccitate videmus aliquos Huuios desiccari omnino. Non enim sic possent desiccari riui, vel fluuii generati ex vaporihus in cauernis terrae, quia stante eausa, stat effectus. Vapores enim in cauernis terrae non ita desiccantur: sicut vapores eleuati super terram, & fluuii inde generati non ita desiccantur sicut alii. Ipsae ergo aquae secundum se non ascendunt: sed vapores inde eleuati per calorem incorporatum, ascendunt vt hoc modo generantur fluuii a mari, & ad mare reuertuntur, vt iterum fluant. Desiccaretur enim mare, si semper humectaret terram, & ex illa humectatione non fierent aquae, quae redirent ad mare. Et sic soluta est difficultas prima.

Dub. I. Lateralis. An fluaens, & reffueacus marissimt cause diuerse. Conclusio est affirmatiua.

VLTERIVS autem quaeritur d fluxu, & refluxu maris. Dicendum, quod possumus sal uare fluxum, & refluxum maris: non ex eo, quod aqua ascendat nisi forte per ventum impulsa, vel aliter violenter eleuata: sed fluit, & refluit mare Fropter aut mentum, & diminutionem aquarum eius, v quando diminutae sunt aquae maris: mare se raetrahit, quando sunt augmentatae: mare dilatat, & diffundit, & hoc modo fluit, & refluit.

Possumus etiam fluxum, & refluxum reducere in virtutes corporum supercaelestium, vt supra dicebatur. quia in parte septem: rionali sunt magna frigora. & vbi est intensum frigus, semiper inspissatur aer, & fit inde aqua. In partibus autem australibus vbi pergit semp Sol, euaporat aqua, & fit inde ner, & hoc modo aquae maris aliquando abundant, aliquando minuuntur. Et ex hoc ipsum mare fluit, & refluit. Vel possumus fluxum, & refluxum praetactum adaptare ad augmentationem, & diminutionem Lunae, per cuius augmentum, & diminutionem augmentana tur, & diminuuntur omnia humida, propter, quod credendum est, quod Luna existente ple¬. na plus inspissatur de aere, & plus conuertitur de aere in aquam, & fit maior generatio aquarum, & fluxus maris est fortior, vel vehementior, quam ea existente non plena.

Et quod diximus de Luna, veritatem habet de alijs sideribus. quia aliqua sidera sunt calida, & faciunt aquam euaporare. propter quod diminuunt aquam, & augmentant aerem. ali¬. qua sunt frigida facientia aerem inspissari: quod faciendo conuertunt aerem in aquam, & augmentant aquam: qua augmentata, & diminuta fit fluxus, & refluxus maris. Haec autem potissime locum habent in magno mari: super quod semper dyametraliter pertransst Sol in quadam sua circulatione, per cuius transitum fit maxima euuporatio, & diminutio aquarum, quibus diminutis, mare se retrahit.

Creditur etiam, si vbi est magnum mare, & est tantum frigus, & tanta generatio aquarum, quod propter earum abundantiam, mare se diffundat sic: ergo ex augmento, & diminutione aquarum fit fluxus, & refluxus: nec tamen despi ciendi sunt attribuentes hoc motui supercaelestium corporum. Non credimus tamen, quod posset saluari duplex fluxus, & refluxus ex vna, & eadem circulatibne: cum tame sensibiliter videamus in vna, & eadem circulatione dupliciter moueri mare, vel dupliciter fluere, & refiuere. Dicemus ergo quod cum tota sphaera ignis sequatur motum coeli, & quasi tota sphaera aeris, excepta illa parte, quae claudit inter montes, iuxta illud Ecclesiastes: In circuitu pergit spiritus, & in circulos suos reuertitur spiritus: idest aer habet quendam circularem motum, quia sequitur motum coeli. ergo in magno mari, vbi non sunt montes, & vbi tota sphaera aeris facit suum circuitum: aliqua pars sphaerae aquae recipiendo impressionem coelestem sequitur motum coeli. Si ergo aqua totam terram cooperiret, & nullum haberet obstaculum: nullus forte tunc dubitaret, quando aliqua pars sphaerae aquae sequeretur motum coeli. quia ex tali motu nec ascenderet, nec descenderet aqua. Sed dubium consurgit propter resistentiam terrae, quae non tota cooperitur a mare: ex qua resistentia oportet multiplicari aquas ad partem illam, versus quam secundum aliquam partem sui orbis circulariter reuoluuntur: vt secundum quandam analogiam, extremis, idest coelo Empyreo, & terra existentibus stabilibus, quia terra in eter num stat: vt dicitur Ecclesiastes: Et coelum Empyreum est ab omni volubilitate semotum: vt dicunt Sancti: Omnia vero alia intermedia secundum quandam analogiam participant motum primi mobilis: quia ille motus: vt dicitur in octauo physicorum: est vita in entibus, quia coeli, & elementa praeter Empyreum, & terram, orbiculariter mouentur secundum motum primi coeli, non quod in omnibus habeat aequalem efficaciam ille motus, sed habet omnimodam efficaciam in omnibus coelis inferioribus, quia coeli semper seruant ordinem suum: propter quem secundum motum primi mobilis semper inter diem, & noctem reuoluuntur semel, & tota sphaera ignis sequitur illum motum: quia propter sui leuitatem, & raritatem est facilis ad mouendum. Sphaera autem aeris non totum sequitur hunc motum, quia saltem aer, qui clauditur inter montes, non sequitur dictum motum, ita quod aer minus sequitur motum coeli, quam ignis: & aqua minus sequitur praefatum. motum, quam aer. nam credibile est, quod modica pars sphaerae aquae, vel magni maris sequitur hunc motum. Illa enim aqua, quae magis est leuis, vel quae est minus grauis, & quae magis participat cum aere, forte sequitur motum coeli, vt per se, idest non per accidens illa aqua moueatur, quasi orbiculariter: quod autem se diffundat super terram: hoc erit per accidens: prout versus partem illam, ad quam mouetur, se multi plicat: qua multiplicata, se diffundit. & quia eo modo, quo potest aqua magni maris quantum ad aliquam sui partem, idest, quantum ad partem suam superiorem sequitur motum coeli: cum motus coeli sit ab vna parte in aliam, & redeat ad eandem: motus maris erit ab vno littore in aliud: & ibi faciet fluxum, & dilatabit se, & propter sui grauitatem, vel propter influentiam motus coeli redibit ad aliud littus: & ex hoc faciet refluxum, & restringet se. Hoc ergo modo poterit forte saluari duplex fluxus, & refluxus maris in vna, & eadem circulatione primi mobilis: vnua propter augmentum, & diminutionem aquarum, & alius propter motum primi mobilis.

Dub. II. Lateralis. An propter gibbosttatem aqua in medio marir existens terram videre possit. Conclusio est negatiua.

VLTERIVS circa hoc dubitatur de hoc quod tertio addebatur de naui existente in medio maris. nam si aqua habet gibbositatem aliquam, in medic erit altior, quam in alijs locis: vsque ergo ad medium maris semper poterit videri nauis ab his, qui sunt in terra, & semper poterit videri terra ab his, quiexistunt in naui: quod videmus sensibiliter falsum.

