Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

De opere diei quarta

QVASTIO III. De opere diei quarta.

POSTEA quaeritur de tertia principali: videlicet de opere quartae diei, quando luminaria fuerunt facta. Circa quod quaeruntur quatuor. Primo de ipsa factione luminarium. Secundo de effectu eorum generaliter: vtrum aliquid efficiant in ista inferiora. Tertio de effectu eorum specialiter respectu liberi arbitri. vtrum habeant causalitarem aliquam respectu eius. Quarto de animatione ipsorum, vtrum luminaria celi sint animata.

Articulus 1

An ad opus quartae diei pertineat productio lumimarium

ARTIC. I. An ad opus quartae diei pertineat productio lumimarium. Conclusio est affirmariua. Aegid. in Hexam. 2. p. cap. 31. D. Th. 1. p. q. vo art. 2. Et 2. sent. d. 15. art. 2. Et de Pot d. 1 art. tdd. 30. Nic. de Hllse tract. . p. . de orere t dlel d. I

AD primum sic proceditur. videtur, quod inconuenienter describatur ornatus caelorum per factionem luminarium. nam scundum Phylosophum. in 2. de caelo, & mundo: Stella non mouetur nisi motu orbis. Est enim stella secundum ipsum ibidem pars orbis immobilis: sed vt supra dicebatur, productio planetarum pertinet ad opus distinctionis. quia immobiliter sunt affixae terrae: Pari ergo ratone productio Stellarum pertinet ad opus distinctionis, cum sint fixae in orbe, & sint ipsius orbis pars immobilis, ergo &c.

Praeterea, videtur, quod in prima productione rerum fuerit ordo retrogradus. quia primo fuerunt productae plantae. quod fuit factum tertia die, quae sunt immobiliter affixae terrae: & postea quarta die fuerunt factae stellae, quae sunt immobiliter affixae orbi.

Praeterea inconuenienter, vt videtur, Luna, & Stellae dicuntur luminaria. Nam luminare videtur quoddam vas luminis, & quoddam, quod de se emittit lumen. sed Luna, & Stellae de se non emittunt lumen, cum omnes recipiant lumen a Sole. ergo &c.

Praeterea multae Stellae sunt maiores Luna. quia, vt probant Astronomi, omnis Stella, quae est in octaua sphaera visu notabilis, est maior tota terra. sed Luna est minor terra, cum claudatur in vmbra terrae, quae vmbra semper attenuatur, & tendit in nihil. propter quod quicquid clauditur ibi est minus terra: Luna ergo non debet dici luminare magnum.

Praeterea luminare dicit praeesse illi tempori, quando apparet. sed Luna apparet in die, videtur ergo, quod praesit diei.

IN CONTRARIVM est littera Gene. vbi habetur, quod luminaria caeli, & Stellae fuerunt facta quarta die, & quod Luna est luminate magnum, & quod praeest nocti.

RESOIVTIO. Stellae, cot. & tuna fdta suint primo de in quadam densitate, sed non lucebant, sicut modo.

RESPONDEO dicendum, quod in sex diebus fuerunt facta omnia. qui sex dies diuiduntur in duos ternarios, quorum vnus potest dici ternarius distinctionis, vel potest dici ternarius perfectionis. quia in illo ternario fuerunt res distinctae, vel fuerunt res perfectae. Idem est enim, rem esse distinctam, & rem esse perfectam secundum suum modum. Est enim idem vnum quod aliud: sed alia, & alia ratione sumptum. Dicitur enim res perfecta, vt habet esse, & vt est ens. sed dicitur distincta, vt habet vnitatem, & vt est vna. & quia vnum, & ens conuertuntur, vt potest haberi ex 5. Metaph. ideo opus distinctionis, & opus perfectionis possunt pro vno, & eodem sumi, aliter, & aliter accepto. Alius vero ternarius appositus fuit ad ornandum res: ita, quod quarta die fuerunt ornati coeli: quinta aer, & aqua: sexta, terra.

Quod autem primus ternarius debeat adaptari ad opus distinctionis, patet. quia in quolibet illorum trium dierum fit mentio de diuisione, vel de distinctione. quia prima die quando fuit facta lux, fuit diuisa lux a tenebris. Secunda die, quandlo factum fuit firmamentum, fuerunt diuisae aque ab aquis: tertia die quando aquae fuerunt congregatae in locum vnum, fuit diuisa aqua ab alijs elementis. hoc enim est congregare aquas in locum vnum, habere locum per se, & non esse admixtas alijs elementis. potest ergo primus rernatius directe adaptari ad opera distir ctionis, vei potest adaptari ad opera perfectionis. Secundus vero ternarius adaptari potest ad opera ornatus. Nam cum opera diuina littera Gene. narrasset diuisa per sex membra, iuxta opera sex dierum: postea illa sex reduxit ad duo. hoc ergo est, quod habetur in Gene. 2. cap. perfecti sunt coeli, & terra, idest coeli, & omnia elementa, & omnis ornatus eorum. ergo ad distinctionem, vel ad perfectionem, & ornatum reducenda sunt opera sex dierum quare si perfectio, & ornatus ex aequo diuidunt senarium, oportet, quod quodlibet eorum contineat vnum ternarium.

His itaque excursis, dicamus primo videndum esse, quomodo differat opus distinctionis ab opere ornatus. Dixerunt ergo alitui, quod cum omnia, videlicet coeli, & elementa facta essent secundum formas substantiales, distinctio eorum, & ornatus ipsorum non fuit nisi quantum ad collationes virtutum. Aliquae enim virtutes sunt collatae coelis, & elementis in illis sex diebus, quas videmus esse duplices: quaedam enim sunt generales non seruientes ad determinatam speciem, sicut sunt virtutes elementales: quaedam speciales deseruientes ad determinatas species. distinguuntur ergo secundum istos opera distinctionis ab operibus ornatus. quia in operibus distinctionis fuerunt collatae virtutes rebus, quasi generales: vt Prima die quando fuit facta lux, fuit collata coelis quaedam virtus generalis, vt per lucem influerent, & haberent quendam effectum in res alias generalem, non determinatum ad hanc speciem, vel ad illam. Secunda vero die, quando fuit factum firmamentum, quod incaepit moueri contra motum primi mobilis, fuit quaedam alia virtus generalis collata coelis: vt non solum per lucem, sed etiam per contrarietatem motuum haberent quendam effectum generalem in alia non determinatum ad hanc speciem, vel ad illam. Tertia vero die, quando fuerunt dislincta elementa, fuerunt eis collatae. virtutes quaedam generales non deseruientes deter minate ad hanc speciem, vel ad illam. Nam qualitates elementorum sunt quaedam virtutes generale:, per quas agunt elementa: nen tamen sunt determinatae ad hauc speciem, vel ad illam¬

Sed in operibus ornatus fuerunt collatae rebus vrtutes speciales ad determinatas species. ista erim inferiora in vtrisque inuantur per superiora. Eert omnes virtutes hic inferius reducuntur in aliquas virtutes caelestes. sicut ergo in rebus istisnferioribus videmus aliquas virtutes generales, cuiusmodi sunt virtutes elementales, non defruientes ad aliquas determinatas species: & videmus aliquas virtutes determinatas, & srciales determinate deferuientes ad hanc speciem, vel ad illam: cuiusmodi sunt virtutes, quae sunt in seminibus, tam in animalibus, quam in his, quae oriuntur ex terra, vt semen equi determinate deseruit ad speciem equi: & semen Leonis ad speciem Leonis. sic etiam in his, quae oriuntur ex terra, quae seminauerit homo, haec & metet.

Sic ergo in istis inferioribus est dare duo genera virtutum, cum nihil fiat hic inferius, quod non reducatur in virtutes caelestes; oportet, quod sic & in caelestibus fit dare haec duo genera virtutum. quia aliquae sunt ibi virtutes speciales deseruientes ad determinatas species, & istae sunt in Sole, in Luna, & Stellis, quae secundum alium, & alium aspectum deseruiunt ad alias, & alias species rerum, aliquae vero generales non determinatae deseruientes ad hanc speciem, vel ad illam, vt in eodem Sole, qui communiter omnibus deseruit ad lucem. Sed ex hac positione videtur, quod quarta die non fuerint facta luminaria, sed luminaribus iam praeexistentibus suit collata virtus, per quam habent efficaciam, vt per eam producantur determinatae species rerum. Propter quod sic dicentes ad argumentum illud: Fiant luminaria in firmamento coeli, dicunt, quod non intelligitur, quod non fuerint facta secundum esse suum specificum, sed eorum substantia prius existente, tunc primo determinatae virtutes sunt eis collatae.

Sed hoc stare non potest. quia secundum Magistrum illae tres noctes fuerunt sine omni luce. Postea quarta nox, factis luminaribus, fuit luce decorata. Concedimus enim coelos, & elementa a principio fuisse facta. secundum suas substantiales formas. sed a principio ante omnem diem non fuit facta lux. sed tenebrae erant super faciem abyssi. quia maior est huiusmodi scripturae auctoritas, quam totius humani ingenii perspicacitas. Sic etiam ante quartam diem non lucebant luminaria coeli, sed quarta die incoeperunt lucere. Facti ergo erant coeli secundum substantiales formas. quia eiusdem naturae, & eiusdem substantiae erant Stellae cum suis orbibus. quia cum sint naturaliter fixae in suis orbibus, sunt eiusdem naturae cum orbibus. Philosophus enim in de coelo, & mundo, licet istud verbum proposuerit generaliter, quod omne quod naturaliter est fixum in aliquo, est eiusdem naturae cum eo, in quo est fixum, specialiter tamen dixit hoc propter ipsas Stellas. Stella ergo non differt ab orbe, in quo est fixa secundum substantialem formam, vel secundum substantiam, sed differt ab eo, quia est densior, & spissior pars suiorbis.

Duobus itaque modis possunt intelligifacta luminaria coeli. Nam vbi debebant esse Stellae, erant orbes spissiores, quam vbi non debibant esse. sed forte non erat tanta ibi spissitudo, quod possent lucere, sicut apparet in Luna. quiapars illa Lunae, vbi est macula, non lucet. Aliae autem partes lucent. Quod secundum Commen. ideo contingit, quia Luna in illa parte non est ita den¬

a, nec ita spissa, sicut in alijs partibus. Illa ergo pars Lunae, quae non lucet, densior et suo orbe, sed non est ita densa, sicut sunt aliae partes, quae lucent, talem ergo densitatem poterunt habere Stellae a principio, sicut est macula Lunae, quae non lucet. sed quando dixit Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, tunc ad verbum diuinum fuerunt magis condensatae, & incoeperunt lucere. secundum hoc ergo Sol fuit tripliciter condensatus. vt Prima condensatio esset secundum condensationem illam, quam nec habet Luna nec Stellae, quae non lucent nisi per lumen receptum ab alio. Secundo quando dixit Deus: Fiat lux, tunc fuit magis condensata substantia Solis, & incaepit lucere, sed antequam fuerit factus inde Sol, fuit ad hoc magis tertio condensata substantia Solis, & incaepit fortius lucere. vnde August. inter alias causas, quas assignat de factione colis, ista est vna, vt augmentaretur fulgor diei. quod autem Sol fuerit factus de illa luce prius facta, non debemus vertere in dubium. quia hoc clare dixit Dionysi. 4. de Diui. nomi. qui loquens de Sole ait, quod ipsum scilicet corpus solare est id lumen, supple primo factum, quod informe erat, & quod diuinus Hoyses determinauit prima omnium dierum ab ipsa Trinitate factum. Illa ergo lux, quae fecit illos tres dies, fuit lux, de qua factus est Sol, quae lux erat informis, idest non erat ita splendida, sicut funt postea, facto inde Sole. habuit ergo Col tres densitates: Vnam a principio, secundum quam non lucebat. Secundam, quando fuit facta lux. Tertiam densitatem accepit, quando fuit facta inde Sol. Alie vero Stellae, & Luna forte habuerunt duas densitates. Vnam a principio, quae suit macula Lune, quae non illuminata a Sole non splendet. Aliam quidem densitatem acceperunt quarta die, quando fuerunt facta luminaria in firmamerso coeli. ergo per maiorem densitatem tam in Sole, quam in Luna, & in alijs 9. cllis, dicimus esse facta luminaria coeli. Et hic est vnus modus dicendi, qui potest poni in materia ista.

Possumus autem & alium modum adducere magis probabilem, & magis rationabilem, qui est, saluato textu Scripturae sacrae, cuius auctoritatem sufficienter non possumus exprimere, quamuis omnes varietates factae in caelestibus fuerint tantum secundum rationes obedientiales, prout materia obedit Deo Factoti suo: sed non secundum rationes seminales, prout materia obedit agentibus naturalibus. tamen quanto pauciores tales varietates possumus ibi ponere, tanto magis videmur ad veritatem accedere. Possumus ergo Scripturam sacram saluare hoc modo: Dicendo, quod a Principio ante omnem diem in illo instanti, quando Deus fecit coelum, & terram, factae fuerunt Stellae, & Luna in illa densitate, in qua sunt modo. sed non lucebant. quia nec modo lucent, nisi prout recipiunt lumen a Sole. Sol etiam fuit factus in tanta densitate, in quanta sunt modo Luna, & Stellae, sed non lucebat. quia nec modo Luna, & Stellae lucent. 1si per¬ lumen receptum ab alio: & quando dixit Deus: Fiat lux. Substantia Solis fuit tunc magis condensata, & incaepit lucere, & emittere radios, & fecit illos tres primos dies, vt patet per Diony. sium: sed illi radii non erant tantae efficaciae, quod Luna, & Stellae possent lucere per eos: sed quarta die est data tanta densitas illi materiae, ex qua constabat Sol, quod intantum fuit augmentatus, splendor Solis, quod huiusmodi splendor pertingens ad Lunam, & Stellas fecit ea splendere, & lucere. Ergo quarta die fuerunt facta luminaria coeli, Sol, & Luna, & Srellae. quia lumen Solis fuit augmentatum, ex qua nugmentatione lumen Solis sic augmentatum pertingens ad Lunam, & Stellas, fecit eas lucere, & splendere, quae prius non lucebant, nec splendebant.

Sed quaereret aliquis: Vtrum aliquo modo: possent saluari verbasDoctorum dicentium, quod luminaria facta erant prius secundum suas substantiales formas, sed quarta die fuerunt eis collatae virtutes ad causandum determinatas species rerum. Sciendum ergo, quod proprie loquendo tunc fuerunt facta luminaria, quando incaeperunt lucere. cum ergo narrauerimus duplicum modum, secundum quem possunt dici facta luminaria, vnum per condensationem omnium. quia nec Luna, nec Stellae habebant tantam condensationem, quantam nunc habent, alium autem modum ex sola condensatione Solis, a quo Luna, & Srellae lumen recipiunt: cum quarta die hoc fuerit factum, tunc postunt dici facta luminaria.

De virtutibus autemspecialiter collatis eis: satis possunt saluari eorum dicta ex ratione motuum, & ex ratione luminum. quia satis potest probabiliter dici. Quod quarta die incaeperunt moueri deferentes Planetarum, & eorum epicicli, & tunc planetae incaeperunt habere suos proprios motus, per quos habuerunt alium, & alium aspectum ad haec inferiora. secundum quos alios, & alios aspectus incaeperunt habere efficaciam quandam specialem ad alias, & alias species producendas.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod Stella est pars orbis immobilis, non tamen est eo modo immobilis, sicut plantae. quia plantae sic sunt immobiles, & affixae terrae, quod nec mouentur motu suo, nec motu terrae, nisi forte per vapores siccos concutientes terram per quandam violentiam facerent terremotum, qui non est nec semper, nec vniuersaliter, sed est ad tempus in aliqua modica parte terrae. sed Planetae, & si non mouentur per se, mouentur tamen motu sphaerae, in qua fixi sunt. & Stellae mouentur motu firmamenti, in quo sunt fixae, sed hoc est semper, & continue planetis. etiam non solum damus motum sphaerarum suarum, sed motum deferentiumi, & epiciclorum, vt ex hoc non sit simile de plantis, & Stellis. Possumus autem, & aliter soluere. quia terra non solum est ornata plantis, quae sunt insensibiles, & immobiliter affixae terrae, sed etiam ornata animalibus, & ho minibus, quorum plante, & ea quae producit terra, sunt cibus, & alimentum, iuxta illud Gene. I. Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen, & vniuersa ligna, vt sint vobis in escam, & cunctis animantibus. cum ergo, quia animalia sunt nobiltus ornamentum, tum etiam quia germinata in terra sunt propter cibum animalium, dicuntur animalia ornamentum terrae, & non plantae. sed coelum non fhiabet aliud ornamentum nisi luminaria, ideo dicta sunt ornamentum coeli.

Ad secundum dicendum, quod cum plantae non dicantur ornamentum terrae, non fuit ibi ordo retrogradus, nec quantum ad distinctionem: nec quantum ad ornamentum, cum prius fuerint distincti coeli, quam elementa, & prius fuerint ornati, quam elementa.

Ad tertium dicendum, quod luminare potest dici vas luminis, quia illuminat ista inferiora, vt patet in Luna, & Stellis. Ad formam autem arguendi, quod luminare est vas luminis, vel habet lumen a ses Dici potest, quod a se habent aliquid, vnde luceant: sed illud, quod habent a se, non potest exire in actum, nisi per lumen Solis: sicut & colores per se sunt visibiles, non tamen mouent visum, nisi secundum actum lucidi. Et vt demus sensibile exemplum: Luna non lucet in parte illa, vbi habet maculam, lucet tamen in alijs suis partibus. nisi ergo Luna haberet aliquid a se, non luceret per hoc, quod respiceretur a Sole. Sic nec macula eius lucet quantuncunque respiciatur a Sole.

Ad quartum dicendum, quod luminaria magna dicuntur ex eo, quod apparent nobis magna, vel ex eo, quod visus noster iudicat ea esse magna. Quantuncunque ergo aliquae Stellae secundum se sint maiores Luna, visus tamen noster nullas iudicat maiores ea.

Ad quintum dicendum, quod Luna quantuncum que videatur in die, tamen non lucet propter praesentiam Solis, nec praeest diei tanquam luminare.

Articulus 2

An luminaria caeli influant in haec inferiora

ARTIC. II. An Luminaria caeli influant in haec inferiora. Conclusio est affirmariua.

Tho. 1. p. q. 115. art. 3. Et 2. sentent. d. 15. art. 2. D. Bona. d. 14. p.2. art. 3. q. 2. & 3. Ric. d. 12. q. 19. Biel d. 14. q. 1. Sco. d. 14. q. 3. Th. Arg d. 14. q. 1. art 4. Dur. d. 14. q. 1. p 2. Capr. d. 14. q. 1. Pacc. d. 15. q. 1. loam. Gand. 8. Phys. qid6.

SECVNDO quaeritur de luminaribus coeli quantum ad effectum eorum generaliter: Vtrum habeant aliquem effectum in ista inferiora. Et videtur, quod non. quia dixit Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, & sint in signa, & tempora &c. praeterea Dam. lib. 2. cap. 7. loquens de luminaribus coeli ait: Nos autem dicimus, quoniam non ipsa causa sunt alicuius eorum, quae fiunt: nec corruptionis eorum, quae corrumpuntur.

Praeterea si ex motibus coelestibus fierent effectus hic inferius: cum sint necessarii & vmiformes, ista inferiora essent necessaria, & venirent de necessitate vniformiter, quod videmus esse falsum.

Praeterea, si coelum alteraret rerram, vel ista inferiora: oporteret, quod prius alteraret coelos inferiores, qui sunt intermedii inter luminaria cueli, & ista inferiora: coeli ergo susciperent peregrinas rmpressiones.

IN CONTRARIVM est Commem. super I2. Meta. quod calores generati ex caloribus stellarum generant quamlibet speciem specierum animalium.

Praeterea opus naturae dicitur esse opus intelligentiae, quod non est verum, nisi prout intelligentia mouet coelum, a quo causantur isti effectus inferiores.

