Text List

Praeambulum

Praeambulum

DIST. XVII. De Hominis creatione in comparatione ad eius partes.

HIC DE ORIGIRE. Postquam Magi¬ ster determinauit de homine, quali¬ ter, & quomodo est factus per compa¬ rationem ad Deum; hic in parte ista determinat qua¬ liter, & quomodo sit factus, vt comparat ad suas partes. Tria ergo facit. Nam licet homo duas partes habeat, animam. se & corpus. Potest tamen secundum has duas partes tripliciter considerari. Primo ergo determinat de homine, quantum ad animam. Secundo quantum ad corpus. Tertio quantum ad vtrunque. Secunda ibi: [Splet etiam quaeri. ITertia ibi: [In hac autem paradiso. Circa primum tria facit, quia primo determinat de anima hominis: quomodo sit facta, quia facta est ex inspiratione Dei, siue ex sufflatione Dei, quia vbi vna littera habet: Et inspirauit in faciem eius spiraculum vitae. Alia lirtera habet: Elauit, vel sufflauit &c. Secundo ex hoc, quod facta est anima ex flatu. Quaerit vtrum sit facta de substantia Dei. Et soluit, quod non. Tertio quaerit de ipsa anima Adae, vtrum sit facta in corpore, vel extra corpus. Et assignat circa hoc diuersas sententias. Addit tamen, quod quicquid sit de ani¬ ma primi hominis: omnes aliae animae sunt creatae in suis corporibus, quia Deus creando eas in¬ fundit corporibus, & infundendo corporibus creat eas. Secunda ibi: [Putanerunt enim.] Ter¬ tia ibi [5ed utrum in corpore.]Tunc sequitur illa pars: [Solet etiam quaeri. Iin qua agit de factio¬ ne hominis quantum ad corpus. Circa quod tria facit, quia primo quaeritur in qua aetate suerit creatus homo, quod patet, ei competere quantum ad corpus, quia anima non senescit: Immo ctiam ipsi sensus animae non senescunt, nisi roteneco poris, quia si senex haberet oculum iuuenis vide¬ ret, vt iuuenis. Et ad hoc dicit, quia fuit factus in aetate virili. Et subdit, quod hoc non suit fictum contra naturam. Secundo inquirit de loco hominis: vbi suit positus, & ait, quod fuit positus si in Paradiso. Tertio dat diuersos modos accipiendi, & ait, quod ille modus accipiendi Paradisum, quod possit accipi corporaliter, & spiritualiter: plus sibi placet. Secunda ibi: [Hominem autem. Tertia ibi: [Intelligitur autem Paradisus.] Tunc sequi¬ tur illa pars: [In hac autem Paradiso. [In qua de¬ terminat de homine: quantum ad mandatum sibi datum de esu ligni. Propter quod determinat de homine quantum ad vtrumque Nam obe¬ dire mandato, competit homini secundum animam. Edere autem, vel nutriri competit ei secundum corpus. Tria ergo facit, quia primo determinat de mandato sibi dato: ne ederent de ligno scientiae boni, & mali. Secundo declarat, quare dictum est lignum scientiae boni, & mali. quia non est sic nominata arbor illa a natura: sed ab eo, quod inde debebat contingere. Tertio declarat, quod quia illa arbor non erat naturaliter mala: Ideo in illa prohibitione magis apparebat bonum obedientiae, quam si fuisset arbor illa naturaliter mala. Secunda ibi: [Lignum autem scientiae. Tertia ibi: [oi uero primi Parentes. I Et in hoc terminatur sententia Lectionis, & Di¬ stinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum