Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De Animalibus ad elementorum ornatum, ac de iis ad quintum, sextumque diem pertinentibus

QVAESTIO I. De Animalibus ad elementorum ornatum, ac de iis ad quintum, sextumque diem pertinentibus.

CIRCA hanc distinctionem quaeruntur duo. Primo videlicet de animalibus productis ex elementis, & propter ornatus elementorum, quae pertinent ad quintum, & sextum diem. Secundo de his, quae pertinent ad septimum diem. Circa primum queruntur duo. Primo de ipsis animalibus, vt sunt producta ex elementis. Secundo quaeretur de eis, vt sunt ornamenta elementorum.

Articulus 1

An animalium aliqua de terra aliqua de aqua facta sint

ARTIC. I. An Animalium aliqua de terra aliqua de aqua facta sint. conclusio est affirmariua:

Aegidin Hexim. p. 2. cap. . 3& 4o D.rh. 2. sent d. 15 q. 2. art. 1. D. Bon d 15art. 1. q. 2.

In prime sic proceditur: videtur inconuenienter esse dictum, quod quaedam animalia fuerunt producta de terra, quaedam de aquis. nam animal est corpus animatum sensibile. In sensibus enim videtur abundare calor. terra ergo, & aqua cum sint frigida, non videntur ex eis facta animalia sensibilia.

Preterea inter omfia corgora hicinferius existentia: corpora animalium sunt nobiliora. ergo fient de nobilioribus elementis: sed nobillora elementa sunt ignis, & aer. ergo de eis sunt facta corpora animalium.

Praeterea vnumquodque corpus mixtum tendit in locum secundum dominium alicuius elementi: quod dominatur in ipso. sed locus auium est aer. ergo ex aere factae sunt aues, vel aer dominatur in eis.

Praeterea Aug. 2. super Gen. videtur plane dicere: aues esse factas ex aere

IN CONTRARIVM est littera Gen. vbi ex aquis dicuntur esse factae aues, & pisces. ex terra vero iumenta reptilin, & bestia.

RESOLVTIO. In Animalibus, ex agrisnati, naliqopasi, qua in alio aqua dominatur.

RESPONDEO dicendum, quodlibet mixtum conitare ex quatuor elementis, & specialiter quodlibet animal, vt habetur in de generatione quod ex eisdem nutrimur, & sumus. non ergo vt ait ibi, nutrimur ex vno simplici elemento. In elemenm tis autem primo debemus considerare eorum loca. Secundo eorum qualitates. Loca autem eorum possumus considerare, vel ex eorum motibus, vel ex eorum formis. Aug. autem super Sene. ex motibus elementorum probat loca eorum. probat enim aquam esse super terram, quia si proijciatur terra in aquam, ibit ad fundum, & petet inferiorem locum: quod non esset nisi terra esset naturaliter in ferior aqua, & aqua esset superior ea: aer atitem est superior aqua. quia vt dicit Augu. ibidem, quod si vas plenum aere demergatur in aqua: ex parte illa, vnde vas impletur, aer, qui est in vase non permittit aquam ascendere. quod non contingit, nisi quia aer naturaliter est super aquam. aer ergo non valens exire de vase, non permitrit aquam ascendere. ignis naturaliter est supra aerem, quia vt ibidem Augu. ait, si ardentem faculam capite deorsum quisque teneat, videbit flammas ad superiora conscendere.

Inspectis ergo locis elementorum ex eorum motibus: possumus etiam ea, loca inspicere ex eorum formis: quia quantum dat generans elemento de forma:tantum dat sibi deloco. vt quantum dat sibi de forma leuis: tantum dat sibi de loco sursum. & quantum dat sibi de forma grauis: tantum dat sibi de loco deorsum. & quia leuia sunt formaliora grauibus, & secundum situm sunt supra grauia: elementa formaliora, supra minus formalia. vt sphaera ignis est supra sphaeram aeris, & sphaera aeris supra sphaeram aquae, & cooperit totam aquam: sic & aqua cooperiret totam terram, nisi diuina prouidentia aliquam gibbositatem fecisset in terra ad saluanda animalia habitantia in ea.