Dicemus ergo, quod quaelibet aqua inter vtrunque littus facit quandam partem sphaerae. quod si quaeratur quomodo fit illa sphaera; respondetur, quod si poneretur vnus pes circini immobilis super centrum terrae, & alius pes mobilis moueretur super aquas a littore in littus: talem speciem, & talem rotunditatem faceret aqua, qualem faceret pes circini mobilis motus a littore in littus. & si non potest aqua assequi omnimodam rotunditatem, sicut assecuti sunt caeli, quia non est dare hic inferius aliquid omnino rotundum, nec aliquid omnino planum: assequitur tamen, & imiratur illam rotunditatem, quantum potest. quod ergo dictum est de aqua maris, vel de aqua fluuii, inte ligendum est de aqua existente in scypho, vel in quocunque vase: siue sit vas plenum: siue non plenum. nunquam enim aqua in quocunque vase habet superficiem plenam, sed habet eam gibbosam, eo modo, quo faceret circinus habens pedem in centro terrae motus modo, quo diximus, ab vno latere vasis in aliud. His ergo excursis, dicamus, quod quilibet circulus est aequaliter curuus. Propter quod non potest accipere ita modicam partem de circulo, quod si ducatur corda ab vno puncto illius partis ad aliud, quod arcus non superet cordam. Et si esset aliquod animal in extremitate cordae minus, quam sit eleuatio arcus supra cordam; ille arcus celaret illi animali id, quod esset vltra arcum.

Si c & in proposito: quando tantum iuit nauis supra mare, quod si duceretur corda a littore vsque ad nauim; faceret arcum magis eleuatum a corda, quam sint alti oculi existentium in naui, tunc existentes ibi non possent videre littus. Potest enim esse, quod existens in naui non videat littus: quod littus videt existens in arbore nauis. quia forte praefata gibbositas aquae pertransitae est altior oculo existentis in naui, quam oculo existentis in arbore. sed quando plus procedit nauis, semper augetur gibbositas matis interpositi inter nauem, & littus. tantum ergo poterit procedere nauis, quod nec existens in naui, nec in arbore videbit littus Soluta est ergo difficultas tertia: quod cum aqua maris faciat gibbositatem circularem secundum pedem circini motum a littore in littus, semper inter nauem, & Iittus interponitur aliqua gibbositas aquae, licet illa gibbositas non sit sempet tanta, quod possit coelare littus.

RESP. AD ARA. ART. I.

AD primum dicendum: quod licet aliquomodo omnia elementa fuerint distincta tertia die: sufficit tamen fecisse mentionem de sola congregatione aquarum. quia, vt patet per habita, ex sola congregatione aquarum fuerunt omnia elementa suo modo distincta.

Ad secundum dicendum, quod cum dicitur, quod Spiritus Domini ferebatur super aquas: ibi aqua non stat pro elemento aquae, sed pro tota illa materia informi, super quam ferebatur Spiritus Do mini, sicut fertur voluntas artificis super aliquam rem fiendam: vel quia quod facit tale, dicitur esse tale, vt ignis dicitur piger, quia facit hominem pigrum. Spiritus Domini ferebatur super aquas quia faciebat illas aquas ferri, & circunuolui.

Ad formam autem arguendi dicendum, quod elementum aquae non tendebat tunc in suum locum, quia aquae illae erant raraefactae, & nebulo sae: secundum quem modum videmus aquas eleuari, & tendere in altum.

Ad tertium dicendum, quod patet per iam dicta quare aqua non cooperit totam terram.

Ad quartum dicendum, quod aqua per se non potest ascendere: sed descendere, si autem ascendat, ve lhoc est violenter, & per impulsum, vt per ventum, vel per aliud, quod impellit aquam. vel hoc est naturaliter, quia forte coelum mouet, ibi imprimendo aliquid passo, & dando aliquam vim, & aliquam virturem passo. Vt, si mouet vapores superius: aliquam vim & aliquem calorem imprimit vaporibus: per quam eleuantur superius. dato tamen, quod coelum de nouo nihil imprimeret imistis inferioribus, eo tamen ipso quod data est istis inferioribus talis natura, per quam sunt apta nata sequi sua superiora, & sequi motum coeli, patet quod ex hoc aliquid de elemento aquae potest circunuolui: ergo secundum motum coeli fiet fluxus, & reflnxus maris, qui non erit violentus, sed naturalis.

Articulus 2

An opus tertiae diei ad germinationem terrae pertineat

ARTIC. II. An opus tertia diei ad germinationem terrae pertineat. conclusio est affirmatiua.

