Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De anime humanae productione secundum se

QVAEST. I. De anime humanae productione secundum se.

CVM Magister agat de duobus, videlicet de productione animae secundum se, & de productione eius per comparationem ad corpus; Ideo de his duobus quaeremus. Circa primum autem, vt circa productionem anime secundum se quaeremus tria. Primo vtrum anima fuerit producta de substantia Dei. Secundo vtrum fuerit producta de aliqua substantia corporali. Tertio vtrum fuerit producta de aliqua materia: vel, quod idem est, vtrum habeat anima materiam partem sui.

Articulus 1

An anima humana de Dei substantia sit producta

ARTICULUS. I. An Anima humana de Dei substantia sit prodacta. Conclusio et negatiua.

DIh. 1. p.q. 90. art. 1. Et 3. sent. d. 17. q. 1. art. 1. Et 2 contra Gent. c. 83. Item Opusc. 3 c. 34. D. Bon. d. 17. ar. 1. q. 1. Biel. d. 17. q. 1. Barth. Syb. 1. Dec. q. 1. De hac materia vide D. P. Aug. lib. de cogn. verae vitae. Tomo 9. Et ad D. Hier. de orig. animae Tom. 7. Vide etiam Hier. ad Marcellinum, & Anapsicham.

AD PRIMVM sic proceditur: videtur, quod anima humana fuerit producta de substantia Dei, per illud, quod habetur Gen. 1. quod inspirauit in saciem eius &c. Sed inspirare est de se flatum emittere: ergo Deus de se slatum emisit, quando animam produxit. Sed si de se ipso produxit animam: produxit eam de sua substantia. Nam quicquid est in Deo: Deus est, & per consequens est Dei substantia.

Praeterea Act. 17. dicitur: Genus ergo cum simus Dei &c. Sed homo non potest dici de gene re Dei ratione corporis: ergo ratione animae. Sed anima non potest dici de genere Dei, nisi facta de natura Dei, & de substantia eius: ergo, &c.

Praeterea quicquid intelligitur, vel intelligitur per identitatem, vel per similitudinem. Sed anima potest intelligere Deum, & potest intelligere materiam primam: hoc autem non erit per similitudinem (quia nulla similitudo potest abstrahi a Deo, cum sit summe abstractus a materia prima: cum sit pura potentia) ergo sicut Angelus intelligit essentiam suam non per similitudinem, sed per identitatem, quia intelligit eam per seipsam; sic intellectus noster intelligit essentiam Dei, & essentiam materiae primae non per similitudinem, sed peridentitatem. Ergo est idem cum ipsis. quod non esset, nisi anima esset producta de essentia Dei, quia aliter non posset esse idem cum essentia eius.

Praeterea quae nullo modo differunt, sunt idem, sed Deus, & anima humana, & materia prima nullo modo possunt differre, quia quaecunque differunt, differentia differunt. nam sic describitur differentia: Differentia est, qua differunt a se singula. Omnia ergo, quae differunt per differentiam: sunt composita ex illa differentia, & ex genere illius differentiae. Sed Deus non est compositus, cum sit actus purus, & anima huma na non viderur composita, cum sit potentia pura in genere intelligibilium: nec materia prima videtur composita, cum sit potentia pura in genere entium. Ista ergo tria: Deus: Anima rationalis, & Materia prima, cum non habeant per quid diferant, erunt idem. ergo, &c.

Praeterea Dio. 4. caelestis Hierar. loquens do Deo ait: Existentia ergo omnia eius esse participant. Sed illud, quod participatur ab omnibus videtur esse de essentia omnium. Si ergo quaelibet res participat de essentia Dei: quaelibet facta est de essentia eius.

IN CORTRARIVM est: Quicquid est productum de natura Dei est eiusdem naturae cum ipso. Sed nos nec anima nostra sunt eiusdem naturae cum Deo: ergo &c. Maior de se euidens est. Minor declaratur. Quia Aug exponens illud verbum: Ego sum vitis vera. ait, quod non vnius quippe na¬ Iturae sunt vitis, & palmites: propter quod cum esset Deus, cuius naturae nos non sumus: ergo, &c.

Praeterea natura Dei est idem, quod Deus. quaelibet ergo res producta de, natura Dei est idem, quod Dens. sed cum hocnon possit competere alicui creaturae: ergo &c.

RESOLVTIO. Deus est immobilis, atcmnur, aqtus purun artiser immaterialis, simpseo, suac inuisihilis, infinitus. Hinc Deus animae compositionem ingredi non poteftr.

RESPONDEO dicendum, quod comparando Deum ad ista creata possumus assignare ro. differentias, ex quarum qualibet concludi poterit, diuinam essentiam non esse de compositione animae, nec alicuius creaturae. Primo enim comparatur Deus ad ista creata, vt immobilis ad mobilia. Se cundo, vt aeternus ad temporalia. Tertio, vt actus purus ad possibilia. Quarto, vt causa ad effectus. Quinto, vt artisex ad artificialia. ista autem comparatio quinta differt a quarta, quia est specialior, quam illa. Sexto comparatur Deus ad ista creata: sicut immaterialis ad materialia. Septimo sicut simplex ad composita. Octauo sicut lux ad tenebras. Nono sicur inuisibilis ad uisibilia. Decimo sicut infinitus ad finita. Possent & aliae comparationes differentes assignari, sed ista sufficiant.

Primo ergo comparatur Deus ad ista creata, vt immobilis ad mobilia. Nam secundum Philosophum. Omne, quod mouetur ab alio mouetur. Cum ergo non sit abire in infinitum: oportet deuenire ad aliquid omnino immobile, & iste est Deus, qui secundum Philosophum est immobilis per se, & per accidens, & ab intra. Omne enim, quod mouetur, vel mouetur per se, & sic possunt moueri corpora: vel mouetur per accidens. & sic possunt moueri materia, & forma, & alia, quae sunt in corporibus: vel mouetur ab intra, & sic possunt moueri omnia, quae agunt per liberum arbitrium, quae per affectionem interiorem nunc volunt vnum, nunc aliud. Deus autem omni modo est immobilis, quod concordat cum scriptura sacra. Iuxta illud Prophetae: Ego Deus, & non mutor. Et iuxta illud Iacobi: Apud quem non est transmutatio &c Si ergo solus Deus est semotus ab omni modo motus, & omnis creatura est aliquo modo mobilis: & ei, de quo fit res mobilis, oportet, quod conueniat aliquis modus motus: de diuina essentia omnino immobili, nec anima, nec aliqua creatura fieri poterit, & maxime cum anima sit mutabilis: nunc ad bonum: nunc ad malum: ex re omnino immutabili (cuiusmodi est diuina essentia) fieri non potest.

Secundo Deus comparatur ad haec creata, vt aeternus ad temporalia. Nam, & si mundus fuisset ab aeterno; non tamen propter hoc participaret omnes conditiones aeternitatis, nec propter hoc mensuraretur eadem mensura, qua smensuratur Deus. Mensuratur enim Deus aeternitate pura, & simplici. Id ergo, quod de nouo incipit esse: fieri non potest de eo, quod est aeternum: vbi nulla nouitas esse potest. Ista autem differentia sequitur &x prima, vt, quia Deus est omnino immobilis: oportet quod sitxternus, & quo nulla nouitas possit esse in ipso.

Tertio comparatur Deus ad haec creata: sicut actus purus ad possibilia. Nam secundum Commen. in 10. Met. Deus est actus purus, cui non admiscetur aliquid de potentia. Propter quod impossibile est de natura diuina produci aliquid habens admixtam potentiam, quia tunc natura diuina esse desineret actus purus. Sequitur autem ista differentia ex secunda. Nam quia Deus est aeternus, & in aeternis secundum Philosophum non differt esse, & posse. quia quicquid ibi potest esse: totum ibi est. sed si posset aliquid ibi esse, quod actuibi non esset, tunc quantum ad illud non esset aliquid aeternum. Ratione ergo eternitatis, quam ponimus in Deo simpliciter, & absolute: oportet, quod omnis possibilitas remoueatur ab eo, vt sit actus purus, cui omnino non admiscetur potentia.

Quarta autem differentia est, quia Deus comparatur ad ista creata: sicut causa ad effectus, & quia est causa vniuersalis omnium, de eo potissime verificatur illud Dio. 3. de di. no. quod non est diligens comparatio causaris, & causis, & quod causata habebet quasdam imagines, id est imitagines suae canae Omnia enim causata, vel omnia ista creata Deo adaequari non possunt, sed sunt quaedam imitagines Dei: sed si fierent de diuina essentia: aequarentur Deo, &c. Sequitur autem ista differentia ex tertia. Nam omne quod agit: agit prout est in actu. & omne, quod patitur: patitur, vt est in potentia. & quia omnia ista comparantur ad Deum, sicut possibilia ad actum: oportet, quod omnia comparentur ad ipsum: sicut effectus ad causam.

Quinta differentia est, qui, Deus comparatur ad alia: sicut artifex ad artificialia. Ista etiam quit ra differentia sequitur ex quarta, vt quia comparatur ad alia, sicut causa ad causata. Nam omnis causa agit, & causat alia secundum modum naturae suae. Nam si quaereretur: quomodo agit ignis, & quomodo causat alia: facilis esset responsio. Nam cum ignis sit naturae calidae, & sit naturae igneae: quicquid agit, vel causat: hoc facit calefaciendo, & igniendo. Sic, cum Deus sit nature intellectualis, & sit liberi arbitrii: quicquid causat: hoc facit intelligendo, & volendo. Et quia iste modus causalitatis eonuenit artifici; omnia comparantur ad Deum sicut artificiata ad artificem. Est ergo ista specialis ratio, quod quia Deus agit intelligendo: consequens est, quod sit separatus, & immixtus, secundum quod concordat Anaxagoras in 3. de anima loquens de intellectu. Artifex ergo, vt artifex non in natura propria, sed in alia natura producit sibi simile. Et si inueniatur artifex in propria natura pducere sibi simile: hoc modo non faciet, vtartifex, nec vt agens perarten, sed vt agens per naturam. Sic enim videmus in artifice carnali, qui, vt artifex, facit arcamin alia materia, vel natura, sed per naturam generat silium in propria natura.

Sexto comparatur Deus ad alia, vt immaterialis ad materialia, & ista differentia sequitur ex praemissis. Nam semper actus videtur habere rationem perfectionis, & formae: potentia rationem imperfectionis, & materiae, accipiendo materiam large pro quocunque materiali, secundum quem modum loquitur Auctor de causis, quod intelligentia habet suum hyleachin id est suum materiale. Si ergo Deus comparatur ad omnia ista, vt actus ad possibilia: consequens est, quod comparetur ad haec omnia, vt immaterialis ad materialia. quod ergo de re immate riali: cuiusmodi est diuina essentia fiant materialia: cuiusmodi sunt omnia creata: est dicere oppositum in adiecto. Semper enim illud ex quo fit aliquid: loquendo de fieri proprie squia secundum .Philosophum proprie non fit, nisi compositum, se habet, vt materiale ad illud, quod fit ex ipso, quod cogitare de diuina substantia est absurdum i. Septimo Deus comparatur ad alia sicut simplex ad composita. Nulla est enim creatura, quae non sit composita, vel ex his, vt ex actu, & potentia, quae sunt generales differentiae entis, vel huic sicut actui componitur potentiae, & potentia actui. Solum ergo diuina essentia omnem compositio nem repellit, vt secundum Boetium. ipsa diuina essentia sit vere vnum: vbi nullus est numerus: loquendo de numero compositionem faciente, quia numerus personarum nullam compositionem facit: cum ita sit simplex persona sicut essentia. Si ergo de diuina essentia posset fieri aliquod, & potissime aliquid creatum, quod de necessitate est quid compositum: non esset natura simplex, quia saltem esset componibilis huic, quod stare non potest.

Octaua differentia est, quod Deus comparatur ad alia, vt lux ad tenebras. luxta illud: Deus lux est, & tenebrae in eo non sunt vllae. Secundum hunc autem modum loquitur Augustinus. 2. super Gene. vbi vult, quod actus habet rationem lucis, & priuatio rationem noctis: siue tenebrarum. Si ergo in Deo est pura lux: vbi nullae possunt esse tenebrae; nec anima rationalis: nec aliqua creaturas cum quaelibet talis res habeat aliquas admixtas tenebras, de diuina substantia fieri poterit.

Nono Deus comparatur ad alia: sicut inuisibilis ad visibilia. Deus enim dicitur inuisibilis cuilibet creaturae quia nulla creatura potest per naturam videre Deum. Si autem communicatur creaturae, quod Deum videat: hoc erit per gratiam: non per naturam. Omnis enim creatura est Deo visibilis. Iuxta illud ad Hebrae 4. Et non est vlla creatura inuisibilis in conspectu eius, sed vt ibi subditur: Omnia autem nuda, & aperta sunt oculis eius. Ipse tamen est inuisibilis cuilibet creaturae, & hoc est ratione claritatis suae lucis. Tropter quod ista differentia nona sequitur ex octaua. Sicut enim scribitur ad Tim. O. quod Deus lucem habitat inaccessibilem, quam nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Cum ergo nulla natura intellectualis possit naturaliter videre d uinam paturam: consequens est, quod omnem naturam intellectualem excel¬ lat vt nulla natura, quantumcunque intellectulis possit fieri de illa natura, quia tunc non excelleret omnem naturam intellectualem creatam: Immo esset subdita, & supposita illi naturae, quae fieret de ipsa. Loquendo enim de rebus creatis, quodlibet excellit illud &x quo fit: quia aliquam perfectionem addit super illud.