Ad sciendum ergo mixtionem elementorum in mixto: debemus considerare loca elementorum, & qualitates eorum. quia aliqua sunt calida, aliqua frigida, aliqua humida, aliqua sicca. Et specialiter debemus considerare in animalibus, in quibus videmus, quod naturalis locus eorum est deorsum: ita, quod quantum ad locum oportet, quod in eis dominentur elementa grauia. sed quantum ad qualitates, cum vita consistat in calido, & humido oportet, quod in eis dominentur elementa leuia. vt, quia ibi dominatur calidum, oportet, quod ibi dominetur ignis. quia vero ibi dominatur humidum, & specialiter humidum, non de facili desiccabile, cuiusmodi est, humidum aeris: ibi dominatur aer. terra autem sine aqua est puluis. sic ergo ratione vitae in mixtione animalis concurrit ignis ratione caliditatis: & aer ratione humiditatis, quae debet esse non de ficili desiccabilis. sic ratione ponderositatis concurrit ibi terra. ratione continuitatis concurrit ibi aqua: quia terra esset tota puluis, & tota discontinuata ratione suae siccitatis, nisi continuarerur per humidum aqueum. humidum enim aereum non videtur facere ad soliditatem terrae, quia puluis per admixtionem aeris non videtur continuari, & consolidari, sed per admixtionem aquae.

Ex his ergo potest patere illa communis distinctio: quomodo se habent elementa in mixto: quomodo dominantur ibi elementa leuia, & quomodo grauia, quia secundum quantitatem mobilis in quolibet mixto dominantur elementa grauia, & specialiter terra: cum omnia mixm sint ponderosa, & naturaliter tendant ad terram. ipsae etiam aiies secundum suam naturalem motum tendunt ad terram. ergo secundum quantitatem molis in mixto dominantur grauia: sed secundum quantitatem virtutis in mixto, specialiter in corpore animalis propter vi tam, quam habet, quae consistit in calido, & ht¬ mido dominantur elementa leuia: ignis, & aer. Cum enim ex vno pugillo aquae: fiant decem pugilli aeris, & ex pugillo aeris. 1o. ignis, si secundum quantitatem tantum esset in mixto de aere, & igne: quantum est de elementis grauibus, cum aer, & ignis sint elementa formaliora, & magis actiua: corrumpent alia elementa, & non posset durare mixtum. Eo ergo modo fit mixtio elemem torum, quod elementa habeant aliquam proportionem ad inuicem, & aliquam aequalitatem, quod possit per aliquod tempus conseruari mixtum, quia frustra ageret natura, si statim cum est introducta forma mixti, corrumperetur mixtum: durat ergo mixtum per maius tempus, & per minus tempus secundum proportionem miscibilium. Omne enim mixtum est corruptibile, quia est compositum ex elementis contrarijs. Nec oportet, quod mixtum magis durabile sit magis nobile, & magis perfectum. quia tunc lapides, & res inanimatae essent nobiliores rebus animatis: & vegetabilia essent nobiliora sensibilibus, & multa animalia essent nobiliora hominibus. Nobilitas ergo in talibus accipienda est secundum nobiliorem formam. Nobilior autem forma secundum nobiliorem operationem: propter quod homo est nobilissimum animalium, quia habet nobilissimam operationem, quae est intelligere alia vero animalia se excedunt secundum magis, & minus, secundum quod habent perfectiorem, vel imperfectiorem animam sensitiuam. Cum ergo instrumentum animae sensitiuae sit calor, quod patet, quia ex corde vbi est quasi fons caloris, a quo procedunt spiritus ad sensus, & ad cerebrum. qui spiritus propter distantiam cordis, & propter longam vigiliam infrigidantur, & infrigidati descendunt, & inducunt somnum: propter quod necesse est calorem dominari secum dum virtutem in complexione cuiuslibet animalis: ex quo calore semper consumitur humidum radicale. quo consumpto moritur animal, sicut consumpto oleo, extinguitur lucerna. Et sicut duobus modis potest extingui candela, vel per suffocationem, vt si superponatur cornu, vel aliquid aliud super ipsam: vel per consumptionem materiae; Sic duobus modis naturaliter moritur animal: quia, vel suffocatur cor ex materia morbi attingente ipsum, vel ex consumptio ne humidi. in quo consistebat vita. Cum ergo ex mixtione elementorum generentur omnia animalia, quae sunt ornamenta elementorum: oportet tot esse mixtiones elementorum, quot sunt species animalium, etiam in qualibet specie oportet esse multos gradus mixtionis. Non est enim, quid punctale mixtio, quam requirit corpus humanum. Compensata ergo proportione elementorum, vltra quam non staret complexio humana, vel citra quam stare non posset: in illo inter medio est dare multos gradus: Vt autem ponamus sensibile exemplum, Dicemus, quod tantum posset esse de igne in compositione corporis humani, quod si esset ibi plus, non esset corpus humanum: & quod diciturex partemaiorititis: veri¬ tatem habet ex parte minoritatis. quia posset esse ita modicum de igne, quod si esset minus, non saluaretur ibi complexio humaua: nihilominus huiusmodi complexio habet tantam latitudinem, quod aliqui sunt complexionis sanguineae, quia secundum proportionem humorum, quam requirit complexio humana, abundat in eis sanguis, qui appropriatur aeri, cum sit calidus, & humidus, sicut aer. aliqui sunt colerici, quia abum dat in eis colera, quae appropriatur igni, quia est calida, & sicca, sicut ignis: & sic de complexionibus alijs. In vna etiam, & eadem complexione sunt quasi infiniti gradus, quia etiam illi, qui vocantur colerici possunt participare magis, & minus de colera, & sic de complexionibus alijs. Atuod ergo dicebatur de igne secundum maioritatem, & minoritatem, quia posset tantum de igne, vel ita modicum esse, quod vltra, vel citra non staret complexio humana; etiam intelligendum est de quolibet alio elemento.