Aegid in Hexam. 2. p. cap. 2 9. 2 9. D. Th. 1. p. q. 69. art. 2. tt 2. sent d. d. rt. 5.

SECVNDO quaeritur de opere tertiae diei, quantum ad germinationem terrae. Et videtur, quod inconuenienter describatur productio terrae, productio herbarum, & lignorum facta tertia die: cum per primos tres dies fuerint res distincte, per alios tres sequentes fuerint ornatae. sed plantae videntur pertinere ad ornatum terrae: productio ergo plantarum non videtur debuisse fieri tertia die.

Praeterea aliqua fiunt in terra, aut per peccatum videntur esse producta: cuiusmodi sunt spinae, & tribuli, quae tertia die dicuntur fuisse facta, iuxta illud Gen. Spinas, & tribulos germr. nabit tibi: ergo &c.

Praeterea dicitur Gen. Istae generationes sunt coeli, & terrae, quando creatae sunt in die, quo fecit Deus coelum, & terram, & omne virgultum agri: ergo cum fecit Deus coelum, & terram, fecit omne virgultum agri. sed hoc fuit ante omnem diem, ergo & c.

Praeterea, cum & mineralia sint in terra, & crescant in venis terrae, debuit de his fieri mentio.

RESOLVTIO. Opus diei tertiae ad germinationem terrae pertinere affirmamus.

RESPONDEO dicendum, quod sententia Aug. videtur esse diuersa a sententijs aliorum Sanctorum, quia videtur sentire, quando dixit Deus: Cermi net terra, quod ex hoc verbo non fuerunt productae herbae, neque plantae: sed fuit collata terre virtus producendi herbas, & plantas. quod probat per litteram Gene. 2. cap. vbi dicitur, quod istae sunt generationes coeli, & terrae, quando creatae sunt in die, quo fecit Deus coelum, & terram, & omne virgultum, antequam oriretur in terra, & omnem herbam regionis, prius quam germinaret. si autem est factum virgultum in terra antequam oriretur in terra, & est facta herba regionis, priusquam germinaret terra, non ergo herbae, & virgulta fuerunt facta secundum se. quia nondum talia fuerunt orta in terra, sed facta fuerunt talia. quia data fuit terrae vis germinandi, & vis producendi ea. Communis tamen Sanctorum opinio est, quod tertia die in propria forma fuerunt factae herbae, & plantae, siue arbores cum folijs, & fructibus, quod concordat cum littera. quia plantauerat Deus Paradisum a principio, & ibi posuit hominem quem formauerat, & dixit, quod de omni ligno comederet, praeterquam &c. ergo tunc ligna, siue arbores iam habebant fructus. quia non comeduntur ligna in se, sed comeduntur fructus eorum. & si aliqua ligna comeduntur, vt cynamomum, hoc est magis in via medicinae, quae in via cibi. Dicimus enim, quod secundum rationes seminales, prout terra habet virtutem producendi arbores, vt plurimum plantae, & arbores stant per plures annos, antequam producunt fructus. Possumus ergo hoc modo saluare litteram Gene. dicendo, quod vtrunque factum fuit tertia die, videlicet, quod fuerunt productae arbores cum folijs, & fructibus per rationes obedientiales ad mandatum Dei, qui est agens super naturale, cui obedit natura secundum suam voluntatem, & in initio fuit data vis terrae secundum rationes seminales, vt continuaret se in productione herbarum, & plantarum Fecit ergo Deus omne virgultum, & omnes arbores cum folijs, & fructibus, per rationes obedientiales antequam orirentur in terra per rationes seminales. Antequam ergo terra germinaret per vim sibi naturaliter innatam ad producendum herbas, & plantas naturaliter, fuerunt virtute diuina haec producta supernaturaliter. sic ergo Deus fecit aues, & animalia, & dixit: Crescite, & multiplicamini, & dedit eis virtutem se propagandi: sic fecit herbas, & plantas, & dedit eis virtutem germinandi, & producendi ipsas. In operibus enim illorum sex dierum, tota ratio facti fuit potentia facientis.