Decimo comparatur Deus ad alia, vt infinitum ad finita. Nam si in creaturis inuenitur infinitas: hoc est ratione potentialitatis, & priuationis, cuiusmodi est infinitas materiae, quia materia finitur per formam. Forma enim est finis materiae, & materia cum per agens mouetur ad formam: tendit in ipsam, tanquam in suum finem. Quare infinitas in creatura non potest esse in actu, nec potest esse in facto esse, nec potest secundum se intelligi, sed semper intelligitur per analogiam ad actum. Propter, quod matoria non est intelligibilis, nisi per analogiam ad formam. vt patet per Philosophum, & per August. in 12. Conses. Potentia etiam finit actum: limitando ipsum, quia omne, quod recipitur in aliquo: recipitur secundum modum rei recipientis. Actus ergo receptus in potentia limitaturper eam: vt non recipiatur in ipsa plus de illo actu, nisi secum dum capacitatem recipientis Non solum autem potentia finit actum limitando ipsum, sed & actus finit potentiam perficiendo eam: cum potentia intelligatur non finita, quando caret actu. Intelligitur autem finita, quando perficitur per actum, & quia omnes creaturae sunt compositae ex potentia & actu, vel sunt potentia composita actui, vel actus compositus potentiae: omnes creaturae sunt quid finitum. Solus enim Deus est quid infinitum, quia nec est actus limitatus per potentiam: necest potentia perfecta per actum, nec est quid compositum ex potentia, & actu. & quia Deus non est quid limitatum, nec quid finitum; infinitae perfectiones sunt in ipso. Vnde & Dio. 12. de di. no. vocat ipsum infinitorum nominum. Et Augustinus 8. super Gene. vocat ipsum numerum sine numero. Cum ergo diuina natura contineat perfectiones infinitas: nullum perfectibile poterit ex ea fieri, quia tunc aliqua perfectio sibi defioeret. & quia quaelibet creatura est quoddam perfectibile: nihil tale poterit ex illa fieri.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod Augustinus 7 super Gene d. Deus flauit faciendo animam, quia flatum fecit. Nam & ipsa anima posset dici quidam flatus. Iuxta illud Esa. Omnem flatum ego feci.

Ad secundum dicendum, quod homo dicitur esse de genere Dei ratione animae: non quod anima sit facia de natura Dei, sed quia facta est ad imaginem Dei.

Ad tertium dicendum, quod vel loquimur de intelligere Deum in via, vel in patria, si loquimur in via: non intelligitur Deus per identitatem: nec intelligitur immediate secundum se, sed intelligitur sub qu. busdam velamin: bus: vt paruit per Dio. sed si loquimur de intelligere Dei in patria: possu mus concedere, quod ibi intelligitur Dens per identitatem: non per identitatem ad naturam animaet vt quod fiat eadem natura ex natura animae, & natura diuina: nisi forte per adhaesionem, vt quia sic adhaerebit natura animae naturae Dei: quod possit aliquo modo dici vna natura cum illa Iuxta illud Apostoli: Qui adhaeret Deo: vnus Spiritus est cum illo. Sed si volumus loqui de idenritate simpliciter: naturam diuina intelligetur in patria per identitatem: non per identitatemad naturam animae, sed propter identitatem ad seipsam, quia ibi natura diuina non per aliam speciem, sed per se ipsam causabit actum intelligendi se ipsam in anima. Propter quod sic Angelus intelligit essentiam suam per essentiam suam. sic & in patria quilibet homo, & quilibet Angelus intelligit essentiam diuinam per essentiam diuinamid est per se ipsam. Quilibet enim Beatus cognoscit in patria Deum sicut cognitus est a Deo. Sed Deus videt essentiam Angeli, vel hominis per essentiam suam: non per essentiam Angeli, vel hominis: per illam ergo eandem essentiam diuinam, per quam Deus nunc cognoscit me: ego cognoscam tunc Deum, & videbo eum. Propter, quod siccognoscam Deum tunc: sicut ab ipso nunc cognitus sum. Quod autem addebatur de materia;dici potest, quod intelligitur per speciem: ad quam est in potentia, quia non intelligitur, nisi per analogiam ad formam.

Ad quartum dicendum, quod naturae rerum, siue species differunt per potentiam. Ipsae autem differentiae differunt seipsis. Vel dicere possumus, quod ipsa composita differunt per simplicia. Sed simplicia differunt per se ipsa. Vel possumus facere differentiam inter esse diuersum, & esse differens. sicut & Physicus facit in 10. Meta. quia composita possunt dici differentia, quia possunt per differentiam differre. sed simplicia, & si non possunt dici differentia. possunt dici diuersa, quia possunt per seipsa diuersificari. Ad formam autem arguendi dicendum, quod anima rationalis licet sit potentia pura in genere intelligibilium: non est tamen potentia pura in genere entium. sicut materia prima. Nec est actus purus in genere entium: sicut Deus. in genere ergo entium estanima nostra: est actus admixtus potentiae: in quo differt abessentia diuina, & potentia admixta actui, in quo differt a materia prima.

Ad quintum dicendum, quod omnes creature, & potissime creaturae intellectuales, inter quas potest computari anima humana: participant essentiam diuinam non in se, scilicet, quod illa diuina essentia, quae est simplex, & indiuisibilis diuidatur per frusta, vel partes, sed per quandam similitudinem: prout ipsi diuinae essentiae partici patiue assimilantur, & imparilitate aequantur.

Articulus 2

An anima humana ex aliqua natura corporea sit producta

ARTIC. II. An anima humana ex aliqua natura corporea sit producta. Conclusio est negatiua

Pmhi pq,tat. 1st. onmn ounte ene 8o. D. Bon. d. 17. art. 1. q. 2

SECVNDO dato, quod anima non sit producta de substantia diuina; Quaeritur, an sit producta de aliqua natura corporea, vel quod idem est, an sit corpus. Et videtur, quod sic, quia Empedocles, vt patet ex primo de anima, posuit animam compositam ex quatuor elementis, quod esse non posset, nisi esset corpus, quod si in hac parte non recipitur eius auctoritas: respondeatur ad rationem elus. Ait enim, quod simile a simili cognoscitur, quod nos concedimus, cum omnis cognitio fiat per assimilationem: oportet ergo, vt videtur, animam esse conpositam ex omnibus elementis, vt posset cognoscere omnia elementa, & vt per ea possit cognoscere omnia elementata.

Praeterea, quando aliqua duo sunt in aliquo vno, & vnum non potest exire, nisi exeat aliud: videtur esse idem vnum, quod aliud. sed sanguis, & anima sic sunt in eodem corpore, quod non potest exire totus sanguis, nisi exeat anima: ergo videtur esse anima idem, quod sanguis. Quod & aliqui philosophantium ita asseruerunt, sed cum sanguis sit quoddam corpus, ergo &c.

Praeterea Spiritus potet esse simul cum corpore, sed non potest esse simul cum alio spiritu. Sed spiritus ent malignus potest esse simul cum anima: vt patet in his, qui sunt obsessi a malis spiritibus, qui habent malos spiritus in corpore suo. Sed cum sit anima in qualibet parte corporis: non potest esse in eodem corpore spiritus cum anima, nisi sit simul cum anima: ergo &c.

Praeterea secundum Philosophum in primo de Anima: Anima magis continet corpus, quam i corpus animam: sed cum corpus contentum lineatur per aliquid continens: videtur continens sic esse lineatum: sicut contentum, vt patet ex aqua contenta in vase. Nam aqua sic lineatur, & sic figuratur, dum est in vase: sicut figuratur ipsum vas continens eam. Vt si vas sit rotundum: aqua erit rotunda: si quadratum, quadrata. Cum ergo corpus contentum ab anima aliter, & aliter figuretur, vel habet aliter, & aliter menbra distincta propter aliam, & aliam animam. Iuxta illud Commen. in primo de anima: Membra Leonis, & membra Cerui non differunt, nisi quia anime differunt, & quod veritatem habet deCeruo, & Leone, veritatem habet de homine respectu cuiuslibet alterius animalis. videtur ergo, quod anima hominis sic sit figurata, sicut corpus homi¬ nis, cum huiusmodi corpus habeat suam figurationem, per animam, & ab anima continente ipsum Sed hoc non posset esse, nisi aia esset corpus: ergo &c.

IN CONTRARIVM est, quia, vt vult August in li. de quantitate animae, & vt allegatum esta Magistro in 16. di. Anima facta est similis Deo: quia immortalem, & indissolubilem fecit eam Deus. Sed si anima esset corpus: esset corpus viuum, vel esset corpus viuens per vitam. Omne autem tale corpus naturaliter est corruptibile: cum calor naturalis semp deposcat humidum radicale: ergo &c.

Praeterea ex hac eadem auctoritate August. arguitur, quod anima humana non solum non est corpus, sed etiam non est educta essentialiter de corporis potentia: quia omnis forma sic educta est corruptibilis, & dissoluibilis: ergo &c.

RESOLVTIO. AMnima corporea non est, quia non est quanta, & corpus non est in corpore, nec continet corpus: immo corpus ab ea continetur.

RESPONDEO dicendum quod quae faciunt difficultatem in hac materia, sunt verba Gen. adducta per Magistrum, vbi dicitur, quod creauit Deus hominem de limo terrae, & in spirauit in faciem eius spiraculum vitae. Vel, vt habet alia littera: Flauit: vel Sufflauit in faciem eius &c. Et allegat Aug. in principio. 7. fuper Gen. Cum ergo flatus sit quid corporale: videtur, quod anima sit quoddam corpus. ee Hoc ergo ordine in hac quaestione procedemus, quia primo adducemus rationes ex parte flatus, per quas videtur probari, animam esse corpus. Secundo soluemus rationes illas. Tertio ad. ducemus rationes ad propositum, quod impossibile est animam esse corpus. narrabimus enim ex parte flatus quatuor rationes, iuxta quatuor causas, secundum quas probati videbitur, animam ir, esse corpus. Nam primo quidem hoc patet, si consideretur flatus materialiter, quia sic consideratu. d. non est, nisi quidam aer attractus, & expulsus. ordinauit enim natura pulmonem quasi ventilabrum codis, per quem attrahitur aer ad refrigerationero cordis, & quia aer attractus statim calefit, ne suffocetur cor: expellitur aeriam attractus, & calefactus: & attrahitur alius aer, & sic vicissim continuando manet cor in sua temperie, & continuatur vita nostra, & hoc modo spiramus, & respiramus & flatum facimus. Quare si anima est flatus insufflatus in faciem hominis: cum materia flatus sit aer; Videtur, quod anima sit naturae aereae, &f consequens sit naturae corporeae, & etiam sit corpus. Huic autem concordat dictum illorum Sapientiae. dicentium: Ex nihilo nati sumus, & post hoc erimus tanquam non fuerimus. Et subditur: Extinctus cinis erit corpus nostrum, & spiritus diffundetur tanquam mollis aer.

Secundo anima videtur esse corpus: cum dicatur esse flatus, si consideretur flatus efficienter, vel si consideretur quomodo efficitur. Nam anima attrahens aerem facit flatum. In omnibus enim operibus animae: anima est primum agens, vel est illud, per quod primo agitur. Potentia vero est immediate agens. Licet ergo anima attrahat per potentiam attractiuam, & sentiat per potentiam sensitiuam: Ipsa tamen est primum attrahens, & primum sentiens. ergo cum per hmoneni attractionem, per quam fit flatus, non attrahatur spiritus, sed corpus: si consideretur quomodo fiat flatus, quia fit per attractionem corporis, videtur anima esse corpus.

Tertio quidem hoc idem videtur, si conside retur flatus formaliter, & etiam si consideretur anima formaliter & secundum suam essantiam, & naturam. Nam Philosophiantiqui volentes inuestigare naturam animae: tripliciter inuestigauerunt eam, videlicet motu, sensu, & incorporeo Videtur enim animatum distingui a non animato, motu: quia animatum mouetur ex se: non ani matum autem ex alio. Differt etiam & sensu: quia animata, & potissime habentia animam sensitiuam sentiunt: non habentia autem huius animam non sentiunt ergo motu, & sensu, siue motu, & cognitione possumus inuestigare naturam animae, sed hoc modo est inuestigare eam per operationes eius: quia motus, & sensus sunt quaedam opera animae. Et si dicatur, quod sentire non est agere, sed: pati. Dicemus, quod illa passio significatur per me dum actionis. Vel possumus dicere, quod licet sent re sit pati: prout organum sensus patitur, & immutatur ab obiecto. Tamen prout es tali immutatione iudicamus esse hoc, vel illud: habet quandam rationem actionis. Inuestigare itaque anima motu, & sensu, est inuestigare eam ex suis actionibus. sed inuestigare eam ex incorporeo est inuestigare ipsam ex eius natura, & essentia. Ideo praetermissis primis vijs, & sequendo hanc tertiam: dicemus, quod illi [hilosophi antiqui, qui inuestigauerunt animam ex incorporeo: dixerunt ipsam esse incorpoream, quia erat corpus valde subtile. Vnde Democritus, & Leucippus dixerunt animam esse athomos.dest corpora valde subtilia, cuiusmodi sunt minutae exalationes, & decisiones. ergo si consideretur anima formaliter secundum suam naturam: prout sentiunt antiqui Philosophi, quia est quaedam minutae exalationes, & est quoddam subtile corpus, quia etiam formaliter videtur esse flatus; concluditur tertio, vt superius diximus, quod anima sit quoddam corpus.

