Praeambulum
Praeambulum
IxITVTIAM DEVS: PRODVCANT, &c. Postquae Magister determinauit de operibus quatuor dierum, in parte ista determinat de operibus aliorum duorum dierum. circa quod quatuor facit. quia Primo determinat de operibus diei quintae, quando ex aquis fuerunt productae aues propter ornatum aeris, pisces propter orna tum aquarum. Secundo agit de operibus, diei sextae, quando ex terra fuerunt productae animae viuentes, iumenta, animalia, & bestiae. Tertio circa hoc mouet quasdam quaestiones. Quarto agit de operibus diei septimae. Secunda ibi: Sequitur. l Tertia ibi: Quaeri solet. Quarta ibi: [Iam de vii]. Duae primae partes patent. Tunc sequitur illa pars: [Queri solet.] In qua mouet quasdam quaestiones. Circa quod tria facit. quia primo quaerit de animalibus venenosis, & nociuis, vtrum fuissent creata ante peccatum hominis. Et soluit, quod creata fuissent: sed nullo modo homini nocuissent. addit etiam, quod cum hoc, quod illa animalia sint modo nociua, sunt etiam nobis proficua. quia nos terrendo, vel probando: vtrum simus animosi, & viriles: inducunt ad perfectionem virtutis. Secundo mouet aliquam quaestionem de animalibus minutis, quorum quaedam generantur ex rebus corruptis, & ex corruptione terrae, & aquae: quaedam ex corrum ptione lignorum, vel herbarum: quaedam ex corruptione corporum mortuorum. vtrum talia fuerint etiam creata. & soluit, quod ea, quae cream tur de corruptione corporum mortuorum, non creduntur tunc facta fuisse. quae vero de terra, vel aquis, vel de his, quae generantur, in eis ortum sumunt: tunc creata fuisse non in congrue dici potest. Tertio specialiter descendit ad productionem hominis. Secunda ibi: [De quibusdam.] Tertia ibi: TOmnibus antem. p Secundae duae partes patent. Tunc sequitur illa pars: (Omnibus autem. EIn qua specialiter descendit ad productionem hominis. Circa quod duo facit: quia primo dicit, quod post omnia Deus produxit hominem dicens: Faciamus &c. Secundo specialiter reuertitur ad tractandum de operibus Sanctorum. Secunda ibi: In hac enim rerum. Prima pars patet. Secunda pars diuiditur in tres. quia primo narrat communem opinionem Sanctorum, quomodo per spatia temporum fuerint facta opera sex dietum. Secundo narrat opini o¬ nem Augu. quomodo omnia fuerint distincta, & facta formaliter, sicut coelum, & sidera, & ea, circa quae non videmus fieri nouas mutationes, ea autem, quae mutantur, sicut videmus continue, nouiter generari plantas, & arbores: non oportet tunc fuisse facta formaliter, sed materialiter. Et assignat rationes August. quia Moyses loquens populo rudi, dixit talia per moras temporum fuisse facta, vt facilius rudis populus posset hoc capere. Assignat etiam rationem aliam, quia potuit Deus simul facere, quae non potuit homo simul dicere. Tertio relinquit iudicio, & discretioni Lectoris, vt de his accipiat quod placet sibi. Secunda ibi: 4 lijs autem per interualla. 2 Tertia ibi: Crlti, qui pis auctoritaribus.] Par tes patent. Tunc sequitur illa pars: Iam de septimae.] In qua agit de his, quae facta fuerunt septimo die. Circa quod tria facit: secundum quod de tribus agitur in die septimo, videlicet de quiete Dei, & completione, & benedictione, & sanctificatione Sabbathi. Primo ergo agit de quiete Dei dicens, quod Deus quieuit; idest ab omni opere cessauit, & non fecit quid nouum, cum non omnino quieuit, quia opera facta continuauit. Iuxta illud loamn. Pater meus, &c.
On this page