Nunc enim non fit equus nisi quia generatur ab equo. sed tunc prius factus fuit equus, quam generaretur ab equo, vel generaret equum. quia non per generationem equi, sed per verbum diuinum factus fuit primus equus. sic etiam priusquam germinaret terra per rationes seminales, vt modo germinat, fuerunt factae plantae per rationes obedientiales, vt nunc diximus, & in nostro Hexameron habetur.

Aduertendum tamen, quod rationes seminales, per quas producuntur animalia, & plantae, & herbae, quantum ad aliquid sunt similes: sed quantum ad multa sunt valde difsimiles. Similes sunt quidem. quia sicut in animalibus aliqua fiunt pergenerationem, & ex simili: & aliqua fiunt ex putrefactione absque eo, quod praecedat simile: sic in his, quae generantur ex terra, aliqua fiunt ex simili praecedente, vt frumentum: aliqua ex sola putrefactione terrae. Vnde & Commenta. quantum ad generationem animalium vult in 12. quod id, quod fecit semen in animalibus, quae generantur ex semine, facit putrefactio in his, quae generantur ex putrefactione. quantum ergo ad hoc aliqua similitudo est inter animalia, & ea, quae fiunt ex germinatione terrae, sed quantum ad alia sunt multae dissimilationes. quia in natura animalium est solus vnus modus communicandi naturam. propter quod ea, quae nascuntur ex putrefactione nunquam nascuntur ex semine. Videmus. enim mures aliquos generari ex putrefactione, & isti sunt statura parui habentes pilos debiles, & tales mures nunquam generant, & si videamus mures aliquos ex putrefactione genitos assistere alijs muribus, hoc non est quia generant illos, sed quia forte aliquid operantur, vt per putrefactionem generantur mures illi. quod satis est credibile, vt eis naturaliter possint communicare suam speciem. sicut, & scabrones ex fimo equino faciunt quosdam patuos globos, & ex illis per putrefactionem generantur alii scabrones. Non enim scabrones generantur ex semine, sed ex putrefactione, licet alii scabrones ad hoc fiendum, aliquid operentur. Sunt autem & alii mures, quigenerantur ex coitu, qui non sunt eiusdem speciei cum generatis ex putrefactione, vt patet ex statura corporis. quia sunt maiores: & ex pilis. quia habent pilos maiores, & fortiores.

Propter hanc determinationem ergo, quam videmus in animalibus, omne animal generatum ex commixtione animalium diuersarum specierum, vt mulus, vel mula, qui generantur ex asino, & equa, de necessitate sunt steriles. propter quod mulus nunquam generat, & nunquam mula concipit, vel portat in ventrem. Nam si mulus generaret, vel generaret mulum, & tunc fieret mulus dupliciter, ab asino, & mulo. quod animalium natura non patitur: vel ggeneraret non mulum, & tunc non assimilaret sibi passum, quod est contra naturam agentium. sed in plantis non sic. Illae enim eaedem herbae, quae nascuntur ex putrefactione possunt facere semine, ex quibus producuntur aliae herbae similes. Videmus enim in antiquis aedificijs, quod ex putrefactione cementi generatur absinthium, ex quo potest generari aliud absinthium. Ex tali enim putrefactione generantur quaedam herbae, quae vocantur rutae, que faciunt semina, ex quibus possunt oriri aliae rutae.