Quarto hoc idem patet: si considerentur ista finaliter. Nam ad hoc nobis videtur esse data anima, vt possimus viuere. Nam August. 3. Confes. vult quod anima sit vita corporis. Ad hoc etiam datus est nobis flatus: vt possimus continuare vitam. Tandiu nm viuimus: quamdiu possumus spirare, & respirare, & quamdiu possumus flatum habere statim autem cum non vlterius habemus flatum: non vlterius habemus vitam, nec vlterius animam. Ita quod flatus: vita nostra, & anima vnum, & idem videtur esse. Et quia flatus est aer attractus, & expulsus: & est quid corporeum: videtur anima esse quid corporeu. Vnde Ezech 37 vbi agitur de vaticinio resurrectionis, & de reditu animarum, & spirituum ad corpora: animae, & spiritus vocantur ventus, & insusflatio. Iuxta illud: A quatuor ventis veni spiritus, & suffla super interfectos istos, & reuiuiscant. Sed omnes istae rationes sundant se super falso. Credunt en. quod Deus sic sufflando fecerit animam: sicut homo sufflando facit aliquid. Nam sequendo doctrinam August. Sicut Deus creando hominem de limo terrae non fecit hominem manibus, sed stabilibus rationibus. Sic cum dicitur, quod Deus flauit, vel flatum fecitid est animam produxit, non corporalibus faucibus sufflauitid est flatum fecit, & animam produxit, sed hoc est aeternis rationibus operatus.

Aduert endum tamen, quod multa sunt. quae conseruant hominem in vita: a quibus potest denominari anima, quae tamen non sunt ipsa anima. Nam sine emissione flatus & sine inspiratione, & respiratione: non potest stare anima in corpore hominis. Tamen ipsa inspiratio, & respiratio, siue ipsa attractio aeris, & emissio, vel, quod idem est, ipse flatus: quamuis non sit anima, potest ri tamen dici anima, quia sine eo in corpore non potest stare anima. Est enim cor in corpore anima e to illud membrum, quod primo viuit, & vltimo moritur. Nam per cor viuunt omnia alia membra, quia per cor mouentur omnia alia menbra, & motus in membris deriuatus a corde: est vita ut in omnibus alijs membris. Ideo Plato vegetatiuam ponebat in corde: nutritiuam inhepate, sene sitiuam in cerebro. Non quod etiam omnia ista non sint radicaliter in corde, sed quia nutrimentum maxime quantum ad partes inferiores corporis fit per hepar: sensus autem, vel sensitiua dicitur esse in cerebro, quia in capite sunt omnes sensus. Spiritus enim vitalis id est vegetatiua dicitur esse in corde, quia motus, qui fit in corpore, vt patet in pulsu: fit a corde. Propter quod si ista membra ledantur: potissime cor, vel vulnere, vel suffocatione facta per materiam morbi, siue per aerem calefactum, vt patet in homine suspenso, qui cum non possit respirare: suffocatur cor, & moritur homo. Continuatur ergo vita in homine ex membris principalibus, vel ex flatu, quorum quodlibet est corpus Anima tamen nihil horum est: propter quod non est corpus, sed sine his corporalibus non potest anima durare in corpore, nec animare corpus. Quod vero dicebatur de flatu, quod materialite est aer haberetur intentum: si anima esset flatus. Quod vero addebatur secundo, quod flatus efficienter fit ab anima, quia anima est primum attrahens aerem, per quam fit flatus: non arguitur ex hoc quod anima sit corpus, sed quod habet operationem circa corpus. Quod autem addebatur, & tertio, quod tripliciter possumus inuestigare animam secundum Philosophum: motu: sensu, & incorporeo. Et hoc tertio modo inuestigare animam est inuestiga re animam secundum se, & formaliter & quod illi, qui inuestigauerunt eam per incorporeum, dixerunt, quod quoddam corpus subtile: dici debet. Quia asserentes animam esse quid incorporeum id est esse quoddam corpus subtile: dissentiunt a veritate, quia anima non est corpus, sed est actus corporis, vt patet &x 2. de anima. Quod autem ad¬ debatur & quarto, videlicet si consideratur flatus finaliter, quia ad hoc data est nobis anima finaliter, vt possimus viuere, & quod viuere non possumus, nisi quam diu possumus flatum facere. Dici debet, quod ex hoc non arguitur, quod anima sit flatus, sed quod viuere nostrum continuatur per flatum: Ita etiam continuatur per caput, quia amputato capite, homo moritur. Tamen anima non est caput, sed est actus capitis, & cuinslibet partis corporis. Quod autem in Exech. spiritus humani, vel animae hominum vocantur venti: hoc est, quia rudis populus, cui loquebatur Exech. non poterat transcendere corpus. Ideo nomine corporis subtilis dabat eis intelligere animam.

Expeditis duabus partibus huius articuli, vbi solutae sunt rationes ex parteslatus, per quas videbatur, animam esse corpus. Volumus modo exequi partem tertiam: adducendo rationes ad principale propositum: probantes, quod anima non sit corpus. Quod triplici via inuestigare possumus: secundum triplicem modum essendi corporis in corpore omnino alium, & diuersum a modo essendi animae in corpore. Nam corpus sic est in corpore, quod non est simul cum corpore. Secundo corpus sic est in corpore, quod non est per suam essentiam in corpore, sed per suam quantitatem. Tertio sic est corpus in corpore, quod non continet corpus, sed continetur a corpore.

Prima via sic patet. nam sic est corpus in corpore quod non potest esse simul cum corpore, quia vt probatur in 4. Physico. Impossibile est duo corpora esse simul. Et si teneamus per fidem Christum intrasse ad discipulos ianuis clausis, & exiuisse de vtero Virginis vtero clauso: In quorum vtroque actu corpus non cessit corpori, sed fuit corpus simul cum corpore; Hoc non fuit naturaliter, sed supernaturaliter. Sic etiam corpora beata habebunt dotem subtilitatis; per quam poterunt transire murum sine scissura muri. Beati enimp sua corpora mouebuntur per coelos: non scindem do eos. Erunt enim corpora eorum simul cum corporibus coelorum, sed hoc erit supernaturaliter, & dos illa, per quam hoc fiet, erit supernaturalis. Sed anima naturaliter est simul cum corpore qua anima est naturaliter forma corporis, & corpus animatum est materia, quam informat anima. Sed naturaliter forma est cum sua materia, & econtra: ergo naturaliter anima est simul cum corpore, & econuerso. Sed hoc non potest naturaliter conuenire alicui corpori, quod sit simul cum corpore: ergo &c.

Secunda via ad hoc idem sumitur ex eo, quod corpus sic est in corpore, quod non est ibi per suam essentiam, sed per suam quantitatem. Esse enim corporis est in loco, quia vbi est corpus: ibi est esse corporis: Tamen essentia corporis non est ratio, quare corpus sit in loco, sed quantitas eius. & ideo dicitur corpus esse in loco non per essentiam sed per quantitatem. Nam corpus est in lococon mensurando se loco, quia tantus est locus, quantum est locatum, & econuerso. Vt declarari habet in 4. Physi. Per illud ergo est corpus in loco, per quod aequatur loco, & commensurat se loco. Hoc autem est quantitas. Nam & ipse locus est quaedam quantitas: quia est superficies corporis continentis: sed nihil potest aequari quantitati: nisi per quantitatem: vt vlna panniaequatur vlnae ligni: quia tanta est quantitas vnius, quanta est alterius. Corpus ergo locatum cum aequatur loco: quia hoc fit per quantitatem: est ibi immediate per suam quantitarem. Et inde est, quod duo corpora non possunt esse in eodem loco: quia dimensiones vnius corporis, per quas corpus est in loco: resistunt dimensionibus alterius. Vnde & Philosophus in 4. dicit, quod non est dare vacuum; & si esset dare vacuum: vult, quod in ipso vacuo non possit esse corpus. Nam si esset dare vacuum: esset dare quasdam dimensiones separatas. Et quia illae dimensiones resisterent dimensionibus corporis: non posset ibi recipi corpus: quae omnia arguunt locatum esse in loco per fuam quantitatem, siue per suas dimensiones. Sed anima non est in corpore per quantitatem, sed immediate est in suo corpore per suam essentiam: vel, quod idem est: anima est in suo corpore non mediante quantitate, sed mediante sua essentia. Quod patet: quia anima est in corpore: quia dat le vluere corpori: & si dat viuere corpori, dat esse corpori. Quia secundum Philosophum: Viuere est viuentibus esse. sed secundum Augu. in de Trinita. Sicut a sapientia est sapere: sic a potentia est posse, & ab essentia esse. Cum ergo anima sit in corpore, quia dat esse corpori: oporter, quod sit ibi per suam essentiam, & mediante sua essentia, per quam dat esse corpori. Sicut ergo oportet essentiam formae esse simul cum essentia materiae: Vel sicut oportet formam esse per essentiam in sua materia: quia ex materia, & forma sit vnum secundum esse qui est actus essentiae. Sic oportet animam esse in corpore immediate per suam essentiam: Vel mediante sua essentia: quia ex anima, & corpore fir vnum secundum esse. Cum ergo hoc repugnet corpori, quod sit in aliquo corpore per suam essentiam: quia vbicunque esse dicitur corpus: hoc est per suam quantitatem: manifeste concluditur, quod anima non sit corpus. Tertia via ad hoc idem sumitur: quia corpus um non est in corpore, quod contineat ipsum: sed quia continetur ab eo: vt aqua est in aere: non, quod on contineat aerem sed quia continetur ab aere. Anima autem e conuerso: sic est in corpore, quod magis continet corpus, quam corpus ipsam. vt probat Philosophus in primo de anima Cum igitur hoc repugnet corpori, quod sit in corpore continendo corpus: concludere possumus, quod anima non sit corpus.

RESP. AD ARG. Ad primum dicendum, quod falsum est dictum Empedoclis quod anima sit composita ex elementis. Ad rationem autem eius, quod simile a simili cognoscitur, verum est, sed non oportet, quod ista smilatio sit in natura, quod corpus cognoscatur corpore: materia cognoscatur per materiam. Sed ista similitudo est per aliquam speciem rer: siue sit cognitio sensitiua: siue intellectiua, vt per speciem albi videtur album. Fstenim oculus quasi quoddam speculum: quia sicut in speculo apparent quaedam similitudines rerum: sic in oculo recipiuntur similitudines visibilium, & recipiendo similitudines rerum, videt res. Et quod dictum est de cognitione sensitiua, vt de oculo: veritatem habet de cognitione intellectiua, siue de intellectu. Nam sicut oculus videt album per speciem albi, quam apud se habet, & lapidem per speciem lapidis, quam apud se haber: sic intellectus intelligit album, vel lapidem per suas species, quas habet apud se. vt ergo intellectus intelligat lapidem non oportet, quod sit, vel, quod fiat lapis, sed sufficit, quod habeat apud se speciem lapidis. Propter quod commendatur Anaxagoras in 3. de anima: ponens intellectum immaterialem, & abstractum, separatum a materia: vt posset materiam cognoscere. Sic debuisset Empedocles dicere, quod anima non est ex elementis: nec est de natura elementorum: vt possit elementa cognoscere: sicut & pupilla est abscolor, & non est de natura colorum: vt possit species colorum recipere, & de coloribus iudicare.

Ad secundum dicendum, quod non est verum, quod quando aliqua duo ita se habent, quod vno exeunte, exeat aliud: vel vno recedente recedat aliud, quod vnum sit aliud. Nam posito sigillo in aqua, figuratur aqua. sicut figuratum est sigillum remoto sigillo remouerur, & recedit figuratio aquae: non est tamen eadem figuratio sigilli, & aquae. Sic. & anima non potest stare in corpore sine sanguine, & recedente sanguine toto oportet, quod recedat anima. Quod autem addebatur, quod aliqui Philosophi hoc senserunt, dici debet, quod si hoc senserunt: errauerunt.

Ad tertium dicendum, quod nec corpus potest esse simul cum corpore: loquendo naturaliter: quia quodlibet corpus contentum a loco est eodem modo in loco: quia est ibi per suas dimensiones. Sic & spiritus si est eodem modo alicubi: sicut alius spiritus: non poterunt illi duo spiritus esse simul. Sed quando non eodem modo illi duo spiritus comparantur ad illud, vbi sunt: non est inconueniens illos duos spiritus esse simul. Propter quod in eodem corpore erat vna Legio spirituum malignorum, & simulcum omnibus spiritibus erat anima illius corporis. Propter quod quando dixit Dominus Daemoni: Quod est tibi, nomen: llle respondit: Legio: quia multi sumus. Omnes ergo illi spiritus non erant simul in eadem parte corporis: quia vbi erat vnus, non erat alius. quia omnes illi Ipiritus eodem modo comparabantur ad locum: ideo vbi erat vnus, non erat alius. Oenes enim illi spiritus erant in illo corpore: vt Moto res, & vt agentes aliquid mali in illo corpore: Anima aurem erat in illo, vt forma, & vt dans esse per se, & primo. Si autem erat ibi, vt motor: hoc erat ex consequenti: quia primo intelligitur, quod anima dat esse corpori, & postea, quod moueat ipsum: & nisi daret anima suo corpori esse: non posset ipsum mouere, & si posset esse, quod anima mouerer corpus, sine dando esse: non posset ibi si mul cum anima esse aliquis alius spiritus, nisi spiritus diuinus id est nisi Deus, qui est in qualibet sua creatura. Poterant ergo omnes illi spiritus esse simul cum anima propter alium, & alium modum essendi, quia illi erant, non vt dantes esse, sed vt motores, & vt vexantes. anima autem erat ibi, vt dans esse & vt forma.