RESOLVTIO corpora caelestia in haec inferiora agere dicuntur nontemenm intelectum drett mbabet acione¬

RESPONDEO dicendum, quod antiqui philosophantes nihil crediderunt esse preter corpora, .vnde & animam credebant esse quoddam corpus: quia aliqui dixerunt ipsam esse sanguinem. aliqui athomos, & sic existimabant ipsam esse corpus. primus autem qui locutus est de intellectu & de rebus incorporalibus & immaterialibus fuit Anaxagoras, dicens intellectum esse immixtum & immaterialem, vt patet ex li. physicorum, & ex 3. de anima. secundum hoc ergo antiqui Philosophantes errauerunt, vel ab eis habuit ortum error, vt corpora supercelestia non solum agerent in ista inferiora, sed etiam essent quidam Dii. Ex quibus haec omnia causabantur. vnde & Lunam, & Solem posuerunt quidam Philosophi adorari debere. ideo dicitur lob. 3I. Si vidi solem, cum fulgeret, & Lunam incedentem clare, saetatum est in abscondito cor meum, & osculatus sum manum meam, quae est iniquitas maxima, & negociatio contra Deum altissimum. Ille ergo in abscondito letatur, quando videt solem fulgentem vel lunam incedentem clare, & credit ibi esse aliquid numinis, ex hoc volens facere ei reuerentiam in signum seruitutis & latenter osculatur manum suam. quia igitur hoc facere est idolatria: ideo est iniquitas maxima & negociatio contra Deum altissimum. Credens enim aliquid i Sole & Luna vel in alijs supercaelestibus esse aliquid numinis, dicitur letari in abscondito: quia omnis creatura clamat Deum factorem suum, vt vult Aug. 15. de Tri. Non est ergo ex manifesto, nec ex luce, cuius est manifestare omnia: sed est ex abscondito, & ex tenebra, cuius est omnia occultare, vt aliquid numinis ponatur in creatura. Alii volentes determinare de actionibus intelligentiarum motorum colorum, & ipsorum coeloium voluerunt omnia ita determinate procedere a Deo quod immediate ab ipso non fuit creata nisi inter ligentia prima, & ab illa intelligentia fuit creat: anima primi orbis: quam positionem prosequi est superstitiosum: cum solus Deus creare possit. Dimissis ergo his temeritatibus, quod in corporibus sit aliquid numinis, & his superstitionibus, quod a ereatura procedat aliquid per creationem Dicamus quod negare corpora supcelestia habere effectum in haec inferiora est negare sensum: cum sensibiliter experiamur, quod Sol nos calefacit, & Luna nos infrigidatised hoc ponendo, quod agant in haec inferiora, quodtcredimus esse verum, Qua tuor difficultates nobis occurrunt. Prima ex ipsa transmutatione & alteratione, quam facinnt supercaelestia in haec inforiora. Secunda ex diuetsitate taliom ttansmutationum. Tertia ex modo, secundum quem habent fierl xalestransmutationes. Quarta ex speciebus intelligibllibus: quae habent esse in intellectu ipsorum, motorum. vtrum illae species aliquid faciant, adlistas transmutariones: vvel vtrum ex illis formis immaterialibus haboant esse istae formae materiales hic inferius generatae. Prima difficultas sic ostenditur: nam omnes transmutationes, quae fiunt a corporibus supercaelestibus, principaliter fiunt peri corpora luminosa, quia inffuentia coelestis principaliter fiit a corpore luminoso. cum ergo inter Lunam, & ista inferiora interponat aliquod de sphaera Lunae: quia Luna fixa est in suo deferente, & deferens hent esse mn sphaera Lunae. sicut medulla in osse: oportet ergo, quod aliquid de sphera Lunae interponatur inter Lunam, & haec inferiora. & quod dictum est de Luna, multo magis habet veritatem de alijs planetis, & multo magis de stellis fixis. nam inter Mercurium, qui immediate est supra Lunam, & ista inferiora non solum interponitur aliquid de sphaera Mercurii, sed etiam interponitur in tota sphaera Lunae. non poterit ergo Luna transmutare ista inferiora, nisi transmutet, & alteret aliquid de sphaera sua. & Mercurius non poterit transmutare vel alterare ista inferiora: nisi alteret aliquod desphaera sua, & totam sphaeram lunae. sed totum celum a globo Lunari supra est alterans inaltera bile: si ergo est impossibilis alteratio caeli, impossibilis erit alteratio istorum iferiorum pe luminaria caelestia. Sciendum ergo, quod a mouente, vel ab immutante fit immutatio in rebus secundum quod res sunt aptae natae recipere immutationes, & propter hoc ponitur communiter exemplum de quodam pisce; qui est similis raiae: tamen est minor raia, & magis delectabilis ad comedendum. Dicitur de illo pisce, quod quando capitur in rete, obstupefacit manus piscatoris, & facit eas tremulantes. Vnde dixerunt nobis, qui erant experti, quod cum hoc accidit eis, statim cognoscunt talem piscem esse captum in rete. cum ergo rete interponatur inter manum & piscem, obstupefit tamen manus, & non obstupefit rete. Aliquid tamen facit in rete & aliquid in manu, licet illud aliquid sit obstupefactio in manu, & non in rete. Quius causa est: quia non eodem modo suscipit impressionem piscis, manus, & rete. Sic & in proposito: non possent luminaria coeli aliquid imprimere in ista inferiora, nisi aliquid imprimerent in orbihus intermedijs. sed non oportet, quod eodem modo immutentur orbes intermedii, sicut immutantur ista inferiora. sed immutabuntur orbes intermedij, sicut sunt apti nati immutari, & prout natura eorum est apta nata immutationes suscipere: & ista etiam inferiora mutabuntur suo modo, prout eorum natura est apta nata immutationem suscipere. Cum ergo natura coeli semota a contrarietateimmutationem illam suscipiat, orbes sine contrarietate immutationem suscipient. quia vero natura istorum inferiorum est coniuncta formis contrarijs illam eandem immutationom suscipere poterit cum contrarietate. & quia formae, per quas fit noua immutatio, quae sunt semotae a contrarietate, sunt potissime formae intentionales, quia non solum in superioribus, fed etiam in istis inferioribus contrarietate carent:ergo forte dici poterit, quod omnes immutationes factae in orbibus a luminaribus coeli sunt intentionales, secundum quas posse immutari, & variari supercelestia videmus ad sensum. quia Lunam videmus eclypsari, & priuari suo lumine, & iterum videmus eam recuperare lumen postea semper secundum suum motum propriti, aliter, & aliter. Sed si respiciatur a Sole, semper in aliqua sui parte perdit de lumine Solis, & in alia recuperat ipsum. luminaria ergo celestia immutabunt orbes coelestes, & haec inferio ra, sed illa immutabunt intentionaliter, quia non sunt apta nata immutari. Ista vero inferiora immutabunt intentionaliter, & realiter, quia vtroque modo apta sunt immutari. Sed quia intellectus non quiescit, dubitabit forte aliquis, dicens hoc esse mirabile, quod medium mutabitur intentio naliter tantum, & ab eodem agente perueniat actio per medium ad extrema immutata non solum intentionaliter, sed realiter. Qui dubitationi satis debent sufficere iam dicta, quia ab eodem agente potest prouenire mutatio per medium ad extremum, non eodem modo, immutato medio, & extremo: sicut non eodem modo immutata manu, & rete peruenit immutatio a pisce ad manum per rete.

Ad maiorem tamen intelligentia praedictorum dicemus, quod inter influentiam, & immutationem factam in haec inferiora a corporibus coelestibus, ipsa luminaria erunt principaliora, in mutationibus praefatis. ergo orbes erunt quasi eorum organa: sed virtus principalis agentis habet esse in organo, quasi in quodam transitu, vt virrus artis habet esse in serra, quasi in quodam transitu: & artificiatum non assimilabitur serrae, vbi est virtus artis, secundum quendam motum, & secundum quendam transitum, sed similabitur ei, quod est in mente artificis, vbi ars habet principaliter, & stabiliter esse. Sic & in proposito: Si a luminari per orbem fit mutatio in ista inferiora, qualitas illa, per quam luminare coeleste habet immutare ista inferiora, in ipso luminari coelesti eritrealiter, principaliter, & stabiliter. In ipso autem orbe, quod est quasi quoddam organum in talibus immutationibus, erit hoc secundum quendam motum, & secundum quendam transitum: nec oportet, quod ista inferiora immutata a luminaribus coelestibus imiten:ur ipsos orbes, vt sit tota intentionaliter in eis talis immutatio, sed imitentur ipsa luminaria, vt sicut in ipsis luminaribus est quaedam virtus, & qualitas realiter, per quam immutant, sic in istis inferioribus habebit esse quaedam qualitas realis, per quam ab illis luminaribus etiam realiter immutantur.

Aduertendum autem, quod diximus ista inferiora immutata a luminaribus coelestibus imitari ea, & quod non oportet, ex hoc imitari orbes. vsi enim sumus isto verbo imitari, & non assimilari. quia cum valde diminute ista inferiora recipiant ea, quae sunt in luminaribus coelestibus, vt si calefiunt ab eis non eodem modo erit caliditae hic, & ibi. propter quod in istis inferioribus respectu luminarium coelestium magis erit quaedam imitatio, & analogia, quam vniuocatio, & assimilatio. non est enim ibi diligens comparatio, vel non est comparatio cum diligentia mensurata istorum ad supercoelestia: sed sunt haec quaedam imagines i est quaedam imitagines illorum, vt a Dio. de diui nominibus haberi potest.

Dub. 1. Lateralis. An Laminaria ab eodem Sole lumen recipientia, ex varietate recipiemtium, varie in haec inferiora inffuant. Cconclusto est affirmariua.

D. Lonauen d. 1 2. p. 2 artic. 3. q. 1 Ried 12. q. 15. Dorb. d. 14. q. 1. Land. d. 1 2. q. 9.

SOLVTA hac difficultate: Dubitaret forte aliquis de diuersitate alterationum, & transmutationum facta a coelestibus in haec inferiora. Nam cum omnia luminaria coelestia recipiant lumen a Sole: cum non agant in haec inferiora nisi per lumen, quod emittunt in ea receptum a Sole; cum istud lumen sit ab vno, & eodem principio. videtur, quod omnia agunt eodem modo. & quia videmus in eis diuersitatem transmutationum, & alterationum in haec inferiora: ideo merito oritur difficultas.