Est etiam in animalibus praeter modum praetactum alius modus, vt animal generatum ex semimeno fit nisies semine determiaro. & cat determinato, vt ex commixtione maris vel feminae, & ea, quae generantur ex putrefactione non fiunt nisi ex determinata putrefactione. sed in herbis, & plantis est multiplex modus productionis, & multiplex est in eis ratio seminalis. In vna enim, & eadem planta est ratio seminalis in radice, ramo, & semine: vt apparet in vite. quod siue ponas radicem vitis sub terra: producet palmites, & generabit vitem. siue ponas ramos vitis sine radice, siue ponas semen, & grana: quae sunt in vuis, illud idem fiet.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum: quod secundum August. 2. super Gen. plantae, & arbores sunt distinctae a terra: & sunt affixe terrae: quia ergo sunt affixe terrae: factae sunt eadem die, qua apparuit terra: quia vero habent quandam distinctionem a terra: licet eadem die fuerint faSctae, criptura tamen distincte loquitur de his, & de terra. possunt ergo pertinere ad opus distinctionis, & ad diem illum, in quo apparuit distincta terra propter infixionem, quam habent in terra.

Ad secundum dicendum quod spinae, & tribuli possunt dici facti a principio: quando fuerunt facta alia, quae germinantur a terra: per peccatum tamen fuerunt facta ad onus, & ad laborem hominis: vt, extirpando eos, in sudore vultus sui vesceretur pane suo. Sed quaeres quid fuisset ante peccatum de spinis, &de tribulis. Ad quod potest dupliciter responderi: Vno modo ex parte diuinae prouidentiae. Alio modo ex parte productionis terrae. Ex parre quidem diuinae prouidentiae responderi potest, quod sicut fuisset de corpore hominis: ita fuisset de eius opere. vt sicut diuina prouidentia conseruasset corpus hominis a violentiis superuenientibus, vt a leonibus, & ab alijs, quae possent nocere homini: sic conseruasset opus hominis a supernenientibus impedimentis: vt a tribulis, & spinis: & ab alijs herbis impedientibus eius opus. Nam pe tribulos, & spinas possumus intelligere non solum id, quod significant: sed possumus intelligere omnes herbas, quae nobis inuitis nascuntur in terra, quam operamur, & impediunt opus nostrum. Possumus autem ad hoc respondere ex parte maledictionis terrae: quia terra ante peccatum fuisset magis prompta ad faciendum res proficuas. post peccatum uero fuit magis prompta ad faciendum res nociuas, vt intantum post peccatum fuerit terra prompta ad faciendum spinas, & alia impedientia opus nostrum, vt vix possimus talia extirpare: fuissent ergo ista ante peccatum: sed non fuissent intantum nocumentum hominis, sicut post factum: immo forte ante peccatum non fuissent ad aliquod nocumentum. Ad tertium dicendum, quod non omnia fuerunt vno & eodem die distincta, & ornata: prout distinctio & ornatus referuntur ad fieri: quia distinctio habuit suum fieri in tribus diebus: & ornatus in tribus aliis: sed prout referuntur ad factum esse, & ad completum esse; oportet dare aliquem vnum diem in quo omnia haec fuerunt perfecta & completa: & de tali die videtur loqui Scriptura, cum dicit: Perfecti sunt coeli & terra, & omnis ornatus eorum, quod patet per hoc quod subditur, quod compleuit Deus die 7. opus suum. Quod vero additur postea: Istae generationes celi, & terrae: quando creatae sunt in die, quo fecit Deus celum, & terram, intelligendum est in die, quo fecit complete, idest in die, quo complete distinxit & ornauit caelum, & terram, & elementa. De eo vero quod additur, quod fecit omne virgultum antequam orierur in terra, patet solutio per ea, quae diximus in solutione principali.

Ad id autem, quod dicebatur de mineralibus: Dicendum, quod cum ista sint occulta in terra, non oportebat populo rudi de eis facere mentionem: vel possumus dicere, quod mineralia cum sint inanimata, quantum ad vsum nostrum possunt habere aliquam nobilitatem: sed secundum naturam sunt ignobiliora plantis: cum animata secundum naturam sint inanimatis excellentiora. cum ipsa ergo terra inanimata comprehenduntur mineralia, quae fiunt ex terra: & occultantur in terra, & sunt inanimata, sicut terra.

PrevBack to TopNext