Ad quartum dicendum, quod membra leonis, & membra cerui, vel etiam membra hominis differunt, quia animae differunt: non quod anima hominis sit figurata, sicut sunt figurata menbra. Erit ergo illa similitudo de diuersitate membrorum, & diuersitate animarum, sicut est de diuersitate artium, & diuersitate organorum. vt quia est alia ars malleatoria, & alia carpentaria: alia sunt organa, vel instrumenta huius, vel illius. & quia membra sunt quaedam organa animae, per quae anima exercet operationes suas: secundum quod sunt aliae animae; sunt aliae operationes: oportet, quod etiam sint alia organa, & alia membra Vnde Philosophus in lib. de anima repraehendens fabulas Pythagoricorum, quod anima exiens de vno corpore intrabat aliud, etiam diuersum spe, ait: hoc est dicere, quod vna ars intrat organa alterius: Ex hoc ergo concluditur, quod anima non sit corpus, sed quod exercet opera sua per membra corporis. propter quod alia, & alia anima requirit alia, & alia membra. vt volatilia oportet, quod habeant alas, per quas volent, & gressibilia pedes, per quos gradiantur.

Articulus 3

An anima humana ex aliqua materia sit producta

ARTIC. III. An Anima humana ex aliqua materia sit producta. Conclusio est vesatiua.

D.Th. 1.p. q. 35. art. 3. Et 1. sent q. 3. q. 3. art. 3. nt 2. stnt. q. II. q. 1. art. 2. Et 2. contra Gent. c. q9. Et quol. 3. q. &. Et de anima art. 6. Et Opusc. 3. lib. 6. D. Bon. d. 17. art. 1. q. 2. Th. Arg. d. 17. q. 1. art. 1 Bacch. d. 17. q. 2. Nic. de Niise tract. 2. p. 2. q. 3. de anima humana.

TERTIO quaeritur: Vtrum anima fuerit producta de aliqua materia. Et videtnr, quod sic. Nam Boe. circa principium sui lib de Trin. ait, quod formas esse RA subiectas accidentibus, hoc facit materia. Et ponit exemplum, quod humanitas non ita accidentia suscipit in eo, quod ipsa est, sed eo, quod materia ei subiecta est. humanitas ergo, & lapideitas, & caetera talia, quo formas importare videntur: non suscipiunt accidentia, nisi ratione materiae sibi subiectae. Propter quod concludit ibidem Boe quod forma, quae est sine materia, non potest esse subiectum: supple accidentium. Anima ergo, quae varia suscipit accidentia: oportet quod habeat materiam partem sui.

Praeterea Ano, 4. super den, di quoudam in¬ commutabile esset anima: nullo modo eius materiam quaerere deberemus. In omni ergom utabili est querenda materia, sed anima est quid mutabile: ergo &c.

Praeterea ad hoc idem videtur facere auctori. retas Philosophi in 2. Meta. quod necesse est imaginari materiam in re mota. Cum ergo anima sit quaedam res mota, quia nunc deformatur vitijs, & erroribus: nunc reformatur virtutibus, & doctrinis: ergo, &c.

Praeterea proprietates non deserunt id, cuius sunt: sed proprietates materiae sunt subiici recipere, & pati, & omnia ista reperiunturin anima: ergo &c.

Praeterea secundum Philosophum. 8. Meta. Nullius agentis actio terminatur ad formam: sed ad compositum: sed actio Creatoris terminatur ad animam: ergo anima est quid compositum. sed prima compositio est ex materia, & forma, ex qua omnes aliae compositiones videntur sequi: ergo &c.

Praeterea nihil viuit in seipso: nisi solus Dens. Iuxta illud loan. Sicut Pater habet vitam in semetipso: sic dedit Filio habere vitam in semetipso. Sed anima non solum viuificat corpus, sed etiam viuit in seipsa. Si ergo hoc esset per seipsam, non per aliquam sui partem: esset omnino simplex. habet ergo aliquam partem, per quam viuit, & haec est forma eius, sed non est dare formam in aliquo, quae sit pars eius, nisi ibi sit etiam materia: ergo &c.

Praeterea in omni creato differt quod operatur, & quo operatur. Seda nima est quid creatum: ergo est ibi assionare quod operatur, & quo operatur quod non esset, nisi esset composita ex materia, & forma: ergo &c.

IN CONTRARIVM est: Quia quanto aliquid plus appropinquat Deo, tanto est simpiicius Ami ma ergo humana est perfectior alijs formis perficientibus materiam corporalem, quia plus appropinquat Deo. sed aliae formae perficientes alias materias corporales non sunt sic compositae: ergo, &c.

Praeterea secundum Boe de duabus naturis, & vna persona Christi: Omnis enim natura incorporeae substantiae nullo modo nititur fundamento: anima est huius modi. ergo, &c.

Praeterea Philosophus in 8. Met. vult, quod ea, quae possunt esse sine corpore, non habeant materiam, neque sensibilem, neque intelligibillem: anima est huiusmodi. ergo, &c.

RESOLVTIO. Anima humana ex materia propria digta, quatenus ad corpus relata, nullo vnquam pacto constare potest.

RESPONDEO dicendum: aliquos esse, vel fuisse huius opinionis. sanimam esse quid compositum ex materia, & forma, & non solum in anina sed etiam in ipsi, Angelis talem composito nem afferunt. Nos autem ostendemus quadruplici via animam non esse compositam ex materia, & forma: loquendo de materia proprie. quia si vellemus loqui de materia large: prout dicit, quod cunque possibile, quia quodlibet tale dicit aliquid materiale, vel dicit aliquid se habens ad modum materiae: sic etiam ipsae intelligentiae habebet suum materiale, siue suum hyleachin, vt dicitur in Conmento. 9. propositionis de causis.

Prima ergo via ad probandum, animam non esse sic compositam, sumetur, prout anima comparatur ad corpus generaliter, & ista erit generalis non solum uaetum ad animam, sed quantum ad omnes formas intelligibiles: quas coni nomine vocamus Angelos, & Philosophi eas vocant intelligentias. Aliae aunt tres viae sumuntur: proutanima comparatur ad suum corpus specialiter, & illae tres viae specialiter probabunt de anima, quod non sit composita Propter primum sciendum, quod loquendo de materia proprie sumpta: hic vocamus materiam, quod est pura potentia, secundum quem modum loquitur Aug. in li. Conses. quod materiam debemus intelligere per omnis actus priuationem. Illlud erit ergo materia, quod erit ita prope nihil, quod non potest esse magis prope, & est ita longe a Deo, quod non potest esse magis longe, nisi esset nihil: & est ita pura potentia, quod nullus est ibi actus, sed est priuata omni actu. Propter quod nec est nihil, nec est aliquid, sed est id, quod potest esse aliquid, quae omnia sunt superius declarata, quae etiam omnia possunt patere ex dictis Aug. & Philosophi, & Conmen. sui. His visisist quid importatur nomine materiae proprie sumptae: dicemus, quod si talis materia esset in anima, non differret a materia corporis. nMale n. fecit Auicebron, qui posuit materiam in corporibus, & in spiritibus: cum ex quo posuit ibi materiam: oportuit eam ponere secundum se eam dem in corporibus, & spiritibus. Nam si in spiritibus esset materia, quae sit potentia pura, illa secundum se, non habebit per quid differat a materia corporis. Nam omnis differentia entium, vel sumitur secundum numerum tantum: prout differunt in diuidua sub eadem specie, & de hac non curamus. t quia hoc est semper per quantitatems vt quia non constat indiuiduum ex tota materia sua: ideo in diuersis partibus materiae poterunt recipi diuersae indiuiduales formae. Alia autem differentia est essentialis, vel per essentiam. Et ista semper accipitur in entibus per magis appropinquare, vel magis dista rea Deo, a quo producta sunt: vel magis appropinquare, & magis distare a nihilo, ex quo ordinaliter producta sunt. Ista est. nu. fides nostra, & veritas, quod omnia a Deo producta sunt, & ex nihilo creata sunt, & omnia sunt inter Deum, & nihil, vt non sint duae res essentialiter differentes sexcludem do ea, quoar differunt solo numero, quin vna sit propinquior Deo, & remotior a nihilo, & alia econuerso. Nam ista generabilia sunt remotiora a Deo, qu sempiterna, & sunt propinquiora nihilo, quod illa. Propter quod dicit Philosophus in 2. de Generatione, quod propter longe distare a primo principio, siue a Deo, est generatio, & corruptio in istis in¬ serioribus: & sicut omnia generabilia plus distant a Deo, quaom sempiterna: sic vnum generabile essentialiter differens ab alio: plus distat, vel appropinquat Deo, quam aliud: vel plus distat, aut plus appropinquat nihilo, quam aliud. Sic etiam ipsa sempiterna se habent: Et non solum in diuersis rebus per se existentibus etiam essentialiter differentibus: inuenimus hanc differentiam per minus, & magis distare a Deo, & a nihilosinter quao sunt omnia creata, sed in partibus eiusdem compositi inuenimus hanc differentiam, vt forma magis distat a nihilo, & magis appropinquat Deo, quom materia, & actus: scudum quod huiusmodi plus appropinquat Deo, & magis distat a nihilo, quam potentia. Quis ergo audebit dicere posse esse, velposse intelligi duas potentias puras essentialiter differentes: Omnia enim verba sapientum hoc sonant, quod in pura potentia nulla potest esse distinctio, & quod actus est qui distinguit. Potest n. intelligi pura potentia per se ipsam diuersificari ab actu, quia res compositae distinguuntur per actum, & potentiam: actus, & potentia seipsis diuersificari poterunt. Sic ergo actus potest diuersificari a potentia, vel vnus actus non purus diuersificari poterit ab alio actu puro, vel non puro. Sed quod vnus actus purus essentialiter diue rsificetur ab alio actu puro, & sint duo Dij, vel quod vna potentia ponatur essentialiter, & diuersificetur ab alia potentia pura, & sint duae potentiae purae essentialiter differentes: credimus hoc esse impossibilius, quam ex hoc alia impossibilia considerere.

Sed dicunt aliqui, quod etiam in potentijs puris potest esse distinctio non per se, sed per comparationem ad alium, & alium actum. Sed istud stare non potest, quia si per comparationem ad alium & alium actum differunt dictae potentiae: oportet, quod vnus illorum actuum sit nobilior alio. Illa ergo potentia, quae de se habet ordinem ad nobiliorem actum, erit nobilior alia: postquam de se ordinenm habet ad nobiliorem actum, quam alia: & si est nobilior alia, erit proprinquior Deo, quam alia, & per consequens non erit potentia pura sicuc alia, quia per actum appropinquamus Deo, & per potentiam appropinquamus nihilo. Sed sorte dices, quod illae duae potentiae purae istum ordinem ad nobiliorem, vel ignobiliorem actum non habebunt de se, quod tunc una esset nobilior alia, & esset propinquior Deo, & actui vna potentia, quam alia & per consequens non esset potentia pura: sicut & alia; sed dices, quod hoc habebunt ex ordine creatoris. Ad quod dici potest, quod sicut licet figulo ex eadem massa facere aliud vas in honorem: aliud vero in contumeliam: sic, & multomagis, licet Deo ex eadem materia facererem magis nobilem, & minus nobilem: & ex hoc non soluitur difficultas, quod possint esse duae potentiae purae essentialiter disserentes. Ex his autem omnibus nolumus plus habere, nisi quod in anima, vel in quacunque re intellectuali, vel non est ibi propria materia, quae sit pura potentia: vel si sit ibi talis materia illa absoluta ab omni forma, non habebit per quid differat a ma¬ teria corporis sic accepta. Propter quod essentialiter erit eadem materia haec, & illa.

Sed si dicas, quod in anima est materia: non quae sit pura potentia, sed quia in ipsa natura animae, & cuiussibet intelligentiae est aliqua potentialitas ad suscipiendas vlteriores perfectiones: videlicet potentias, habitus, & actus, quae omnia reperiuntur, tam in animabus humanis, quam in intelligentijs; Sic dicens sententiam teneas, sed linguam corrigas. Non ergo dicas animam, vel intelligentiam esse compositam ex materia, & forma, sed ex potentia, & actu, vel ex substantia, & accidente: vel ex essentia, & esse, quae omnia vna cum eo hilariter concedemus. His itaque habitis reuertamur ad propositum, & dicamus, quod in anima, vel in Angelo, vel non est materia, quae sit pura potentia: vel si est ibi talis materia; erit eadem per essentiam cum materia corporum, quia pura potentia a pura potentia essentialiter differre non potest. Sed hoc forte, qui concederet non haberet pro inconuenienti, quod materia animae, vel intelligentiae sic accepta non haberet per quod differret a materia corporum sic accepta. Quod Auicebron, & sui sequaces videntur concede re. sed hoc posito, quod non esset alia materia animarum, vel intelligentiarum, & corporum: tunc ex corpore posset fieri spiritus, vel creatura spiritualis, & econuerso. Sic ergo dicens audias August. 7. super Gen quod anima non est corporea, nec est ex corporeis elementis, quia omne tale est corporeum, & idem in eodem. omne quippe corpus in omne corpus posse mutari, non defuerunt, qui hoc assererent. Corpus autem aliquod, siue terrenum, siue coeleste conuerti in animam, fierique naturam incorpoream, nec quem quam sensisse scio: nec fides habet. Idem etiam in eodem loquens de anima humana ait, quod habet anima innumerabilia longe dissimilia cuncto generi corporum, quae non nisi intellectu, atque ratione conspiciat, quod nullus tacitus sensus aspirat. Quapropter non materiae humanae at tribuendum est, quod sit, nec de terra, nec de aqua, nec de quolibet elemento: sed si esset eadem materia animae, & corporum de corpore posset fieri anima, & econuerso. Idem etiam in eodem Sicut enim Deus omnem creaturam: sic anima omnem corpoream creaturam naturae dignitate praecellit. Cum ergo tanta sit excellentia animae ad corpora: nullo modo vnum in aliud mutari potest nec ex eadem materia esse possunt. Idem etiam in eodem ait: Omne quippe corpus in aliud corpus mutari posse credibile est. Quodlibet autem corpus mutari in animam est absurdissimum. Idem etiam in eodem dicit, quod quidam putauerunt quintum quoddam corpus esse: vnde fit anima, vt illud corpus Celeste purum, & lucidum. Sed, vt vult Augustinus ibi, si corpus est, siue sit vnum de quatuor elementis, siue sit quintum corpus Caeleste: omne tale habens longitudinem, & latitudinem, nec est anima, nec inde facta credenda est anima. Patet ergo per August. quod ex nullo corpore potest fieri anima, nec econuerso. Propter quod materia proprie sumpta, quae non habet per quid differat a materia cot porum, non potest poni in anima.