Sciendum ergo, quod posito, sic esse, quod non immutant luminaria alia coclestia, nisi per lumen, quod recipiunt a Sole, non oportet tamen, quod vno, & eodem modo immutent, licet recipiant vnum, & idem lumen. nam colores non immutant visum, nisi per actum lucidi, & nisi actu illuminati. diuersi tnmem colo res possunt diuersimode immutare visum, non obstante, quod sunt vna, & eadem luce perfusi: lux enim recepta in eis, recipietur secundum modum recipientium. & quia colores positi sunt diuersi, per vnam, & eandem lucem offerent se visui. vt diuersi: & diuersimode immutabunt visum. sic, & in proposito alia, & alia luminaria coeli habent alias, & alias virtutes, & alio, & alio modo alterant ista inferiora. Dato ergo, quod sine luce solari non possent per illas, & alias virtures, quas habent, alterare aliter ista inferiora: illa tamen lux solaris recipitur in eis secundum modum recipientium: ut vna, & eadem luce perfusa: propter alias, & alias virtutes, quas habent in istis inferioribus, alterationes alias, & alias exercebunt.

Dub. I. Lateralis. An corpora caeleffia, vt organa principalia, agant in haec inferiora. Conclusio est affirmatiua.

SOLVTA difficultate prima laterali, dubitaret forte aliquis: Per quem modum illa supercoelestia agant in ista inferiora.

Sciendum ergo, quod in istis inferioribus videmus multos modos actionis, & passionis: quia videmus virtutes communes elementorum, quae sunt calidum, & frigidum &c. Per quas agunt, & patiuntur elementa ipsa, etiam mixta: vt abundant in eis qualitates, agunt & patiuntur per eas. sed videmus aliquos effectus hic inferius, qui non possunt reduci ad has quatuor qualitates: vt Adamas attrahit ferrum ad diuersas differentias positionis, qui tractus ad has quatuor qualitates reduci non possunt. sed dicimus, quod est alia virtus in adamante sequens ipsam eius formam specificam, per quam fit talis tractus. vnde communiter dicuntur talia fieri magis a tota specie, quam a virtute aliqua sequente formam specificam: & per consequens sequente totam speciem. In ipsis etiam seminibus tam animalium, quam herbarum, vel plantarum sunt aliquae virtutes, per quas ex similibus similia procreantur, quae sufficienter in qualitates elementorum reduci non possunt. possunt enim qualitates elementorum, prout reseruantur in mixtis, iuuare ad productionem talium. sed quod istae sufficiant ad talia producenda apparet cuilibet esse falsum. oportet ergo aliquas virtutes esse in seminibus decisas a generantibus, vnde talia fiant. & quod dictum est de seminibus in his, quae generantur ex semine, veritatem habet in putrefactionibus in his, quae genera ntur ex putrefactione, quod facit semen in iis, quae generantur ex semine. His itaque praelibatis: dicamus quod elementa, & semina, & omnia ista inferiora habentia quascunque virtutes, sunt quaedam organa supercoelestium corporum, & supercoelestia corpora sunt quaedam organa intelligentiarum mouen¬ tium ea. sicut ergo organum nihil potest facere sine illo, in cuius virtute agir: sic omnia ista inferiora nihil possunt facere sine virture coeli. ideo Philosophus in principio. 8. Physicorum dicit motum coelestem esse vitam in entibus, quia omnia ista inferiora participant vitam id est participant motum, qui est quoddam opus vitae per motum caelestem: quia nullus motus agitur hic inferius non causatus, & non generatr a caelesti motu. Cum ergo videamus hic tantas varietates specierum tam in animalibus, quam in aliis: oportet, quod omnia ista veniant ex motu caeli, & ex aspectibus Stellarum eius. vnde Commen. super 1g. Meta. vt dicebatur supra, ait, quod calores generati ex caloribus Stellarum generantes quamlibet speciem specierum in animalibus: proprias habent mensuras illius caloris ex quantitatibus motuum Stellarum, & dispositionibus illarum ad inuicem in propinquitate & remotione. calores ergo ex quibus generantur, non solum haec species, vel illa, sed omnes species animalium proueniunt ex caloribus Stellarum, & dispositionibus earum: prout aliter, & aliter se habent ad inuicem in propinquitate, & remotione. vna enim, & eadem Stella, prout vnam speciem respicit directe, & habet ad eam aspectum dyametralem: & aliam respicit oblique, & habet ad eam aspectum non directum: faciet ad generationem alterius, & alterius speciei. Est enim diligenter notandum, quia ignoramus naturam celestem, vt quia in vna parte sunt multae Stellae, quae sunt Stellae magis spissae: in alia autem parte caeli sunt Stellae magis rarae: credimus forte hoc casualiter factum esse, sicut qui nesciret naturam animalis, &t videret venas, & neruos in vna parte corporis se habere aliter, quam in alia: crederet forte hoc casualiter factum esse. sed cognoscens naturam animalis videret clare, & aperte, quod nulla est ibi vena, nullus est ibi neruus, qui non habeat suum iuuamentum, vel in toto corpore vel in aliqua parte corporis animalis. sic in corpore celesti: si sciremus naturam eius, cognosceremus nulla esse ibi luminaria non habentia iuuamentum ad regnum istorum inferiorum: vel secundum totum, vel secundum aliquam partem. & quia videmus alicubi Stellas esse magis spissas, alicubi magis raras: & videmus in octaua sphaera esse tot Stellas: in qualibet autem sphaera planetarum non esse nisi vnam Stellam, non casualiter facta sunt: sed diuina prouidentia sunt propter effectum mancipata, quia sic expediebat regno vniuersi. Cum ergo quaeritur quomodo corpora supercaelestia agant in ista inferiora, vel regant ea: patet, quia omnia ista inferiora sunt quaedam organa supercoelestium corporum: ita quod supercaelestia corpora tamquam principaliora agentis, quam ista inferiora, habent quandam principalitatem respectu productionis omnium specierum, quae producuntur, vt sicut calores omnium specierum animalium habent mensuram ex caloribus Stellarum: sic omnes virtutes hic inferius habent mensuram ex virtutibus supercoelestibus: vt nulla species hic inferius fiat, nisi secundum mensuram, & proportionem virtutum illarum: & sicut omnia ista inferiora sunt organa supercoelestium corporum, fic omnia supercoelestia corpora sunt organa intelligentiarum mouentium ea, quae possunt dici eorum motores appropriati, & eorum animae. sed de hoc in sequenti difficulate patet.

Dub. III. Lateralis. An ab intelligentii: producantur Porme materiases, e Haturrases. Conclusio est affirmatiua.

Porb. d. 14. q. 3.

SOLVTA difficultate secunda, forte dubitaret aliquis: Vtrum species immateriales, quae sunt in intelligentijs mouentibus orbes, aliquid faciant ad generationem istorum materialium: Vel quod idem est: Vtrum ex istis formis immaterialibus procedant, & producantur istae formae materiales.

Sciendum quod ex duobus, quae videmus hic inferius, possumus declarare veritatem quaesiti. Videmus enim hic inferius, quod a forma, quae est immaterialiter in mente artificis, habet esse fforma artificiati in materia exteriori, vt hoc modo in talibus fiat conueniens ex conuenienti: vt a domo, quae est in anima, fiat domus in materla: & ab arca, quae est in anima, fiat arca in materia, vt patere potest in pluribus locis per Philosophum & Commentatorem.

Sed dices quid facit arca, quae est in anima ad arcam, quae est in materia: Dicemus quod secundum Philosophum in Ethicis, ars est recta ratio factibilium. quia ergo artifex de artificio, quod vult facere, concipit rationem: ideo per illam rationem conceptam regulatur manus eius, & regulatur eius instrumentum, vt sic fiat forma artificiati in materia secundum formam, & rationem quam concipit de ipsa in anima: & cum artificiatum non imitetur, nec manum, nec serram: nec aliquod quodcunque instrumentum, sed imitetur formam, & rationem, quam de ipso concepit artifex; patet, quod a forma, quae est immaterialiter in mente artificis, est forma exterior in mente artificiati.

Possumus autem ad declarationem propositi aliud exemplum adducere. Nam videmus per artem Magorum: & per operationem Daemonum aliqua hic inferius fieri, cum Magi Pharaonis fecerint de virgis suis Serpentes, sicut fecerat Moyses. Quod non possunt facere secundum Auguistinum de Trinita. nisi per occulta semina coniun¬ gendo, actiua passiuis. Illi ergo Serpentes, & naturales, & artificiales dici poterant. prout ergo Daemones per artem suam illa occulta semina sic adaptabant ad sua passiua, vt fierent inde Serpentes, quos in mente conceperant: illi Serpentes quodammodo dici poterant artificiales. Poterat enim dici, quod a forma Serpentis, quae erat immaterialiter in mente Daemonis concepta, fiebat forma Serpentis in exteriori materia.