Ex hoc autem patere potest, quomodo aliqua animalia dicantur facta de terra: non, quod fuit terra pura, sed quia in mixtione eorum abum dat elementum terrae, plus, quam in mixtione eorum, quae dicuntur esse facta de aqua, secundum quem modum alia terrestria sunt facta de terra: Pisces autem, & Aues dicuntur esse facta de aqua. quia in complexione eorum abundat elementum aquae: aliter tamen, & aliter. quia in piscibus abundat aqua secundum se. In auibus autem abundat aqua, secundum quod est admixta aeri: propter quod aues non volant, nec viuunt nisi in isto aere grosso, qui est humectatus vaporibus aqueis, vel vaporibus grossis.

Aduertendum autem, quod cum dicimus in piscibus abundare aquam: non oportet, quod in mixtione illa elementorum, quam requirit complexio piscium, secundum quantitatem plus sit ibi de aqua, quam de terra: sed sufficit, quod compensata mixtione elementorum, quam requirit complexio animalium, quod in mixtione elementorum, ex qua resultat complexio piscium: plus sit ibi de elemento aquae, quam in mixtione elementorum: ex qua resultat complexio aliorum animalium.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod licet in omnibus animalibus habeat aliquod dominium ignis ratione caloris, quod est instrumentum animae: non dicuntur ramen animalia esse de igne materialiter, quia si esset ibi tantum de igne, quantum est de alijs elementis, corrumperentur omnia alia elementa. Potest ergo in ani mali abundare ignis secundum quantitatem virtutis, non secundum quantitatem materiae: propter quod aliqua animalia dicuntur facta de aquis: aliqua de terra, vt patet per iam dicta.

Ad secundum dicendum, quod mixta sunt longe nobiliora, quam elementa, vt patet ex formis eorum, & ex actionibus ipsorum. proprer quod non oportet, quod magis sit ibi de elemento ignis in nobiliori complexione, quamuis ignis sit elementum nobilius. complexio enim humana, quae est nobilissima, non habet plus de igne, quam complexio aliorum animalium: immo est magis redacta ad medium, quam aliqua alia complexio, fecundum quod dicitur in 2. de anima, quod homo habet meliorem tactum, qui est media proportio qualitatum tangibilium, quam aliquod aliud animal. & ex hoc colligitur, quod complexio humana sit magis redacta ad medium, quam complexiones aliae: habere ergo plus de nobilioribus clementis, non facit nobiliorem complexionem, sed habere tantum, quod ex mixtione eorum possit resultare nobilior operatio: vel, quod possit in materia illa sic mixta imprimi nobilior forma: facit ad nobilitatem mixtionis, vel ad nobilitatem complexionis.