DVB. I. LATIRALIS. An proprie probari possit, animam esse formam. conclusio est affirmatiua.

Aegid. 1. sent d. 8. 3 princ q. 3. D. Th. 4. D.q. 75. 44. 45Tho. Arg. d. 17. q. 1. art. 3.

VLTERIVS forte dubitaret aliqus de anima comparata ad proprium suum corpus. Vtrum ex hoc possint sumi speciales rationes, quod anima non sit composita ex materia, & forma.

Dicendum autem, vt supra tangebatur, quod comparando animam generaliter ad corpus, poterit sumi via, & ratio generalis tam de qualibet anima, quam de qualibet intelligentia, quod non erat ex forma, & materia proprie sumpta. quia tunc quaelibet anima, & quaelibet intelligentia posset fieri corpus, & econuerso: cum haberent eandem materiam cum corpore, & econuer so. Nunc autem volumus speciales vias tangere specialiter probantes de anima per comparatio nem specialem ad suum proprium corpus, quod ex materia, & forma non possit esse composita: loquendo de materia proprie, quae est potentia pura, vt hactenus loquebamur.

Inuestigamus enim hoc tribus vijs, vt sit prima via: prout materia animae comparatur ad materiam proprii corporis. Secunda prout forma animae comparatur ad materiam propriam & ad materiam proprii corporis. Tertia prout tota anima, quae ponitur sic composita, comparatur ad suum proprium corpus.

Prima via sic patet: Nam sicut est impossibile r duas formas ciusdem rationis esse simul, siue sint substantiales, siue accidentales, vt quod in aliquo. corpore sint simul duae albedines, vel duae forme substantiales eiusdem rationis. Possunt enim esse in eodem pomo color, & sapor: sed non duo colores, & potissime duo colores eiusdem rationis: vt duae albedines: quae si essent separatae, non haberent per quid differrent. Quae enim non possunt habere esse distinctum, separata a meteria, non possunt habere esse distinctum in eadem materia. Duae ergo albedines si separatae a materia non possunt habere esse distipqum in eadem materia simul: multomagis non poterunt habere esse distinctum. Nam talia ideo suntdistincta per materiam: quia recipiuntur in alia, & alia materia. Et sicut duae formaesloquendo de formis realibus si sunt eiusdem rationis non possunt esse simul naturaliter: sic duae materiae eiusdem rationis simul esse non possunt. non haberent enim per quid distinguerentur. Oporteret igitur, quod vna fieretalia. Si ergo anima haberet materiam partem sui: illa materia non posset esse simul cum materia corporis, quia esset eiusdem rationis cum ea, vt quaestione praecedenti est declaratum.

Sed dicet aliquis, quod differt materia ani. mae a materia corporis, quia materia corporis est quanta: materia autem animae non est quanta.

Ad quod dici potest quod si sint duae materiae eiusdem rationis, & simul: non poterit intelligi vna esse quanta, quin alia intelligatur esse quanta. Imaginabimur quidem, quod natura, uel intelligentia prius in anima, uel essentia eius adhaeret essentia corporis, quam quantitas. quia omnis forma accidentalis est compositioni contingens rei compositae. Prius ergo intelligitur res composita ex materia, & forma: postea intelligitur, quod adueniat ei quaecunque forma accidentalis. Ipsae etiam dimensiones, vel si sint indeterminatae secundum Commen. praecedunt formam substantialem in materia, tamen determinatae sequuntur. quantitas ergo corporis fundabitur in materia corporis, & fundabitur in materia animae. & si materia animae non est alterius rationis ab illa: non erit dare causam: quare quantitas extendit unam materiam, & non aliam, & maxime cum perficiantur per eandem formam, erit ergo duplex inconueniens uidelicet, quod illa materia animae extenderetur extensione quantitatis corporis, & fieret idem cum materia corporis. nam quod duae materiae, vel duae quaecunque res eiusdem rationis sint simul: non remanebunt distincte, naturaliter loquendo. & quod aliquod accidens: vtputa quantitas sit in duabus materiis eiusdem rationis, & quod extendat vnam, & non ex tendat aliam: stare non potest. Quod enim anima humana non extendatur extensione corporis: sicut omnes aliae formae, vel sicut animae brutorum: hoc est, quia non est eiusdem rationis cum illis. Nam omnes aliae formae substantiales inductae per agens naturale: sunt eductae de potentia materiae. & ideo sunt eductae sicut pars de parte, & totum de toto, ut sit de illis formis pars in parte, & tota in toto: quo posito extensione totius receptibilis extenduntur totae formae receptae, sed anima humana non educitur de potentia materiae, sed immediate producitur a Deo. propter quod sic excedit suam materiam, vt non extendatur extensione materiae, sed quantuncunque non sit educta de potentia materiae, si haberet in se ueram materiamsquia illa esset pura potentia, non haberet secundum se per quid differret a materia sui corporis, quae etiam de se est pura potentia & quia esser eiusdem rationis cum illa, si esset simul cum ea: fieret idem cum ipsa.

Secunda via ad hoc idem sumitur: si forma animae comparetur ad suam materiam propria, & ad materiam proprii corporis. Nam forte quis proteruiret dicens, quod quantumcunque materia animae sit eiusdem rationis, cum materia sui corporis (quod negari non potest, cum quaelibet de se sit pura potentia hoc non obstante: materia animae remanebit distincta a materia corporis. sed hoc posito sequitur, quod eadem forma animae perficiet duas materias eiusdem rationis. Nam sicut est inconueniens, quod eadem materia perficiatur a duabus formis eiusdem rationis, sic est inconueniens, quod vna forma perficiat duas materias eiusdem rationis. Ad hanc enim positionem potest quis pro libito cogitare. Nam non solum sequerentur, quae dicta sunt, sed etiam sequeretur, quod forma animae prius perficeret materiam propriam, & postea ex consequenti, & per accidens perficeret materiam corporalem.

Tertia via ad hoc idem sumitur, prout tota anima comparatur ad materiam corporalem. Nam quaelibet tota forma secundum se totam habet perficere suam materiam. Si ergo anima esset composita ex materia, & forma, cum ipsa sit forma corporis secundum se totam; consequens esset, quod secundum se totam, siue secundum suam totam essentiam esset forma corporis, & secundum se totam esset forma, & non esset composita ex materia, & forma: cum pura potentia cuiusmodi est materia proprie sumpta, rationem actus endelechiae habere non possit.

DVP. II. LATERALIS. An anima sit hoc aliquid, & forma. Conclusio est affirmatiua.

Acgd. 1scat d. 3.. princ4a n oorpD. Th. 1. pr.q4. 7Sart, Et de creat. spe. q. 2. art. 1.

VLTTRIVS forte dubitaret aliquis de ipsa anima: cum habitum sit, quod non est compositum ex materia, & forma; sed, quod secundum se totam est forma, vtrum possit esse hoc aliquid, & forma. Dicendum, quod tota causa, quare dubitamus, vtrum anima possit esse hoc aliquid: hoc est propter corpus, cuius est forma. Videtur namque contra rationem formae: cum non habeat per se esse, quod sit hoc aliquid, de cuius ratione videtur esse habere per se esse. Sciendum ergo, quod anima potest comparari ad corpus, quantum ad praesens spectat. 5. modis. Vno modo per se ipsam. Secundo modo per suum agens. Tertio modo persuas potentias Quarto modo per suum esse separatum, quod habet post mortem corporis. Quinto modo per suum esse reunitum, quod habebit post resurrectionem.

Quantum ad primum modum sic distinguunt aliqui dicentes, quod aliquid potest dici hoc aliquid duobus modis: vel ex eo, quod habet esse per se subsistens in natura, & sic anima ronalis est hoc aliquod, nec ex hoc sequitur, quod si habet esse per se subsi stenes in natura, quod habeat materiam partem sui. Hoc ne videlicet habere sic materiam, accidit subsistenti, quia potest aliquid per se subsistere sine materia. Immo magis per se subsistentia sunt immaterialia, quo materialia. Alio modo potest aliquid dici hoc aliquid, quia indiuiduatur per aliquid, quod est in eo, & sic anima non est hoc aliquid, quia non indiuiduatur per aliquid, quod in ipsa est, sed indiuidua tur per aliquid, in quo est ipsa. Indiuiduatur enim per suum corpus, sed hoc non potest ad plenum stare. Nam quod anima habeat esse per se subsistens in natura: cum hoc sit de natura animae, quod sit forma corporis, & vna natura humana composita sit ex natura animae, & natura corporis. Cum ergo forma naturaliter habeat vnum esse cum sua materia. & cum non habeat per se esse, sed habeat esse in sua materia, quod sit hoc aliquid, quia est per se subsistens in natura, non videtur bene dictum.

Recurremus ergo ad ipsam indiuiduationem, ex qua illi volebant accipere causam, & rationem, quod anima possit esse hoc aliquid, & forma. Distinguemus enim de indiuiduatione formae dicenm tes, quod Valiquae formae sunt aptae natae indiuidua ri per se ipsas. Sunt enim sic indiuiduae eo ipso, quod non sunt aptae natae recipi in materia, & tales formae sunt intelligentiae. Eo enim ipso, quod intelligentiae non sunt aptae natae recipi in materia, seipsis sunt hoc aliquid. Vnde & Philoso. phus in 6. Met. t. c. 16. ait: Omnia autem, quae non habent materiam, nec intelligibilem, nec sensibilem, vnumquodque eorum statim est vnum illud, quod est per essentiam suam. vbi Commem. vult, quod in talibus quidditas, & existentia sunt idem. In omnibus enim habentibus simpliciter quidditatem est eadem res quidditas, & existentia sed non eodem a modo. nam illa res dicitur esse, vt habet esse in rerum natura: sed dicitur quidditas, vt est obiecti intellectus. Res autem corporales, vt habent esse in rerum natura, sunt hoc aliquid, & sunt quid in diuiduum. Sed vt comparantur ad intellectum, sunt aliquid vniuersale, & quia obiectum intellectus per se. & primo non est ipsum indiuiduum, sed ipsum vniuersale: consequens est, quod ista materialia, vt habent esse in rerum natura: non sunt proprium intellectus obiectum, sed vt sunt abstracta per intellectum sunt obiectum eius Formae ergo separatae, cuiusmodi sunt intelligenriae, seipsis sunt hoc aliquod, & idem est in eis essentia, & quidditas. quia secundum esse quod habent in rerum natura, sunt obiectum intellectus. Patet ergo quomodo formae separatae, quae non requirunt esse in corpore: per seip sas sunt hoc aliquid. & idem est in eis esse, & quidditas, quia secundum esse quod habent in rerum natura, sunt obiectum intellectus. Patet ergo, quomodo formae separatae, quae non acquirunt esse in corpore per seipsas sunt hoc aliquid & idem est in eis esse & quidditas: sed sicur intelligentiae sunt formae omnino immateriales, quia nullo modo acquirunt esse in corpore sic sunt aliquae formae omnino materiales, quia sic acquirunt esse in materia, quod nullo modo possunt elle sine materia. & ideo non sunt per se hoc aliquid sed sunt hoc aliquid a per materiam, & in materia. Vnde non intelliguntur esse hoc aliquid nisi prout simul cum eis halio bet esse materia. Sunt autem & aliae formae mediae, ub quae licet acquirant esse in materia, non tamer si educuntur de potentia materiae, nec corrumpuntur corruptione materiae, sed possunt esse praetemateriam suam, cuiusmodi sunt animae intellectiuae, de qubus dicit Philosophus in 2. de anima, quod intellectus alterum genus est, & separatur ab alijs, sicut perpetuum a corruptibili. A nima ergo simul est forma, & hoc aliquid, vt per seipsam comparatur ad corpus. quia licet acquirat esse in corpore, tamen quia non educitur de potentia corporis: non corrumpitur cum corpore. ergo istud esse hoc aliquid magis competit animae quia potest esse sine corpore, quam alio modo. Est ergo sorma corporis quia accipit esse in corpore, & ilem lud esse communicat corpori: & est hoc aliquid, quia sic accipit esse in corpore, quod potest esse sine corpore: & sic communicat esse, & viuere corpori, quod illud esse, & illud viuere remanent sibi, corrupto corpore. Non enim vegerat vlterius corpus, corrupto corpore, & non communicat esse corpori iam corrupto. Sed cum viuere viuentibus sit esse: eo mo, do, quo habebat esse, & viuere in corpore, remanet sibi, corrupto corpore.