Poterant etiam dici Serpentes illi naturales, prout occulta semina, quae adhibebat Daemon ad productionem illorum Serpentum, naturaliter hoc agebant. Vnde secundum Augu. 3. de Trini. Quicquid fecerunt illi mali Angeli de Serpentibus, & ranis, fecerunt per quaedam occulta semina adhibita. cum ergo illa semina naturaliter agerent, veri erant illi Serpentes, & naturales: sic & in proposito Angeli mouent orbes orbiculariter, & vniformiter, quia sic sunt apti nati moueri, & hoc modo est eorum motus naturalis. Moti autem vt sunt apti nati moueri, faciunt ad generationem omnium specierum, quae hic inferius producuntur. quod ergo Angeli moueant eo modo orbiculariter, & vniformiter celos: vt sunt epti nati moueri, & vt sunt apti nati facere ad generationem hic inferius omnium specierum, regulantur per formas, quas habent apud se de omnibus istis speciebus, vt hoc modo omnes formae istae materiales sint a formis illis, quae sunt in mentibus motorum orbium. ante enim, vel tunc, cum incaeperunt mouere orbes, cognouerunt in quadam generalitate, non quod essent directe praescii futurorum per species, quas habebant apud se, sed per omnes species, & omnes formas, quae erant hic inferius producendae, & sic se regulauerunt, & regulant in mouendo orbes, per illas species, quas habent in intellectu. & orbes ab eis moti faciunt ad generatio nem omnium formarum hic inferius productarum. propter quod bene dictum est, quod ab illis formis immaterialibus sunt istae formae materiales. Sic enim dicendo, concordamus cum verbis Philosophi in 7. Metaph. dicentis: Omne, quod fit, fit a sibi conuenienti: siue fiat per naturam, vt homo ab homine: siue fiat per artificium, vt domus ex domo. vbi Commen. ait, quod domus, quae fit ex lateribus, & lapidibus, generatur a domo, quae est in anima artificis. Et quia motores orbium sunt quasi artifices omnium istorum inferiorum, consequens est, quod a formis in mentibus illorum artificum conceptis sint formae hic inferius in materia generatae. Hoc etiam concordat cum verbis Conmenta. in 12. dicentis: Natura hic inferius non facit aliquid nisi perfecte, & ordinate, quamuis non intelligat nisi rememorata ex virtutibus agentibus nobilioribus ea, quae dicuntur intelligentiae. idem & ibidem ait, quod totum hoc prouenit ab arte diuina intelligibili, quae est similis formae vnius artis principalis: sub qua fiunt artes plures: ab illis ergo ideis, quae sunt in mente diuina, vbi est ars principalis: & a speciebus, quae sunt in in mentibus motorum orbium, in quibus sunt multae artes sub vna illa arte principali, proueniunt omnia, quae hic inferius producuntur. Hoc etiam concordat cum verbis Boetii in suo lib. de Trinita. vbi ait: quod ex his formis, quae sunt praeter materiam, venerunt istae formae, quae sunt in materia, & efficiuntur corpus: & ait, quod caeteris, quae in corporibus sunt, supple formis, abutimur, formas vocantes. Vult enim, quod non sint proprie formae, sed sint quaedam imagines id est imitagines formarum immaterialium. Has autem formas immateriales, a quibus sunt istae imitagines, possumus dicere esse principaliter formas, quae sunt in mente, & in arte diuina: & esse formas immateria les non principaliter, sed sub principaliter, quae sunt in mentibus motorum orbium. Et hoc rio do sunt multae artes sub vna arte principali, vt per Commen. superius dicebatur.

Sed dices, quod formis, quae sunt in mente Angeli, non obedit materia exterior, nisi quantum ad motum ad vbi, non autem quantum ad motu ad formam. Ad quod dici potest, quod immediate non obedit materia exterior conceptioni existenti in mente intelligentiae, nisi quantum ad motum ad vbi. sed per illum motum ad vbi potest mouere ad formam. Sicut mali Angeli mouenm do occulta semina ad vbi, mouerunt materiam exteriorem ad formam, faciendo inde Serpentes, & ranas, prout illa semina naturalia adhibita erant apta nata illa naturaliter producere: sic & motores orbium mouendo orbes ad vbi mouent omnia ista inferiora ad formas: prout per motus orbium sunt aptae natae naturaliter produci. cum enim in istis artificibus inferioribus non obediat conceptioni eorum, nisi manus secundum motum ad vbi: qua mota, mouetur serra, vel aliud instrumentum, vt hoc modo inducatur forma artis: qua inducta, dicitur a forma in mente artificis, esse forma in materia artificiati. multo ergo magis a formis immaterialibus in mentibus motorum sunt formae hic inferius de potentia materiae eductae.

RESP. AD ARG. ART. II.

AD primum dicendum, quod luminaria coeli ita sunt signa istorum inferiorum, quod etiam sunt causae eorum. nam prout in effectibus eorum pronosticamur aliqua de futuris. vt quia sero rutilat coelum, pronosticamur serenitatem: quia ergo corpora celestia non solum sunt causa illius rubedinis, quae est signum serenitatis, & ex qua pronosticamur de serenitate, sed etiam sunt causa illius serenitatis sic per pronosticationem habitae: ideo sic sunt signa, quod sunt etiam causae.

Ad secundum dicendum, quod materia lin istis inferioribus potest multipliciter impediri: ideo non de necessitate fiunt isti effectus inferiores. proprer quod dix it Ptolomaeus, quod expectandum est iudicium ex secundis Stellis. appellat autem secundas Sellas, ista corpora inferiora, vel istas materias inferiores. Cum enim videt Astronomus ex aspecti bus siderum aliquos effectus debere fieri, vt pluuias, vel aliquid tale, non statini debet dicere: Tales effectus fient: sed debet considerare: Vtrum materia sit hic inferius disposita, vel indisposita ad effectus illos: quia ex indispositione materiae praefati effectus poterunt impediri.

Ad illud autem Dam. quod luminaria coeli non dicimus, quod sint causa eorum, quae hic inferius fiunt; Dici debet, quod non sunt caulae. necessariae, quod non possit impediri eorum effectus: & in quantum deficiunt a productione suorum effectuum, possunt dici causae deficientes, & etiam possunt dici signa, & non causae: prout vero efficiunt, quae pronosticamur ex eis, possunt dici signa, & causae.

Ad quartum dicendum, quod si luminaria coeli immutarent ista inferiora, quod prius immutarent ipsos coelos. PTatet solbtio pet iam dicta¬

Articulus 3

An liberum arbitrium motui coelesti subiiciatur

ARTIC. III. An liberum arbitrium motui coelesti subiiciatur. Conclusio est negatiua.

Aegi. 2. De anima. Commen. 1eo. d... D. Tho. 1. p. q. 11 5. artit. 4. & 6. Item 2. senten. d. 15. artic. 3. Et Quol. 132. artic. 5. corp. D. Bonauen. d. 1 4. p. 2. arric. 3. q. 3. 1Thom. Algd. 1ad. tartic: Pur d. 1 4. d. 2. P. 2.. orild IdA 2. loan. Gand. 8. Physi qi 6.

EATIO quxtitat de Lanina ribus caeli, prout specialiter comparantur ad liberum arbitrium: Vtrum habeant aliquid efficers in eo.

Et videtur, quod sic. Quia omne difforme reducitur in aliquid vniforme: Sic enim fuit comprehensum vltimum mobile, quod est supra octauam sphaeram, siue supra fidera, quia comprehensum est per Armillas Asttonomicas, celum sidereum moueri diuersis motibus. Ista ergo contingentia, & difformia reducuntur in motum caeli, qui est vniformis. Sed inter caetera contingentia, & vatiabilia, siue difformia sunt motus liberi arbitrii: omnes ergo tales motus reducuntur in motum caeli, qui est vniformis.

Praeterea Dionysi. 4. ca. de diui. nomi. loquens de lumine solari ait: quod omnia viuificat, continet, & perficit: & est aeuum, & mensura existentium: & numerus, & ordo, & ambitus, & causa, & finis: ergo &c.

Praeterea videmus aliquos naturaliter ex complexione eorum inclinari ad aliquod vitium, vel ad ali qua opera virtutum: sed super complexionem habet virtutem, & potentiam aspectus siderum; ergo illa opera vitiorum, vel virtutum, qua sunt effectus liberi arbitrii, habent causari ex alio, & alio aspectu siderum, & ex motu coelorum.

IN CONTRARIVM est: quia si ex necessitate ista fierent, homo nec mereretur, nec demereretur.

Praeterea secundum Ptolemaeum: Sapiens Dominabitur astris. Per sapientiam ergo non solum non cogimur per motum astrorum, sed possumut domunari astris. Per sapientiam ergo non solum non cogimur per motum astrorum, sed possumus dominari astris.

RESOLVTIO. Nulli rei liberum nostrum arbitrium directe subest. nisi soli Deo, qui cogere ipsum, cum sit siberum, non potest, sed immutare, ipsa libertate manente. Sin secus: absurda multa sequerentur. corpora autem caelestia not tantum inclinant.

RESPONDEO dicendum, aliquos fuisse huius opinionis, quod sidera etiam directe agunt in liberum arbitrium non solum secundum exigentiam recipientium, sed etiam secundum exigentiam agentium. & quia sidera habent motum necessarium, secundum quem agunt, & inclinant, ideo secundum istos iuxta hanc exigentiam necessitatis de necessitate inclinatur liberum arbitrium secundum necessarium motum siderum. Sed isti ignorant vim verbi, ignorantes, quid sit liberum arbitrium. quia ex quo est liberum, siderea non possunt ipsum cegere ad hoc agendum.

Rursus: cum omne, quod recipitur in aliquo, recipiatur secundum modum rei recipienstis. omne, quod recipitur in libero arbitrio; oportet, quod recipiatur secundum modum liberum, vt libere agantur, & fiant quaecunque per liberum arbitrium efficiuntur.

Propter hoc fuit alius modus dicendi, quod sidera ditione agunt in liberum arbitrium. sed illa actio, & id, quod recipitur a sideribus, in libero arbitrio non recipitur secundum modum agentium, sed secundum modum recipientis. vt ille impulsus siderum, & illa inclinatio recipiatur involuntarie, vt voluntas voluntarie agat per illud: vel quod idem est, ille impulsus recipitur in libero arbitrio libere, vt ex hoc non cogatur, sed libere agat quaecunque agit.

Sed nec istud ltare potest, quod aliqua virtus corporalis, & organica habeat directam actionem, & influentiam in virtutem immaterialem, & non organicam: sed voluntas, & intellectus fundatur in ipsa existentia animae, non in organis corporalibus. Vnde dicuntur virtutes immateriales no organicae, vt patet ex 3. de anima. vbi Philosophus loquens de intellectu dicit, ipsum esse virtutem non in corpore, idest non organicam. secundum enim Philosophum, dicentes voluntatem homi¬ nis moueri secundum motum coeli. dicunt intellectum esse sensum. Haec enim sunt verba Philosophi dicentis, quod voluntas hominis mouerur ad praesens tempus, vel ad praesentem horam: vel. quod idem est, voluntatem hominis esse quid temporale, vel esse quid subiectum rempori, siue horae, & dicit intellectum esse sensum.