Ad tertium dicendum, quod aues possunt dici factae ex aqua, quia in eis abundat aer vaporo sus, qui est admixtus aquae.

Et per hoc patet solutio ad quartum de Aug. quia aues sunt factae de aere vaporoso, & ex hoc dicuntur esse factae de aqua, quia ille aer habet vapores aqueos admixtos.

Articulus 2

An animalia sint ornamenta elementorum

ARTIC. II. An Animalia sint ornamenta elementorum. Conclusio est affirmatiua.

Aegd. n Haexam. c. p 35. 2. 39. D. r1. 4. 13. 4. 2. art. 2. Quill. Altil. tract. 7. 3. sent. q. 1. de Op. 5. diei.

SECVNDO quaeritur de animalibus, vt sunt ornamenta elementorum. Cum ergo sint quatuor elementa, inter quae ignis est nobilissimum, ex quo fuerunt ornata omnia alia elementa: debuit esse ornatus ignis.

Praeterea videtur inconueniens, quod aues ponantur ornamentum aeris, quia animalia videntur esse ornamentum illius elementi: in quibus abundat natura eius. Cum ergo natura sit principium morus, & quietis eius, in quo est, vt habetur in 2. Physic. si in auibus abundaret natura aeris: non solum mouerentur in aere, sed etiam quiescerent ibi, quod videmus falsum.

Praeterea: quando agitur de ornamentis elementorum: reptile dicitur ornamentum terrae. Inconuenienter ergo dicitur esse ornamentum aquae.

Praeterea nobilioribus animalibus debet assignari nobilior locus. Sed animalia terrestria, loquendo de animalibus perfectis, habent magis distincta membra, quam habeant aues. Nam in auibus non videmus nisi pedes, & rostrum: nobilior ergo locus debuit assignari bestijs, quam auibus

Praeterea aliqua sunt animalia secundum Philosophum in lib. de animalibus, quae in terric, & in aquis conuersantur: propterquod illa anima lia non videntur, quod comprehendantur sub aliquibus generibus de animalibus assignatis.

In CONTRARIVM est Genes. littera: vbi non fit mentio nisi de ornatu trium elementorum.

RESOLVTIO. ornatus dierum fuit congruus. Idde planumfit ex recompensatione ornatus, ex perfectione senari, exquo ipso ornatu. Animalia enim omnium elementorum, igne excepto, sunt ornamenta:

RESPONDEO dicendum, quod, vt patet ex habitis, in sex diebus omnia sunt completa. qui sex dies sic possunt diuidi, quia tres dies fuerunt positi ad distinguendum, & tres ad ornandum. Adducemus ergo tres rationes, quod fuerit competens ornatus trium dierum: prout describit lit tera Cenes. vt prima ratio sumatur ex recompensatione dierum ornatus ad dies distinctionis. Secunda ex perfectione senarii. Tertia ex ipso ornatu.

Propter primum sciendum, quod tres dies distinctionis sic sumentur, quia in duobus diebus fuerunt distincti coeli, & in tertia fuerunt distincta omnia elementa. & quia quantum ad distinctionem, coeli habuerunt duos dies. Primum, quando fuit facta lux. Et secundum, quando fuit factum firmamentum: omnia autem elementa non habuerunt nisi vnum diem: quando fuerunt congregatae aquae. In congregatione autem aquarum, vt patuit, fuerunt distincta omnia elementa, quod fuit tertia die. Et quia sic fuit in distinctione, quod coeli habuerunt duos dies: elementa vnum: in recompensationem huius, factum est econuerso in ornatu. quia omnes coeli fuerunt ornati vna die: videlicet die quarta, quando fuerunt facta luminaria. Elementa autem fuerunt ornata duobus diebus, quia quinta die fuerunt ornatae aquae piscibus, & aer auibus. Sexta vero die fuit ornata terra iumentis, bestijs, & reptilibus. Ex ipsa ergo recompensatione ornatus respectu distinctionis, vt quia coeli haberent duos dies ad distinguendum: Elementa vero non nisi vnum: recompensatum est, vt coeli non haberent nisi vnumdiem ad ornandum, & elementa duos.