Secundo potet conmparari anima ad corpus per suum agens. Nam cum non possit produci, nisi a Deo: non oportet, quod educatur de potentia corporis. Hoc enim est proprium aliorum agentium, quod nulla formam naturalem causant in materia, quam non educant de potentia materiae: sed Deus, qui est agenes supernaturale, qui secundum Aug animam cream do infundit, & infundendo creat, producit animam in corpore non educendo eam de potentia corporis, vt ex hoc non oino dependeat a corpore, sed possit esse sin e corpore, & tunc idem, quod primum. Nam ex hoc, vt patet, potest esse forma & hoc aliquod.

Tertio potest comparari anima ad corpus per suas potentias, ex quibus apparet quod anima est media inter substantias separatas, & formas omnino materiales. Propter quod dixerunt eam Philoso, phi creatam in Orixonte aeternitatis id est inter substam tias separatas, quo mensurantur aeuo: & formas istas materiales corruptibiles, que mensurantur tempore. Et quia est sic media quantum ad suas potentias: communicat cum vtrisque formis, videlicet cum formis omnino materialibus: cuiusmodi animae sunt brutorum: & cum formis immaterialibus, cuiusmodi sunt intelligentiae. nam intelligentiae nullas habent virtutes organicas: animae Brutorum nullas non organicas. Anima vero humana quasdam habet uirtutes, siue potentias organicas, vt sensitiuas, & vegetatiuas: & quasdam non organicas, vt intellectiuas vt ex hoc etiam possit ostendi, quomodo sit forma, & hoc aliquid.

Quarto anima potest comparari ad corpus secundum suum esse separatum, quia sic habet esse in corpore, quod potest esse sine corpore.

Quinto potest comparari ad corpus secundum suum esse, quod habebit reunitum. quod non posset esse quod reuniret corpori nisi posset habere esse sine corpore. ut ergo unita, uel reunita corpori dat esse corpori, est sorma: sed prout potet esse sine corpore, em hoc aliquod, vt vtrumque sibi coueniat suo modo

DVE. III. LATERALIS. An D.P. Augustinus, animam habere materiam, senserit. Conclusio est negatiua.

VLTERIVS forte circa hoc dubitaret aliquis, quae fuerit opinio Aug. de natura animae, vtrum ipse senserit animam habere materiam. Dicendum quod aliqua verb eius sonare videntur, animam habere materiam. Ait enim. 7. super Gen. quod credibile est in primis illis sex dierum operibus Deum condidisse materiam suturi corporis, de qua fieret id est terram, de cuius limo fingeretur, & suspensiue, & dubitatiue relinquit. Animae autem solam ibi condidisse rationem, secundum quam fieret: non quandam pro suo genere materiam, de qua fieret. Videtur ergo velle, quod inter illa opera sex dierum fuit quaedam materia producta, proer suo genere, de qua fieret anima. Ita quod hoc argumentum arguit ab identitate animae, & corporis. vt, cum anima, & corpus faciant vnum, & idem; sicut corpus habet suam materiam, ita anima pro suo genere habebit suam materiam. Secunda etiam ratio videtur sumi ex mutabilitate animae. Ait enim, quod mutabilitas eius animae satis indicat eam talem, videlicet eam habere materiam. nam videmus animam esse mutabilem, & interim vitijs, atque fallacijs informem reddi. Interim formari virtutibus, & doctrina veritatis. Si ergo transmutario fecit sciri materiam. sicut & actio formam: anima sic mutabilis videtur esse materialis. Tertia ratio Augst. ad hoc idem videtur esse, ex eo, quod similes mutabilitates reperium tur in corpore. Nam, vt ait, iam caro est, vel proficit, vt pluchra fiat, vel deficit, vt deformis sit. Si ergo ex hoc ponimus carnem habere materiam, cum & anima pulchra fiat per virtutes, deformis per vitia, videtur eam habere materiam. Sic ergo verba Aug. videntur facere pro hac parte, quod ibi sit materia. Adducit tamen August. uerba sonantia contrarium, quia si in anima esset materia; illa materia, vel esset beata, vel esset misera, vel esset ociosa. Si enim fuit materia, de qua facta fuit anima, sicut suit terra, de qua formatum fuit corpus. illa ergo materia spiritualis, de qua facta fuit anima, si bene egit, erat beata: si male, erat misera: si nec bene, nec male, erat ociosa. & quia quodlibet istorum videtur inconueniens, vt in prosequendo patebit, videtur, quod non sit dare materiam, de qua facta sit anima. Et sicut a rguit August. ex parte beatitudinis, & miseriae, vel ociositatis, sic arguit ex parte vitae, & rationis. Nam si facta est anima de aliqua materia, illa materia, vel erat viua, vel non viua: Si non erat viua, de non viuo non poterat fieri substantia spunealis viua. Si autem erat vi ua, vel agebat bene, vel male, & tunc erat beata, vel misera vt prius arguebatur. Si autem non agebat, nec bene, nec male. ergo non erat rarionalis de re autem non rationali secundum Aug. non potest fieri res rationalis. ergo videtur, quod non possit inueniri materia, de qua facta est anima.

Adducit etiam & aliam rationem. quia etiam si facta suir anima de aliqua materia pro suo genere, vel fuit facta de meliori, vel peiori Nam secundum eum, opere diuino non fit peius de meliori: ita quod opere diuino mius non potest esse materia peioris. Si ergo amima fuit facta de aliqua materia: conueniens estsquod illa materia non suerit misera, sed beata. saed anima non fuit creata beata, suit ergo res melior mareria peioris, quia de re beata suit producta anima non beata.

Inter tot autem diuersitates tactas uolentes habere mentem Aug. Dicemus secundum quosdam, quod August. deducendo per singula, ostendit animam non esse factam ex aliqua materia. quia si hoc fuisset, fuisset facta de materia spirituali rationali: quo posito: oporteret illam materiam fuisse beatam, vel miseram, vel ociosam. Beatam non, quia tunc de meliori re opere diuino fieret peius. Misera non, quia tunc commisisset culpam, unde fuisset facta misera, quod est contra Apostolum. quia sine praecedentibus neritis, vel demeritis fiunt praedestinationes. Iuxta illud ad Ro. 9. Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid egissent boni, aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret. Dictum est: lacob dilexi, &c. Si autem illa spiritualis substantia, de qua facta fuit anima, fuisset ociosa, non habuisset vsum rationis, quod est inconueniens. Rursus: si est irrationalis: adhuc esset inconueniens. quia in tali re ex irrationali non potest fieri substantia rationalis. Nec etiam potest poni illa materia non uiua. quia, ut nunc loquimur, de non uiuo non potest fieri viuum. Discurrendo ergo per omnes modos secundum hanc inquisitionem August. quomodo ex materia aliqua potest fieri anima, non poterimus inuenire aliquem conuenientem modum, vt ex hoc dicamus animam non esse factam ex materia, nec habere materiam. Ad hanc autem sententiam, verba aliquorum Doctorum nituntur tendere. Sed aut August. loquitur arguendo, aut asserendo. quod si huiusmodi verba dicit asserendo, oportet suam mentem exponeste. si arguendo: oportet sua argumenta declarare, & soluere. sed secundum praefatum modum, nec uerba August. sufficienter exporiuntur, nec argumenta elus sufficienter soluuntur. Sed uerba eius sub quodam inuolucro inuoluta ad propositum adaptantur.

Aduertendum ergo, quod August. in praetacto loco uidetur prius arguere animam habere materiam, propter quod innuit ipsam aliquo modo esse compositam, ut ex hoc dicatur habere materiam, vel aliquid loco materiae. Alia autem dicta August. quae sequuntur: uidentur ostende re animam non habere materiam: ergo sicut prima verba asserunt aliquam compositionem in anima, sic uerba sequentia negant aliquam compositionem in anima. Propter quod oportet dare aliquam compositionem, quae competit animae: & aliquam, quae non competit ei. Propter primum sciendum, August tripliciter arguere, animam habere materiam. primo prout anima, & corpus comparantur ad materiam. quia si corpus habet materiam pro suo genere: videtur rationabile, quod & anima habeat materiam pro suo genere.

Secundo hoc idem arguit, pro ut anima & corpus comparantur ad mutabilitatem Nam si copus propter suam mutabilitatem habet materiam: uidetur, quod & anima, tum sit quid mutabile: habeat materiam. Tertio arguit idem prout anima, &corpus comparantur ad formositatem, & deformositatem. Nam si, quia caro nunc est pulchra, nuncturpistarguimus eam habere materiam: rgo quia potest amima habere deformiratem, & formosirarem, vel turpitudinem, & pulchritudinem, vrtne, quod ex hoc habeat materiam. Omnia ergo haec arouunt animam esse compositam, quia si esset omnino simplex, nec esset perfectio corporis, vt comparari posset ad materiam suo motn, sic corpus, quod erat rono prima, nec posset esse mutabilis, quod erat ratio secunda, nec posset esse formosa, & deformis, quod erat roten tertia. Non ergo anima est omnino simplex, sed sufficit ad omnia ista tollenda, quod sit composita ex sua substantia, & ex suo esse, vel quod sit conposita ex sua substantia, & ex suis accidentibus: cuiusmodi sunt suae potentiae, perquas comparatur ad actus, & per quas potest pene, & male agere, vt ex hoc sit mutabilis, & possit esse formosa per virtutes, & deformis per vitia, Ex hoc ergo anima pro suo genere habet materiam, quia habet aliquid se habens ad modum materiae. Nam sicut materia carnis subiicitur suae formae, & perficitur per ipsam; sic substantia animae subiicitur suis potentiis, & perficitur per ipsas, vt non sit ex hoc in ea proprie materia, sed sit aliquid se habens ad modum materiae. Ex isto autem modo compositionis illa tria argumenta omnimode sunt soluta.

His autem visis volumus de alijis in contrarit exequi, vt mentem August. habere possimus. Volens enim Aug. inducere quasi per singula membra, animam non habere materam: accipit quatuor fundamenta, quorum primum est, quod illa res, de qua posset fieri anima: de necessitate est apta nata habere actiones suas, & ex hoc arguit illam rem posse esse miseram, vel beatam, seu etiam ociosam. Secundum fundamentum est, quod illa res, de qua potest fieri anima: necesse est. quod sit viua, quia in hac re, de qua loquimur, de non viuo non potest fieri viuum. Tertium fundamentum est, quod illa res necesse est, quod sit quid rationale, quia loquendo de re, de qua loquimur, ex irronnali non potest fieri rationale. Quartum fundamentum est, quod opere diuino ex meliori non potest sie ri peius. Prima quidem tria fundamenta aliquam compositionem negant ab anima, & aliquam ailerunt Negant autem omuino materiam corporalem ab anima, vel materiam quae sit pura potentia. Nam ex tali materia aliquid ex eo, quod non est aptum natum agere, fit aptum narum agere, quod est contra primum sundamentum & fit ex non viuo viuum, quod est contra secundum: & sic ex non rationali rationale, quod est contra tertium. Sed illa res, ex qua primo componitur anima: sicut in prosequendo patebit, habet omnia ista: ex materia quidem corporali potest aliquid fieri, & sic ex eo, quod est aptum natum agere. Nam potentia pura est illud, ex quo fiunt corporalia, a qua, secundum quod huiusmodi, non est apta nata egredi aliqua actio: nec aliqua operatio. Rursum ex tali materia potest de non viuo fieri viuum, vt quotidie fieri videmus. Potest etiam de non rationali fieri rationale, quia fetus humanus prius viuit vita plantae, secundo vita animalis, & vltimo vita hominis. In illo ergo instanti, in quo suntomnia membra completa, Deus insundit illi saetui animam rationalem, quo facto, fit de non rationali rationale. Illud ergo, quod primo requiritur in compositione animae, oporter quod sit aliquid aptum natum agere & quod sit quid viuum, & quod sit quid rationale. Et haec tria sundamenta quae supponuntur in eo, quod estprimo de compositio ne animae: excludunt ab anima omnem materiam corporalem.

Dicemus ergo in anima esse triplicem modum, compositionis, vt sit prima compositio in ea ex sua substantia, & suo esse. Secunda sit ex sua substantia, & suis potentiis. Tertia sit ex suis potentijs, & his, quae superadduntur eis cuuusmod sunt vitia, & virtutes, & operationes bonae, & malae, per quae potest anima esse formosa, & deformis.

Prima compositio in anima est ex substantia, & esse, sed nullo modo potest esse ex materia proprie sumpta, nec ex aliquo, quod sit pura potentia. quia cum anima secundum suam substantiam sit actus corporis; id, quod est pura potentia, in eins substanria esse non potest, nec ad compositionem suae substaptiae potest concurrere. Secundum hanc autem primam compositionem, oportet animam esse quandam naturam sormae Et quia non est dare naturam aliquam ociosam, & quia sorma est ratio actionis: oportet illud, quod primo venit ad compositionem animae, esse aliquid, quod aptum natum sit acere: & cum hoc sit ipsa substantia animae, quae est quaedam forma; oportet illud, quod primo occurrit ad compositionem animae, & esse quid viuum: cum omnes naturae intellectuales dicantur esse viuentes: & esse quid rationale, quod maxime competit naturae animae, prout comparatur ad naturam Angelorum, quia Angeli habent naturam magis intellectualemt animae humanae magis rationalem, quia intelligunt ratiocinando, & discurrendo. R hac autem prima compositione, secundum quam anima est composita ex substantia, & esse: apparet verum esse illud prius dictum Augustini, quod sicut caro habet suam materiam, ex qua est constituta: sic anima pro modo sui generis habet materiam, ex qua est constituta. Nam haecest materia in corporalibus, vt patet ex 5. Meta. &x quo primo componitur res. Cum ergo primo componatur anima ex substantia, & esseripsa substantia se habebit in compositione animae, sicur materia in compositione materialium. Quia sicut corporalia primo componuntur ex materia, prout subiicitur suae substanriali formae; sic anima primo componitur &x substantia: prout subiicitur, & perficitur per suum esse.