Idem etiam philosophus ibidem ait, quod talem voluntatem habet homo, qualem voluntatem Pater virorum, deorumque sibi adduxit id est qualem adduxit sibi Sol, qui est Pater Deorum id est Planetarum. quia omnes Planetae, & omnes Stellae habent lumen a Sole, & est Pater virorum id est hominum: quia, vt dicitur in Physicis, Homo generat hominem, & Sol. dicens ergo hoc secundum philosophum, dicit intellectum esse sensum.

Ad cuius rei euidentiam sciendum, quod voluntas est appetitus intellectiuus, & differt ab appetitu sensitiuo, quia appetitus sensitiuus sequitur sensum: voluntas, quae est appetitus intellectiuus, sequitur intellectum. Ex inde ergo est, quod quia appetitus sensitiuus est virtus organica, sensus est virtus organica.

Et quia appetitus intellectiuus est virtus non organica, intellectus est virtus non organica. principalis ergo differentia inter intellectum, & sensum est, sicut inter organicum, & non organicum. & si multae differentiae possunt assignari inter vtrunque, vt quia intellectus pro obiecto habet vniuersale, vel quia intellectus in intelligendo abstrahit: sensus vero sentiendo non abstrahit: oes tales differentiae ex prima differentia oriuntur. Quare si corpus coeleste directe haberet causalitarem super voluntatem, cum corpus non possit directe caulalitatem, nisi super corporalia; voluntas esset quid corporale, & quid organicum: & si voluntas esset quid corporale, & quid organicum, intellectus esset quid organicum. quo posito, intellectus esset sensus. propter quod nullo modo directe voluntas, quae est virtus non organica, potest esse subiecta corpori coelesti.

Sed dices: Sicut se habet mobile ad mobile: ita se debet habere motor ad motorem, & maxime si sit motor appropriatus, vbi dicitur esse idem iudicium de mobili, & motore. Sed anima humana potest dici motor corporis appropriatus, motores vero coelorum, qui a Philosophis vocati sunt animae coelorum, sunt motores appropriati coelorum. cum ergo ipsum corpus humanum sit subditum ipsi coelo, & coelum directe habeat causare suos effectus in corpore humano, videtur, quod Motor coeli directe habeat causare suos effectus in anima, quae est motor corporis humani: & si habet directe causare effectus in animam, habet causare directe suos effectus in illis potentijs, quae fundantur in esse animae. sed voluntas est potentia fundata in ipso esse aie: ergo motor orbis directe habet causare suos effectus involuntatem. sed quicquid causat Motor orbis in ista inferiora: totum causat, mediante orbe coesti, vel mediante suo motu. ergo morus coeleltis directe habebit suam caufalitatem in voluntate.

Sciendum ergo, quod illa comparatio, cum dicitur, quod sicut mobile se habet ad mobile, idest corpus coeleste ad corpus humanum: ita se habet motor ad motorem: veritatem habet, quando motor eductus est de potentia mobilis. propter quod si anima rationalis educeretur de potentia materiae per motum caeli, oporteret, quod esset directe supposita coelo, & motori coeli: sed cum anima humana, quantum ad suam essentiam, creetur immediate a Deo: oportet quod immediate quantum ad voluntatem, & quam tum ad liberum arbitrium sit supposita ipsi Deo. Deus enim licet non possit cogere voluntatem: quia tune voluntas non esset voluntas, sed implicaret contradictionem: potest tamen eam prolibito immutare. quia cor Regis in manu domini, quocunque voluerit vertet illud. Et quod dictum est de corde, vel de voluntate Regis: veritatem habet de voluntate cuiuslibet hominis. Et ideo oramus: Conuerte nos domine, & conuertemur. Si autem vera esset illorum opinio, quod animae humanae causarentur a Motoribus coelorum, vel ab intelligentiis: oporteret quod directe essent subiectae motoribus coelorum, vel intelligentiis. sed cum causentur a solo Deo: inter liberum arbitrium, & Deum nullum est medium. potest enim esse, quod quantum ad intellectum Angeli sint medii inter nos, & Deum. quia illuminationes possunt descendere a Deo in nos per Angelos. sed quantum ad liberum arbitrium, non sumus directe subiecti nisi soli Deo. indirecte autem, vt persuadendo quod potest homo, & Angelus nobis aliqua persuadere, & hoc modo voluntatem nostram mouere. vel indirecte aliquem effectum faciendo in nostro corpore, per quod facilius inclinemur ad illa: quia corpore disposito, secundum aliquam passionem facilius inclinatur anima secundum passionem illam. hoc ergo modo & corpora coolestia calefaciendo corpora nostra, nos possunt inclinare ad aliqua illicita: & etiam corpora hic inferius, vt cibi, & potus sumpti in abundantia, & facientes superfluum alimentum, ad aliqua illicita nos inclinant.

Quod autem hoc sit verum: patet per Dama. in 2. lib. ca. 7. dicentem. Nos enim liberi arbitrii a Conditore facti existimus domini nostrorum actuum. Si enim ex astrorum alligatione agimus omnia secundum necessitatem, propter quod nec virtus, nec malitia est in nobis: non sumus domini nostrorum actuum, & per consequens nec liberi arbitrii.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod difformitas, & variabilitas actuum liberi arbitrii reducuntur in vniforme: sed non in motum cceli, rec in motores caelorum: nisi forte secundum aliquam dispositionem causatam in corpore, ad quam sequitur aliqua inclinatio in anima: sed directe reducuntur in diuinam prouidentiam, & in voluntatem Dei

Ad secundum dicendum, quod sol omnia viuificat, & habet omnia illa efficere, quae narrat Dion. sed hoc est quantum ad corpora ista inferiora, quae generantut, & si habent, vitam viuificantur per calorem Solis, & aliarum Stellarum. sed quantum ad liberum arbitrium directe non habet aliquid efficere, sed indirecte, vt dictum est.

Ad tertium dicendum, quod naturaliter ex complexione inclinantur aliqui ad aliquod vitium, & aliqui ad aliud. sed ex ex hoc non arguitur, quod liberum arbitrium sit directe subiectum astris, sed indirecte inquantum aliquid efficiunt in corpore, quo facto, anima ad aliqua illicita facilius inclinatur.

Articulus 4

An caeli sint animati

ARTIC. IIII. An caeli sint animati. Conclusio est negariua.

Dm. 1. p. q. 19at 1. rtd. pa. c. ad.2 Ltnoqdlis. art. Et 2. coeli Lect. 12. 1S. & 19. Ric d. 14. q. 10. Fra Mayr. 2. sent d. 14. q. 1. Bace. d. 10. q. 1. Ant. Andr d. 14 q. 2. Borb. d. 14. q. 3. Land. d. 14. q. 4. Gorr d. 14. q 2.

QVARTO quaeritur de animatione caelorum: vtrum sint animati. Et videtur quod sic. Nam Auic. vult, quod caelum sit animal ohediens Deo: sed omne animal est corpus animatum: ergo &c.

Praeterea, Philosophus plane dicit in de coelo & mundo, quod coeli sunt animati, & assi. gnat in eis dextrum & sinistrum qui proprie non habent esse nisi in rebus animatis.

Praeterea philosoohus in 12. ait de primo Motore, qui mouet sicut desideratum, & amatum. & loquitur de motione coelorum. Si ergo Deus mouet coelos sicut desideratum, & amatum, ergo coeli mouentur a Deo sicut desiderantes, & amantes. sed non possent desiderare, & amare, nisi essent animati, ergo &c.

Praeterea sicut inconueniens esset ponere, quod aliqua hic existentia mouerentut ex se, & celum, quod est primum mobile, non moueretur ex se: sic quia non solum moueri ex se est quid nobilitatis, sed etiam esse animatum est quid nobilitatis. Inconueniens ergo est ponere ista inferiora, quae sunt subdita celo, esse animata, & non caelum.

IN cONTRARIVM est Dam. lib. 2. cap. 6. dicens: Nullus autem animatos coelos vel luminaria existimet. Inanimati sunt enim & insensibiles.

Praeterea Comment. in 8. Meta. ait. quod in corporibus caelestibus non est res animata: quia illic non est aliquid, quod animetur per animam, vel quod viuos per vitam.

RESOLVTIO cadli, non anima informante, sed assiffente, & mouente,sunt animati:

RESPONDEO dicendum, quod apud sapientes ponere coelestia animata, vel inanimata est disputatio ad nomen. secundum veritatem autem idem est vnum, quod aliud. nam omnes recte sentientes concedunt esse aliquas intelligentias appropriatas orbibus mouentes orbes. dicentes ergo coelos inanimatos: intelligunt, quod ex motoribus illis, & coelis non fit vnum secundum esse, sicut fit ex anima humana, & corpora. Dicentes ante coelos animatos, intelligunt hoc idem, quod non fiat vnum secundum esse ex corpore coeli, & eius anima sine eius motore, sed dicuntur animati, & dicuntur viuere inquantum motores eorum influunt eis motum, qui est quoddam opus vite. Quod patet manifeste per commenta. in loco praeallega. qui vult, quod corpora caelestia sint animata ex anima intellectuali: non ita, quod ibi aliquid animatur per animam, nec viuat per vitam. viuere enim secundum Philosophum viuentibus est esse. In corporibus ergom colestibus non est aliquid, quod viuat per vitam, vel ex motibus eorum: & quod ex eis non fit vnum secundum viuere, idest secundum esse, sed fit vnum secundum mouere, vel secundum motum: inquantum motores eorum influunt eis motum, qui, vt dictum est, potest dici quoddam opus vitae. Tamen ne aliqui assumant occasionem errandi, dicentes coelos esse animatos, & quod fiat vnum ex motoribus eorum, & eis, secum dum esse, quod fit in aliquo animali ex anima, quae est motor corporis, & corpore; Distinguemus omnes gradus animatorum, & ostendemus coelos non posse esse in aliquo illorum graduum. quatuor enim sunt gradus animatorum. secundum Philosophum in de anima. vegetatiuum, sensitiuum, secundum locum motiuum, & intellectiuum.

