Praeambulum
Praeambulum
INroprn quod Paradiso. Postem Magister determinauit de formatione corporis viri, & de origine animae eius: hic vult determinare de formatione corporis mulieris, & de origine animae eius. Secum da ibi: [Qnemadmodum mulieris corpus. Circa primum duo facit, quia primo agit de formatione corporis mulieris. Secundo agit de rationibus, secundum quas formatum suit illud corpus ibi: [sed quaeritur, an ratio.]ICirca primum tria facit, quia primo ait, quod in tali locoid est in Paradiso, & de corpore viri, & de tali parte, quia de costa, formatum est corpus mulieris. Secundo assignat plures rationes, quare non fuerunt simul circa corpora viri, & mulieris, sed vnum fuit formatum ex alio. Tertio circa huiusmodi formationem mouet plures quaestiones. Secunda ibi: [fic attendendum Tertia ibi: [Cum autem his de causis. Circa quod quatuor quaestiones mouet & soluit. Prima autem quaestio est, quare facta est mulier de costa, & ex latere viri. Et soluit, quia si fuisset facta de capite videretur fuisse facta, vt domina. Si de pedibus, vt serua: facta est ergo de latere, vt socia. Secunda quaestio est, quare facta sit mulier de homine dormiente. Et assignat plures causas, & patent. Tertia quaestio est, cum mulier sit facta de costa vi ri; Vtrum ad complendum corpus eius, Deus ad iunxit aliquam extrinsecam materiam. Et soluit, quod non, sed illam materiam augmentauit. Quarta autem quaestio est cum Deus per ministerium Angelorum formauit de costa Adae corpus mulic ris; Vtrum ex hoc debeant dici Angeli creatores Et soluit, quod non quia dato, quod agant, vt aliquid creetur: non propter hoc debent dici creatores. secunda ibi: Non sine cam. Tertia ibi: [ Solet etiam quaeri. Quarta ibi: [Illud autem sciri oportet. IIunc sequitur illa pars: [sed quaeritur, an ratio. [In qua mouet quaestionem de ration ibus, secundum quas fuit formatum corpus mulieris. Ad cuius euiden¬ tiam sciendum, quoduo sunt genera rationum. Ali quae sunt enim rationes, secundum quas res fiunt, vt ex semine oliuae fit oliua. Alique autem sunt rationes, secundum quas res non fiunt, sed possunt fieri, vt de trunco Deus posset facere vitulum. Non est enim in natura trunci, vt ex eo fiat vitulus, sed est in natura trunci, vt ex eo possit Deus facere vitulum. Quinque ergo facit. Quia primo mouet quaestionem, secundum quas rationes factum suit corpus mulieris de costa. Secundo ostendit quasdam rationes esse in Deo, secundum quas fiunt res, quae possunt dici primordiales. Tertio ossendit quasdam rationes rerum esse in creaturis, quae etiam suo modo possunt dici primordiales. Quarto ostendit quasdam rationes esse in Deo absconditas, & comparat has rationes ad alias. Quinto ex omnibus praehabitis soluit quaestionem propositam. Nam cum quaestio esset, secundum quas rationes de costa viri fuit formatum corpus mulieris. Vtrum secundum rationes, secundum quas res fiunt, vel secundum quas possunt fieri. Soluit, quod prima rerum conditio non habuit, vt faemina sic fieret, sed vt sic fieri posset. Secunda ibi: [Ad quod sciendum. [Tertia ibi: [In creaturis uero. IQuarta ibi: [omntum igitur rerum. Quinta ibi: [Vo habuit. ITunc sequitur illa pars: [Quem admodum: Ivbi agit de orsgine animae mulieris. Circa quod tria facit, quia primo narrat opinionem aliquorum, quia sicut corpus mulieris fuit traductum de corpore viri, sic anima mulieris fuit extraducta de. anima viri, quod est error. Secundo de origine animae tangit alium errorem, quod omnes animae fuerunt creatae simul. Tertio tangit opinionem catholicam, quod nec omnes animae sunt creatae simul, nec sunt extraductae, sed quotidie creando infunduntur, & infundendo creantur, & ad hoc allegat dicta Sanctorum, & Scripturae sacrae. Secunda ibi: [Alii autem putauerunt.] Tertia ibi: [catbolica ait ecclesia.] Et patenet quae dicta sunt.
On this page