Postquam tractauimus de prima compositione animae, volumus tractare de secunda. Dicemus ni quod sicut ad primam conpositionem animae non potet concurrere aliquid, quod sit pura potentasita quod non erit illa prima compositio ex pura potentia, & actu siue ex materia propria sumpta, & suo actu. Sic ista secunda compositio non potest esse ex & substantia cum substantia, sed erit ex substantia, & us accidentibus quia erit ex substantia animae, & suis a& potentijs. In corporalibus n. potest fieri aliquid vnum ex pluribus substantiis, quia est in eis dare puram potentiam, ex qua, & actu potest fieri essentialiter vnum Sed cum in animabus, & intelligentiis omnibus non sit dare talem potentiam puram: in eis non fiet vnum ex duabus substantiis sed ex substam tia, & accidentibus. Vt autem istud dictum aliquid tam gere contra pluralitatem formarum. Sed de hocquatum ad hominem non intendimus ad praesens determinare quaestionem, sed quantum ad omnia alia plene quaestionem differimus: prout nostra modica scientia se extendit, vt non sit, nisi vna forma substantialis in composito. De homine tamen habemus. specialem difficultatem propter duplex agens, quod necesse est concurrere ad generationem eius. videlicet agens naturale, quod non producit essentiam animae, sed disponit ad ipsam, & agens supernaturale, quod est Deus, qui pducit ipsam essentiam rationalis animae. Sed quatum ad propositum spectat de substantiis intellectualibus, siue rationalibus diximus primam corrpositionem in eis fore ex substantia, & esse. Secundam vero conpositionem esse non posse ex substantia cum substantia, Ssed ex substantia cum accidentibus. Et quia duo & sunt ibi genera accidentium, quia sunt aliqua accidaentia naturalia, a quibus non potest cadere, & sine quibus non potet esse, vt potentie, cuiusmodi est intellectus & voluntas. propter quod talia accidentia cum substantia faciant compositionem secundam.

Sunt autem, & alia accidentia superaddita potentijs, sine quibus potest esse anima, & illa cum anima faciant compositionem tertiam. Tria ergo prima fundamenta Aug. quod illud, ex quo primo est constituta anima, est quid aptum natum agere bene, vel malelper quod potest intelligi anima misera, vel beatal duas compositiones excludunt, & tres compositiones includunt. Excludunt nm ab anima, quod ad compositionem eius non possit concurre. re materia corporalis, siue materia, quae est pura potentia, quia hoc esset contra illa tria fundamen. ta, vt superius probabatur. Excludunt etiam ab anima, quod non possit esse composita ex pluribus substantijs, quia illud, quod habet esse ex pluribus substantijs: & maxime si habet esse ab eodem agente, fit, vel fieri potet ex eo, quod non est aptum natum agere, & potet ibi fieri ex non vino viuum & non rotenali rationale: immo si bene vellemus prosequi istam viam, si anima esset composita ex duabus substantijs; oporteret, quod vna illarum esset pura potentia, & tunc esset idem illud, ex quo fit anima, cum eo, &x quo fit corpus, & tunc posset ex anima fieri corpus, quod totiens est negatum. Tria ergo sundamenta praefata has duas compositiones ex cludunm sed tres alias includunt. videlicet, quod anima sit primo composita ex substantia, & esse. Secundo & his, & suis potentiis. Tertio ex omnibus praefatis, & his, quae superadduntur potentis. His au¬ tem omnibus excursis, volumus dequarto sunda mento ab August. dato aliquid dicere. videlicet, quod melius non potest esse, vel opere diuino fieri materia peioris. Dicemus. nm quod hoc quartum fundamentum necessarium fuit superaddi aliis tribus. Nam sicut illa tria excludunt animam non posse esse compositam, vel productam de aliqua re corporali: sic istud quantum fundamentum excludit animam non posse esse compositam, vel productam de aliqua re spirituali meliori se: cuiusmodi est substantia diuina, quae est omnino beata, & est substantia cuiussibet intelligentiae. quia anima tenet infimum gradum in genere intelligentiarum, vt nulla sit intelligentia non habens naturam nobiliorem anima.

DVB IIII. LATERALIS An ex treaturarum emanationo, porponarum diuinarum emanatio inueniri. ossit. Conclusio est affirmatiua.

VLTERIVS forte dubitaret aliquis vtrum ex ista emanatione creaturarum. secundum quam diximus omnes creaturas factas esse a Deo de aliquosquia naturae corporales factae sunt a Deo de aliqua materia, spirituales factae sunt a Deo non de aliqua materia, sed de aliquo loco materiae, Vtrum ex hoc possimus aliquo modo ascendere ad considerandum aliqua de emanatione Personarum, & specialiter considerando de emanatione creaturarum spiritualium, in quibus non solum est vestigium Trinitatis, sed etiam imago.

Dicendum, quod omnes crcature spirituales sunt creatae de nihilo, & sunt factae a Deo de aliqua natura intellectuali, & sunt compositae ex illa natura intellectuali, & ex aliquo alio, quod se habet, vt actus, & perfectio illius naturae. Omne enim, quod producitur ex aliquo, videtur in se habere duo: videlicet illud, de quo producitur, & illud, per quod in esse constituitur. Quia si volumus hoc adaptare ad personas diuinas: non dicemus eas esse creatas quia absit hoc cogitare, cum non sint ex nihilo. Nec dicemus eas esse factas, cum non sint de aliena substantia. Nec dicemus, eas esse compositas, quia & si sunt ex duohus: non tamen sunt ex duobus aliquibus, nec sunt constitutae in esse per aliquid, & aliquid, sed per aliquid & ad aliquid. Cum ergo nomen creationis, & factionis ad diuinas personas etiam non possimus transferre, & cum nomen compositionis ad diuinas personas etiam non possimus transferre; oportet in utroque, in sactione, & compositione aliquod nomen latius accipere. nam pro factione accipiemus nomen, quod omnem emanationem includat. Pro factione ergo accipietur productio, & pro facere producere. Nam producere includit omnem emanationis modum. Quicquid enim quocunque modo emanat a Deo: pducitur ab illo. Propter quod dicere possumus, quod sicut creaturae emanant a Deo id est a tota Trinitate & producitur ab illo de aliquo i est de aliqua substantia: alia .d es. diuersa a natura diuina: sic filins emanando a patre producitur ab ipso de aliquo.d est de aliqua substantia: non alia a substantia patris. Propter quod filius sic est productus a patre: quod non est factus ab ipso: quia non est productus a patre de alia substantia, sed de illa eadem, quam habet Pater. Propter quod filius potest dici productus, & genitus, sed non factus. Creaturae autem, quia sunt de aliena substantia a Deo: non solum possunt dici productae, sed etiam factae. Et quod dictum est de filio respectu patris, quia est productus a parreid est de aliqua substantia, vt de substantia patris. Ita veritatem habet de Spiritu sancto respectu Patris, & Hiliji, quia est productus a Patre, & Filio de aliquo. ien de aliqua substantia, vt de substantia vtriusque. Viso quod simile in creaturis ex eo, quod sunt de aliquo: non possumus ad diuinas psonas transferre, nisi accipiamus nomen largum, quod includat omnem modum emanationis: cuiusmodi est producere;, quia quicquid emanat a Deo: siue sint personae diuinae,, siue creaturae: possunt dici productae ab eo, a quo emanant, & quia creaturae emanant a tota Trinitate: sunt productae a tota Trinitate. Filius vero, quia emanata solo Patre: est productus a solo Patre. Spiritus sanctus, quia emanat ab vtroque, est productus ab vtroque. Volumus ergo inuestigare, utrum possimus compositionem, quam vidimus in creaturis, aliquo modo tranesferre ad diuina. Dicemus enim, quod sub hoc nomine, quod est compositio, non transfertur ad diuina, quia in tam alta, & sancta materia, labijs valde circuncisis: non vocabulis improprijs est loquendum. Sicut ergo superius accipiebamus nomen largius, quam sit factio, & loquebamur de productione, quod potest extendi ad omnem emanationem: sic & nunc accipiemus largius nomen, quam sit compositio. Accipiemus ergo constitui in esse. Dicemus itaque omne, quod producitur ex aliquo, constituitur in esse ex duobus, & quia hoc est commune tam in creaturis, quam in personis diuinis, quod producantur de aliquo: ergo hoc erit commune tam in illis, quam in istis, quod constituit in esse ex duobus. Videamus ergo quo modo creaturae, quia sunt productae de aliquo, constituantur in esse ex duobus, & ex hoc poter mus ascendere ad diuinas personas, prout tantae rei hoc poterit adaptari. Creaturae ergo, quia producuntur de aliquo: oportet, quod cum illo aliquo sit aliquid aliud, quod constituat in esse creaturas. Non est enim intelligibile, saltem in creaturis, quod sint productae de aliquo, & non habeant aliquid aliud praeter illud, ex quo sunt productae. Necesse est ergo omnem creaturam esse ex aliquibus, & constitui in esse per duo, quorum quodlibet est aliquid: & ista duo sunt potentia, & actus. Nam illud, de quo producitur creatura, est id, quod se habet, vt potentia, siue sit materia, vt in corporalibus: siue non sit, sed aliquid loco materiae, vt in spiritualibus, est ipsa natura spiritualis. Illud autem aliquid aliud, ex quo constituitur creatura in corporalibus est forma: in spiritualibus est esse, quod se habet, vt actus essentiae, & vt actus illius spiritualis nature. sed quia etiam ipsae diuinae personae sunt producte ex aliquo, vt filius est productus &x substantia Patris, & Spiritus sanctus ex substantia Patris, & Filij: oporter tam personam filii, quam personam Spiritus sancti esse constitutam in esse ex duobus. Sed illa duo non erunt potentia, & actus, sicut in creaturis: nec erunt aliquid, & aliquid sicut in creaturis, sed erunt aliquid, & ad aliquid. Nam per aliquid, & r ad aliquid constituitur in esse quaelibet persona diuina. Dictum est enim, quod Filius est productus a Patre de aliquo i. de substantia Patris: ergo in Filio est aliquid, quod est in Patre, quia in eo est substantia Patris: ergo Pater, & Filius habent in se aliquid, quia habent unam, & eandem substantiam: ergo filius habet in se aliquid, quia habet diuinam substantiam communicatam sibi a Patre, & Pater habet in se aliquid, quia habet illam eandem substantiam, quam communicat Filio, & quam communicando producitrilium: sed non est intelligibile, quod aliquis producat alii, & non referatur ad productum: nec est intelligibile, quod productus non reseratur ad producentem. Propter quod non est intelligibile, loquendo de productione personarum, quod illa relatio non sit realis ex vtraque parte. ergo in Filio non solum est aliquid, sed est etiam in eo ad aliquid, quia est in eo relatio realis id est Filiatio, per quam refertur ad Patrem: & in Patre est aliquid,, vt substantia sua, quam communicat Filio: & est in eo ad aliquid .d est aliqua relatio realis, vt paternitas, per quam resertur ad Filium. Tam ergo persona Patris, quam persona Filii constat ex duobus, & substantia, & relatione: & quod dictum est de Patre, respectu filii: veritatem habet de Patre, & Filio respectu Spiritus sancti. Propter quod ait Boe. quod in diuinis non sunt, nisi duo praedicamenta: Substantia, & Relatio, quia secundum ipsum in suo li. de Tri. in diuinis omnia transeunt in substantiam diuinam praeter relationem ex his ergoduo bus praedicamentis i. ex substantia, & relatione constituitur in esse quaeliber diuinarum personartm. Haec autem haberi possunt ab August. 7. de Tri. c. 1. vbi loquens de distinctione diuinarum personarum ait, quod omne, quod relatiue dicitur, est aliquid: excepto relatiuoid est est aliquid, excepto ad aliquid: ergo est aliquid, & ad aliquid. Ostensa est ergo similitudo aliqua creaturarum ad diuinas personas, quia sicut creaturae sunt producte ex aliquo, & habebet aliquid aliud praeter illud, ex quo sunt productae: per quod aliud constitus tur in esse: sic etiam personae diuinae habent in se aliquid, ex quo sunt productae, quia habebet ipsam diuinam substantiam, & preter illud non habent aliquid, per quod constituantur in esse sed habent ad aliquid, vt quaelibet persona sit constituta in esse per aliquid, & ad aliquidid est per duo predicamenta: per substantiam, & relationem. Aliter tamen & aliter, quia Pater habet illud aliquid, vt communicat Filio: Filius autem habet illud ali¬ quid, siue illam substantiam, vt communicatur ei a Patre, & vt communicat eam Spiritui sancto. sed Spiritus sanctus solum habet eam, vt conmunicatum ei ab alijs. Sicut & Pater solum habet eam, vtcommunicat ipsam alijs. Filius autem vtro que modo habet cam, vt communicatam ab alio, id est a Patre, & vt communicans eam aliiid est Spiritui sancto. Sed quaeres: vtrum hoc possit adaptari ad diuinam essentiam, vt dicatur constituta in esse.