Sed diceret aliquis: non sunt nisi tres gradus. videlicet plantae, quae viuunt anima vegetabili. animalia bruta, quae viuunt anima sensibili: & homines, qui viuunt anima intellectuali. sed inter sensibilia sunt duo gradus. quia aliqua animalia habent animam sensitiuam valde imperfectam, & non mouentur de loco ad locum, sed solum mouentur secundum dilatationem, & constrictionem, vt apparet in ostreis marinis, quae solum aperiunt se, & postea claudunt. habent enim eaedem ostreae in loco suae generationis alimentum, quo indigent, nec mouentur a dicto loco, nisi per impulsum aquae, vel per aliquam violentiam. Ipsae enim seipsas non mouent, nisi aperiendo, & claudendo, vel dilatando se, & canstringendo. Sed sunt animalia nobiliora mouentia seipsa secundum locum. propter quod sunt illi quatuor gradus, quos superius numerauimus. Quare si caeli sunt aiati: hoc non erit secundum animam vegetatiuam, & nutritiuam, quia tunc indigerent alimento: nec secundum aiam sensitiuam, quia fundamentum oium sensuum est sensus tactus, vt communiter ponitur. Sed obiectum tactus sunt quatuor qualitates sensibiles: Calidum, frigidum &c. & ipse sensus tactus est media ratio illarum qualitatum: & organum est compositum ex illis qualitatibus: secundum quandam mediam proportionem. si ergo coelum esset animatum anima sensibili, essent in eo contrariae qualitates, & esset quid corruptibile. nec oportet, quod coelum sit animatum propter intelligere, quia in intelgendo abstrahimus a corpore, & intellectus est virtus non in corpore. propter quod concluditur communiter. & bene, quod si caelum est animatum, hoc est propter mouere tantum. propter quod si fiat vnum secundum esse ex anima coeli, & colo: hoc erit solum, vt anima caeli moueat coelum, sicut fit vnum ex anima humana, & corpore, vt anima humana moueat corpus.

Ad quod dicunt aliqui, quod sufficit istam vnitatem ponere secundum contactum. sufhicit ergo, quod virtus intelligentiae attingat caelum, ad hoc quod moueat ipsum. Sed sic dicentes solum concludunt, quod possit moueri coelum absque hoc quod fiat vnum ex motore coeli, & coelo secundum esse. Sciendum ergo, quod si motor coeli sic moueret caelum, quod fieret vnum secundum esse ex moto re, & caelo, vt supra tangebamus, accideret motori coeli lassitudo, & non posset perpetuari motus coeli. nam cum in motore caeli sua essentia, & sua potentia habeant quendam ordinem, & maxime, loquendo de potentia non organica, quae fundatur in ipsa essentia. ergo essentia motoris celi iungetur essentiae caeli, & fiet ex eis vnum secundum esse, & tunc potentia illius motoris non organica non immediate attinget corpus cueli, nec poterit immediate per talem potentiam mouere coelum, sed oportebit dare aliquam virtutem organicam, per quam mouebitur caelum. sicut apparet in nobis, quia anima nostra facit cum corpore vnum secundum esse. & ideo potentiae non organicae fundatae in essentia animae non immediate attingunt corpus, nec potest anima per eas immediate mouere corpus: sed oportet esse aliquas potentias organicas, per quas mouet corpus. sic & in coelo si fieret ibi vnum secundum esse, oporteret coelum moueri per virtutes organicas, quibus accidit lassitudo. quo posito non posset perpetuari motus coeli, nec posset esse semper vniformis. Cogimur ergo ponere, quod motor coeli non coniungitur immediate coelo per essentiam, nec facit cum eo vnum scundum esse, sed immediate coniungitur per potentiam suam non organicam, & per eam attingit coelum immediate. quo ifaciendo potest mouere coelum vniformiter, & sine lassitudine, & pont perpetuari motus coeli.

Accipiendo ergo large animatum, prout coeli dicunmtur animati, possumus distingnere quinque gradus animatorum, vt infimo gradu sint vegetabilia, & istegradus non diuidatur in pluret gradus, quia omnia sunt affixa terrae. ideo inter omnia animata tenent infimum gradum, sicut tenet infimum gradum terra inter omnia elementa. In alio gradu sunt sensitiua, & iste diuiditur in duos gradus, prout anima sensitiua potest esse minus perfecta, & magis perfecta. Animata ergo per animam sensitiuam minus perfectam retinent sibi nomen commune, & dicuntur sensitiua: quia non mouentur secundum locum: nisi se dilatando, & constringendo. Et ista sunt supra vegetatiua, & sunt in secundo gradu. Alia sunt animata secundum animam sensitiuam magis perfectam, & ista sunt in tertio gradu, & habent proprium nomen secundum locum motiua. Supra autem secundum locum motiua sunt animata per animam intellectiuam, vbi est assignare duos gradus: prout anima intellectiua potest esse minus nobilis, vt anima, vel magis nobilis vt anima coeli. vnde, & in hib. de causis, animae coelorum vocantur animae nobiles. Propter quod Tertia propositio de causis loquens de animabus coelorum ait. Omnis anima nobilis &c. animae ergo humanae, ex quibus cum corporibus fit vnum secundum esse: faciunt quartum gradum animatorum. animae vero caelestes ex quibus cum suis corporibus fit vnum secundum operationem, & motum: sunt in quinto gradu animatorum.

Sed dices: Cum animae humanae, & animae coelestes moueant sua corpora secundum locum; vi derur quod in illo gradu, in quo locantur secundum locum motiua, debeant animata per animas humanas, & per animas coelestes collocare. Sciendum ergo, quod sicut secundum locum motiua sunt animata per animam sensitiuam: ponuntur supra sensitiua, quia habent perfectiorem animam sensitinam: sic & intellectiua, quia sunt supra secundum locum motiua, & quia habent speciale nomen: non obstante, quod ista sunt secundum locum motiua: reponuntur in superiori gra lu, & vorantur intellectiua, & habent duplicem gradum, vt superius est expressum.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod coelum est animal obediens Deo, quia eo modo, quo est animatum, & quod facit vnum cum anima sua, quia non facit vnum secundum esse, sed secundum operationem, pont dici aial.

Et per hoc pater solutio ad secundum. quia coeli sunt animati modo, quo dixi. nam dextrum & sin istrum in animalibus magis accipitur secundum motum, quam secundum esse. nam illa pars dr dextra, vnde incipit motus. & quia motus incipit ab oriente: oriens est pars dextra coeli. quilibet enim in seipso experitur: quod a parte dextra incipit motus, & pars dextra est magis mobilis. propter quod volentes luctari, vel bellare: semper pedem sinistrum tenent immobilem, & secundum pedem dextrum se faciunt ante, & retro, prout requirit eorum bellum.

Ad tertium dicendum. quod Deus mouet coelos vt desideratum, & amatum, quia mouet eos per morores coelorum desiderantes, & amantes eum. sufficit enim, quod ex caelis, & corum motoribus fiat vnum secundum motum, ad hoc, vt moueantur per motores suos desiderantes, & amantes Deui.

Ad quartum dicendum, quod eo mode, quo sunt animati coeli, sunt nobiliori modo animati, quam alia: cum ipsi sint incorruptibiles. omnia autem alia sunt corruptibilia.

Dub. I. Titteralis.

SVPER litteram primo quaeritur de illo verbo, quod firmamentum est factum ex aquis. Aug. 2. super Cen. videtur assentire, vt habetur in littera, sidera esse facta ex igne. Cum ergo secum dum Philosophum in de coelo, & mundo, omne quod naturaliter est fixum in aliquo, sit de natura illius, in quo est fixum; sidera, quae sunt natua raliter fixa in Firmamento, sunt eiusdem naturae cum Firmamento. ergo si illa sunt naturae ignee, & sunt facta de igne. Firmamentum siue coelum sidereum erit factum de igne, non de aqua.

Dicendum, quod omnia ista de igne, & de aqua non sunt dicta secundum proprietatem, vel secundum propriam naturam, sed per quandam analogiam, & assimilationem. & quia secundum aliquid potest in Firmamento esse assimilatio ad igrem, &ad aquam, potest ad vrrunquere ferri.

Vel potest dici vtibi aque, vt supta dicebatur, non stent pro clemento aquarum, sed stent pro tota illa materia informi, vnde sunt ficta alia¬

Dub. I. Litteralic.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis de eo, quod dicitur, quod Chrystallus est lapis de aquis factus. quod videtur falsum. quia si esset de aquis factus, esset factus per frigiditatem congelantem aquas, non ergo generaretur Chrystallus in terris calidis, cum calor non faciat aquas duras, fed vaporabiles.

Dicendum, quod secudum quosdam duae sunt species Chrystallorum, quia quaedam est species Chrystalli generata multum calida, & quaedam est species ipsius generata ex congelatione, & ex frigiditate. sed non videtur hoc posse stare: quod per calidum, & frigus fiat induratio: nisi per aliam, & aliam materiam. Videmus enim, quod lateres indurantur per calorem, & ex hoc secundum Philosophum pertinent ad elementum terrae. Glacies aurem induratur per frigus, & pertinet ad elementum aquae. Si ergo essent duae species Chrystalli, vna indurata per calorem, ille Christallus sic generatus pertineret ad elementum terrae, & esset opacus, & per consequena non esset Chrystallus. Sed alia species generata ex frigore, quae pertineret ad elementum aquae, posset dici Chrystallus. Sed si dicatur, quod materia oium liquapilium est aqua; Dicemus, quod Chrystallus non est per se liquabilis: nisi fiat liquabilis ab alchimist, & ex quibusdam adiunctis.

Dicemus etiam, quod liquabilia per ignem non indurantur: nisi infrigidentur remota ab igne, sed illa, quae per fe, & secundum se, & existentia in igne generantur dura, pertinent ad elementum terrae. Chrystallus ergo si per calorem generatetut dutui: pertineret ad elementum terrae

Sciendum ergo, quod etiam in terris calidimimis poffumus dare frigiditatem ad generandum Chrystallum. sed aliter generatur Chrystallus in terris frigidis, & in Alpibus: vbi semper sunt niues, quia generabitur super terram, vbi semper continuabitur frigus, per excessum calidum poterit generari in cauernis terrae ex aliqua humiditate ibi sti llante. vbi per excessum caloris exterioris augmentatur frigus in cauernis fubterraneis. quae sicut sunt frigidiores tempore calido, quam figde: ita sunt frisidiore ia partibus caliti: quam frigidis.