Secunda via ad hoc idem sumitur ex perfectione numeri Senarii. Dignum enim erat, quod prima productio rerum, secundum quam facta est perfecta distinctio, & perfectus ornatus coelorum, & elementorum, luxta illud Gen. Ergo perfecti sunt coeli, & terra i est coeli, & ista inferiora elementa, & omnis ornatus eorum requirebat, quod hoc fieret secundum primum numerum perfectum. Primus autem numerus perfectus est senarius. Si ergo in coelis, & elementis facta est bina perfectio. Vna secundum distinctionem, & alia secundum ornatum, & hoc in primo numero perfecto, qui est Senarius. Dabimus, & distinctionem, & medietatem Senarii modo, quo dictum est, quia quantum ad distinctionem: caelis dabimus duos dies, & elementia vnum. quantum ad ornatum erit econuerso. Sed quaeres, quare in distinctione coelis dati sunt duo dies, & elementis vnum. Dicemus, quod in coelis est duplex distinctio: vna secundum lumen, & alia secundum motum. Secundum lumen quidem in caelis est distinctio, quia est ibi luminosum, & non luminosum. Secundum motum autem est ibi distinctio, quia est ibi dare motum ab oriente in occidens, qui est proprius primi mobilis, & econuerso. Ab occidente in oriens, qui est proprius firmamenti, & Planetarum. Ideo fuerunt coelis dati duo dies distinctionis. Primus videlicet dies, in quo facta est lux, per quam diuisa est lux a tenebris. Et secundus dies, in quo factum est firmamentum, quod mouetur motu contrario motui primi mobilis, diuisit aquas ab aquis, vt in pluribus locis supra diffusius tangebatur. Elementis vero non fuit datus nisi vnus dies distinctionis: quia tota indistinctio elementorum non erat nisi propter vnum elementum, videlicet propter aquam, quae admixta aeri reddebat totum aerem indistinctum, & confusum, siue admixtum, & cooperiebat, siue velabat terram, vt apparere non posset. Illo ergo solo elemento congregato in locum vnum: apparuit arida, & apparuerunt distincta alia elementa: propter quod patet omnino fuisse congruum in distinctione rerum dare duos dies celis, & tertium elementis: quare ergo in ornatu fuerit econuer so: aliquo modo tactum est in duabus rationibus iam praemissis, & in ratione tertia plenius apparebit. sed antequam hoc fiat, de perfectione Senarij, quno est primus numerus perfectus, & ex hoc competens primis perfectionibus rerum, volumus aliqua enarrare.