Ad quod dici potest qo cosure est idem, quod que cum alio stare. Nam semper ad constare concurrunt duo. quia non stat cum alio, vbi non sunt duo: personae ergo possunt dici constaro, vol constitui in esse, quia in eis essentia. stat cum alio id est cum relatione: ex quibus duobus tamnquam per res duorum praedicamentorum constituitur persona in esse. Sed diuina essentia non constituitur in esse, sed est ipsum esse, nec realiter refertur ad aliquid, vt ex hoc relatio eam constituat in esse. Quaelibet autem personarum, quia est ita simplex sicut essentia, & est ipsum esse sicut existentia, & est per relationem constituta in esse, vt in ea relatio non faciat compositionem, sed distinctionem, & multiplicationem; vt in hoc verificetur dictum Boe. quod substantia continet vnitatem: relatio multiplicat trinitatem.

DVB. V. LATERALIS. An Anima humana ex aliquo sit produca. conclusio est affirmatiua.

VLTERIVS de compositione animae quia est quaestio multum litigiosa: forte dubitaret aliquis, quomodo veritatem habet, quod anima sit producta de aliquo. Hoc. num non videtur proprie diictum. Nam de materialibus dicimus, quod sunt producta de aliquo, quia sunt producta de sua materia. Sed non est vsitatum dicere, nec videtur proprie dictum, quod intelligentiae, vel animae sint productae de aliquo: cum sint quaedam formae per se existentes, vel quae possunt per se existere, quae secundum Philosophum in 7. statim sunt id, quod sunt per essentiam suam, & sunt entes praeter omnem materiam. Rursus cum tam animae, quam intelligentiae de necessitate sint productae de nihilo: non videtur bene dictum, quod sint producte de aliquo. Dicendum, quod cum concedamus tde diuinis personis, quod sunt productae de aliquo: non possumus negare quin animae, & intel igentiae dicantur productae de aliquo. Deus ergo pater de aliquo id est de aliqua substantia producit Filium, & Pater, & Filius de aliquoid est de aliqua substantia producunt Spiritum sanctum. Sic, & tota Trinitas de aliquo d est de aliqua substantia produxit intelligentias, & quotidie producit animas, differenter tamen. quia Filium producit Pater de propria substantia, & Spiritum sanctum producunt Pater, & Filius, etiam de propria substantia. Sed intelligentias produxit tota Trinitas, & producit quotidie animas non de propria, sed de aliena substantia. Quia ergo dicebatur: quod intelligentiae, & animae fiunt de nihilo: ergo non fiunt de aliquo. Dici debet, quod quicquid fit de nihilo fit de aliquo: non de aliquo praeiacente, sed de aliquo concreato. & licet illud, quod fir de nihilo, fiat etiam hoc modo de aliquo: hoc est tamen aliter, & aliter. Nam impossibile est, quod de nihilo, & de aliquo sit aliquid eodem modo factum, quia tunc nihilesset aliquid. Intelligentiae ergo, & animae, & vniuersaliter omnes creaturae sunt de nihilo ordinaliter, & sunt de aliquo substantialiter. Non enim potest fieri aliquid de nihilo, quod possit malleari nihil, vt fiat inde aliquid sicut potest malleari ferrum, vt fiat inde cultellus. Solum ergo ordinaliter sunt res ex nihilo, quia sunt post enihil, vt cum prius essent nihil: virtute diuina inceperunt esse aliquid: sed substantialiter omnes creaturae sunt ex aliquo, quia factae sunt ex aliqua substantia.

Ad maiorem autem intelligentiam dictorum dicemus, quod omne compositum ex potentia, & actu fit ex eo, quod se habet in eis tanquam potentia. quia secundum August super Sene. Semper ex in formi fit formatum. & quia potentia formatur, & perficitur per actum; oportet, quod ex eo, quod est in potentia, dicatur res fieri: prout illa potentia perficitur per actum: Oportet ergo, quod sit aliquo modo similis comparatio corporalium, & spiritualium ad illud, de quo fiunt. vt si modo crearetur vnus lapis, & crearerur vna spiritualis substantia, quia nihil fit, nisi compositum: oporteret illum lapidem esse compositum ex potentia, & actu. & etiam illa spiritualis substantia, ex quo cadit sub factione, erit composita ex potentia, & actu. Aliter tamen, & aliter. quia ille lapis sic productus esset compositus ex potentia, & actu, quia est compositus ex materia, & forma, quae materia est de se pura potentia. Sic & illa spiritualie substantia producta erit composita ex potentia & actu, sed illa potentia non erit materia, nec erit, aliquid, quod sit pura potentia, vt supra plenius dicebatur, sed erit ipsa essentia, vel ipsa substantia, vel ipsa natura rei spiritualis, & actus erit ipsum esse rei spiritualis. Nam nulla natura creata, quantumcunque spiritualis, est suum esse, sed est in potentia ad esse, & perficitur per esse. Si enim esset suum esse, esset omnino simplex, & ab alio, vel per aliud non inciperet esse, sed ab aeterno habuisset esse. Bene ergo dixit Aug. quod sicut quaerimus aliquid, vnde fit corpus: sic debemus quaerere ali quid pro suo genere, vnde fit anima, & vnde fit quaecunque spiritualis substantia. Nam sicut corpus fit ex materia: prout perficitur per formam; sic pro genere suo quaelibet intelligentia, & quae libet anima fit ex quadam spirituali substantia, prout perficitur, per esse. Comparabitur ergo ipsa substantia spiritualis ad sunm esse: sicut comparatur materia corporalis ad suam formam: non, quod ista similitudo sit per omnem modum, sed sicut materia corporalis est quaedam potentia, qua perficitur per formam, tanquam per suum actum: sic quelibet substantia spiritualis erit quaedi potentia, quae perficitur per esse, tanquam per suum actum. Ad videndum ergo de potentia, & actu, quae sunt de compositione omnium rerum factarum: descendemus ad animam humanam, quae est actus humani corporis potentia vitam habentis. Nam totus homo potest dici corpus, & pars hominis, quae perficitur per animam: potest dici corpus, sed totu, homo diuer corpus, habens actu vitam, includens in se vitam quia quadibet pars includitin toto. Ille ergo actus, & illa forma, per quam homo viuit, est pars hominis, & includitur actu in homine. Sic ergo loquendum est de corpore animato: prout stat pro toto, sed prout stat pro parte non includit actum, sed est potentia ad actum, & quia est potentia ad actum, siue ad formam, per quam est vita; dicetur potentia vitam habebes. Propter quod anima humana est actus corporis humani potentia vitam habentis.

Aduertendum tamen, quod licet vna pars compositi non includat aliam, sed sit in potentia ad aliam: tamen vna pars compositi est coniuncta aliji, ex qua coniunctione dicitur non abiicere aliam. Ideo potentia, & actus, quae componunt hominem: licet vna secundum se non includat aliamm tamen propter coniunctionem, quam habet ad partem aliam, dicitur non abiicere aliam. Homo ergo est compositus ex potentia, & actu, quia est compositus ex corpore, tamnquam potentia, & anima, tanquam actu. Corpus itaque non est ipse actus, sed est potentia habens actum, vel est potentia habens vitam. Tamen quia ista potentia est coniuncta ipsi vitae, & ipsi actui: dicitur potentia non abiiciens actum, quae omnia possunt patere ex 2. de Anima. Ex his autem, quae diximus de anima respectu corporis, possumus dicere tam de corporibus, quam de spiritibus. vt sicut corpus est compositum ex potentia, & actu. quia est compositum ex materia, & forma: sic quilibet spiritus & quaelibet intelligentia, & quaelibet anima est composita ex potentia, & actu. Nam licet non sint composita ex materia, & forma: tamem illud, quod in eis se habet, vt porenta: se habet ad modum materiae, & ad modum rei perfectibilis. Illud autem, quod se habet, vt actus: se habet ad modum formae & persectionis Si quis ergo vel let diffinire illud quod in lapide se habet, vt actus: id est formam; diceret, quod est actus materiae la pidum potentia habentis talem actum. Sic qui vellet diffinire in spiritibus illud, quod se habet in eis, vt actus id est esse: diceret, quod est actus naturae spiritualis potentia habentis esse verum quia non est dare rem otiosam. Dicemus ergo quod sicut anima est comnposita ex sua natura, & ex suo esse, vt possit esse; sic est composita ex sua natura, & ex suis potentijs, vt possit agere. Erunt ergo in anima tria: sua natura, & suum esse, per quod est & suae potentiae, prer quas agit. His itaque praelibatis possumus clare & descendere ad dictum August. Nam clare paret, quo modo anima ex aliquo est. tanquam materia pro suo genere. Nam sicut corpora sunt composita ex materia proprie sumpta, & forma, quae est actus cius: sic animi estcomposina non en materia proprie sumpra, sed pro suo genere, quia est composita ex potentia, & actu, siue ex sua natura, & suo esse. Ex his etiam patere possunt illa tria fundamenta Aug. videlicet, quod in productione animae, ex irrationali non fit rationale, ex non viuo non fit viuum. Fiunt etiam ista ex eo, quod est aptum natum agere, & ex hoc, quod est aptum natum esse miserum, vel beatum. Cum enim tria sint in anima: natura, & esse, per quod est, & potentiae, per quas agit, illa tria fundamenta referenda sunt ad ista tria. Vt quod anima est producta ex re rationali: referendum est ad naturam animae, quae est natura rationalis. Quod autem anima producta est ex re viua: reserendum est, aut potest referri ad esse animae, quod est quoddam viuere eius. Quod uero facta est ex re quae est apta nata agere bene, vel male, & ex hoc est apta nata esse misera, vel beata, potest referri ad potentias animae, per quas anima est aptae nara bene, vel male agere. Ex quibus omnibus fundamentis potest concludi, vt iupra diffusius dicebatur, quod anima non habet materiam proptie sumptam partem sui, quia ex tali materia, vt supra coneludebatur, non potest rationale fieri ex irrationali, & viuum ex non viuo, & aptum natum agere: ex non apto nato.

RESP. AD ARO. Ad primum dicendum, quod Boe. ibi loquitur de forma, quae est Deus, qnec habet materiam, nec aliquid materiale. Propter quod non potest subesse accidentibus. De Deo ergo verificatur illud A ugust in de Tri. quod in Deo nihil est per accidens. Omnia autem alia, & si non habent veram materiam, habetet tamen aliquid materiale, ratione cuius potest in eis esse aliquid per accidens.

Ad secundum dicendum quod anima potest esse quid mutabile, quia quamuis non habeat materiam, non est tamen actus purus, sed est actus ad. mixtus potentiae. Ratione cuius potest sibi mutabilitas accidere. Nam nec potentia pura, nec purus actus possunt esse subiecta motui. Nam cum motus sit actus, licet impersectus: pura potentia non potest intelligi subiecta motui, nisi intelligatur subiecu alicui, & per consequens, nis intdli gatur subiecta actui.

Ad tertium dicendum, quod Philosophus in M ta. loq uitur de motu proprie, qui non potest conpetere, nisi corpori Nam morus proprie sumptus est commensurare se loco, vel se commensurare alicuius spatio, per quod mouetur. quod non fit, nisi per quantitatem, que solum in corporibus inuenitur. Anima ergo ex hoc non oportet, quod habeat materiam, quia non mouetur hoc modo.

Ad quartum dicendum, quod proprietates materiae, cuius sunt: recipere, subiici. & pati: sunt in anima, & in materia aequiuoce. Nam materia subiicitur formis particularibus. Anima vero vn uersalibus. non, quod illae formae, quae sunt in anima sint in se vniuersales, sed sunt aptae natae repraesentare res vniuersales: propter quod subiici hic, & ibi sumitur aequiuoce. sic & recipere hic, & ibi sumitur aquiuoce, quia materia recipit formas sensibiles: anima intelligibiles. Sic & passio sumitur aequiuoce hic, & ibi, quia in materia passio magis facta abiicit ad substantia, sed passio in anima non est proprie abiectio, sed salus, & receptio. Nam ipsum intelligere animae est quoddam pari, & ipsum velle est quoddam pati, sed anima sic patiendo, & bene intelligendo, & volendo est apta nata perfici scientia, & virtutibus.

Ad quintum dicendum, quod actio agentis terminatur ad compositum, quia terminatur ad id, quod itum est hoc aliquid, & omne tale est quid compositum, & anima quamuis sit forma, tamen modo, quo diximus, potest dici hoc aliquid, & ipsa est quid conpositum: non ex materia, & forma, sed &x substantia, & esse, vel ex sua natura, vel ex suis potentijs. Ad sextum dicendum, quod solus Deus viuit in a seipso, quia vinit pernihil sibiadditum. Nam si y viunere est viuentibus esse, sicut Deus est suum esse: ita, & suum viuere, quod nulli creaturae quantum cunque spirituali competit, quia nulla est suum esse, sed est composita ex essentia & esse A nima ergo uiuit in seipsa, sed non, quod ipsa sit suum viuere, quia nec est suum esse, & dat viuere corpori. quia a ei communicat suum esse. Posset autem distingui de viuere, quia potest accipi mulris modis. Nam non solum esse animae potest dici quoddam viuere, sed etiam ipsum intelligere animae potest dici quoddam uiuere, quia secundum Commen. in u12. Actus intellectus est vita, sed de hoc non sit nobis curae.

Ad septimum dicendum, quod in omni creato differt, quod est, & quo est, & quod agit, & quo ngit. sed propter hoc non oportet ponere in anima compositionem ex materia, & forma, quia si anima est haec: est per esse sibi additum, vt etiam in ea aliud sit esse, & aliud id, quod est Nam essentia animae est per esse, & non est suum esse, sed participat esse. Sic & si anima agit, hoc est per suas potentias, quae non sunt idem, quod anima. Aliud ergo est anima, quae agit, & aliud est potentia, qua agit, quamuis non dicatur proprie anima agere, quia nec pprie dicitur intelligere, sed homo agit & intelligit per animam, vt patet ex primo de aia.

PrevBack to TopNext