Dub. III. Litteratis.

VLTIRIVS: forte dubiaret aliquis, de eo, quod dicitut de figura coeli. quod Spiritus Sanctus, &c. Sed contra: Secundum Ambro. Verum a quocunque dicatur a Spiritu Sancto est, sed mul ti Philosophi, & multi Sancti locuti sunt de figura coeli, dicentes eam esse rotundam. quod rationibus insolubilibus probatur, sic esse. ergo Spiritu Sancto actore, doctore: plutes Sancti, & alii narrauerunt ista¬

Dicendum, quod Magistri Doctores nostri, & compositores librorum pertinentium ad canonem Bibliae, vbi de figura celi tractant: non agut directe secundum sensum litteralem: quia si coeli extenduntur, sicut pellis, vel, vt habet alia littera, sicutcamara: propter haec verba non ditecte creditur figura coeli.

Dub. IV. LTitteralis.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis de illo verbo: Fecit Des duo luminaria magna, & posuit ea in magna sunt Sol, & Luna Firmamentum coeli est coelum sidereum, vt videtur in littera. cum ergo Sol, & Luna non sint in coelo sidereo, quia inter Solem, & coelum sidereum interponuntur tres sphaerae planetarum: inter Lunam autem, & coelum sidereum interponuntur omnes alii planetae, ergo &c.

Dicendum, quod firmamentum, vel coelum: vbi posita sunt luminaria magna, & Stellae, potest vocari a coelo Chrystallino vsque ad globum Lunarem. secundum quem modum Rabanus, vt supra patuit, omnes coelos caelestes distinxit in tres celos.. videlicet in Empyreum Chrystallinum, & fidereum: Alii aunt celi, quos ipse noiat, vt patuit, non sunt proprie caeli caelestes, sed elementales.

Sic ergo accipiendo coelum sidereum: oportet, quod contineat Tirmamentum vsque ad globum Lunarem, secundum quem modum accipiendo caelum per luminaria magna: oportet alios planetas, & omnes Stellas esse in tali coelo.

Vel si volumus pro firmamento accipere solum caelum sidereum: vbi sunt Stellae fixae, & non Planetae; Dicemus, quod sic stat littera Gene. Quia fecit Deus duo luminaria magna, & Stellas, & posuit eas in firmamento coeli. Ibi enim Stellae non stant nisi pro Stellis: quae sunt in coelo sidereo: vbi sunt solum aliquae Stellae fixae. Moyses enim loquens populo rudi fecit mentionem de Sole, &. Luna: quae quilibet percipit.

De alijs autem planetis non fecit mentionem, quia populus rudis nescit eos discernere ab alijs Stellis. Stellas autem ipsas dixit positas in firma mento coeli.

Dub. V. Lrteralis.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis de eo, quod dicitur: Diuidant diem a nocte, & sint in signa, & tempora, & dies, & annos, quomodo haec veritatem habeant.

Dicendum, quod omnia haec possunt referri ad motum solis, vel ad motum aliorum planetarum, vel ad Stellas fixas. motus enim solis aliquid sortitur ex motu primi mobilis, & aliquid ex se ipso. Ex motu primi mobilis diuidit diem a nocte, & est in dies. Diuidit enim diem artificialem a nocte. nam quantum ad partes reuolutionis eundo ab oriente ad oceidens: super hemisphaerium nostrum facit diem artificialem: redeundo ad oriens facit noctem. quantum ergo ad partes reuolutionis diuidit diem a nocte. Quantum vero ad totam reuolutionem facit diem natura lem: & quia multas reuolutiones peragit, dicitur esse in dies. cum ergo hoc competat sibi ex motu primi mobilis, quod. infra diem, & noctem siue in vna die naturali compleat reuolutionem totam, bene dictum est;, quod ex motu primi mobilis habet Sol, quod diuidat diem a nocte, & quod sit in dies. sed ex motu proprio habet, quod sit in annos, & tempora, & signa, & gradus: quamuis de gradibus non agatur in littera. propter quos gradus esse in dies non solum competit soli ex motu primi mobilis: sed etiam ex motu proprio. diuidere ergo diem a nocte, adaptabimus soli ex motuprimi mobilis. sed esse in dies possumus adaptare sibi ex motu primi mobilis, vt iam dictum est, & ex motu proprio.

Ex motu enim proprio peragens vnum gradum odiaci facit vnam diem, quia quasi quolibet die peragit vnum gradum. Dicimus autem, quasi, quia cum Codiacus non habeat nisi. 300. & oo. gradus: tempus in quo Sol peragit totum xodiacum habet. 3935. dies, & sextas horas. vt dicit Aug. 2. super Gene. ad litteram. Non ergo complete peragit Sol in die vnum gradum: sed quasi. peragendo ergo quasi vnum gradum: facit diem. peragendo 3 0. gradus: peragit totum signum, & facit mensem. Propter quod annus habet 12. menses, & xodiacus diuiditur in 12. signa. sed sicut xodiacus diuiditur in 12. signa, sic diuiditur in quatuor quartas, & quelibet quarta continet tria signa: secundum quas quatuor quartas sumuntur quatuor tempora. sed quatuor quartae, & quatuor tempora, secundum Astronomos sumuntur iuxta quatuor puncta notabilia in celo, quae sunt principium arietis, principium cancri: principium librae, principium capricorni: A principio arietis vsque ad principium cancri peragitur illud tempus, quod dicirur Ver. Deinde vsque ad principium librae peragitur tempus, Aestas. Deinde vsque ad principium capricorni peragitur Autumnus: a principio capricorni vsque ad principium arietis peragitur Hyens. Peragendo autem omnes istas quatuor quartas, peragitur annus, & sic dicitur annus.

Quod autem dictum est de Sole, potest dici de alijs planetis, quod semper infra diem, & noctem reuoluuntur semel motu primi mobilis: secundum quem modum possunt diuidere diem a nocte, & facere diem naturalem. sed quod sint in signa quantum ad i 2. partes godiaci, qui diuiditur in 12. signa, & quod hoc modo faciant menses, & quantum ad quatuor quartas Codia ci, quod hoc modo faciant tempora: & quantum ad totum xodiacum, quod hoc modo faciant annum, oportet ista accipere secundum alium, & alium motum planerarum. Saturnus enim in ao. annis complet Vodiacum. vnus ergo annus Saturni sunt go. anni soleres. & vnus mensis Saturni sunt duo anni cum dimidio. & sic de aliis. Qui ergo vult laborare: poterit omnia ista adaptare ad alios planetas, & ad octauam sphaeram. quae omnia aliquo modo innuit August. 2. super Gen.:

Aduertendum autem, quod nos signa, & tempora, &c. Retulimus omnia haec ad vnum, & idem sidus. quia ex solo Sole possunt accipi omnia ista, vel ex solo Saturno, vel etiam ex quolibet alio planeta, vel ex coelo sidereo: tamen qui vvellet posset non omnia referre ad vnum, & idem: secundum quem modum loquitur Aug. 2. super Gen dicens, quod esse in dies, & annos: pont referri solummodo ad Solem: ex cursu cuius accipiuntur dies, & anni. esse autem in signa, & tempora, potest referri ad alia sidera: ex quibus possunt accipi signa, & tempora.

Dub. VI. Litteralis.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis, cum signa accepta sint secundum 12. partes aodiaci: ex quibus accipiuntur 12. signa, & 12. menses: sub quo zodiaco currunt omnes planetae. Vtrum possint accipi signa secundum ea, quae fiunt hic inferius. Cum ex Stellis multa praenosticentur homines, & quod sint Stellae in signa aliquorum effectuum futurorum.

Dicendum, quod Aug. 2 super ben. istam quaestionem mouens ait, quae signa dicat scriptura, cum dixit de sideribus: Sint in signa, & respondet, quod non illa signa dixit Scriptura, quae obserua re est vanitas. sed quae sunt huius vitae vsibus vtilia, & necessaria: possunt ergo signa referri ad effectus, quos praenosticamur per sidera hic inferius, sed non ad effectus vanos, & superstitiosos, secundum quod faciunt Mathematici, qui ex natiuitate hominum praenosticantur de omnibus futuris contingentibus sibi. Contra quos loquitur Apostolus ad Calatas. dicens: Dies obseruatis, & menses, & tempora, & annos &c. sed effectus non superstitiosos, immo vtiles: vel signa ad tales effectus, quae vel nautae obseruant in gubernando, vel omnes homines ad praeuidendas aeris qualitates, non est inconueniens talia signa obseruare, & ad talia signa referre Scripturam sacram.

Dub. VII. Lrteralis.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis de verbo August. 2. super Gene. qui loquens de temporibus, de quibus dicitur: Sint in tempora; & cum ait, quod non vocat tempora spatia morarum, sed effectus siderum, vel quae per sidera fiunt: vel secundum ipsum vocat Scriptura sacra tempora vicissitudines affectionum coeli. Sed contra: Semper loquendum est de re secundum diffinitionem eius. sed diffinitio temporis est, quod est numerus motus secundum prius, & posterius: talis numerus non potest esse sine mota, vel sine spatio morarum. oportet ergo, quod per iempora intelligantur spatia moratum.

Dicendum, quod tempus pront est numerus. est vnum quid continuum. Propter quod dicitur esse vnum tempus omnium temporalium. si ergo loquimur de tempore in plurali, & dicimus, quod sidera sunt in tempora: satis conuenienter potest hoc referri ad plura, & varia, quae habent hic inferius efficere. & ideo referebamus nos tempora ad quatuor partes anni, secundum quas sunt variae affectiones coeli. non quod coelum afficiatur varie, sed quia varie nos afficit. nam in vere nos humectat, & calefacit: in aestate, nos calefacit, & desiccat. Propter quod dictum Augustini est competens ad propositum.

Ad formam autem arguendi dicendum, quod non excludimus a temporibus spatia morarum, sed illis spatijs superaddimus: prout diuersimode hic inferius nos afficiunt.

PrevBack to TopNext