Sciendum ergo, quod numerus aliquando est linearis, qui sosa vnitate metitur: & binarius, qui per binas vnitates constituitur: & trinarius, qui per trinas: & quinarius, qui per quinas: & septenarius, qui per septenas, & multi alii funt tales numeri, qui non fiunt ex ductu alicuius numeri in alium numerum, sed solis vnitatibus producuntur. Aliqui vero sunt, qui fiunt ex ductu numeri in numerum, vt octo, qui fit ex ductu quatuor in duo. quia bis quatuor faciunt octo: & duorum in quatuor, quia quater duo faciunt octo, & istae dicuntur partes aliquotae, quae aliquoties sumptae reddunt rotum, nec plus, nec minus quatuor: sunt pars aliquota de octo, quia cum sumantur bis, faciunt octo, nec plus, nec minus: & duo, quia si sumantur quater, faciunt octo. vnitas autem est pars aliquota cuiuslibet numeri. Computando ergo solum huiusmodi partes aliquotas: aliqui numeri sunt diminuti: quando omnes eius partes aliquotae reddunt minus, quam ipsum. Aliqui sunt superabun¬ dantes, quando omnes eius partes aliquotae reddunt plus, quam ipsum. Aliqui sunt perfecti: quando omnes eius partes aliquotae reddunt, nec plus, nec minus. Senarius ergo est primus numerus perfectus, quia omnes eius partes aliquotae faciunt sex, nec plus, nec minus. pars enim aliquora de sex non potest esse, nec quinque, nec quatuor, quia non potes toties sumere quatuor, vel quinque, quod habeas sex, nec plus, nec minus. Quia si sumeres semel haberes minus. Si sumeres bis, haberes plus. Nunquam enim pars aliquota potest excedere medietatem eius, cuius est aliquota. Omnes ergo partes aliquotae de Sex sunt Tres, Duo, & Vnus, quae simul iunctae faciunt Sex, nec plus, nec minus. Propter quod Senarius dictus est numerus perfectus, & primus perfectus, quia infra ipsum nullus est alius numerus perfectus. Octonarius est numerus diminutus, quia partes eius aliquotae sunt quatuor, duo. & vnus, quae simul iunctae faciunt septem, quod est minus, quam octo. Duodecim est numerus superabundans. Partes eius aliquotae sunt sex, quatuor, tres, duo, & vnus, quae simul iunctae faciunt 16. quod est plusquam I2. immo ita sunt pauci numeri perfecti, quod in quolibet limite non est nisi vnus, & est aliquis limes: vbi nullus dicitur esse, vt vsque ad 10. non est nisi vnus: videlicet Senarius, & vsque ad centum non est nisi vnus: videlicet vigintiocto, & sic de alijs: immo Sancti haec adaptando ad homines: magnum mysterium comprehem dunt, vt sicut pauci numeri sunt perfecti: ita pauci homines perfecti.

His itaque praelibatis, volumus adducere rationem tertiam sumpram ex ipso ornatu rerum. Dicemus enim, quod licet in distinctione sint dati duo dies coeijs, & vnus elementis: in ornatu vero est econuerso. Duo dantur elementis, & vnus coelis. Nam coeli, & elementa sic se habent, quod diuiduntur in supremum: cuiusmodi sunt coeli: & infimum: cuiusmodi est terra: & intermedia, cuiusmodi sunt aer, & aqua. Ignem autem in talibus non nominamus, quia propter sui maximam actiuitatem non patitur aliquem ornatum. Nihil enim posset diu esse in ipso, quod ad vltimum non corrumperetur ab ipso. Inueniuntur enim aliqua alia, quae propter sui magnam frigiditatem per aliquod temporis spatium possunt stare iuxtaignem, sicut dicitur de Salamandra, sed hoc diu esse non potest. Ille enim vermis, qui dicitur Salamandra, vel illi vermes, qui sic nominantur faciunt aliquid ali qualiter simile ei, quod faciunt vermes, qui faciunt sericum: licet in colore illud, quod faciunt Salamandrae, sit albius. Si de illo autem fiat aliqualis tela, sicut Salamandra potest stare in igne per aliquod spatium, absque corruptione sui, sic illa tela poterit per aliquod spatium si are in igne, absque corruptione sui. sicut enim alii panni mundantur, & purgantur per aqua22, sic ille pannus mundatur, & depuratur per ignem ponitur enim in igne, & permittitur ib star¬ per aliquale modicum spatium, quo facto consumptis immunditijs eius per ignem extrahitur ab igne purus, & nitidus.

Reuertamur ergo ad propositum, & dicamus, quod cum in ornatu coelum teneat vnum gradum cilicet supremum: elementa teneant duos gradus: infimum, vt terra: & medium, vt aer, & aqua: coelum non habuit nisi vnum diem ad ornandum. quia tenet solum vnum gradum, & supremum. & ideo habuitt diem quartum: quando fuerunt luminaria facta. Aer autem, & aqua licet sint duo elementa: non habuerunt nisi vnum diem, quia non tenent nisi vnum gradum, vt medium: propter quod eadem die, vt quinta: fuerunt ornata illa duo elementa piscibus, & auibus. terra autem tanquam infimum facit per se gradum: ideo habuit vnum diem ilict sextum. in quo fuit ornata iumentis, & alijs animalibus terrae. Possumus autem, si volumus, ex ipsa natura ornamenti assignare rationem, quia coelum ad ornandum non habuit nisi vnum diem: elementa habuerunt duos: videlicet aer, & aqua vnum, & terra alium. Nam in hoc videtur consistere ratio ornatus, & natura eius, vel quia mouetur cum illo, quod ornat: vel, quia mouetur in illo. Primo modo ornatur coelum, quia Stellae, & Planetae, quae sunt ornamenta coeli, mouentur cum caelo, & omnes habent vnum modum motus, quia non mouetur Stella, sed orbis, & Planetae, vbi est maior talis diuersitas. non mouentur secundum se: sed, vel mouentur motu sphaerarum, siue orbium, vel motu deferentium, vel motu epiciclorum. & quia est vnus similis modus mouendi: in talibus non oportuit ad ornatum assignare coelum nisi vnum diem. Elementis autem assignauimus duos. vnum aeri, & aquae: & alium terrae. Aquae autem, & aeri assignauimus vnum solum diem ad ornatum, quod ex tribus potest colligi. vel quia ex vna materia sunt pisces, & aues. vel quia habent vnum modum mouendi: vel, quia habent vnum modum se multiplicandi. ex eadem enim materia facti sunt pisces, & aues, quia ex aqua. Et si dicantur pisces facti directe ex aqua: aues autem ex aere aquoso, & vaporoso; propter vniformitatem Scriptura non distinguit, sed pisces, & aues dicit factos ex aquis.

Rursus vno die debuerunt fieri pisces, & aues: non solum, quia ex eadem materia; sed etiam quia habent eundem modum motus. Nam sicut pisces natant in aquis, ita aues natant in aere, vt sicut pisces non per pedes, sed per pennulas, & per caudam se mouent in aqua: sic, & aues non per pedes: immo cum volant stringunt pedes: ne impediantur ab eis in volatu, sed per alas, & per pennas se mouent in aere. vt sicut aqua resistit pennulis, & caudae piscis, & ex illa resistentia se mouet per aquam, sic aer resistit pennis, & alis auium, & ex illa resistentia se impellunt aues per aerem. expertum est enim, quod aliquando cadens aqua de alto peruenit ad locum, vbi sunt pisces, & absque eo, quod illa aqua adhaereat eanali, vel alicui corpori: pisces se impellunt per illam aquam, & ascendunt superius, sicur, & aues ascendunt per aerem, & superius volant. Tertio debuerunt pisces, & aues fieri vno, & eodem die: propter vnum, & eundem modum, quem habent multiplicandi seipsos. Nam & pisces, & aues ouant, & ouando se multiplicant. Et si sunt aliqui, sed pauci pisces, non ouantes: vel si aliquae, & paucae aues, non ouantes: talia attem denda sunt prout habent esse in pluribus: non in paucioribus. nam & in terris sunt aliqua ouantia, vt lacertae, & serpentes. Tamen animalia terrestria, quae generantur ex semine, vt plurimum generantur per partum, & vt plurimum talia animalia se multiplicant pariendo, vt pisces, & aues ouando. In ornatu ergo dabimus aeri, & aquae vnum diem, vt quintum: & terrae alium, vt sextum: & sic declarata sunt dubia praelibata.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod ignis non patitur tale ornamentum, qua le damus alijs elementis. quia nulla animalia possunt diu sustinere ignem, vt supra tetigimus.

Ad secundum dicendum, quod sufficit ad hoc, quod aliqua animalia sint ornamentum ali cuius elementi, quod illud elementum plus abundet in complexione eorum, quam aliorum animalium. quod satis est credibile, quod in anibus. in quibus est aer quidam vaporosus, plus abundet in complexione eorum.

Ad formam autem arguendi cum dicitur. quod aues quiescunt in terra; Dici dlebet, qued ornamentum elementorum non accipitur secundum motum naturalem, secundum quem omnia mixta naturaliter tendunt deorsum. & naturaliter quiescunt deorsum: propter elementum graue, quod dominatur in eis. sed secundum motum animalem, prout animalia per apprehensionem, & apperitum tendunt ad omnem differentiam positionis, qui motus semper contrariatur corpori animalis, cuius motus naturalis est tendere deorsum. & quia in tali motu semper accidit lassitudo propter contrarietatem, quam habent ad naturam corporis mobilis: oportet, quod quies in motu animali sit eadem cum quiete in motu naturali. inde est, quod aues quiescunt in terra, quia secundum motum naturalem propter dominium elementi grauis mouentur ad terram.

Ad tertium dicendum, quod reptilia ponuntur ornamenta terrae, & aquae. aliter tamen, & aliter. quia quantum ad ornamentum terrae: ponuntur reptilia secundum partem, cum dicit: Producat terra animam viuentem in genere suo: iumenta, & reptilia, & bestias. Sed in aquis reptilia ponuntur ornamentum secundum totum, cum ait: Producant aquae reptile animae viuentis, & volatile. Non ergo fit ibi mentio, nisi de reptili, quod est ornamentum aquae: & de volatili, quod est ornamentum aeris. sicut ergo volatile est vniuersaliter ornamentum aeris: sic & reptile est quasi vniuersaliter ornamen¬ tum aquae, quia quasi omnes pisces reptant, & reptando se mouent, vt supra dicebatur: sed in terra non sic. quia iumenta, & bestiae reptant, & in terris plura videntur esse non reptilia, quam reptilia: licet multa sint ibi reptilia. Vel possumus dicere, quod & si reptilia ponuntur ornamenta terrae, & aquarum; Hoc est tamen aliter, & aliter. quia pisces reptant prout cum pennulis. & cauda se impellunt in aquis, & hoc modo se mouent per aquas: sed in terris animalia reptant diuersimode, quia cum costis, & pectore se impellunt, vt Serpentes, iuxta illud, quod fuit dictum Serpenti Genes. Super pectus tuum gradieris. Aliqua vero reptant in terris, quia figentia os in terra, reliquum corpus suum trahunt, vt vermes. aliqua vero, quia propter breuitatem pedum, corpus suum ducunt per terram, iuxta illud August. 3. Genes. Per reptilia, vt arbitror, signa sunt. quadrupedia, quae in genere sunt reptilium. Cuiusmodi sunt lacertae, & stelliones. Vocantur autem stelliones quaedam lacertae habentes puncta quasi alba, & nigra: ac si stellae quaedam essent ineis: sunt autem stelliones minores lacertis habentes debilem visum, vt semper post occasum Solis incipiant exire de suis foraminibus. Dato tamen, quod non esset alia differentia inter reptilia terrae, & aquarum: nisi, quia videmus aliqua reptilia terrestria reptare in terra, & aliqua reptilia aquatica natare in aqua. sufficit ex quo inueniuntur reptilia in terra, & in aqua, quod ponantur ornamentum vterrae,, & aquae: tamen magna differentia est inter haec, & illa, vt est per habita manifestum.

Ad quartum dicendum, quod non distinguunt ornamenta elementorum secundum se, sed per comparationem ad elementa, vel non distinguuntur ornamenta elementorum: nisi prout sunt apta nata moueri in alijs, & alijs elementis: & hoc secundum motum animalem, non secundum motum naturalem. propter quod ornamenta elementorum non accipiuntur secundum, quod aliqua sunt magis, vel minus nobilia, sed secundum, quod habent alia, & alia organa, vt organa animalium terrestrium sunt ad ambulandum, vel ad quocunque modo se mouendum per terram. organa animalium, quae sunt ornamentum aquae, & aeris, sunt ad natandum, & ad se mouendum per aerem: se: cundum quem modum non oportet, quod nobiliora animalia sint ornamentum nobilioris elementi: sed quod sint ornamentum illius elementi, secundum quod habent organa ad se mouendum per ipsum.

Ad quintum dicendum verum esse, quod ait Philosophus, aliqua esse animalia, quae in aquis, & in terris conuersantur, sed nunquam inueniuntur aliqua animalia conuersantia in vtroque praedictorum elementorum: quando magis eonuerfantur in vno, quantiratio. & ideo illius, vbi magis conuersantur, possunt dici ornamenta.

PrevBack to TopNext